Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Ios. 7,1 
Filii autem Israel prevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan1
filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus {t. 1: Erfurt, f. 220va; facsim., p. 440a} contra filios Israel.
1 Achan Edmaior. (Θ ΨD ΩS*J2) Ed1455 Clementina ] Achã ( Rusch ), Acham ΩJ* etc., Achar Φ, Achor ΩS2P
Numérotation du verset Ios. 7,2 
Cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Hai2 que est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui precepta complentes exploraverunt Hai
2 Hai Rusch ] Ahi Weber
Numérotation du verset Ios. 7,3 
et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus sed duo vel tria millia virorum pergant et deleant civitatem. Quare omnis populus frustra vexetur3 contra hostes paucissimos?
3 vexetur] vexatur Weber
Numérotation du verset Ios. 7,4 
Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum4 qui statim terga vertentes
4 pugnatorum] pugnatores Weber
Numérotation du verset Ios. 7,5 
percussi sunt a viris urbis Hai et corruerunt ex eis triginta et sex homines, persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad5 Sabarim et ceciderunt per prona fugientes. Pertimuitque cor populi et instar aque liquefactum est.
5 ad] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 7,6 
Iosue vero scidit vestimenta sua et pronus cecidit6 in terram coram arca Domini usque ad vesperam7 tam ipse quam omnes senes Israel. Miseruntque pulverem super capita sua
6 p. c.] inv. Weber
7 vesperam] vesperum Weber
Numérotation du verset Ios. 7,7 
et dixit Iosue: Heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes? Utinam ut cepimus mansissemus trans Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 7,8 
Mi Domine Deus, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem?
Numérotation du verset Ios. 7,9 
Audient Chananei et omnes habitatores terre ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo?
Numérotation du verset Ios. 7,10 
Dixitque Dominus ad Iosue: Surge quid8 iaces pronus in terra?
8 quid] cur Weber
Numérotation du verset Ios. 7,11 
Peccavit Israel et prevaricatus est pactum {t. 1: Erfurt, f. 220vb; facsim., p. 440b} meum. Tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua
Numérotation du verset Ios. 7,12 
nec poterit Israel stare contra9 hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est.
9 contra] ante Weber
Numérotation du verset Ios. 7,13 
Surge sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Hec enim dicit Dominus Deus Israel. Anathema in medio tui est Israel. Non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Numérotation du verset Ios. 7,14 
Accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognationes10 per domos, domosque11 per viros
10 cognationes] cognatio Weber
11 domosque] domusque Weber
Numérotation du verset Ios. 7,15 
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus comburetur igni cum omni substantia sua
quoniam prevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel.
Numérotation du verset Ios. 7,16 
Surgens itaque Iosue mane applicavit12 Israel per tribus suas et inventa est tribus Iuda.
12 applicavit] applicuit ΩP
Numérotation du verset Ios. 7,17 
Que, cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare13. Illam quoque per domos14 offerens reperit Zabdi.
13 Zare Λ Π D Φ P Ψ Ω ΩL ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina ] def. Ω F, Zarai Weber , Zarahy Cava X
14 per domos Ω F (?) ΩP Cor3 (moderni) Rusch Clementina ] per viros Weber (codd. omnes) ΩL Ed1455 Ed1530 Cor1 Cor3 (antiq.)
Numérotation du verset Ios. 7,18 
Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi et15 filii Zare de tribu Iuda
15 et Ω F Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Ios. 7,19 
et ait Iosue16 ad Achan17: Fili mi da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas.
16 Iosue Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum hebr. LXX] om. Ω Ω F ΩL ΩP Weber
17 Achan Rusch Weber ] Achor Ω M² Ω F ΩP
Numérotation du verset Ios. 7,20 
Responditque Achan18 Iosue et dixit ei. Vere ego peccavi Domino Deo Israel et sic19 feci.
18 Achan Ω M²JS] scrips., Acha cacogr. Rusch, Achar Φ ΨBF* Ω M*, Acham Cava Λ L L * F X ΣM T , Achor Ω M² Ω F ΩP Cor3 (vel Achor)
19 et sic] iter. ΩP Weber
Numérotation du verset Ios. 7,21 
Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum
et ducentos siclos argenti. {t. 1: Erfurt, f. 221ra; facsim., p. 441a} Regulam quoque20 auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei. Argentum quoque21 fossa humo operui.
20 Regulam quoque Ω F Rusch ] Regulamque ΩP Weber
21 Argentum quoque] Argentumque ΩP Weber , def. Ω F
Numérotation du verset Ios. 7,22 
Misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum eius22 repererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul
22 eius] illius Weber
Numérotation du verset Ios. 7,23 
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum
Numérotation du verset Ios. 7,24 
tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filios quoque23 et filias eius24, boves et asinos eius25 et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor.
23 filios quoque] filiosque Weber
24 f. e.] inv. Weber
25 eius] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 7,25 
ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos exturbet te Dominus {t. 1: Erfurt, f. 221rb; facsim., p. 441b} in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel et cuncta que illius erant igne consumpta sunt.
Numérotation du verset Ios. 7,26 
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in presentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_7)

Notes :