Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 
Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
Numérotation du verset Rt. 3,2 
Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in1 hac nocte aream hordei ventilat.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,3 
Lavare2 igitur
et unguere
et induere cultioribus vestimentis
et3 ascende in aream. Non te videat homo donec esum potumque finierit.
2 Lavare] Lava Weber
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Rt. 3,4 
Quando autem ierit ad {t. 1: Erfurt, f. 253ra; facsim., p. 505a} dormiendum, nota locum in quo dormiet4 veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
4 dormiet ΛH Rusch ] dormiat Weber
Numérotation du verset Rt. 3,5 
Que respondit: Quicquid preceperis faciam.
Numérotation du verset Rt. 3,6 
Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus.
Numérotation du verset Rt. 3,7 
Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta archonium5 manipulorum,
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius6 se proiecit.
5 archonium Cor1 ( iuxta archonium manipulorum id est acervum gelimarum) Cor1 P (.. gerbarum) Hugo de S. Caro (Postille) Ω Rusch] acervum Weber
6 pallio - a pedibus eius ΣΟ ΩMS Cor3 (modern.) Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,8 
Et ecce, nocte iam media, expavit homo et conturbatus est, viditque mulierem
iacentem ad pedes suos
Numérotation du verset Rt. 3,9 
et ait:
Que es?
Illa7 respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es.
7 illa] Illaque Weber
Numérotation du verset Rt. 3,10 
At8 ille: Benedicta es inquit9 a Domino, filia10, et priorem misericordiam posteriore11 superasti
quia non es secuta
iuvenes pauperes sive divites.
8 At ΩMS Rusch ] Et Weber
9 es inquit ΩMS Ruth] inv. Clementina Edmaior.
10 Benedicta... filia] Benedicta inquid domino filia Cor2 ( anti. iuxta hebr. )
11 priorem... posteriore Rusch Weber ] priori misericordia posteriorem ΩM |posteriore] posteriori Ed1455, posteriorem Cava Σ T2 Amiatinus* ΘHA*MG*
Numérotation du verset Rt. 3,11 
Noli ergo timere12 sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis.
12 timere] metuere Weber
Numérotation du verset Rt. 3,12 
Nec abnuo me propinquum esse13 sed est alius me propinquior.
13 esse] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,13 
Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te14, vivit Dominus. Dormi usque mane.
14 absque ulla dubitatione ego suscipiam te] ego te absque ulla dubitatione suscipiam Weber
Numérotation du verset Rt. 3,14 
Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
Surrexit itaque15 antequam homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz:
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
15 surrexit itaque] surrexitque Weber
Numérotation du verset Rt. 3,15 
Et rursum: Expande, inquit16, pallium17 tuum
quo operiris
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
Que portans ingressa est civitatem
16 inquit] om. ΨB*D*F*M
17 pallium X ΣTO Θ ΨDFM ΩMJS Cor3 ( moderni ) ] palliolum Cor2 Cor3 ( anti. ) Weber
Numérotation du verset Rt. 3,16 
et venit ad socrum suam. Que dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
Numérotation du verset Rt. 3,17 
Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: Nolo te vacuam reverti18
ad socrum tuam.
18 vacuam reverti Rusch Weber ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Rt. 3,18 
Dixitque Noemi: Exspecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non19 compleverit que20 locutus est.
19 si non] nisi Weber
20 que] quod Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Rt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=10&chapitre=10_3)

Notes :