Biblia communis

<01.8264b> De regulis Tyconii expositio

Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,1 
prol.| {8264GL1}A Septem esse inter cetera regulas loquutionum sanctarum Scripturarum quidam sapientes dixerunt. Prima regula est de Domino et eius corpore que de uno ad unum loquitur atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit. Et sicunt Isaias aita : “Induit me vestimento salutari, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis”. In una enim persona duplici vocabulo nominato et caput, id est sponsum, et Ecclesiam, id est sponsam manifestavit. Proinde notandum in Scripturis quando specialiter caput describitur, quando et caput et corpus, aliquando ex utroque transeat ad utrumque aut ab altero ad alterum sicque quod capiti quod corpori conveniat, prudens lector intelligat. b
prol.| {8264PI1}Prima regula est de Domino et de corpore eius; id est quod de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit. Una enim loquitur, dicensc : «Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsa ornavit me ornamento». Primo notandum est in Scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando corpus et caput, quando autem ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum; sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector agnoscat.B
prol.| {8264HSC1}Regula prima caput nostrum cum corpore iungit.
a Is. 61, 10.
b ¶Fons : Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 5.4, ed. Buttimer, p. 97 : « Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt. prima regula est de Domino et eius corpore, que de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: Induit me Dominus uestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. in una enim persona duplici uocabulo nominata, et caput, id est sponsum, et ecclesiam, id est sponsam manifestauit. proinde notandum est in scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sic que quid capiti, quid corpori conueniat, prudens lector intelligat ».
A ¶Codd. : P14402 , f. 2-3 (Glossa parva in Ps.) ajouté à la fin du 12e siècle en tête du manuscrit, copié à Paris, vers 1140-1160. {MM2023}
c Cf. Is. 61, 10 (VL) ; cf. Idt. 10, 3.
B ¶Codd. : Pitra
Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,2 
prol.| {8264GL2}Secunda regula est de Domini corpore vero et permixto. Nam videtur quoddam unius convenire persone quod tamen non est unius, ut illudd : “Puer meus es tu Israel. Ecce delevi ut nubem iniquitates tuas et sicut nebulam peccata tua. Convertere ad me et redimam te”. Hoc ad unum non congruit. Nam altera pars est cui peccata delevit et cui dicit ‘Puer meus est tu’. Et altera cui dicit : ‘Convertere ad me et redimam te’. Qui si convertantur, peccata eorum delentur. Per hanc enim regulam, sic ad omnes loquitur Scriptura ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis sed quid ad quem pertineat et qui prudenter legerit discit.C e
prol.| {8264PI2}Secunda, de Domini corpore vero et permixto. Sic enim ad omnes sub una persona loquitur Scriptura, ut boni redarguantur cum malis, et mali laudentur cum bonis. Ad hoc pertinet in Canticisf : «Fusca sum sed formosa, ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis» Et hoc est propter communem sacramentorum et temporariam commixtionem, intra una retia piscium bonorum et malorum. Non tamen semper in uno erunt; ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangeliog, cuius Dominus, cum venerit, dividet eum et partem cum hypocritis ponit.D
prol.| {8264HSC2}Corpore de vero loquitur, mysticoque secunda.
d Is. 44, 22.
e ¶Fons : Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 5.4, ed. Buttimer, p. 98 : «Secunda regula est de Domini corpore uero et permixto. nam uidentur quedam conuenire uni persone, quod tamen non est unius, ut est illud: Puer meus es tu Israel, ecce deleui ut nubem iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. conuertere ad me, et redimam te. hoc ad unum non congruit. nam altera pars est cui peccata deleuit et cui dicit: Meus es tu, et altera cui dicit. Conuertere ad me, et redimam te, qui si conuertantur, peccata eorum delentur. per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet».
C ¶Codd. : P14402 , f. 2-3 .
f Ct. 1, 4.
g CF. Lc. 12, 43 ; Lc. 19, 21 ; Mt. 24, 51.
D ¶Codd. : Pitra
Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,3 
prol.| {8264GL3}.Tertia regula est de littera et spiritu, id est de lege et gratia. Lege per quam precepta facienda monentur, gratia per quam ut operemur iubemur. Vel quod lex non tantum historice sed etiam spiritualiter sentienda sit. Nam que est historice oportet fide tenere et spiritualiter legem intelligere. E h
prol.| {8264PI3}Tertia regula est de littera et spiritu, id est de lege et gratia: lege, per quam ad facienda precepta monemur; gratia, per quam ut operemur, vivamus. Vel quod lex non tantum historice, sed et spiritualiter intelligenda sit. Namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere, ut lex fidei, fides iungatur legi. F
prol.| {8264HSC3}Tertia disiungit quid lex, quid gratia possit.
h ¶Fons : Cf. Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.6, CCSL 111, p. 66 : «Tertia regula est de littera et spiritu; id est de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonemur, gratia per quam ut operemur iuuamur. Vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historiae oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intellegere ». =   Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 5.4, ed. Buttimer, p. 99.6 sqq.: «Tertia regula est de littera et spiritu, id est de lege et gratia: lege per quam precepta facienda admonentur, gratia per quam ut operemur iuuamur, uel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere».
E ¶Codd. : P14402 , f. 2-3 P14402 , f. 2-3
F ¶Codd. : Pitra
Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,4 
prol.| {8264GL4}Quarta regula est de specie et genere per quam pars pro toto et totum pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. Nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam minetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie et convertit contra totum mundum sermonem. Certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter et disperdam omnem terram et “visitabo super urbes mala” et cetera que sequuntur ad intentionem mundi pertinentia. Unde adiecit : Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram et hec est manus extensa super omnes gentes. Item postquam sub persona Babylonie arguit universum mundum rursus ad eandem quasi de genere ad speciem revertitur dicensque eidem civitati specialiter contingerint. Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar a Medis obtenta est Babylonia. Sic et in onus Egypti ex persona eiusdem totum vult intelligere mundum, dicendo. Et concurrere faciam Egyptios adversus Egyptios regnum adversus regnum cum Egyptus non multa regna sed unum habuisse scribitur regnum.G i
prol.| {8264PI4}Quarta regula est de genere et specie, per quam pars pro toto et totum pro parte accipitur. Pars est aliquis populus vel civitas; totum, universus orbis. Et spe transitus fit de genere ad speciem, de specie ad genus, quemadmodum Dominus ad Babyloniam loquens, transit ad universalem mundum, dicensj : «Et disperdam omnem terram, et visitabo super orbem mala» et cetera ad intentionem mundi pertinentia. Rursus ad eadem, quasi de genere ad speciem, vertitur dicensk : «Ego suscitabo super eos Medos». H
prol.| {8264HSC4}Quarta ergo speciem totam partemque resolvit.
i ¶Fons : Cf. Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.7-9, CCSL 111, p. 67 : « Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si unius populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intellegatur omnem contingere mundum. [Sicut in Psalmis: Et adorabunt, inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium ab specie ad genus; per Tyrum enim, uicinum tunc huic terrae ubi prophetia erat, significabat omnes gentes credituras Christo. - Vnde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites terrae. Sic et per Esaiam prophetam dum aduersus Assyrium Dominus comminatur dicens: Conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum et Erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclita, sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram]. Nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Esaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. - Certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram et Visitabo super orbis [ urbes J] mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia. Vnde et dicit [ adiecit N Q X J I Arev]: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes. 19 10-11. Item postquam sub persona Babyloniae arguit uniuersum mundum , [dicens: Et disperdam, inquit, omnem terram, et uisitabo super urbes mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia,] rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens quae eidem ciuitati specialiter contigerunt : Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. - Sic et in onus Aegypti, ex persona eiusdem totum uult intellegere mundum dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios, regnum aduersus regnum cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur [ scribitur N Q X J I E] regnum  ». ¶Fons :   Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 5.4, ed. Buttimer, p. 99.14 sqq. : «Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si uni populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram et uisitabo super orbis mala, et cetera que sequuntur ad internecionem mundi pertinentia. unde et adiecit: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et hec manus extenta super omnes gentes. item postquam sub persona Babylonie arguit uniuersum mundum, rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens que eidem ciuitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. sic ex persona unius Egypti totum uult intelligere mundum dicendo: Et concurrere faciam Egyptios aduersus Egyptios, regnum aduersus regnum, cum Egyptus non multa regna, sed unum describitur habuisse regnum».
G ¶Codd. : P14402 , f. 2-3 .
j Ma. 13, 10.7
k Is. 13, 17.
H ¶Codd. : Pitra
Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,5 
prol.| {8264GL5}Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maior temporis per partem minorem aut pars minor temporis, per partem maiorem inducitur. Sicut est de triduo dominice spulture dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulchro sed tamen a parte totum accipitur. Vel sicut illud quod quadrigentis annis predixerat Deus filios Israel in Egypto servituros et sic inde egressuros qui tamen dominante Ioseph Egypto dominati sunt. Nec statim post .CCCC. annos egressi sunt ut fuerat repromissum sed post CCCCXXX annis peractis ab Egypto recesserunt. Est et illa de temporibus figura per quam quedam que futura sunt quasi iam gesta narrantur. Ut est illud : Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea et his similia in quibus futura ta mquam si iam facta sunt ita dicuntur. Sed cur que adhuc facienda erant ita facta narrantur? Quia que nobis adhuc futura sunt, apud Dei eternitatem facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur quando vero que futura sunt iam facta dicuntur secundum Dei eternitatem accidpienda sunt apud quem iam omnia facta sunt que futura sunt. I l
prol.| {8264PI5}Quinta est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem intelligitur, aut pars minima per maiorem. Sic de triduo Dominice sepulture est, dum nec tribus diebus aut noctibus plenis iacuerit in sepulero. Duobus autem modis valet hec regula : aut tropo synecedoche, quod expositum est; aut legitimis numeris, quos eminentius divina Scriptura commendat. Sic septenarium, et denarium et quidquid alii sunt, qui pro universitate ponuntur, vel per se, vel per multiplicationem, quos non ad tempora, sed ad homines constat pertinere. ¶Codd. : TycPit.
prol.| {8264HSC5}Tempora disiungit maiora, minoraque quinqua1.
l Cf. Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.12-15, CCSL 111, p. 68-69 : « Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intellegitur. Sicut est de triduo dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulchro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. - [Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies uitae hominis anni centum uiginti, dum tantum centum usque ad diluuium inueniantur ex quo haec a Domino statuta sunt]. Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto seruituros, et sic inde egressuros. Qui tamen [quadringentis annis non seruierunt, quia] dominante Ioseph, Aegypto dominati sunt [ubi iterum a parte totum subiungitur, quia] nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadring entis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. 19 14-15. [Est et illa de temporibus figura per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et his similia, in quibus futura tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant iam [ ita I] facta narrantu R² - Quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. Quando uero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt] ».
I ¶Codd. : P14402 , f. 2-3 P14402 , f. 2-3
1 quinqua] coniec ., q,uia Ars94
Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,6 
prol.| {8264GL6}Sexta regula est de recapitulatione. Recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis et tamen post ea quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur et erat inquit omnis terra labium unum et vox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant omnibus nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio. J m
prol.| {8264PI6}Sexta est recapitulatio, quum in aliqua narratione ad priora que pretermissa sunt, latenter revocatur narratio. In qua nisi intelligitur, erratur. Sicut in Genesin: «Et plantavit, inquit, Deus paradisum, et posuit in ea hominem, et produxit ad huc Deus de terra omne lignum speciosum». Ita videtur dictum, tamquam id factum sit, postea quam posuit hominem in paradiso ; quum breviter utraque commemorat, id est, quod plantavit Deus paradisum , et quod posuit ibi hominem ; recapitulando redeat ad id quod pretermissum erat, scilicet quomodo plantavit paradisum, quia «produxit adhuc de terra omne lignum speciosum» et sequutus adiunxit de ligno vite, de ligno scientie boni et mali, et alia per ordinem, que pertinent ad instructionem paradisi; quam ubi terminavit, repetivit illud quod iam dixerat. Et revera hoc sequebatur : «Et consumpsit Deus hominem quem finxit, et posuit in paradiso». Post ista enim facta, ibi positus est homo; non post hominem positum, ista facta, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio ibi vigilanter intelligatur quia reditum est ad ea qua fuerant pretermissa.K o
prol.| {8264HSC6}Sexta refert verum que primo dicta summantur.
m ¶Fons : Cf. Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.16-17, CCSL 111, p. 70 : « Sexta regula est de recapitulatio ne. [Recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat. Sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis et tamen postea, quasi hoc etiam in hoc ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et uox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus , nisi quia ad illud quod iam transierat, recapitulando est reuersa narratio?] ». <potius quam>   Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 5.4, ed. Buttimer, p. 101.16 sqq. : «Sexta regula est de recapitulatione. recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: Erat, inquit, omnis terra labium unum, et uox una omnibus erat. quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio?».
J ¶Codd. : P14402 , f. 2-3 .
n Gn. 2, 8.
o ¶Fons : <Non hab.> Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.16-17, CCSL 111, p. 70.
K ¶Codd. : Pitra
Numérotation du verset Ep53. Prol.8264b,7 
prol.| {8264GL7}Septima regula2 est de diabolo et eius corpore quia sepe dicuntur ipsius capitis que suo magis conveniunt corpori. Sepe vero eius videantur dicta membrorum et non nisi capiti congruunt. Ex nomine quippe corporis intelligere caput ut est illud in evangelio de zizaniis tritico ad mixtis dicente Domino: “Inimicus homo hoc fecit”, hominem ipsum diabolum vocans et ex nomine corporis caput designans. Item ex nomine capitis significatur corpus sicut in evangelio dicitur: “Duodecim vos elegi sed unus ex vobis diabolus est”, Iudam utique indicans qui diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus caput est omnium iniquorum et huius capitis corpus sunt omnes iniqui sicque cum membris suis unitus est ut sepe quod corpori eius dicitur ad eum potius referatur. Et rursum quod illi ad membra iterum ipsius dirivetur.L p
prol.| {8264PI7} Septima est de diabolo et eius corpore. In hac sicut in prima vigilandum est, quum de una eademque persona loquitur quid capiti, quid corpori conveniat. Sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est ad diabolum, sententia dirivatur, dicens 3 : « Quo modo cecidisti de celo, Lucifer, mane oriens?» Et cetera. M q
prol.| {8264HSC7}Septima serpentis sibi membra corpusque resolvit.
p ¶Fons : Cf. Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.18-19, CCSL 111, p. 71.117-126 : ««Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua [ quia Arev] saepe dicuntur ipsius capiti, quae suo magis conueniant corpori. Saepe uero eius uidentur [ videantur AG] dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. [...] [ Ex nomine quippe corporis intellegitur caput, ut est illud in euangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit, hominem ipsum diabolum uocans et ex nomine corporis caput designans. Item ex nomine capitis significatur corpus, sicut in Euangelio dicitur: Duodecim uos elegi, sed unus ex uobis diabolus est, Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui. Sic que cum membris suis unitus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod illi, ad membra iterum ipsius deriuetur ] ». ¶Fons :   Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 5.4, ed. Buttimer, p. 101.29 sqq. : « Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua sepe dicuntur ipsius capitis, que suo magis conueniunt corpori. sepe uero uidentur eius dicta membrorum, et non nisi capiti congruunt. ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in euangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit, hominem ipsum diabolum uocans, et ex nomine corporis caput designans. item ex nomine capitis significatur corpus sicut in euangelio dicitur: Duodecim uos elegi, et unus ex uobis diabolus est, Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui, sic que cum membris suis unus est, ut sepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad membra ipsius iterum deriuetur, sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est ad diabolum oraculi sententiam deriuat, dicens: Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris, et cetera».
L ¶Codd. : P14402 , f. 2-3
2 regula] om. Pitra
q ¶Fons : Cf. Isidorus Hispalensis, Sententiae, 1.19.18-19, CCSL 111, p. 71.110-117 : «Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capiti, quae suo magis conueniant corpori. Saepe uero eius uidentur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Esaia, ubi, dum contra Babyloniam, hoc est contra diaboli corpus, multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est ad diabolum, oraculi sententiam deriuat dicens: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer , qui mane oriebaris ? Et cetera  ».
M ¶Codd. : ed. Pitra, Spicilegium, p. 398.
3 dicens] corr., decens Pitra



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ep53. Prol.8264b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=01&chapitre=01_Prol.8264b)

Notes :