Biblia communis

Capitulum 14

Numérotation du verset Ios. 14,1 
Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos
et Iosue
filius Nun et principes familiarum per tribus Israel
Numérotation du verset Ios. 14,2 
sorte omnia dividentes sicut preceperat Dominus in manu Moysi novem tribubus et dimidie tribui Manasse.1
1 Manasse] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,3 
Duabus enim tribubus et dimidie dederat Moyses trans Iordanem possessionem
absque Levitis qui nihil terre acceperunt inter fratres suos
Numérotation du verset Ios. 14,4 
sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levite aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
Numérotation du verset Ios. 14,5 
Sicut preceperat2 Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.
2 preceperat] precepit Weber
Numérotation du verset Ios. 14,6 
Accesserunt itaque filii Iuda ad {t. 1: Erfurt, f. 236ra; facsim., p. 455a} Iosue in Galgala locutusque est ad eum Caleb
filius Iephone
Cenezeus. Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei
de me et te in Cadesbarne
Numérotation du verset Ios. 14,7 
Quadraginta annorum eram quando misit me3 Moyses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
3 m. me] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,8 
Fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
Numérotation du verset Ios. 14,9 
Iuravitque Moyses in die illo dicens: Terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in eternum quia secutus es Dominum Deum tuum4.
4 tuum] meum Weber
Numérotation du verset Ios. 14,10 
Concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in presentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen quando ambulabat Israel per solitudinem {t. 1: Erfurt, f. 236rb; facsim., p. 455b} hodie octoginta quinque annorum sum
Numérotation du verset Ios. 14,11 
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum.
Numérotation du verset Ios. 14,12 
Da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus
te quoque audiente in quo Enachim sunt et urbes magne atque munite si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi.
Numérotation du verset Ios. 14,13 
Benedixitque ei Iosue
et tradidit ei5 Hebron
in possessionem
5 ei] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,14 
atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezeo usque in presentem diem quia secutus est Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset Ios. 14,15 
Nomen Hebron antea6 vocabatur Chariatharbe.
Adam maximus ibi inter Enachim situs est et terra cessavit a preliis.a
6 antea Rusch Weber] ante Clementina
a Cf. Glossa ordinaria (Mt. 27, 33).



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_14)

Notes :