Glossa ordinaria

Capitulum 28

Numérotation du verset 2Par. 28:1 

Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
Numérotation du verset 2Par. 28:2 

sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
Numérotation du verset 2Par. 28:3 

Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennon1 et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:4 

Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
Numérotation du verset 2Par. 28:5 

Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syrie qui percussit eum, magnamque predam de eius cepit imperio, et adduxit in Damascum, manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
Numérotation du verset 2Par. 28:6 

Occiditque Phacee filius Romelie de Iuda centum viginti millia in die uno omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 28:7 

Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Helchanam quoque secundum a rege.
Numérotation du verset 2Par. 28:8 

Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum et puellarum, et infinitam predam pertuleruntque eam in Samariam.
Numérotation du verset 2Par. 28:9 

Ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Obed2 qui egressus obviam exercitui venienti3 in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam. Tradidit eos manibus vestris et occidistis eos4 atrociter, ita ut celum pertingeret vestra crudelitas.
Numérotation du verset 2Par. 28:10 

Insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est, peccatis enim super hoc Domino Deo vestro.
Numérotation du verset 2Par. 28:11 

Sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
Numérotation du verset 2Par. 28:12 

Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Ioannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias5 filius Sellum, et Amasias6 filius Hadali7 contra eos qui veniebant de prelio.
Numérotation du verset 2Par. 28:13 

Et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:14 

Dimiseruntque viri bellatores predam, et universa que ceperant coram principibus et omni multitudine.
Numérotation du verset 2Par. 28:15 

Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calciassent et refecissent et8 cibo et9 potu. Unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non potuerant10 et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis et adduxerunt Iericho11 civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsi quoque12 reversi sunt in13 Samariam.
Numérotation du verset 2Par. 28:16 

Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum postulans auxilium14.
Numérotation du verset 2Par. 28:17 

Veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt predam magnam.
Numérotation du verset 2Par. 28:18 

Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda. Ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gadiroth15, Socho16 quoque, et Thamnam, et Ganzo17 cum viculis suis et habitaverunt in eis.
Numérotation du verset 2Par. 28:19 

Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
Numérotation du verset 2Par. 28:20 

Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum qui et afflixit eum et nullo resistente vastavit.
Numérotation du verset 2Par. 28:21 

Igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum ac18 principum dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
Numérotation du verset 2Par. 28:22 

Insuper et in tempore angustie sue auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
Numérotation du verset 2Par. 28:23 

immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi. Cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:24 

Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit19 ianuas templi Dei. Et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 28:25 

In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 28:26 

Reliqua autem sermonum eius priorum et novissimorum et omnium operum20 suorum scripta21 sunt in libro Regum Iuda et Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:27 

Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperant22 eum in sepulcra regum Israel.
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.

Capitulum 28

Numérotation du verset 2Par. 28:1 
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
Numérotation du verset 2Par. 28:2 
sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
Numérotation du verset 2Par. 28:3 
Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennon1 et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
marg.| IN  VALLE  BENNON. Hec est vallis   Bennon, id est filii Bennon vel Ennon iuxta murum Hierusalem contra Orientem in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Taphet autem vel Tophet, utrumque enim dicitur, locus est in eadem convalle iuxta piscinam Fullonis et iuxta agrum Acheldemach qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Taphet - qui locus erat amenissimus unde et hodie ortorum prebet delicias - posita ara sacrificare demonibus nefandoque igne liberos suos consecrare et holocaustum offerre. Vallis ergo   Bennon, id est filii Ennon, hebraice Gebennon dicitur cuius nomine in Novo Testamento pena inferni gehenna vocatur. Sicut enim   in valle Bennon qui idolis servierunt prophetis attestantibus perierunt, ita peccatores ex eis qui peccaverunt eterna damnatione peribunt. Achaz iusti patris filius in perfidiam et scelus idolatrie lapsus, significat hereticos qui ex catholicis patribus sacramento fidei sunt imbuti, sed et ad apostasiam declinantes {t. 2 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 251b} cultum divinum prebet simulacris et fructum uteri sui, id est effectum prave cogitationis demoniis immolant igne zeli. Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum.
Numérotation du verset 2Par. 28:4 
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
Numérotation du verset 2Par. 28:5 
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syrie qui percussit eum, magnamque predam de eius cepit imperio, et adduxit in Damascum, manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
Numérotation du verset 2Par. 28:6 
Occiditque Phacee filius Romelie de Iuda centum viginti millia in die uno omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 28:7 
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Helchanam quoque secundum a rege.
Numérotation du verset 2Par. 28:8 
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum et puellarum, et infinitam predam pertuleruntque eam in Samariam.
Numérotation du verset 2Par. 28:9 
Ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Obed2 qui egressus obviam exercitui venienti3 in Samariam, dixit eis : Ecce iratus {t. 2 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 251b} Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam. Tradidit eos manibus vestris et occidistis eos4 atrociter, ita ut celum pertingeret vestra crudelitas.
Numérotation du verset 2Par. 28:10 
Insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est, peccatis enim super hoc Domino Deo vestro.
Numérotation du verset 2Par. 28:11 
Sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
Numérotation du verset 2Par. 28:12 
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Ioannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias5 filius Sellum, et Amasias6 filius Hadali7 contra eos qui veniebant de prelio.
Numérotation du verset 2Par. 28:13 
Et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:14 
Dimiseruntque viri bellatores predam, et universa que ceperant coram principibus et omni multitudine.
Numérotation du verset 2Par. 28:15 
Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calciassent et refecissent et8 cibo et9 potu. Unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non potuerant10 et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis et adduxerunt Iericho11 civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsi quoque12 reversi sunt in13 Samariam.
Numérotation du verset 2Par. 28:16 
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum postulans auxilium14.
Numérotation du verset 2Par. 28:17 
Veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt predam magnam.
Numérotation du verset 2Par. 28:18 
Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda. Ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gadiroth15, Socho16 quoque, et Thamnam, et Ganzo17 cum viculis suis et habitaverunt in eis.
Numérotation du verset 2Par. 28:19 
{t. 2 : Erfurt, f. 126va ; facsim., p. 252a} Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
Numérotation du verset 2Par. 28:20 
Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum qui et afflixit eum et nullo resistente vastavit.
Numérotation du verset 2Par. 28:21 
Igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum ac18 principum dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
Numérotation du verset 2Par. 28:22 
Insuper et in tempore angustie sue auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
Numérotation du verset 2Par. 28:23 
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi. Cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:24 
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit19 ianuas templi Dei. Et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 28:25 
In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 28:26 
Reliqua autem sermonum eius priorum et novissimorum et omnium operum20 suorum scripta21 sunt in libro Regum Iuda et Israel.
Numérotation du verset 2Par. 28:27 
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperant22 eum in sepulcra regum Israel.
interl.| non est dignum hereticos cum catholicis in futuro quiescere qui ab eis hic discordant fide et opere
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_28)

Notes :

1 Bennon] Benennon Weber

2 Obed] Oded Weber

3 venienti] venientium Weber

4 eos] illos Weber

5 Ezechias] Hiezechias Weber

6 Amasias] Amasa Weber

7 Hadali] Adali Weber

8 et] om. Weber

9 et] ac Weber

10 potuerant] poterant Weber

11 Hiericho] Hierichum Weber

12 ipsi quoque]ipsique Weber

13 in] om. Weber

14 postulans auxilium] inv. Weber

15 Gadiroth] Gaderoth Weber

16 Socho] Soccho Weber

17 Ganzo] Gamzo Weber

18 ac] et Weber

19 clausit] clusit Weber

20 priorum et novissimorum-et omnium operum] inv. Weber

21 scripta] suorum praem. Weber

22 receperant] receperunt Weber