Capitulum 37
Numérotation du verset
Iob. 37:2
Audite auditionem in terrore vocis eius,
et sonum de ore illius procedentem.
Numérotation du verset
Iob. 37:3
Super2
omnes celos ipse considerat
et lumen illius super terminos terre.
Numérotation du verset
Iob. 37:4
Post eum rugiet sonitus,
tonabit voce magnitudinis sue
et non investigabitur cum audita fuerit vox eius.
Numérotation du verset
Iob. 37:5
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter,
{t. 2 : Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 441a} qui facit magna et inscrutabilia,
Numérotation du verset
Iob. 37:6
qui precipit nivi ut descendat super3 terram
et hiemis pluviis,
et imbri fortitudinis sue.
Numérotation du verset
Iob. 37:12
que lustrant cuncta5 per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,
ad omne quod {t. 2 : Erfurt, f. 221rb ; facsim., p. 441b} preceperit illis super faciem orbis terrarum,
Numérotation du verset
Iob. 37:13
sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri.
Numérotation du verset
Iob. 37:15
Numquid scis quando preceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius ?
Numérotation du verset
Iob. 37:17
Nonne vestimenta tua callida sunt cum perflata fuerit terra austro ?
Numérotation du verset
Iob. 37:18
Tu forsitan
cum eo fabricatus es celos qui solidissimi quasi aere fusi sunt ?
Numérotation du verset
Iob. 37:19
Ostende nobis quid dicamus ei7, nos quippe involvimur {t. 2 : Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 442a} tenebris,
Numérotation du verset
Iob. 37:20
quis narrabit ei que loquor ?
Etiam si locutus fuerit homo devorabitur,
Numérotation du verset
Iob. 37:21
at nunc non vident
lucem.
Subito aer cogitur in nubibus8
et ventus transiens fugabit eas.
Numérotation du verset
Iob. 37:23
Digne eum invenire non possumus,
magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest.
Numérotation du verset
Iob. 37:24
Ideo timebunt eum viri,
et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_37)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_37)
Notes :