Psalmus 24
Numérotation du verset
Ps. 24:3 II
Neque irrideant me
inimici mei ¦
etenim universi qui sustinent te
non confundentur.
Numérotation du verset
Ps. 24:5 V
Dirige me
in veritate tua5 et doce me ¦
quia6 tu es Deus salvator meus,
et te
sustinui tota die. 7
Numérotation du verset
Ps. 24:6 VI
Reminiscere
miserationum tuarum
Domine ¦ et misericordiarum tuarum
que8 a seculo sunt.
Numérotation du verset
Ps. 24:VII
Secundum misericordiam tuam
memento mei
tu ¦
propter bonitatem tuam
Domine.
Numérotation du verset
Ps. 24:8 VIII
Dulcis
et rectus Dominus ¦ propter
hoc legem dabit
delinquentibus in via.
Numérotation du verset
Ps. 24:10 X
Universe vie
Domini misericordia et veritas ¦
requirentibus
testamentum eius
et testimonia eius.
Numérotation du verset
Ps. 24:11 XI
Propter nomen tuum
Domine9 propitiaberis
peccato meo ¦
multum est enim.
Numérotation du verset
Ps. 24:12 XII
Quis est
homo
qui timet
Dominum ¦
legem statuit10 ei
in via
quam elegit.
Numérotation du verset
Ps. 24:13 XIII
Anima eius in bonis demorabitur ¦
et semen eius11
hereditabit terram.
Numérotation du verset
Ps. 24:14 XIV
Firmamentum est Dominus
timentibus eum ¦
et testamentum ipsius
ut manifestetur illis.
Numérotation du verset
Ps. 24:15 XV
Oculi mei
semper ad Dominum ¦
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Numérotation du verset
Ps. 24:16 XVI
Respice
in me
et miserere mei ¦
quoniam12
unicus et pauper sum ego.
Numérotation du verset
Ps. 24:17 XVII
Tribulationes
cordis mei multiplicate sunt ¦
de necessitatibus meis erue me.
Numérotation du verset
Ps. 24:18 XVIII
Vide
humilitatem meam
et laborem meum ¦
et dimitte
universa delicta mea.
Numérotation du verset
Ps. 24:19 XIX
Respice inimicos meos
quoniam multiplicati sunt ¦
et odio iniquo oderunt me.
Numérotation du verset
Ps. 24:20 XX
Custodi
animam meam
et erue me ¦
non erubescam
quoniam speravi in te.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_24)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 06/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_24)
Notes :