<27.1> Prefatio fratris Nicolai de Lyra ‘Ecce descripsi’
Numérotation du verset
Prolsal. Prol.1,prol.| Postilla venerabilis patris fratris Nicolai de Lyra super libros Salomonis : Et primo eiusdem Prefatio Ed1580{3.1597} Ecce descripsi eam tibi tripliciter. Prv. 22.c. Secundum quod dicitur in principio libri de plantis. Tria (ut ait Empedocles in tota rerum varietate, precipue excellentissimum divine munificentie donum, philosophiam, scilicet, extollunt magnifice : mobilis affluentie contemptus, future felicitatis appetitus, mentis illustratio. Quorum primo nihil honestius, secundo nihil felicius, tertio nihil ad amborum adeptionem compendiosam efficacius. Vera autem philosophia traditur in sacra scriptura, et quodam speciali modo in libris Salomonis, qui propter hoc sapientiales dicuntur. Philosophia enim antiquitus sapientia dicebatur, et philosophi sapientes. Sed Pythagoras nomen sapientis refugiens : ne arrogantie notam incurreret, philosophum se esse respondit, idest, amatorem sapientie, quod potest etiam dici sine nota arrogantie. et ex tunc vocati sunt philosophi, qui prius sapientes dicebantur, et sapientia ex tunc philosophia nominari incepit. Igitur in libris Salomonis, qui secundum nominationem antiquam sapientiales dicuntur : tria predicta philosophiam, seu sapientiam extollentia continentur, videlicet, Mobilis affluentie contemptus. Future felicitatis appetitus, et mentis illustratio. inter ista tria ponatur ultimo, tamen ordine temporis, et nature precedit alia duo, quia est vita ad compendiosam adeptionem, ut dictum est. Igitur in primo libro Salomonis, qui dicitur Parabole, mentis illustratio continetur, quia ibi documenta ponuntur ad eruditionem simplicium, et ad augendum scientiam intelligentium, secundum quod dicitur in principio libri, Parabole Salomonis filii David regis Israel, ad sciendam sapientiam, et disciplinam, etc. In secundo vero libro eius, qui Ecclesiastes dicitur, contemptus mundi docetur, secundum quod in principio libri dicitur, Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes : vanitas vanitatum, et omnia vanitas. In tertio vero libro eius, qui dicitur Canticum Canticorum, superne felicitatis appetitus exprimitur, secundum quod in principio libri dicitur in persona ecclesie, que a primo Abel iusto incepit, ut dicit Grego. Hom. vij. Osculetur me osculo oris sui, etc. quod quidem osculum habetur in fruitione beata.
prol.|
Igitur in verbo presumpto circa libros sapientiales tanguntur quatuor cause, scilicet, effectiva, subiectiva, formalis, et finalis.
Causa vero effectiva duplex est, Una principalis, scilicet, Deus revelans sapientiam in his libris contentam. Alia instrumentalis, scilicet, ipse Salomon, qui habuit hanc sapientiam divinitus infusam, ut patet. iij. Reg. iij. et eam descripsit spiritusancto dictante in tribus libris predictis. Et hoc notatur cum dicitur, Ecce descripsi, unde dicitur Eccl. xij.c. Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit, que fecerat, et investigans composuit parabolas multas. Quesivit verba utilia, et conscripsit{3.1598} sermones rectissimos ac veritate plenos.
Circa secundum considerandum, sicut corpus mobile sub ratione absoluta subiectum est in tota philosophia naturali, in partialibus vero libris sub rationibus contractis, ut in libro de Celo et Mundo, subiectum est corpus mobile ad situm, et sic de aliis : Ita deus est subiectum in tota sacra scriptura sub ratione Deitatis absolute, ideo dicitur Theologia quasi sermo de Deo . In partialibus vero sacre scripture libris est subiectum sub rationibus magis determinatis, ut in Veteri Testamento, subiectum est Deus ut creator : et in novo, ut redemptor. In libris vero sapientialibus, est subiectum, ut sapientie dator. Nec obstar, si dicatur, quod hec est ratio cause effective, quia in tota sacra scriptura Deus est causa efficiens, et subiectiva. Efficiens, inquantum ab eo fundatur et regulatur.
Subiectiva vero, inquantum per ipsam infusam ab hominibus cognoscitur. Et ista causa subiectiva tangitur cum dicitur, eam, scilicet, sapientiam, que est idem quod ipse Deus. Et quia eius cognitio est summe desiderabilis, ideo de ea dicitur Sap. 8.a. Hanc amavi, et exquisivi eam a iuventute mea, et amator factus sum forme illius.
Tertio autem tangitur in verbo proposito causa finalis, cum dicitur, Tibi, idest, ad utilitatem tuam. Ad bonum enim totius ecclesie descripti sunt isti libri continentes doctrinam sapientie, per quam habetur gratia in presenti, et gloria in futuro. Propter quod de ipsis dicitur Proverb. 3.a. Longitudinem dierum, et annos vite, et pacem apponent tibi. Et dicit annos vite quantum ad gratiam, in presenti vivificantem. Pacem, scilicet, triplicem, internam, fraternam, et supernam. Et quia superna habet eternitatem annexam, ideo dicitur, Longitudinem dierum. quia eternitas a nobis non capitur in presenti, nisi secundum imaginationem temporis infiniti.
Causa vero formalis tangitur cum dicitur : Tripliciter. Est autem duplex forma, scilicet, forma tractandi, et forma tractatus. Forma tractandi est modus agendi, qui triplex est in libris sapientialibus, quia procedunt monitive, comminative, et promissive. De quo potest accipi, quod dicitur Eccl. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur. Quia si aliquis non acquiescit monitis, compellitur tamen comminationibus, vel attrahitur promissis. Et in hoc etiam huius doctrine soliditas designatur. Forma vero tractatus, est divisio huius doctrine. Que, ut iam dictum est, in tres libros dividitur, scilicet, Proverbia, Ecclesiasten, et Cantica Canticorum. Ceteri vero, ut liber Sapientie, et Ecclesiasticus non sunt de canone, ut patet per Hieronymum in prologo galeato, nec habentur in Hebreo, ideo eorum expositionibus ad presens intendere non propono. - Finit prefatio.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prolsal. Prol.1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=27&chapitre=27_Prol.1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prolsal. Prol.1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=27&chapitre=27_Prol.1)
Notes :