Capitulum 6
Numérotation du verset
Ios. 6,1
Hiericho
autem clausa fuit1 atque munita
timore filiorum Israel et nullus egredi audebat vel2 ingredi
1 fuit] erat
Weber
2 vel] aut
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,2
Dixitque Dominus
ad Iosue
ecce dedi in manus tuas
Hiericho
et regem eius
omnesque fortes viros
Numérotation du verset
Ios. 6,3
Circuite urbem cuncti bellatores
semel per diem. Sic facietis sex diebus.
Numérotation du verset
Ios. 6,4
Septimo autem die sacerdotes
tollent3 septem bucinas quarum usus est in iubileo4 et precedant arcam federis septiesque circumibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis.
3 tollent] tollant
Weber
4 iubileo ΦRAG... Ω
MS
Ed1455
Rusch Ed1530
] iubeleo
Edmaior.
(
X
Π Σ Θ... ) ΩJ, iobeleo
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,5
Cumque insonuerit {t. 1: Erfurt, f. 219va; facsim., p. 438a} vox tube longior atque concisior
et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis.
Ingredienturque singuli per locum contra quem steterunt5.
5 steterunt] steterint
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,6
Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam federis et septem alii sacerdotes tollant septem iubileorum6 bucinas et incedant ante arcam Domini.
6 iubileorum] iobeleorum
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,7
Ad populum quoque ait: Ite7 et circuite civitatem armati precedentes arcam Domini.
7 Ite] Vadite
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,8
Cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinas8 clangerent ante arcam federis Domini
8 bucinas] bucinis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,9
omnisque populus9 precederet armati10 exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant.
9 populus]
om. Weber
10 armati] armatus
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,10
Preceperat autem Iosue populo dicens: Non clamabitis nec audietur vox vestra nec11 ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini.
11 nec] neque
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,11
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi.
Numérotation du verset
Ios. 6,12
Igitur Iosue de nocte surgente12 tulerunt sacerdotes arcam Domini
12 surgente] consurgente
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,13
et septem ex eis septem {t. 1: Erfurt, f. 219vb; facsim., p. 438b} bucinas quarum in iubileo13 usus est. Precedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos. Vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat.
13 iubileo] iobeleis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,14
Circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Numérotation du verset
Ios. 6,15
Die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies.
Numérotation du verset
Ios. 6,16
Cumque septimo circuitu clangerent bucinis
sacerdotes. Dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini.
Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Numérotation du verset
Ios. 6,17
Sitque civitas hec
anathema et omnia que in ea sunt Domino.
Sola Raab meretrix vivat cum universis
que14 cum ea in domo sunt. Abscondit enim nuntios
quos direximus.
14 que] qui
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,18
Vos autem cavete ne de his que precepta sunt quippiam contingatis
et sitis prevaricationis rei et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
Numérotation du verset
Ios. 6,19
Quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum eneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius.
Numérotation du verset
Ios. 6,20
Igitur omni vociferante
populo et clangentibus tubis
postquam {t. 1: Erfurt, f. 220ra; facsim., p. 439a} in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt
et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Numérotation du verset
Ios. 6,21
et interfecerunt omnia que erant in ea a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Numérotation du verset
Ios. 6,22
Duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque que illius sunt sicut illi iuramento confirmastis15.
15 confirmastis] firmastis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,23
Ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Numérotation du verset
Ios. 6,24
Urbem autem et omnia que inventa sunt in ea16 succenderunt absque argento et auro et vasis eneis ac ferro que in aerarium Domini consecraverunt17.
16 inventa sunt in ea Ω
M
Ed1455
Rusch Ed1530
] in ea inventa sunt Λ LH²
L B² M
ΦV ΩL, erant in ea ΩS
Clementina
, in ea erant Σ
B
*ΦP² ΨD ΩJ, in ea sunt
Cava Amiatinus F X Π T
ΦRAZG
O Θ P
17 consecraverunt] consecrarunt
Weber
Numérotation du verset
Ios. 6,25
{t. 1: Erfurt, f. 220rb; facsim., p. 439b} Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia que habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israel
usque in presentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
Numérotation du verset
Ios. 6,26
Maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et edificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Numérotation du verset
Ios. 6,27
Fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_6)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_6)
Notes :