Biblia communis

Capitulum 22

Numérotation du verset Ios. 22,1 
Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse
Numérotation du verset Ios. 22,2 
dixitque ad eos: Fecistis omnia que precepit vobis1 Moyses famulus Domini mihi quoque in omnibus obedistis
1 p. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,3 
nec2 reliquistis fratres vestros longo tempore usque in presentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri.
2 nec Cor3 (antiq.) Rusch Weber ] non Cor3 (al.)
Numérotation du verset Ios. 22,4 
Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et3 pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 22,5 
ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem quam precepit vobis Moyses famulus4 Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius {t. 1: Erfurt, f. 241vb; facsim., p. 466b} et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra.
4 famulus] servus Weber
Numérotation du verset Ios. 22,6 
Benedixitque eis Iosue et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Numérotation du verset Ios. 22,7 
Dimidie autem tribui Manasse5 possessionem Moyses dederat in Basan et idcirco medie que superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset eis6
5 Dimidie... Manasse] Tribui autem Manasse medie Weber
6 eis] illis Weber
Numérotation du verset Ios. 22,8 
dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici. Dividite predam hostium cum fratribus vestris.
Numérotation du verset Ios. 22,9 
Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo que sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis sue quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Numérotation du verset Ios. 22,10 
Cumque venissent ad tumulos Iordanis in terram7 Chanaan edificaverunt iuxta Iordanem altare infinite magnitudinis.
7 terram] terra Weber
Numérotation du verset Ios. 22,11 
Quod cum audissent filii Israel et ad eos certi nuntii detulissent edificasse filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israel
Numérotation du verset Ios. 22,12 
{t. 1: Erfurt, f. 226ra; facsim., p. 467a} convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos.
Numérotation du verset Ios. 22,13 
Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis8
8 Eleazari sacerdotis] Eleazar sacerdotem Weber
Numérotation du verset Ios. 22,14 
et decem principes cum eo singulos de singulis tribubus9.
9 s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,15 
Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse in terram Galaad. Dixeruntque ad eos:
Numérotation du verset Ios. 22,16 
Hec mandat omnis populus Domini. Que est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel edificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes?
Numérotation du verset Ios. 22,17 
An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in presentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt?
Numérotation du verset Ios. 22,18 
Et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israel ira eius10 deseviet.
10 i. eius] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,19 
Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestre transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis edificato altari preter altare Domini Dei nostri11.
11 nostri] vestri Weber
Numérotation du verset Ios. 22,20 
Nonne Achan filius Zare preteriit mandatum Domini et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo.
Numérotation du verset Ios. 22,21 
Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidie12 tribus Manasse principibus legationis Israel.
12 dimidie] dimidiam ΩL*, dimidiam ΩL²
Numérotation du verset Ios. 22,22 
Fortissimus Dominus Deus Israel13 ipse novit et Israel simul intelliget si prevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat nos14 in presenti.
13 Dominus Deus Cor1 +3 (al.) ΩS Rusch ] Deus Dominus Cava X Σ B* ΦA ΘHM ΨDFM Ω Cor3 (antiq. hebr. ) ΩL | Israel Cor3 (al.) ΩS Rusch ] om. cett., fortissimus Deus Dominus Weber
14 nos] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,23 
Et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas {t. 1: Erfurt, f. 226rb; facsim., p. 467b} super eo imponeremus ipse querat et iudicet
Numérotation du verset Ios. 22,24 
et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?
Numérotation du verset Ios. 22,25 
Terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius
Numérotation du verset Ios. 22,26 
et diximus: Extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas
Numérotation du verset Ios. 22,27 
sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre et15 holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris; non est vobis pars in Domino.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,28 
Quod si voluerint dicere respondebunt eis: Ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium nostrum ac vestrum16.
16 n. - ac - v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,29 
Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas preter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius.
Numérotation du verset Ios. 22,30 
Quibus auditis Phinees sacerdos et principes legationis Israel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse libentissime susceperunt.
Numérotation du verset Ios. 22,31 
Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod vobiscum17 sit Dominus {t. 1: Erfurt, f. 226va; facsim., p. 468a} quoniam alieni estis a prevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini.
17 vobiscum] nobiscum Weber
Numérotation du verset Ios. 22,32 
Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israel et retulit eis.
Numérotation du verset Ios. 22,33 
Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum.
Numérotation du verset Ios. 22,34 
Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_22)

Notes :