Capitulum 32
Numérotation du verset
Dt. 32:1
I
interl.|
«qui habet aures audiendi audiat»a
a Mt. 11, 15.
interl.|
maiores qui intelligere possunt
marg.|
AUDITE
CELI etc. In principio maxima elementa in testimonium vocat ut si mandata neglexerint coru in testimonio convictos puniat.
marg.|
Hebraice sama, id est celi quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus.
marg.|
AUGUSTINUS.
Audite celi
etc. Audiant celi allegoriam, terra historiam. Quidam celum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: «Qui respicit terram et facit eam tremere»b cum hoc Dei potestatis sit non eorum intelligentie.
b Ps. 103, 32.
que loquor \ audiat terra
interl.|
terrestres terrenis sensibus intenti
Numérotation du verset
Dt. 32:2
II
interl.|
id est multiplicetur ut pluvia que innumerabiles habet guttas et Dei inscrutabilia sunt iudicia
marg.|
CONCRESCAT etc. Doctrinam legis pluvie et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritualis fructus exigit. Hec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaie: «Quomodo descendit imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et irrigat faciem eius et germinare eam facit etc.»c
c Is. 55, 10.
in pluvia doctrina mea \ fluat ut ros eloquium meum.
Numérotation du verset
Dt. 32:III
interl.|
quam vivere facit et crescere sic doctrina auditorum corda, ut proferant virtutum germina
et quasi stille super gramina \
Numérotation du verset
Dt. 32:3
interl.|
id est virtutes et magnalia Dei cantabo
marg.|
NOMEN
DOMINI
INVOCABO. Demonstrat que sit pluvia. Nomen enim Domini invocare est Evangelium predicare, quod qui audit et facit fructum vite possidebit.
Numérotation du verset
Dt. 32:IV
interl.|
Deum magnificare est corde ore opere maiestatem eius predicare
Numérotation du verset
Dt. 32:4
marg.|
DEI
PERFECTA
SUNT
OPERA. Unde: «Perfecti sunt in celi et terra, et omnis ornatus eorum»d. Complevitque Deus die septimo opus suum quod est redemptio humani generis (f. 210rb) quam ostendit nobis quando perficiens spirituale sabbatum in sepulcro requievit.
d Gn. 2, 1.
interl.|
quia omnia discrete et ordinate facit
interl.|
id est omnia mandata eius iusta, unde «iudicia Domini vera iustificata in semetipsa»e; et alibi: «pronunciavi omnia iudicia oris tui»f
e Ps. 18, 10.
f Ps. 118, 13.
Numérotation du verset
Dt. 32:V
interl.|
promissa fideliter implens et minas
interl.|
quia equitas est
et absque ulla iniquitate iustus
interl.|
pro meritis retribuens malis mala
interl.|
bonis retribuendo bona
Numérotation du verset
Dt. 32:5
interl.|
quia a Deo Patre degeneraverunt
marg.|
PECCAVERUNT
EI. AUGUSTINUS. Septuaginta: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat non Deo peccat, id est nocet sed sibi. Sed si hoc generaliter dictum est quomodo legitur: «Tibi soli peccavi et malum coram te feci»g. Et illud Hieremie: «Tibi peccavimus, patientia Israel Domine»h. Et alibi: «Sana animam meam quia peccavi tibi»i. Querendum est quoque utrum idem sit peccare Deo quod peccare in Deum? Unde: «Et si in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?»j Dicam quid mihi in presenti videatur, aut alio tempore quantum Deus adiuverit. Peccare in Deum est in his que ad cultum Dei pertinent peccare, sic peccabant filii Hely, sic existimandum est peccare etiam in homines que pertinent ad Deum. Unde dicitur: «Abymelech de Sara propterea peperci tibi ne peccares in me»k. Peccasse Domino illi dicuntur qui peccati sui penitentiam agunt ut glorificetur ignoscens. Ideo cum dixisset David: Tibi soli peccavi et malum coram te feci?» Subiecit: «ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris»l. Sive cum Dominus Deus dicit: «Iudicate inter me et vineam meam»m; sive de Christo intelligitur que solus vere ait: «Venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam»n, scilicet peccati quod morte dignum sit, «sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem etc.»o Quasi et si levissima peccata mortis supplicio persequatur «princeps mundi huius, in me non habet quicquam»p, sed surgite eamus hinc, id est ut patiar, quia patiens impleo voluntatem patris mei, non penam solvo peccati mei. Quia ait Hieremias: «Tibi peccavimus, patientia Israel Domine»q, simpliciter dicitur in penitentie cum spe salutis et venia. Et cum dicitur: «Sana animam meam quia peccavi tibi»r. Hoc ait ut glorificetur Deus ignoscendo, quia magna misericordia eius super confitentes et redeuntes, qui"non vult mortem peccatoris"s. Hinc David cum argueretur per Nathan respondit: «Peccavi Domino»t. Medico enim quodammodo videtur vulneratus qui se subdit ei ut sanetur ut in eo medicine opus impleatur. In hoc autem cantico providebat propheta quosdam sic peccaturos ut nec penitentiam agere, nec ad Dominum vellent redire ut sanarentur. De quibus dicitur: «Quia caro sunt spiritus vadens et non rediens»u. Potest etiam sic intelligi: peccaverunt non enim secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.
g Ps. 50, 6.
h Cf. Ier. 14, 7.
i Ps. 40, 5.
j 1 Sm. 2, 25.
k Gn. 20, 6.
l Ps. 50, 6.
m Is. 5, 3.
n Io. 14, 30.
o Io. 14, 31.
p Io. 14, 30.
q Cf. Ier. 14, 7.
r Ps. 40, 5.
s Cf. Ez. 33, 11 >> Corpus antiphonalium officii (n° 5481, 7472).
t 2 Sm. 12, 13.
u Ps. 77, 39.
et1 non filii eius
1 et ΩS Rusch] om. Weber
interl.|
infideles qui ex patre Diabolo
marg.|
ET
NON
FILII
EIUS. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Infidelibus autem dicitur: «Vos ex patre diabolo estis»v.
v Io. 8, 44.
interl.|
peccatis; nihil sordidum nisi peccatum, cetera enim naturaliter bona sunt
Numérotation du verset
Dt. 32:VI
interl.|
sensu et voluntate
interl.|
beneficiis ingrata
marg.|
GENERATIO
PRAVA. De qua in Evangelio.
Generatio prava atque perversa
. (f. 210va) signum querit etc.»w Et alibi: «Genimina viperarum quis ostendet vobis fugere a ventura ira?»x
w Cf. Mt. 12, 39.
x Lc. 3, 7.
interl.|
id est pro bonis reddens mala
Numérotation du verset
Dt. 32:6
Domino popule stulte et insipiens.
Numérotation du verset
Dt. 32:VII
marg.|
NUMQUID
NON etc. Qui «omnium creator»y et conditor unus Deus a quo ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
y 2Mcc. 1, 24.
marg.|
Preposterus ordo: primo enim creavit Deus disponendo ut esset; secundo fecit formando; tertio dominando possedit.
interl.|
creatione non generatione
qui possedit te2 \
2 te ΩS Rusch ] om. Weber
interl.|
per fidem expulsis erroribus vendicavit sibi
interl.|
id est ad imaginem formavit
marg.|
CREAVIT
TE. Creavit dum materiam unde formari possit condidit. Stultus ergo et insipiens qui creatorem et factorem suum digna veneratione non colit; immemor eius beneficii quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit; per Mare Rubrum duxit; manna de celo dedit; ipse ingratus idola coluit dicens: «Hii sunt dii tui Israel qui eduxerunt te de terra Egypti»z.
z Ex. 32, 4.
Numérotation du verset
Dt. 32:7
VIII
interl.|
ut ad Deum redeas
interl.|
quibus data beneficia
interl.|
quando elegit patres tuos in populum peculiarem sibi
cogita generationes singulas.
interl.|
quibus elegit Abraham, Isaac et Iacob
interl.|
non enim defuit alicui liberalitas creatoris
Numérotation du verset
Dt. 32:IX
marg.|
PATREM. Doctorem legis et predicatorem Evangelii cuius doctrina et exemplo scilicet instruaris.
interl.|
opera Dei que pro gente tua facit
Numérotation du verset
Dt. 32:X
interl.|
in antiquis est sapientia etc.
Numérotation du verset
Dt. 32:8
XI
interl.|
in confusione linguarum
marg.|
QUANDO
DIVIDEBAT. Quasi cum multitudo hominum innumerabilis sit filios tamen Israel in hereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat iudicia.
Altissimus gentes \ quando separabat
interl.|
disseminando per omnes terras
Numérotation du verset
Dt. 32:XII
interl.|
vel:
statuit
aa
aa
Vetus latina (
Sabatier, t. 1, p. 386: versio antiqua)
interl.|
hyperbole, id est tot constituit singulas gentes quot erant singule persone in populo Israel vel quot ingresse sunt in Egyptum, id est Septuaginta
marg.|
CONSTITUIT. GREGORIUS. Alia editio. Statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei. Ubi videtur ministeria angelorum super gentes singulas vel etiam homines ordinata significare, quibus regantur et defendantur. Unde: «Angeli eorum semper vident faciem patris mei»ab. Dei enim civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tanti conscendunt hominum quanti illic remanserunt angelorum, quod ex hoc potest haberi. Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Debemus ergo ex imitatione eorum ad usum nostre conversationis aliquid trahere et emulatione bonis studiis nos inflamare, ut similes simus illis ad quos debemus ascendere. Distincte enim conversationes hominum, distinctis congruunt ordinibus angelorum et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.
ab Mt. 18, 10.
terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
Numérotation du verset
Dt. 32:9
XIII
marg.|
PARS
AUTEM. Cum Deus universas gentes creavit, solos israelitas elegit, quos qua cognitione signis et miraculis glorificavit.
interl.|
novus populus veteri prelatus, sicut Iacob, Esau scilicet Ecclesia synagoge prelata
interl.|
funes ceciderunt mihi in preclaris etc.
interl.|
possessio hereditatis
Numérotation du verset
Dt. 32:10
XIV
marg.|
INVENIT
EUM. Quia in syna pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit et in eadem heremo quadraginta annis eos circumducendo precepta sua docuit.
interl.|
cum Ecclesiam de errore liberavit ubi idolatrie horror nullaque Dei mentio
interl.|
gentilitatis que sine Deo
interl.|
per viam montis Seir
Numérotation du verset
Dt. 32:XV
marg.|
CIRCUMDUXIT
EUM. Allegorice. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo.
interl.|
legem et precepta sua
marg.|
CUSTODIVIT. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.
interl.|
qui in ea lux veritatis
Numérotation du verset
Dt. 32:11
XVI
marg.|
SICUT
AQUILA. Aquila secundum physicos ad acumine oculorum vocata tam acute videt, ut cum super Maria immobili penna feratur, nec humanis visibus pateat; pisciculos in mari natare videat ad tormenti instar descendens (f. 210vb) raptam pennis predam ad litus pertrahit.
Pullos
quoque plumescentes alis verberat et
ad volandum
provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans ad alta provehit ut sequamur quo precessit, unde ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquile. Super celos quoque exaltatus et humanis subtractus aspectibus in mari huius mundi natantes oculis misericordie videt et pennis amoris pertrahit ad litus eterne securitatis, unde: «Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum»ac.
ac Io. 12, 32.
marg.|
SICUT
AQUILA etc. Aquila (ut aiunt) cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit et illum nutrit qui irreverbarata acie aspicit radios solis, si lumina deflectit, quasi degenerem negligit.
Pullosque ad volandum provocat
et lassos alis sustentat, sic Deus ad verum solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur et alis gratie sustentat.
interl.|
dictis et exemplis
marg.|
PROVOCANS. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adiuvit et ab inimicis protexit.
interl.|
quos fovet quasi gallina et congregat sub alas
Numérotation du verset
Dt. 32:XVII
interl.|
gemine dilectionis et auxilium protectionis
alas suas et assumpsit eum3 \ atque portavit
3 eum
Cor1 Cor2 (
hebr. et anti.
)
ΩS
Rusch Weber
] eos ΣT ΦV Ψ
cum LXX
,
Cor3 (
anti. et LXX non habent
eum
)
interl.|
cum in cruce peccata eorum sustinuit
Numérotation du verset
Dt. 32:12
XVIII
interl.|
non etiam idola Egyptiorum
marg.|
DOMINUS
SOLUS. Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater ne excludat Filium vel Spiritum Sanctum, sed Dominus solus, id est Deus.
interl.|
illis exeuntibus de Egypto, nobis de mundo incarnato filio
interl.|
diabolus vel idolum
Numérotation du verset
Dt. 32:13
XIX
Constituit eum super excelsam terram \
interl.|
ferunt ibi esse verticem terre quasi umbilicum
marg.|
EXCELSAM
TERRAM. Palestinam que montuosa, Egyptus plana et depressa.
marg.|
Ecclesiam que virtute et scientia sublimis. In qua comeditur
fructus agrorum
, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter commedat.
ut comederet fructus agrorum.
interl.|
abundantiam omnium rerum
Numérotation du verset
Dt. 32:XX
marg.|
UT
SUGERET. GREGORIUS.
Ut sugeret mel de petra et oleum
de firma petra. Hoc iuxta historiam factum nusquam legitur, sed
de petra
, id est Christo,
mel
suxerunt qui eius facta, id est miracula viderunt.
Oleum
vero de firma petra, quia post resurrectionem eius Spiritus Sancti unctione meruerunt. Infirma
petra mel
dedit quando adhuc mortalis miraculorum dulcedinem ostendit. Firma petram
oleum
fudit, quia post resurrectionem impassibilis per afflationem Spiritus Sancti donum sancte unctionis donavit. Unde: «Computrescet iugum a facie olei»ad, idem dominatio diaboli per unctionem Spiritus Sancti.
ad Is. 10, 27.
interl.|
dulcedine miraculorum
marg.|
MEL. Quidem a litteram omnium rerum copiam significat.
interl.|
Christo adhuc mortali
interl.|
unctionem spiritus
interl.|
Christo iam immortali
interl.|
alii de firma petra
Numérotation du verset
Dt. 32:14
XXI
interl.|
fertilitatem terre promissionis significat
interl.|
pinguedinem fidei et caritatis vel solidam doctrinam
interl.|
patriarcharum exemplis
interl.|
simplicitatem mentis vel facilitatem doctrine
interl.|
de innocentia patrum in exemplum tracta
interl.|
pinguedine caritatis
interl.|
filiorum apostolorum
interl.|
apostolorum qui duces gregis, unde: «Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum»ae
ae Ps. 28, 1.
interl.|
pinguedinis novi, scilicet testamenti ubi scientie multitudo et virtutum
marg.|
FILIORUM
BASAN. Basan regio est que pecoribus abundant propter pascua, unde «Rubenitis et gaditis, et dimidie tribui Manasse»af tradita est, quia pecora multa habebant.
af Ios. 1, 12.
Numérotation du verset
Dt. 32:XXII
marg.|
ET
HIRCOS. Qui penitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere nisi studeant pro commissis penitere, unde: «Amplius lava me ab iniquitate mea»ag.
ag Ps. 50, 4.
marg.|
Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant penitentie opera quamvis non commiserint gravia. Deflent enim cogitationum peccata tamquam facta.
interl.|
cum medulla tritici predicta beneficia maximo dono accumulat
marg.|
CUM
MEDULLA
TRITICI. Corporis Christi, unde: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet»ah.
ah Io. 12, 24.
interl.|
de quo hic est calix novi testamenti in meo sanguine
uve biberent4 meracissimum.
4 biberent ΩS
Rusch
] biberet
Weber
interl.|
sine falsitatis vel heresis corruptione
Numérotation du verset
Dt. 32:15
XXIII
interl.|
divina largitate
marg.|
INCRASSATUS
EST. Sicut iudei incrassati beneficiis idolatre facti sunt {t. 1: Erfurt, f. 211ra; facsim., p. 421a} sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
interl.|
Israelita vel christianus
interl.|
ingratus benefactori et contumeliosus
interl.|
contemnendo precepta
interl.|
scientia et virtute
interl.|
multiplicatus sic ut numerati non posset
Numérotation du verset
Dt. 32:XXIV
interl.|
posta tanta beneficia
Numérotation du verset
Dt. 32:16
XXV
marg.|
PROVOCAVERUNT. Alii fiunt heretici, alii idolatre, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.
interl.|
idolis vel heresibus
interl.|
id est expositio
ad iracundiam concitaverunt.
Numérotation du verset
Dt. 32:17
XXVI
Immolaverunt demonibus et non Deo \ diis quos ignorabant.
Numérotation du verset
Dt. 32:XXVII
marg.|
NOVI
RECENTES. Recedentes a cultura Dei invenerunt sibi deos
quos patres eorum
non coluerunt
.
venerunt \ quos non coluerunt patres
interl.|
prophete, apostoli
Numérotation du verset
Dt. 32:18
XXVIII
interl.|
per legem et circumcisionem iudeum, per baptismum christianum
dereliquisti \ et oblitus es Domini creatoris tui.
Numérotation du verset
Dt. 32:19
XXIX
quia provocaverunt eum filii sui et filie.
interl.|
quos in filios et filias elegerat
Numérotation du verset
Dt. 32:20
XXX
interl.|
subtraham auxilium
marg.|
ET
AIT
ABSCONDAM. Nihil gravius est quam visione Dei privari, unde: «Ne proiicias me a facie tua»ai. Item: «Ne avertas faciem tuam etc.»aj
ai Ps. 50, 13.
aj Ps. 26, 9.
interl.|
notitiam benevolentiam
meam ab eis \ et considerabo
interl.|
exspectabo ad quem finem perveniant
Numérotation du verset
Dt. 32:XXXI
Generatio enim perversa est \
interl.|
reddens mala pro bonis
interl.|
voluntate et operatione
interl.|
fidem Deo promissam non servantes
Numérotation du verset
Dt. 32:21
XXXII
marg.|
IPSI
ME
PROVOCAVERUNT. Quasi sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo, illos reprobando.
in eo qui non erat Deus \ et irritaverunt in vanitatibus
interl.|
superstitionibus
Numérotation du verset
Dt. 32:XXXIII
marg.|
EGO
PROVOCABO. Tradendo eos gentibus qui aliquando non populus nunc autem populus Dei. Similiter christiani qui deserta veritate ad errores declinant malignis spiritibus traduntur qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, iustitiam odientes, iniquitatem amantes.
eos in eo qui non est populus \
interl.|
quia Dominum ignorant qui vere est
et in gente stulta irritabo illos.
Numérotation du verset
Dt. 32:22
XXXIV
interl.|
quasi iam ardescit vindicta mea
marg.|
IGNIS
SUCCENSUS
EST
IN. GREGORIUS. De his quos damnant flagella et non liberant scriptum est: «Percussisti eos nec doluerunt etc.»ak His flagella in hac vita inchoant et in eternum permanebunt, unde Moyses ignis exarsit ab ira sua et ardebit usque ad inferos et deorsum. De presenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira meaal; de eterna sequitur et ardebit usque ad inferos et deorsum. Non tamen indicat Deus his in idipsum. Unum est enim flagellum quod temporaliter incipit et in eternis supliciis consummatur.
ak Ier. 5, 3.
al Cf. Ps. 105, 18.
furore meo \ et ardebit usque ad inferni novissima.
interl.|
usque in eternum puniendo
Numérotation du verset
Dt. 32:XXXV
interl.|
reprobos terrena amantes
marg.|
DEVORABIT. Alii comedet terram et nascentia eius, id est carnem propter opera libidinis eterna flama comburit. Nascentia enim carnis opera concupiscentie carnalis que sunt fornicatio immundicia et huiusmodi.
interl.|
consilia quibus se credebant impune peccare
Numérotation du verset
Dt. 32:23
XXXVI
Congregabo5
5 Congregabo] Congabo
cacogr.
ΩS
interl.|
congregari permittam
interl.|
flagella que sustinentibus mala, sed Deo bona, quia iusta
interl.|
opera, verba, cogitationes quibus puniantur
interl.|
Iram indignationis et ultionis acute, ut etiam animam penetret
interl.|
per varia tormenea
Numérotation du verset
Dt. 32:24
XXXVII
interl.|
verbi Dei et sterilitate bonorum operum
interl.|
peccata improperantes
interl.|
demones leves instabiles
marg.|
AVES
MORSU. Que iuxta viam comedere sementem.
Numérotation du verset
Dt. 32:XXXVIII
interl.|
demones bestie dicuntur propter ferocitatem
marg.|
DENTES
BESTIARUM etc. Trahunt bestie et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram quando quod post bandiendo carnalibus persuaverunt ut seducerent furiose a peccatoribus (f. 211rb) expetunt ut crucient.
immittam in eos \ cum furore trahentium super terram
interl.|
super terram trahuntur qui in terrenis dissipantur
Numérotation du verset
Dt. 32:25
XXXIX
Foris vastabit6
6 vastabit] vastavit ΠC
Amiatinus
ΘH ΨM
marg.|
FORIS
VASTABIT. Corpus ignis eterni torquebit exustio et mentem angustie magnitudo, unde: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur»am.
am Is. 66, 24.
interl.|
in civitatibus clausos
marg.|
IUVENEM
SIMUL
AC. Nulli scilicet etati parcetur quia omnes idolatria maculavit.
virginem7
7 simul - ac virginem]
inv.
ΨF ΩS
interl.|
sterilem a bono opere
lactentem8
8 lactentem Π Σ
O
B
Φ
V²
Cor1 Cor3 (
hebr.; LXX Glossa: “Lactentem et ebetem sensu parvulum”
)
Ω
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
] lactantem
Cava
Λ
L F X
Σ
TM
Amiatinus T M
Φ
RAZGV*P O Θ
S
Ψ
Weber
, + simul Π O
interl.|
hebetem sensu parvulum
Numérotation du verset
Dt. 32:26
XL
Et9 dixi:
9 Et ΩS Rusch] om. Weber
interl.|
dici, feci vastata civitate et populo
interl.|
non ex ignorantia interrogat, sed ut cor ripiat
marg.|
CESSARE
FACIAM. A terra sua eiecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum et memoria eorum, unde: «Propterea Deus destruet te in finem, evellet et educet te de terra viventium etc.»an
an Ps. 51, 7.
ex hominibus memoriam eorum.
Numérotation du verset
Dt. 32:27
XLI
interl.|
quod hoc minatus sum
interl.|
damnationem malorum catholicorum
marg.|
DISTULI. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.
interl.|
demones «qui tribulant me, exsultabus si motus fuero»ao
ao Ps. 12, 5.
interl.|
attribuentes suis virtutibus
Numérotation du verset
Dt. 32:XLII
interl.|
superatis iudeis
et non Dominus fecit hec omnia.
Numérotation du verset
Dt. 32:28
XLIII
interl.|
iudeorum vel quorumlibet impiorum
est11 et sine prudentia \
11 est]
om.
Π O ΘH* ΩS
Numérotation du verset
Dt. 32:29
interl.|
tormenta vel premia
Numérotation du verset
Dt. 32:30
XLIV
Quomodo persequebatur12
12 persequebatur] persequatur
Weber
marg.|
QUOMODO
PERSEQUEBATUR. Tantum ostendit timorem iudaice gentis postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
marg.|
Qui Dei magnitudinem agnoscit non ex infirmitate Domine potentie, sed iusti iudicii permissione hec invenire intelligit.
unus mille \ et duo fugarent13 decem millia?
13 fugarent] fugent
Weber
interl.|
quasi ita feri potuit
Numérotation du verset
Dt. 32:XLV
Nonne ideo quia Deus suus
interl.|
Deus qui fecerat
interl.|
inimicis tradidit
interl.|
in manibus inimicorum
interl.|
ideo puniti sunt
Numérotation du verset
Dt. 32:31
XLVI
interl.|
qui iustus et verax
ut dii14
14 dii] deus
Weber
interl.|
idola falsa et vana
interl.|
firmum testimonium ab hoste
interl.|
Dei nostri experti mirabilia
marg.|
IUDICES. Approbatores. Etiam qui idola colunt unum deum esse intelligunt qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset
Dt. 32:32
XLVII
interl.|
ex qua Christo amaritudinem propinavit abutens beneficiis Dei
marg.|
DE
VINEA etc. Hereticorum nequitiam significat qui a sanctis doctoribus spiritualem doctrinam puram acceperunt sed veneno suo corrumperunt et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt.
marg.|
Sepe Ierusalem Sodome et Gomorrhe comparatur, unde: «Audite verbum Domini principes Sodomorum et Gomorrhe etc.»ap
ap Is. 1, 10.
vinea eorum \ et de suburbanis Gomorrhe.
Numérotation du verset
Dt. 32:XLVIII
interl.|
quia in amaritudinem conversa, de morte Christi meditatur
eorum uva fellis \ et botrus amarissimius.15
15 botrus amarissimus] botri amarissimi
Weber
interl.|
Ex quo verum botrum, id est Christum in ligno suspenderunt
marg.|
BOTRUS
AMARISSIMUS. Fructus scilicet opera amarissima sunt. Vinum enim cum felle mixtum obtulerunt.
Numérotation du verset
Dt. 32:33
XLIX
marg.|
FEL
DRACONUM. Quasi intra se retinent venenum malitie ne salutis et correctionis medicinam suscipiant.
marg.|
Heretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant ut incautos ledant.
interl.|
plinius ait venenum aspidis aceto repelli
interl.|
nisi summus medicus subvenerit
Numérotation du verset
Dt. 32:34
L
interl.|
in iudicio proferenda
interl.|
cui omnia presentia, ideo oblivio nulla, unde: «Signasti quasi in sacculo omnia peccata mea»
Numérotation du verset
Dt. 32:35
LI
marg.|
MEA
EST
ULTIO. Paulus de hoc loco sumpsit: «Mihi vindictam et ego retribuam»aq secundum merita scilicet.
aq Hbr. 10, 30.
et ego retribuam in tempore \
interl.|
oportuno, preoccupemus faciem eius in confessione
marg.|
IN
TEMPORE. Quasi cum accepero tempus ego iustitias iudicabo. Hinc Moysi pro populo oranti dixit. In die ultionis visitabo hoc peccatum eorum.
Numérotation du verset
Dt. 32:LII
marg.|
IUXTA
EST
DIES. Unicuique. Quicquid enim finitur brevissimum est si eternitati comparatur.
interl.|
licet longe post futura videantur
interl.|
fugientibus aliis
marg.|
Secundum historiam iudeorum vindicta festinat quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et salvatorem occiderunt.
Numérotation du verset
Dt. 32:36
LIII
marg.|
IUDICABIT. Discernendo a malis, secundum illud: «Iudica me Deus et discerne causam meam»ar.
ar Ps. 42, 1.
Dominus populum suum \ et in servis suis miserebitur.
interl.|
per misericordiam eternam dando beatitudinem
Numérotation du verset
Dt. 32:LIV
marg.|
VIDEBIT
QUOD. Quod cumque potest manus tua stanter operare quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos.
interl.|
nihil auctori proficiens
interl.|
quelibet opera malorum vel multitudo imminuta
interl.|
clausi iudei in captivitate, impii in demonum ptestate
quoque defecerunt16
16 defecerunt] defecerint
Weber
interl.|
fame vel capti ab hostibus
residuique consumpti sunt17.
17 sunt] sint
Weber
interl.|
qui in viribus confidunt
Numérotation du verset
Dt. 32:37
LV
Et dicent18:
18 dicent] dicet
Weber
marg.|
UBI
SUNT
DII. Quasi nihil prosunt idola in quibus confidebant vel opes vel honores vel seculi voluptates. Nihil enim secum ferunt de universo labore.
eorum \ in quibus habebant fiduciam.
interl.|
spem in eis ponentes
Numérotation du verset
Dt. 32:38
LVI
De quorum victimis comedebant adipes \ et bibebant vinum libaminum.
Numérotation du verset
Dt. 32:LVII
et in necessitate vos protegant.
Numérotation du verset
Dt. 32:39
LVIII
marg.|
VIDETE
QUOD. Generalis admonitio quasi relicta idolatria vel heresi et omnibus spretis immundiciis ad verum Deum convertimini.
sim19 solus \
19 sim] sum
F*
ΣTO ΘH ΩS;
vetus latina (
Sabatier, t. 1, p. 391: versio antiqua)
et non sit alius deus preter me.
Numérotation du verset
Dt. 32:LIX
interl.|
veterem hominem cum actionibus suis
marg.|
EGO
OCCIDAM. GREGORIUS. Occidit ut vivificet, percutit ut salvet, exteriora verberat ut interiora transfigat. Quia mentis nostre duriciam suo percutit desiderio, et percutiendo sanat. Quia terroris iaculo transfixos ad sensum rectitudinis nos revocat. Corda enim nostra male sana sunt cum nullo Dei amore sauciantur cum peregrinationis erumnam non sentiunt et infirmanti proximo nullo affectu compatiuntur. Sed amoris sui spiculis insensibiles Deus percutit et sensibiles per ardorem caritatis facit.
interl.|
quasi Dominus vite et mortis
interl.|
novum qui secundum Deum creatus est
percutiam et ego sanabo et non est qui de
Numérotation du verset
Dt. 32:40
LX
interl.|
in sanctis ostendam potentiam meam
marg.|
LEVABO. Alia editio. Tollam in celum manum meam et iurabo per dexteram meam et dicam: vivo ego in eternum. In celum manum Dei levare vel attollere est potentiam eternitatis sue super omnia excellentem ostendere. Iurare per dexteram, id est per filium qui est dextera patris, promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et eternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare quia potestas eius potestas eterna.
ad celum manum meam et dicam:
Numérotation du verset
Dt. 32:41
LXI
Si exacuero20
20 exacuero] acuero
Weber
interl.|
Id est repentinam vindictam et inevitabilem hostibus inflixero
gladium meum \ et arripuerit
interl.|
iustam retributionem
Numérotation du verset
Dt. 32:LXII
interl.|
hereticis iudeis
meis \ et his qui oderunt me retribuam.
Numérotation du verset
Dt. 32:42
LXIII
interl.|
plenam vindictam significat
interl.|
ultiones subitas et improvisas que modo occulte sed subito impios penetrabunt
marg.|
SAGITTAS. Demones de quibus ait Iob: «Sagitte Domine in me sunt quasi tantam exercebo vindictam quam demonibus quoque posset sufficere».
interl.|
damnatione perditorum
interl.|
divina sententia
interl.|
in iudicio extremo
interl.|
carnalia sapientes
Numérotation du verset
Dt. 32:LXIV
interl.|
eterna morte damnatorum
occisorum \ et de captivitate
interl.|
vano consilio patefacto
marg.|
DE
CAPTIVITATE. Captivorum capita radebantur qui distrahebantur (f. 211vb) et sub corona vendi dicebantur.
marg.|
De captivitate etc. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniqua mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit, unde: «Exuit sanguis de lacu usque ad frenos equorum, id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum».
interl.|
mentis vel magistri
Numérotation du verset
Dt. 32:43
LXV
interl.|
afflictionem vel martirium
marg.|
QUIA
SANGUINEM. In iudicio populus Dei laudabitur cum apparebit gloriosus et inimici iusta retributione punientur.
interl.|
sanctorum, unde: «Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum»
Numérotation du verset
Dt. 32:LXVI
Et vindictam retribuet in hostes eorum \ et propitius
Numérotation du verset
Dt. 32:44
LXVII
Numérotation du verset
Dt. 32:45
Complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel
Numérotation du verset
Dt. 32:46
interl.|
ut intelligatis et memoriter teneatis
corda vestra in omnia verba21* que ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire22 et facere et implere universa que scripta sunt23* legis huius.
21 verba Ω
S
Weber
] + mea Ω
M
Ed1455
Rusch
22 filiis vestris – custodire
Rusch Weber
]
inv.
ΩS
23 sunt Ω
S
Weber
] + in volumine Λ
L Σ
OM
B
Φ
P² Ψ Ω
M
Ed1455
Rusch
Numérotation du verset
Dt. 32:47
quia non in cassum precepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent que facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingrediemini24* possidendam.
24 ingrediemini ΦRA²ZGVP
P
ΨBDM Ω] ingrediemini
Rusch Weber
Numérotation du verset
Dt. 32:48
Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
Numérotation du verset
Dt. 32:49
marg.|
ASCENDE
IN
MONTEM. Abarim interpretatur transitus, Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Iericho, supra Iordanem in supercilio Fasga iuxta montem Phogor, a quo circa um regio usque nunc Phasga appellatur. Moyses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Iericho ultra Iordanem moritur. Quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit. Ibique conclusa est quia finis legis Christus. Vidit Moyses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu previdit et in lege predixit Christi gratiam futuram, sed presentem non vidit eum, unde: «Multi iusti et prophete voluerunt videre que vos videtis et non viderunt»as.
as Mt. 13, 17.
istum Abarim id est transituum in montem Nebo
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide
interl.|
gloriam Ecclesie futuram
Chanaan quam ego tradam filiis
Israel obtinendam et morere in monte.
Numérotation du verset
Dt. 32:50
Quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus25 populis suis26
25 appositus
Rusch Weber
] + est Π
T
² ΦZ* O ΨP ΩS
26 suis] tuis
Cava
interl.|
precedentibus sanctis
Numérotation du verset
Dt. 32:51
quia prevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
interl.|
id est sanctum ostendistis
Numérotation du verset
Dt. 32:52
e contra27*
27 e contra
Cor1
ΩS
Weber
] et e contra ΩM, et contra
S Rusch,
Contra
X
videbis terram28* et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israel.
28 terram
Cor1
Ω
S
Weber
] eam
L
Φ Θ
H Ψ
BD
Ed1455
Rusch,
eam terram Ψ
F