Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset Ios. 10,1 
Que cum audisset Adonisedech rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam, sicut enim fecerat Hiericho et regi eius, sic fecit Hai et regi eius1
et quod transfugissent Gabaonite ad Israel et essent2 federati eorum
1 eius] illius Weber
2 essent] eeut cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ios. 10,2 
timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Hai omnesque bellatores eius fortissimi.
Numérotation du verset Ios. 10,3 
Misit ergo Adonisedech rex Hierusalem ad Otham3
regem Hebron et ad {t. 1: Erfurt, f. 223vb; facsim., p. 446b} Pharam regem Ierimoth4 ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens:
3 Otham Edmaior. ( F ) Ω JM] Ocham ΦA ΩS, Oham Cor3 (Hier. et hebr. ... vel Heham al. Ocham quod idem est sicut Choreb et Hereb) Ed1455 Clementina Weber
4 Ierimoth Rusch ] Hieremoth Weber
Numérotation du verset Ios. 10,4 
Ascendite ad me et ferte presidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israel.
Numérotation du verset Ios. 10,5 
Congregati ergo5 ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Ierimoth6 rex Lachis rex Eglon, simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.
5 ergo] igitur Weber
6 Ierimoth Rusch ] Hieremoth Weber
Numérotation du verset Ios. 10,6 
Habitatores autem Gabaon urbis obsesse miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum. Ascende cito et libera nos ferque presidium. Convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis.
Numérotation du verset Ios. 10,7 
Ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi.
Numérotation du verset Ios. 10,8 
Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. In manus enim tuas tradidi illos. Nullus enim ex eis tibi7 resistere poterit.
7 enim] om. Weber | ex eis - tibi] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,9 
Irruitque ita8 Iosue super eos repente tota nocte ascendens9 de Galgalis.
8 Irruitque ita] Irruit itaque Weber
9 n. a.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,10 
Et conturbavit eos Dominus a facie Israel conturbavitque10
plaga magna in Gabaon ac persecutus est eos11 per viam ascensus Bethoron et percussit usque ad Azecha12 et Maceda.
10 conturbavitque] contrivitque Weber
11 eos] om. Weber
12 ad Azecha] Azeca Weber
Numérotation du verset Ios. 10,11 
Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides {t. 1: Erfurt, f. 224ra; facsim., p. 447a} magnos de celo usque ad Azecha13 et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israel.
13 ad Azecha] Azeca Weber
Numérotation du verset Ios. 10,12 
Tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israel dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon14
14 Ahialon Weber ; cf. Glossa ordinaria (1Rg. / 1Sm. 14, 31)] Hailon ΩJ, Haylon Rusch ]
Numérotation du verset Ios. 10,13 
Steteruntque sol
et luna
donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro Iustorum: stetit itaque sol
in medio celi
et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Numérotation du verset Ios. 10,14 
Non fuit antea nec15 postea tam longa dies obediente Domino voci hominis et pugnante pro Israel.
15 antea nec] ante et Weber
Numérotation du verset Ios. 10,15 
Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgale
Numérotation du verset Ios. 10,16 
Fugerant enim quinque reges
{t. 1: Erfurt, f. 224rb; facsim., p. 447b} et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Numérotation du verset Ios. 10,17 
Nuntiatumque est Iosue
quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis16 Maceda.
16 urbis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,18 
Qui precepit sociis et ait: Volvite saxa ingentia ad os spelunce et ponite viros industrios qui clausos custodiant.
Numérotation du verset Ios. 10,19 
Vos autem nolite stare sed persequimini hostes
et extremos quosque fugientium cedite. Ne dimittatis eos urbium suarum intrare presidia quos tradidit Dominus Deus vester17 in manus vestras.
17 vester] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,20 
Cesis ergo18 adversariis plaga magna et usque ad internicionem pene consumptis, hii qui Israel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas.
18 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Ios. 10,21 
Reversusque est omnis exercitus
ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani {t. 1: Erfurt, f. 224va; facsim., p. 448a} et integro numero
Nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
Numérotation du verset Ios. 10,22 
Precepitque Iosue dicens: Aperite os spelunce et producite ad me quinque reges qui in ea latitant.
Numérotation du verset Ios. 10,23 
Fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et adduxerunt19 ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth20 regem Lachis, regem Eglon.
19 adduxerunt] eduxerunt Weber
20 Ierimoth] scrips., Hierimoth Rusch Hieremoth Weber
Numérotation du verset Ios. 10,24 
Cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israel
et ait ad principes
exercitus
qui secum erant:
Ite et ponite pedes super colla
regum istorum.
Qui cum perrexissent et subiectorum colla pedibus21 calcarent
21 c. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,25 
rursum ait ad eos:
Nolite timere nec paveatis, confortamini et estote robusti. Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus
vestris adversum quos dimicabitis22.
22 dimicabitis] dimicabis Weber
Numérotation du verset Ios. 10,26 
Percussitque Iosue
et interfecit eos
atque suspendit super quinque stipites
fueruntque suspensi usque ad vesperam23.
23 vesperam] vesperum Weber
Numérotation du verset Ios. 10,27 
Cumque occumberet sol, precepit sociis ut deponerent eos de patibulis, qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia que permanent usque in presens.
Numérotation du verset Ios. 10,28 
Eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit {t. 1: Erfurt, f. 224vb; facsim., p. 448b} in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius. Non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho.
Numérotation du verset Ios. 10,29 
Transivit autem24 cum omni Israel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam
24 autem] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,30 
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel. Percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius. Non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho.
Numérotation du verset Ios. 10,31 
De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel25 et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam
25 cum... Israel Ω JS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Ω M... Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 10,32 
tradiditque Dominus Lachis in manus filiorum26 Israel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam que fuerat in ea sicut fecerat Lebna.
26 manus filiorum] manu Weber
Numérotation du verset Ios. 10,33 
Eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem.
Numérotation du verset Ios. 10,34 
Transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
Numérotation du verset Ios. 10,35 
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas que erant in ea iuxta omnia que fecerat Lachis.
Numérotation du verset Ios. 10,36 
Ascendit quoque cum omni Israel27 de Eglon in Hebron
et pugnavit contra eam.
27 Israel] Israele Weber
Numérotation du verset Ios. 10,37 
Cepitque et percussit
in ore gladii
regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque {t. 1: Erfurt, f. 225ra; facsim., p. 449a} animas que in ea fuerant commorate. Non reliquit in ea ullas reliquias. Sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta que in ea reperit consumens gladio.
Numérotation du verset Ios. 10,38 
Inde reversus in Dabir
Numérotation du verset Ios. 10,39 
cepit eam atque vastavit, regem quoque eius atque28 omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii. Non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
28 atque] et Weber
Numérotation du verset Ios. 10,40 
Percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Aseroth29
cum regibus suis. Non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut preceperat ei Dominus Deus Israel
29 Aseroth Edmaior. ( O ) Rusch ] Asedoth ΩJ Cor3 (hebr. antiq.) Weber , Asedoch ΠC ΦV ΨB, Sedeth Ω M
Numérotation du verset Ios. 10,41 
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon
Numérotation du verset Ios. 10,42 
universosque30 reges et regiones eorum uno impetu cepit31 atque vastavit. Dominus enim Deus Israel pugnavit32 pro eo.
30 universosque] universos Weber
31 i. c.] inv. Weber
32 pugnavit] pugnabat Weber
Numérotation du verset Ios. 10,43 
Reversusque est cum omni Israel33 {t. 1: Erfurt, f. 225rb; facsim., p. 449b} ad locum castrorum in Galgala.
33 Israel] Israele Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_10)

Notes :