Capitulum 5
Numérotation du verset
Lv. 5:1
Si peccaverit anima
et audierit vocem iurantis
testisque fuerit
quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam.
Numérotation du verset
Lv. 5:2
Anima que tetigerit
aliquid
immundum
sive {t. 1: Erfurt, f. 109ra; facsim., p. 219a} quod occisum
a bestia
est aut per se
mortuum
aut1 quodlibet aliud
reptile
et oblita
fuerit immunditie sue rea est et deliquit
Numérotation du verset
Lv. 5:3
et si tetigerit quicquam de immunditia hominis
iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Numérotation du verset
Lv. 5:4
anima quae iuraverit et protulerit
labiis suis
ut vel male quid faceret
vel bene
et id ipsum
iuramento et sermone firmaverit oblitaque
postea intellexerit delictum suum
Numérotation du verset
Lv. 5:6
et offerat de gregibus
agnam2
vel3 capram
orabitque
pro eo sacerdos
et pro peccatis4 eius
Numérotation du verset
Lv. 5:7
sin autem non potuerit {t. 1: Erfurt, f. 109rb; facsim., p. 219b} offerre pecus,
offerat
duos turtures
vel duos pullos columbarum
Domino unum pro peccato
et alterum in holocaustum
Numérotation du verset
Lv. 5:8
dabitque eos sacerdoti
qui offerens
primum5 pro peccato retorquebit caput
eius ad pennulas6 ita ut collo
adhereat7 et non penitus abrumpatur
Numérotation du verset
Lv. 5:9
et asperget de sanguine8 parietem altaris
quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari9 ad fundamentum eius quia pro peccato est
Numérotation du verset
Lv. 5:10
alterum vero adolebit
in10 holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos
et pro peccato eius et dimittetur ei.
Numérotation du verset
Lv. 5:11
Quod, si non quiverit
manus eius
duos offerre11 turtures aut12 pullos columbarum13,
offeret pro {t. 1: Erfurt, f. 109va; facsim., p. 220a} peccato suo simile14 partem ephi15 decimam.
Non immittet16
in eam oleum
nec thuris aliquid imponet
quia pro peccato est.
Numérotation du verset
Lv. 5:12
Tradetque eam sacerdoti
qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare
in monimentum17 eius qui obtulerit18
Numérotation du verset
Lv. 5:13
rogans
pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
Numérotation du verset
Lv. 5:15
Anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata
{t. 1: Erfurt, f. 109vb; facsim., p. 220b} peccaverit offeret
pro delicto
suo arietem
immaculatum
de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii.
Numérotation du verset
Lv. 5:16
Ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 5:17
anima
que20 peccaverit per ignorantiam feceritque unum
ex his quae Domini lege prohibentur et peccati
rea intellexerit
iniquitatem {t. 1: Erfurt, f. 110ra; facsim., p. 221a} suam
Numérotation du verset
Lv. 5:18
offeret arietem inmaculatum de gregibus
sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati
qui orabit pro eo
quod nesciens fecerit
et dimittetur ei
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_5)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lv. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=05&chapitre=05_5)
Notes :