Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset Ios. 8,1 
Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas neque formides. Tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai.
Ecce tradidi in manum tuam1 egem eius et populum urbemque et terram.
1 manum tuam] manu tua Weber
Numérotation du verset Ios. 8,2 
Faciesque urbi Hai et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi eius2. Predam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam.
2 eius] illius Weber
Numérotation du verset Ios. 8,3 
Surrexitque {t. 1: Erfurt, f. 221va; facsim., p. 442a} Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Hai et electa triginta millia virorum fortium misit nocte
Numérotation du verset Ios. 8,4 
precepitque eis dicens: Ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati.
Numérotation du verset Ios. 8,5 
Ego autem et reliqua multitudo que mecum est accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Numérotation du verset Ios. 8,6 
donec persequentes ab urbe longius protrahantur. Putabunt enim nos fugere3 sicut prius.
3 nos f.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,7 
Nobis ergo fugientibus et illis persequentibus4 consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
4 persequentibus] sequentibus Weber
Numérotation du verset Ios. 8,8 
Cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi.
Numérotation du verset Ios. 8,9 
Dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio populi mansit5.
5 p. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,10 
Surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum.
Numérotation du verset Ios. 8,11 
Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat.
Numérotation du verset Ios. 8,12 
Quinque millia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis.
Numérotation du verset Ios. 8,13 
Omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit {t. 1: Erfurt, f. 221vb; facsim., p. 442b} in vallis medio.
Numérotation du verset Ios. 8,14 
Quod cum vidisset rex Hai festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis. Direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidie.
Numérotation du verset Ios. 8,15 
Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum et fugientes per viam solitudinis.
Numérotation du verset Ios. 8,16 
At illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate
Numérotation du verset Ios. 8,17 
et ne unus quidem in urbe Hai et Bethaven6 remansisset qui non persequeretur Israel sicut eruperant, aperta oppida relinquentes
6 Bethaven] Bethel Weber
Numérotation du verset Ios. 8,18 
dixit Dominus ad Iosue: Leva clipeum qui in manu tua est contra urbem Hai quoniam tibi tradam eam.
Numérotation du verset Ios. 8,19 
Cumque levasset7 clipeum ex adverso civitatis insidie que latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam.
7 levasset] elevasset Weber
Numérotation du verset Ios. 8,20 
Viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad celum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere, presertim cum hi qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent.
Numérotation du verset Ios. 8,21 
Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,22 
Siquidem et illi qui ceperant et succenderant8 civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire ceperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur.
8 succenderant Weber ] succederant cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ios. 8,23 
Regem quoque urbis Hai apprehenderunt9 viventem et {t. 1: Erfurt, f. 222ra; facsim., p. 443a} obtulerunt Iosue.
9 apprehenderunt ΨB etc. Ω Rusch Clementina ] apprehendere Amiatinus etc. Ed1455 Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 8,24 
Igitur omnibus interfectis qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israel percusserunt civitatem.
Numérotation du verset Ios. 8,25 
Erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim millia hominum omnes urbis Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,26 
Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clipeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,27 
Iumenta autem et predam civitatis diviserunt sibi filii Israel sicut preceperat Dominus Iosue.
Numérotation du verset Ios. 8,28 
Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum.
Numérotation du verset Ios. 8,29 
Regem quoque eius {t. 1: Erfurt, f. 222rb; facsim., p. 443b} suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum. Precepitque et deposuerunt ipsum10 cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in presentem diem.
10 ipsum] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,30 
Tunc edificavit Iosue altare Domino Deo
Israel in monte Hebal
Numérotation du verset Ios. 8,31 
sicut preceperat Moyses famulus Domini filiis Israel et scriptum est in volumine legis Moysi altare de lapidibus impolitis
quos ferrum non tetigit
et obtulit super eo holocaustum11 Domino immolavit12 {t. 1: Erfurt, f. 222va; facsim., p. 444a} pacificas victimas
11 holocaustum] holocausta Weber
12 immolavit] immolavitque Weber
Numérotation du verset Ios. 8,32 
et scripsit super lapides deuteronomium legis Moysi
quod ille
digesserat coram filiis Israel.
Numérotation du verset Ios. 8,33 
omnis autem populus et omnes13 maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arce in conspectu sacerdotum
qui portabant arcam federis Domini
ut advena
ita et indigena
media pars eorum14 iuxta montem Garizim
et media iuxta montem Hebal
sicut preceperat Moyses
famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israel
13 omnes] om. Weber
14 p. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,34 
Post hec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta que scripta fuerant15 in legis volumine.
15 fuerant] erant Weber
Numérotation du verset Ios. 8,35 
Nihil ex his que Moyses iusserat {t. 1: Erfurt, f. 222vb; facsim., p. 444b} reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israel
mulieribus
ac parvulis et advenis
qui inter eos morabantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ios. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=08&chapitre=08_8)

Notes :