<26.430b> Prologus ‘Psalterium Romae dudum’
Numérotation du verset
Ps. Prol.430b:1
prol.|
¶
A
Incipit prefatio sancti Hieronymi in libro Psalmorum.
1 Psalterium Rome dudum positus emendaram et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud2* ex parte correxeram.
Numérotation du verset
Ps. Prol.430b:2
prol.|
Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum plusque3 antiquum errorem quam novam emendationem valere, cogitis ergo4 ut veluti quodam novali5* scissum iam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem, equum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur.
Numérotation du verset
Ps. Prol.430b:3
prol.|
Unde consueta prefatione commoneo tam vos quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria ista6* habere voluerint, ut que diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur.
Numérotation du verset
Ps. Prol.430b:4
prol.|
Notet sibi unusquisque vel iacentem lineam7 vel signa radiantia8, id est9 obelos [÷] vel asteriscos10 et ubicumque viderit virgulam precedentem,11 ab ea usque ad duo puncta que impressimus [ :] sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi. Ubi autem stelle similitudinem perspexerit12 [*], de hebreis voluminibus additum13 noverit, eque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat.
Numérotation du verset
Ps. Prol.430b:5
prol.|
Hec14 ego et vobis et15 studioso cuique fecisse me16 sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia vel supercilio “malint17 contemnere videri preclara quam discere”, et de18 turbulento magis rivo quam de purissimo fonte potare. Explicit prefatio19
a
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. Prol.430b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_Prol.430b)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ps. Prol.430b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=26&chapitre=26_Prol.430b)
Notes :