Biblia communis

Capitulum 23

Numérotation du verset Ios. 23,1 
Evoluto1 autem multo tempore postquam pacem dederat Dominus2 Israeli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis etatis,
1 Evoluto] Avoluto propter mendosam rubricam Rusch ( facsim. )
2 d. D.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 23,2 
postquam diviserat terram filiis3 Israel secundum quod Dominus imperaverat4, vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac duces ac5 magistros dixitque ad eos: Ego senui et progressioris etatis sum,
3 filiis] filii ΨM, om. ΦP
4 postquam... imperaverat ΦP² Ψ (... imperarat ΨBF*) Rusch ] om. cett. ΩL Weber
5 ac] et Weber
Numérotation du verset Ios. 23,3 
vosque cernitis omnia que fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit.
Numérotation du verset Ios. 23,4 
Et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multeque adhuc supersunt nationes,
Numérotation du verset Ios. 23,5 
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est.
Numérotation du verset Ios. 23,6 
Tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta que scripta sunt in volumine {t. 1: Erfurt, f. 226vb; facsim., p. 468b} legis Moysi et non declinetis ab eis neque6 ad dextram neque7 ad sinistram
6 neque] nec Weber
7 neque] nec Weber
Numérotation du verset Ios. 23,7 
ne postquam intraveritis ad gentes que inter vos future sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos
Numérotation du verset Ios. 23,8 
sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc.
Numérotation du verset Ios. 23,9 
Et tunc auferet Dominus Deus8 in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit.
8 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 23,10 
Unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est.
Numérotation du verset Ios. 23,11 
Hoc tantum diligentissime precavete ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Numérotation du verset Ios. 23,12 
Quod si volueritis gentium harum que inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare
Numérotation du verset Ios. 23,13 
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed erunt9 vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis.
9 erunt] sint Weber
Numérotation du verset Ios. 23,14 
En ego hodie ingrediar viam universe terre et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis que se Dominus prestiturum10 vobis11 esse pollicitus est unum non preterierit in cassum.
10 prestiturum M ² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] prestaturum Weber
11 vobis ΣTO Cor2 (hebr. antiq.) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] nobis Weber
Numérotation du verset Ios. 23,15 
Sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis
Numérotation du verset Ios. 23,16 
eo quod preterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum {t. 1: Erfurt, f. 227ra; facsim., p. 469a} et servieritis diis alienis et adoraveritis eos. Cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini ab hac terra12 optima quam tradidit vobis.
12 ab hac terra] de t. h. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_23)

Notes :