Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Sir. 13,1 

qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
Numérotation du verset Sir. 13,2 

pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
Numérotation du verset Sir. 13,3 

quid communicabit caccabus ad ollam quando enim colliserint confringetur
Numérotation du verset Sir. 13,4 

dives iniuste egit et fremebit pauper autem lesus tacebit
Numérotation du verset Sir. 13,5 

si largitus fueris assumet te et si non habueris derelinquet te
Numérotation du verset Sir. 13,6 

si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
Numérotation du verset Sir. 13,7 

si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
Numérotation du verset Sir. 13,8 

et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
Numérotation du verset Sir. 13,9 

[ ]
Numérotation du verset Sir. 13,10 

attende ne seductus in stultitiam
humilieris
Numérotation du verset Sir. 13,11 

noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam
seducaris
Numérotation du verset Sir. 13,12 

advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
Numérotation du verset Sir. 13,13 

ne improbus sis ne impingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
Numérotation du verset Sir. 13,14 

ne retineas ex equo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
Numérotation du verset Sir. 13,15 

immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
Numérotation du verset Sir. 13,16 

cave tibi et attende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
Numérotation du verset Sir. 13,17 

audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
Numérotation du verset Sir. 13,18 

omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
Numérotation du verset Sir. 13,19 

omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
Numérotation du verset Sir. 13,20 

omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
Numérotation du verset Sir. 13,21 

si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
Numérotation du verset Sir. 13,22 

que communicatio sancto homini ad canem aut que pax bona diviti ad pauperem
Numérotation du verset Sir. 13,23 

venatio leonis onager in eremo sic pascua sunt divitum pauperes
Numérotation du verset Sir. 13,24 

et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
Numérotation du verset Sir. 13,25 

dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
Numérotation du verset Sir. 13,26 

diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
Numérotation du verset Sir. 13,27 

humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
Numérotation du verset Sir. 13,28 

dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
Numérotation du verset Sir. 13,29 

pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
Numérotation du verset Sir. 13,30 

bona est substantia
cui non est peccatum in conscientia
et nequissima paupertas
in ore impii
Numérotation du verset Sir. 13,31 

cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala
Numérotation du verset Sir. 13,32 

vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

Capitulum 13

Numérotation du verset Sir. 13,ad litteram 
marg.| {3.2035} Qui tetigerit picem, inquinabitur. Hic consequenter docet vitare societatem superborum et cupidorum. Et dividitur in duas parces, nam primo facit propositum, secundo recurrere docet ad divinum subsidium, ibi. Humiliare Deo . Circa primum dicit.
marg.|  .1. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Eo quod est magne adherentie.
marg.|  .2. Et qui communicaverit superbo induet superbiam. Nam homines sunt proni ad appetitum indebitum proprie excellentie, in quo consistit superbia, propter quod de facili adherent homini.
marg.|  .3. Pondus super se tollit qui honestiori. idest potentiori.
marg.|  .4. Se communicat. quia semper vult habere melius pro se, et alius non potest bene resistere, ideo subditur.
marg.|  .5. Quid communicabit cacabus. ereus.
marg.|  .6. Ad ollam. terream.
marg.|  .7. Quando enim se colliserint, confringetur. scilicet olla que est fragilis. Consequenter applicat ad propositum, dicens.
marg.|  .8. Dives iniuste egit, et fremebit. quasi paratus adhuc facere peius.
marg.|  .9. Pauper autem lesus tacebit. Nam si querelam moveat, peius habebit.
marg.|  .10. Si largitus ei fueris. scilicet munera diviti.
marg.|  .11. Assumet te. id est honorabit te iuxta se ponendo.
marg.|  .12. Et si non habueris. unde sibi facias xenia.
marg.|  .13. Derelinquet. non vocando.
marg.|  .14. Si habet convivet tecum. vocando te ad mensam suam.
marg.|  .15. Et evacuabit te. id est de pauperabit te per xenia sibi facta.
marg.|  .16. Et ipse non dolebit super te. de tua paupertate.
marg.|  .17. Si necessarius illi fueris. in aliquo negotio vel opere.
marg.|  .18. Supplantabit te. idest decipiet te.
marg.|  .19. Et subridens. id est blandiens.
marg.|  .20. Spem dabit, narrans tibi omnia bona. idest promittens tibi facere bona.
marg.|  .21. Et dicet. Quid opus. quasi dicat de necessariis providebo tibi.
marg.|  .22. Et confundet te in cibis suis. vocando te ad mensam suam pro xeniis habendis.
marg.|  .23. Donec te exinaniat. id est ad paupertatem deducat.
marg.|  .24. Bis et ter. id est quinquies, quia quinque modis evacuantur pauperes a divitibus cupidis. Uno modo bona pauperum violenter auferendo. Secundo, mercedem debitam retinendo. Tertio, per verba duplicia decipiendo. Quarto, male eis ponderando vel mensurando. Et hoc dupliciter. Uno modo, in pauperum absentia qui confidunt de divitibus. Alio modo, {3.2036} in eorum presentia, quia non audent contradicere.
marg.|  .25. Et in novissimo deridebit te. Absque compassione.
marg.|  .26. Postea videns derelinquet. bonis denudatum.
marg.|  .27. Derelinquet te. Quia non potest ulterius de tuo quicquam habere.
marg.|  .28. Et caput suum movebit ad te. notando de fatuitate.
marg.|  .29. Humiliare Deo . Hic consequenter hortatur recurrere ad divinum auxilium, quod est sine fallacia et deceptione, dicens ; Humiliare Deo . de te nihil presumendo.
marg.|  .30. Et expecta manus eius. Idest beneficentiam sue misericordie, qua paratus est humiles adiuvare.
marg.|  .31. Attende. diligenter.
marg.|  .32. Ne seductus. Per verba ad decipiendum composita.
marg.|  .33. In stultitia humilieris. Idest ad stultitia deiiciaris per errorem.
marg.|  .34. Noli esse humilis. Idest pusillanimis.
marg.|  .35. In sapientia tua. a Deo tibi data.
marg.|  .36. Ne humiliatus. idest pusillanimis factus.
marg.|  .37. In stultitiam seducaris. Veritatem relinquens pro falsitate verbis compositis colorata. Et quoniam homo confidens de Dei adiutorio potest securius agere quam ante, ideo consequenter ostenditur qualiter se habere possit cum divite et potentiori, scilicet non se ingerendo, nec se nimis elongando, loquendo reverenter, et caute se habendo, et hoc est quod dicitur.
marg.|  .38. Advocatus a potentiore discede. id est aliqualiter excusa te.
marg.|  .39. Ex hoc enim magis te advocabit. si prius te vocavit bona intentione.
marg.|  .40. Ne improbus sis. ingerendo te nimis.
marg.|  .41. Ne impingaris. id est repellaris verecunde.
marg.|  .42. Et ne longe sis ab eo. id est a divite nimis te elongando.
marg.|  .43. Ne eas in oblivionem. id est si dominus dederit sibi gratiam largiendi non habeat de te memoriam.
marg.|  .44. Ne retineas ex equo loqui. id est ut velis cum eo loqui de pari, sed magis cum reverentia loquere.
marg.|  .45. Ne credas multis verbis illius. id est si multa tibi promittat.
marg.|  .46. Ex multa enim loquela. ut accipiat experimentum de tua simplicitate.
marg.|  .47. Et subridens. quasi tibi applaudens et omnia condonans.
marg.|  .48. Interrogabit te de absconditis. id est si aliquid de suo accepisti in abscondito.
marg.|  .49. Immitis. id est crudelis.
marg.|  .50. Animus illius, et conservabit verba. ad capiendum.
marg.|  .51. Et non parcet de malitia. id est pena inferenda.
marg.|  .52. Et de vinculis. incarcerando te, propter quod sequitur.
marg.|  .53. Cave tibi. de incauta locutione.
marg.|  .54. Et attende diligenter. id est auditis ab eo, ne precipitanter respondeas contra te.
marg.|  .55. Quoniam cum subversione tua ambulas. id est in periculo tue subversionis.
Numérotation du verset Sir. 13,ad litteram 
marg.| {3.2037} .1. Audiens vero illa. que dicuntur a divite pro captione tua modo dicto.
marg.|  .2. Quasi in somnis vide. id est simula te non intelligere.
marg.|  .3. Et vigilabis. id est in hoc vigilanter et prudenter te habebis.
marg.|  .4. Omni vita tua. exclusa societate malorum, hic consequenter inducit ad consortium bonorum. Et dividitur in tres partes, quia primo inducit ad coniungendum se bonis. Secundo, ad retrahendum se a malis, ibi. Sicut communicabit. Tertio, docet distinguere hos ab illis, ibi. Cor hominis. Circa primum sciendum, quod communicatio hominum adinvicem tunc est bona, quando dependet ex caritate divina, ideo dicit. Omni vita tua dilige, etc. propter quem proximus est diligendus.
marg.|  .5. Et invoca illum in salute tua. id est pro salute tua temporali et eterna. Et quoniam proximus est in Deo diligendus, Sequitur.
marg.|  .6. Omne animal diligit simile. in specie.
marg.|  .7. Sic et omnis homo proximum sibi. supple debet diligere, quia factus est ad imaginem Dei, et capax beatitudinis sicut ipse.
marg.|  .8. Omnis caro ad similem sibi coniungetur. Volatilia enim eiusdem speciei simul cohabitant, et similiter animalia.
marg.|  .9. Et omnis homo simili sui sociabitur. id est debet sociari ratione imaginis divine, in qua convenit cum eo in specie. Et hec societas fundatur in bono rationis recte et legis divine.
marg.|  .10. Sicut communicabit. Hic consequenter inducit ad retrahendum se a malis, et primo ponit suam monitionem. secundo, removet circa dictam falsam opinionem, ibi Bona est. Circa primum dicit. Sicut communicabit lupus, etc. quia malus homo semper insidiatur iusto.
marg.|  .11. Que communicatio, etc. id est ad caninum hominem qualis est rixosus, iracundus, et gulosus, quasi dicat nulla est communicatio bona.
marg.|  .12. Aut que pars bona diviti. scilicet cupido.
marg.|  .13. Ad pauperem. quasi dicat nulla. Et subditur causa.
marg.|  .14. Venatio leonis onager in eremo. in quo leo insequitur onagrum, ad ipsum devorandum.
marg.|  .15. Sic et pascua etc. idest cupidorum.
marg.|  .16. Pauperes. quorum bona rapiunt sine causa.
marg.|  .17. Et sicut abominatio est superbo humilitas. eo quod contrariatur habitui superbie in quo delectatur, nam signum habitus generati est delectatio in opere. 2. Ethicorum
marg.| {3.2038}
marg.| .18. Sic et execratio divitis. cupidi est, pauper, et subditur.
marg.|  .19. Dives commotus. id est turbatus vel impulsus.
marg.|  .20. Confirmatur ab amicis. sperantibus participare in bonis.
marg.|  .21. Diviti decepto multi recuperatores. damni sibi illati, quia sperant participare sibi.
marg.|  .22. Locutus est, superba, etc. adulatores affirmantes, quod sic debeat magnifice loqui.
marg.|  .23. Humilis deceptus est. id est pauper est damnificatus.
marg.|  .24. Insuper et arguitur. id est sine compassione de damno eius, ut fatuus increpatur.
marg.|  .25. Locutus est sensate et non est ei datus locus. quia contemnitur ab audientibus.
marg.|  .26. Dives locutus est, et dicunt. audiendo reverenter.
marg.|  .27. Et verbum illius, etc. commendando eum de sapientia excellenti.
marg.|  .28. Pauper locutus est, et dicunt quis est hic. eum contemnendo.
marg.|  .29. Et si offenderit, subvertent illum. graviter puniendo.
marg.|  .30. Bona est substantia. Hic circa predicta removet falsam opinionem, nam ex dictis posset aliquis estimare omnem divitem esse malum, et omnem pauperem bonum, quod removet dicens. Bona est substantia. idest divitie.
marg.|  .31. Cui non est peccatum in conscientia, scilicet de mala acquisitione, per se vel per parentes suos, nam divitie iuste, sunt materia exercende virtutis per opera misericordie, et liberalitatis. Ambrosius super Lucam, Sicut divitie impedimenta sunt reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis.
marg.|  .32. Et nequissima paupertas in ore impii. qui per impatientiam prorumpit in blasphemiam Dei.
marg.|  .33. Cor hominis. Hic consequenter docet distinguere bonos a malis dicens. Cor hominis immutat. Dispositio enim cordis apparet in facie, plus quam in aliis partibus corporis, quia vigent ibi omnes sensus, et potissime apparet in oculis, eo quod visus plures differentias ostendit. 1. Metaph. propter quod cogitatio cordis in bonum sive in malum a peritis hominibus frequenter percipitur in facie. Et quia pauci sunt boni, et virtuosi respectu malorum, secundum quod dicitur Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. ideo subditur.
marg.|  .34. Vestigium cordis bo, etc. id est bonitatem mentis et exterioris conversationis simul.
marg.|  .35. Invenies. raro et in paucis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_13)

Notes :