Capitulum 2
Numérotation du verset
Ios. 2,1
Misit ergo Iosue
filius Nun de Sethim duos viros exploratores
in1 abscondito et dixit eis: ite et considerate terram urbemque
Hiericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab
et quieverunt apud eam.a
1 in]
om. Weber
a
Parall
.: Glossa ordinaria (Ps. 86, 4).
Numérotation du verset
Ios. 2,2
Nuntiatumque est regi Hiericho
et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel ut explorarent terram
Numérotation du verset
Ios. 2,3
Misitque rex Hiericho ad Raab meretricem2 dicens: Educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam. Exploratores quippe sunt et omnem terram {t. 1: Erfurt, f. 217ra; facsim., p. 433a} considerare venerunt.
2 m.] om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,4
Tollensque mulier viros abscondit et ait:
Fateor venerunt ad me et3 nesciebam unde essent.
3 et] sed
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,5
Cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendite4
eos.
4 comprehendite] comprehendetis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,6
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus sue, operuitque eos in stipula lini5
que ibi erat.
5 in stipula lini] lini stipula
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,7
Hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam que ducit ad vadum Iordanis. Illisque egressis statim porta clausa est
Numérotation du verset
Ios. 2,8
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait:
Numérotation du verset
Ios. 2,9
Novi quod tradiderit vobis Dominus6 terram etenim irruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terre.
6 v. D.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,10
Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Egypto et que feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis
Numérotation du verset
Ios. 2,11
et hec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit7 nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester ipse8 Deus in celo sursum et in terra deorsum.
7 remansit] + in
Weber
8 ipse] + est
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,12
Nunc ergo iurate mihi per Dominum
ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum
Numérotation du verset
Ios. 2,13
et salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia que eorum sunt et eruatis animas nostras a morte9.
9 a m.] de m.
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,14
Qui responderunt ei: anima nostra sit pro vobis in mortem si tantum10 non prodideris {t. 1: Erfurt, f. 217rb; facsim., p. 433b} nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
10 tantum] tamen
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,15
Dimisit11 ergo eos per funem de fenestra domus enim eius adherebat12 muro.
11 Dimisit
Weber
]
scrips.
, demisit
Rusch
12 adherebat] herebat
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,16
Dixitque ad eos ad montana conscendite
ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram.
Numérotation du verset
Ios. 2,17
Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
Numérotation du verset
Ios. 2,18
si ingredientibus nobis terram, signum
fuerit funiculus iste coccineus
et ligaveris eum in fenestra
per quam nos dimisisti13 et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam
13 dimisisti
Weber
]
scrips.,
demisisti
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 2,19
qui ostium domus tue egressus fuerit
sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis qui tecum in domo fuerint14, redundabit in caput nostrum si eos quis15 tetigerit.
14 in d. - f.]
inv. Weber
15 quis] aliquis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,20
Quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos,
Numérotation du verset
Ios. 2,21
et illa respondit: Sicut locuti estis ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent appendit funiculum coccineum in fenestram eius.16
16 fenestram eius] fenestra
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,22
Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti. Querentes enim per omnem viam non repererunt eos.
Numérotation du verset
Ios. 2,23
Quibus urbem ingressis, reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et, Iordane transmisso, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia que acciderant sibi
Numérotation du verset
Ios. 2,24
atque dixerunt {t. 1: Erfurt, f. 217va; facsim., p. 434a} tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_2)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_2)
Notes :