initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

<83.2> Prefatio Giliberti Pictaviensis in Apocalypsim Iohannis

Numérotation du verset Apc. Prol.2,1 
prol.|   {t. 4 : Erfurt, f. 1194va ; facsim., p. 548a} [Rusch, f. 1194va ] « Omnes qui pie volunt vivere in Christo - sicut ait Apostolus - persecutionem patientur». Iuxta illud : « Fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad temptationem ». « Temptatio namque est vita hominis super terram ». Ne autem fideles in his deficiant, consolatur eos Dominus, atque confirmat dicens :"Vobiscum sum usque ad consummationem seculi” et : « Nolite timere pusillus grex ». Propterea videns Deus pater tribulationes quas passura erat Ecclesia ab apostolis fundata super petram Christum, ut minus timeatur, disposuit una cum Filio et Spiritu sancto eas revelare. Revelavit autem tota Trinitas Christo secundum humanitatem, Christus vero Iohanni per angelum, Iohannes Ecclesie, de qua revelatione hunc librum composuit. Unde et liber iste Apocalypsis dicitur, id est revelatio, quia hic continentur que Deus revelavit Iohanni et Iohannes Ecclesie. Quanta scilicet Ecclesia passa sit tempore primitivo et nunc patiatur, et novissimis temporibus Antichristi passura sit, que tanta erit tribulatio ut fieri potest quod etiam moveantur electi, et pro his et nunc et in futuro premia sit susceptura, ut quos denuntiata supplicia terrent, promissa premia letificent. Ideo iste liber inter reliquas Scripturas Novi Testamenti prophetie nomine censetur que aliis excellentior est prophetiis. Sicut enim Novum Testamentum prestat veteri, evangelium legi, ita hec prophetia prophetis Veteris Testamenti, quia de Christo et Ecclesia magna ex parte iam adimpleta sacramenta denuntiat. Vel etiam ideo, quia cum aliis unifaria, isti trifaria data est prophetia simul scilicet de preterito et presenti et futuro. Ad cuius confirmandam auctoritatem, concurrit etiam auctoritas mittentis, deferentis, et accipientis, mittentis scilicet Trinitatis, et deferentis angeli, accipientis scilicet Iohannis.

a Repertorium biblicum , n° 839.
b 2Tim. 3, 12.
c Sir. (Eccli.) 2, 1.
d Iob. 7, 1.
e Cf. Mt. 28, 14 : « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi ».
f Lc. 12, 32.

Numérotation du verset Apc. Prol.2,2 
prol.|  Cum autem Iohanni hec in visione fuerunt revelata, et sunt tria genera visionum, sub quo genere contineatur videndum est. Visio enim alia corporalis, quando videlicet corporalibus oculis aliquid videmus. Alia spiritalis seu imaginaria, cum videlicet dormientes vel etiam vigilantes imagines rerum cernimus quibus aliquid aliud significatur. Sicut videlicet pharao spicas et Moyses rubum ardere, ille dormiens, iste vigilans. Alia intellectualis, quando videlicet Spiritu sancto revelante, intellectu mentis veritatem mysteriorum sicut est capimus. Quomodo vidit Iohannes que in hoc libro referuntur. Non enim figuras tantum vidit spiritu, sed earum significata mente intellexit. Vidit autem Iohannes et scripsit in Pathmos insula relegatus a Domitiano in exilio principe impiissimo. Hac eum ad scribendum compellente causa, quia dum exul teneretur a Domitiano in Pathmos insula, in Ecclesiis quibus preerat, multa pullulaverunt atque inoleverunt vitia, atque diverse hereses. Erant enim quidam heretici, ibi dicentes, Christum non fuisse ante Mariam, quia temporaliter de ea natus erat. Quos Iohannes in principio evangelii sui redarguit dicens : « In principio erat Verbum ». Et in hoc libro cum dicit : « Alpha et omega » id est : « Principium et finis ». Dicebant etiam quidam Ecclesiam pondere tribulationum ante finem seculi desituram et pro labore non premium eternum suscepturam. Horum ergo errores volens destruere Iohannes, ostendit Christum principium esse et finem. Unde Isaias : « Ante me non est formatus Deus, et post me non erit ». Et Ecclesiam per exercitium tribulationum non desinere, sed proficere et pro his bravium eternum recipere vel suscipere. Scribit autem Iohannes septem Ecclesiis Asie, et earum septem episcopis, de predictis instruens et in eis per eam totam generalem Ecclesiam docens.

Io. 1, 1.
Apc. 1, 8.
Is. 43, 10.
Cf. 1Cor. 9, 24 ; Phil. 3, 14.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,3 
prol.|  Est itaque materia Iohannis in hoc opere, status specialiter Asiane Ecclesie, necnon et totius Ecclesie, videlicet que in presenti patiatur et in futuro receptura sit.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,4 
prol.|  Intentio vero eius est monere ad patientiam que servanda, tum quia brevis labor, tum quia premium magnum.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,5 
prol.|  Modus tractandi talis : primo premittit prologum et salutationem ubi reddit auditores benignos et attentos, quo premisso accedit ad narrationem. Ante narrationem vero ostendit Christum esse ab eterno sine principio et fine, inducens ipsum loquentem {t. 4 : Erfurt, f. 1194vb ; facsim., p. 548b} [Rusch, f. 1194vb ] et dicentem : « Ego sum alpha et omega », id est « principium et finis », postea accedens ad narrationem, distinguit septem visiones, quibus terminatis, iste liber consumitur. Premittit autem prologum dicens : « Apocalypsis Iesu Christi » subaudis : ‘hec est’, sicut in aliis : « Visio Isaie » hec est, et « Parabole Salomonis » he sunt.

Apc. 1, 8.
Apc. 1, 1.
Is. 1, 1.
Prv. 1, 1.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,6 
prol.|  Sicut in secularibus libris tria queruntur : intentio scilicet, utilitas et cui parti philosophie supponatur, sic quoque in hoc libro divino tria queruntur : materia, intentio, utilitas, et cui parti humanitatis id est vite subiaceat. Vita enim alia philargica, alia practica, alia theorica id est contemplativa, cui liber iste subiacet. Intentio est auctoris huius ponere signa, per que commendet nobis patientiam, id est faciet nos patientes pro nomine Christi, ut de patientia eundo ad contemplationem celestis glorie, pervenire possimus ad utilitatem, ad remunerationem scilicet patientie nostre, id est ad duplicem stolam, anime scilicet ac corporis beatitudinem. Et notandum quomodo patientiam commendet, ostendendo scilicet per varias similitudines ut per equos et similia, persecutiones presentis et future Ecclesie in tempore Antichristi, id est diversas tribulationes diversorum statuum Ecclesie premunit nos referendo, ut fortiores simus ad sustinendum, nam levius ledit quidquid previdimus ante. Illud quoque sciendum, quod potius commendat patientiam. Ideo videlicet quoniam fundamentum est omnium virtutum, Prudentio teste qui ait : « Vidua vel debilis est virtus quam non patientia firmat ».

Prudentius, Psychomachia, ed. R. Burton, 1989, p. 12.177.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,7 
prol.|  Deus pater previdens tribulationes quas passura erat sancta Ecclesia postquam ab apostolis fuit fundata, disposuit cum filio et sancto Spiritu eas tribulationes et earum premia revelare. Iacula enim qua previdentur minus ledunt. Ita Christo manifestavit secundum humanitatem, Christus Iohanni, et Iohannes Ecclesie revelavit, qui excellebat omnibus privilegio castitatis, et qui gratia Dei interpretatur qui omnia bona que agebat, gratie Dei ascribebat, et qui omnia immania tormentorum equanimitate mentis sustinebat. Sed quia constat hanc revelationem factam esse in visione, videndum est sub quo genere visionis est : visio enim alia corporalis est, alia spiritalis, alia intellectualis. Visio corporalis est qua videmus celum et terram et cetera talia. Visio spiritalis est quando in eo quod videtur aliud pretenditur sicut fuit de Moyse qui vidit rubum non ardentem ardere, quod aliud significabat. Intellectualis vero quando Spiritu sancto intimante aliquis conspicit aliquid mysticum, sicut sanctus Iohannes in hoc libro fecit. Nam non realiter ista vidit, sed divino flammine inspirante, convenientia signa passionum designativa intellectui suo configuravit. Nunc que sit materia illius videamus. Materia illius sunt septem signa, id est genera tribulationum. Intentio vero est nos invitare ad patientiam ut per patientiam veniamus ad contemplationem, per contemplationem ad revelationem, inde ad beatitudinem in qua habemus finalem causam huius operis. Et quia non queritur in divinitate de philosophia sed de vita videamus cui vite supponatur. Vita, alia theorica id est contemplativa, alia practica id est activa. Sed practicam ad theoricam constat referri. Et notandum est quare nos magis ad patientiam quam ad alias virtutes invitet. Ad quod dicendum est quod sicut fides est fundamentum omnium virtutum, sic patientia quodammodo est sustentamentum, unde Prudentius : « Vidua est virtus quam non patientia firmat ». Notandum vero est quamdam partem huius libri pro prohemio vel pro prologo accipi, scilicet usque ad illum versum : Ego Iohannes fui etc. In qua parte nos invitat ad legendum et ad audiendum et ad servandum, quia si hoc fecerimus beatitudinem consequemur, et sic commendat opus suum, legendus est iste liber, quia est « Apocalypsis Iesu Christi », id est revelatio non cuiuslibet sed Iesu Christi. Vel legendus est liber hic, quia “beatus est qui legit et qui audit verba prophetie lectionis huius”, id est Apocalypsis id est revelationis Iesu Christi.

Prudentius, Psychomachia, ed. R. Burton, 1989, p. 12.177.
Cf. Apc. 1, 3.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,8 
prol.|  Apocalypsis hec inter reliquos Novi Testamenti libros 'prophetia' vocatur, sed aliis excellentior prophetiis, quia de Christo et Ecclesia magna ex parte adimpleta iam sacramenta denuntiat. Vel etiam ideo quia cum aliis unifaria, isti trifaria data est prophetia simul, scilicet de preterito, de presenti et de futuro, et sicut evangelium legis observantias, sic ista prophetia excellit veteres a longe prospicientes ventura prophetias. {t. 4 : Erfurt, f. 1195ra ; facsim., p. 549a} [Rusch, f. 1195ra ] Ad cuius roborandam firmitatem occurrit etiam auctoritas mittentis deferentis et accipientis, hanc enim Deus id est tota Trinitas misit. Nam de Patre dicitur : « Mittens per angelum suum ». Filius autem dicit : « Ego Iesus misi angelum ». Sed et de Spiritu sancto hoc scriptum est : « Dominus Deus omnipotens ». Sciendum itaque quia cum sine additamento spiritus ponitur, tota Trinitas frequentius intelligitur. Unde est : « Spiritus est Deus » et : « Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis ». Et quanquam angelus solius verbi incarnati personam gesserit : tota tamen Trinitas in angelo operata est. Quod autem Iohannes in exilio ista vidit, manifestat Christi fidem in terrenis pressuris celum vendicare. Et sciendum quod cum dicit Apocalypsis subaudiendum est : ‘hec est’, sed hunc modum locutionis qui cum diminutione verbi fit, frequenter invenimus in divinis Scripturis. Unde Salomon ait sine adminiculo verbi : « Parabole Salomonis », et Isaias : « visio Isaie ».

Apc. 1, 1.
Apc. 22, 16.
Io. 4, 24.
Apc. 2, 7.11.17.29 ; Apc. 3, 6.13.22.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,9 
prol.|  Alpha principium est elementorum grecorum et omega finis, quod bene convenit illi de quo dicit Isaias : « Ante me non est formatus Deus, et post me non erit ».

Is. 43, 10.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,10.1 
prol.|  Causa que beatum Iohannem scribere monebat, quia interim dum ipse exul teneretur a Domitiano. In Ecclesiis quibus ipse preerat nequitie multe inoleverunt, ad quorum correctionem ipse commonetur per angelum in visione, sive dormiens sive spiritaliter raptus. Per hoc quod Iohannes omni humano eloquio et auxilio destitutus, divinitus est visitatus, innuitur nobis, quod quanto magis ab hoc tumultu recedimus, tanto magis divina visitatione digni iudicabimur.
quorum] quarum As366 | hoc] + autem As366 | omni... auxilio - destitutus] inv. As366 | est visitatus innuitur] visitatur innuitur etiam As366 | magis... digni] potius {idonei} divina visitatione As366 |
Numérotation du verset Apc. Prol.2,10.2 
prol.|  Et est materia in hoc libro Ecclesia, de qua omnes fiunt visiones. Quidquid autem inducitur de Antichristo et demonibus ad comprobationem Ecclesie fit.
libro] VII visiones vel As366 demonibus] eius As366
Numérotation du verset Apc. Prol.2,10.3 
prol.|  Hoc autem modo tractat de hac materia, scilicet ostendendo conditionem ipsius Ecclesie secundum presentem et futurum statum, secundum presentem quod multas persecutiones oporteat hic pati Ecclesiam. Et item10  in presenti etiam multas dignitates, ut remissionem peccatorum illuminationem animarum et talia. In futuro autem obtinere vitam et interminabilem letitiam.
h. p.] inv. As366 10  Et item] Ecce As366
Numérotation du verset Apc. Prol.2,10.4 
prol.|  Finalis causa est ut sibi subditos quibus principaliter scribit11  , deinde ceteros admonet12  ad sustinendas tribulationes cum patientia, nisi13  diffidentes de remuneratione magna14  .
11  scribit] + et As366 | 12  admonet] anîet As366 | 13  nisi] non As366 | 14  magna] om. As366 |
Numérotation du verset Apc. Prol.2,11 
prol.|  Nomen etiam auctoris queritur, quod gratia Dei dicitur, quod est Iohannes. Quod bene convenit intentioni, omnes enim pro Christo patientes gratia Dei, id est auxilio Dei patiuntur, aliter enim deficerent, sicut dicit Apostolus : « Gratia Dei sum id quod sum ».

1Cor. 15, 10.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,12 
prol.|  Locus quoque in quo composuit notatur, Pathmos videlicet insula in qua positus in exilium fuerat a Domitiano Cesare propter verbum Dei quod predicabat. Per quam insulam designatur Ecclesia que quotidie assultus huius seculi patitur, immobilis tamen existens. Pathmos enim 'ebullitio' vel 'fretum' interpretatur.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,13 
prol.|  Videndum quomodo visionis Iohannes talia vidit. Tres namque modi visionum sunt, unus cum celum, terram et similia corporeis oculis videmus, alius cum dormientes vel etiam vigilantes aliquid videmus per quod aliud figuramus, sicut pharao vidit crassas vaccas vel boves et macras ; alius modus est intellectualis, cum aliquid mente concipimus non per imagines : sed sicut est ut David in Psalmis dicens : « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus ». Iohannes vero imagines in mente vidit et in eis veritatem intellexit.

Ps. 84, 9.
Numérotation du verset Apc. Prol.2,14 
prol.|  Materia : status Asie, et totius presentis Ecclesie.15 

15  Codd. : Do26 Rusch
Numérotation du verset Apc. Prol.2,15 
prol.|  Littera sic16   : ac si ita commoneret : 'attendite hanc visionem' quia17  visio revelata est in Christo Iesu18  .

18  Codd. : Do26 Rusch | visio revelata est in Christo Iesu Rusch ] revelata in Christo Ihesu Do26, visio... in Ihesu Christo As366
16  Littera sic Do26 Rusch ] Accessus ad litteram talis est As366 17  quia Do26 Rusch ] + hec As366
Numérotation du verset Apc. Prol.2,16 
prol.|  Qualitas, id est modus19   : tribulationes intus et exterius e contrario consolationes. 20 

20  Codd. : Do26 Rusch
19  id est modus] om. Do26
Numérotation du verset Apc. Prol.2,17 
prol.|  Locus : brevis labor, et certa premia. 21 

21  Codd. : Do26 Rusch
Numérotation du verset Apc. Prol.2,18 
prol.|  Intentio : patienter ferre omnia.22 

22  Codd. : Do26 Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_Prol.2)