Capitulum 19
Numérotation du verset
Sir. 19,1
Operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet
Numérotation du verset
Sir. 19,2
Vinum
et mulieres
Apostatare
faciunt sapientes et arguent sensatos
Numérotation du verset
Sir. 19,3
et qui se iungit fornicariis
IUNGIT FORNICARIIS. Reprehensibiles ostendit qui relicta vera sapientia stulti facti sunt et fornicariis se iungunt.
erit nequa putredo
et vermes
hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius
et tolletur de numero anima eius
Numérotation du verset
Sir. 19,4
qui credit cito levis corde minorabitur
et qui delinquit in animam suam insuper habebitur
Numérotation du verset
Sir. 19,5
qui gaudet iniquitati denotabitur
et qui odit correptionem comminuetur vita
et qui odit loquacitatem
extinguit malitiam
Numérotation du verset
Sir. 19,6
qui peccat in animam suam penitebitur
et qui iocundatur malitia
denotabitur
Numérotation du verset
Sir. 19,7
ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
Numérotation du verset
Sir. 19,8
amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare
Numérotation du verset
Sir. 19,9
audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper
Numérotation du verset
Sir. 19,10
audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet
Numérotation du verset
Sir. 19,11
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
Numérotation du verset
Sir. 19,12
sagitta infixa femori carnis
sic verbum in corde stulti
Numérotation du verset
Sir. 19,13
corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
Numérotation du verset
Sir. 19,14
corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret
Numérotation du verset
Sir. 19,15
corripe amicum sepe enim fit commissio
Numérotation du verset
Sir. 19,16
et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo
Numérotation du verset
Sir. 19,17
quis est enim qui non deliquerit lingua sua
corripe amicum1
1 amicum] proximum
Weber
antequam commineris
Numérotation du verset
Sir. 19,18
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei
et in illa timere Deum
et in omni sapientia dispositio legis
Numérotation du verset
Sir. 19,19
et non est sapientia nequitie
disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
Numérotation du verset
Sir. 19,20
est nequitia et ipsa execratio
et est insipiens
qui minuitur
sapientia
Numérotation du verset
Sir. 19,21
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu
in timore quam qui abundat sensu
et transgreditur
legem Altissimi
Numérotation du verset
Sir. 19,22
est sollertia certa
et ipsa iniqua
Numérotation du verset
Sir. 19,23
et est qui emittit
verbum certum
enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
Numérotation du verset
Sir. 19,24
et est iustus
qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
Numérotation du verset
Sir. 19,25
et si ab imbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
Numérotation du verset
Sir. 19,26
ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
Numérotation du verset
Sir. 19,27
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
Numérotation du verset
Sir. 19,28
est correptio mendax
in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum
et est tacens et ipse est prudens
Capitulum 19
Numérotation du verset
Sir. 19,ad litteram
marg.|
{3.2063}
Operarius.
Superius ab illo loco. Non dixeris per Deum abest, 15. capit. induxit autor ad peccati detestationem ex causa peccati, que est liberum arbitrium hominis, hic consequenter ad idem inducit ex actu peccandi. Et dividitur in duas partes, quia primo facit hoc in peccatis commissionis. secundo in peccatis omissionis cap. 22. Et quoniam peccata carnalia sunt magis turpia, et maioris infamie, ideo ab illis incipit, dicens.
marg.|
.1.
Operarius ebriosus.
nam per ebrietatem lucrum consumit, et ab opere impeditur.
marg.|
.2.
Et qui spernit.
id est, peccata levia.
marg.|
.3.
Paulatim decidit.
in graviora. Nam abyssus abyssum invocat.
marg.|
.4.
Vinum et mulieres apostatare.
De vino habetur exemplum Gn. 19. in Lot qui inebriatus suas filias stupravit. De mulieribus autem. 3Rg. 11.a. ubi dicitur de Salomone. Cum esset senex, depravatum est cor eius per mulieres.
marg.|
.5.
Et arguunt sensatos.
id est faciunt eos arguendos.
marg.|
.6.
Et qui se iungit.
Nam per fornicationem trahitur ad alia nequiora, sicut Salomon fuit tractus per mulieres ad sequendum idola. 3Rg. 11. .7.
Putredo et vermes hereditabunt.
post mortem.
marg.|
.8.
Et extolletur.
id est extra consortium bonorum tolletur.
marg.|
.9.
In exemplum.
id est ad terrendum non solum minores, sed etiam maiores.
marg.|
.10.
Et tolletur de numero.
electorum.
marg.|
{3.2064}
marg.|
.11.
Anima eius.
rapta a demonibus.
marg.|
.12.
Qui credit.
Hic consequenter accedit ad detestationem peccatorum spiritualium. Circa quod primo detestatur eorum originem, secundo multitudinem, capit. 21. Est autem duplex origo peccati, scilicet levitas cordis, et loquacitas oris. de qua loquitur ibi : Ne iteres. Circa primum dicit : Qui credit. malum de proximo.
marg.|
.13.
Levis est corde.
id est, instabilis, scilicet in bono, et labilis ad malum, nam de quolibet tenendum est et presumendum, quod sit bonus, nisi appareat contrarium.
marg.|
.14.
Et minorabitur.
in vita et fama.
marg.|
.15.
Et qui delinquit in animam.
peccatis occultis inficiens eam.
marg.|
.16.
Insuper habebitur.
id est, extra manifestabitur, sicut quod est in corporis superficie.
marg.|
.17.
Qui gaudet.
habituatus in malo ex peccandi consuetudine. Signum enim habitus generati est delectatio in opere. 1. Ethicorum
marg.|
.18.
Denotabitur.
id est de malo notabitur, ostensus ab aliis cum digito.
marg.|
.19.
Et qui odit correptionem, minuetur.
per suspendium vel aliam mortis penam.
marg.|
.20.
Qui odit loquacitatem.
Hic consequenter detestatur secundam peccatorum originem, que est loquacitas. Et quia opposita iuxta se posita magis elucescunt, ideo primo reprobat locutionem indiscretam. secundo commendat discretam, ibi. Corripe amicum. Circa primum dicit. Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. quam loquacitas accendebat.
marg.|
.21. Qui peccat in animam suam penitebit : et qui iucundatur. exponatur ut supra.
Numérotation du verset
Sir. 19,ad litteram
marg.|
{3.2065} .1.
Ne iteres verbum.
id est, detractionis. .2.
Et durum.
id est, obiurgationis, sive fuerit a te dictum illud reiterando, sive ab alio illud referendo et propalando. nam hec est malorum multiplicatio. .3.
Et non minoraberis.
in fama et virtute. Consequenter reprobat indiscretam locutionem de seipso, dicens.
marg.|
.4.
Amico, et inimico.
indifferenter. .5.
Noli narrare.
id est, secretum tuum. .6.
Et si est tibi delictum.
occultum. .7.
Noli denudare.
coram inimico maxime. .8.
Audiet enim te.
libenter.
marg.|
.9.
Et custodiet te.
id est, observabit verba tua ad capiendum te.
marg.|
.10.
Et quasi defendens peccatum.
scilicet tuam, fraudulenter coram te excusans ipsum.
marg.|
.11.
Odiet te.
hoc enim non facit ex amore, sed odio.
marg.|
.12.
Et sic aderit tibi.
ut magis possit mala tua cognoscere, et te per hoc subvertere. consequenter reprobat indiscretam locutionem de alio dicens.
marg.|
.13.
Audisti verbum adversus proximum tuum ? commoriatur.
id est, numquam reveles, sed sit sepultum apud te.
marg.|
.14.
Fidens quoniam in te non dirumpet.
id est, quod talis celatio tibi malum non faciet.
marg.|
.15.
A facie verbi parturit fatuus.
quia non potest illud celare, et si ad horam celet, hoc est cum dolore, ideo subditur.
marg.|
.16.
Sagitta infixa femori canis.
quam nititur extrahere.
marg.|
.17.
Sic verbum in corde stulti.
quia non quiescet donec propalaverit.
marg.|
.18.
Corripe amicum.
Hic consequenter commendat locutionem discretam. Et dividitur in duas partes, quia primo inducit ad discrete locutionis actum. secundo ostendit eius fructum sequenti ca. Prima adhuc in duas partes, scilicet in principalem et incidentalem, que incipit ibi. Et non est sapientia. Circa primum sciendum, quod locutio bona maxime locum habet in correctione fraterna. ideo dicit. Corripe amicum ne forte. cum fecerit iniuriam.
marg.|
.19.
Non intellexerit.
id est, non cognoverit se malum fecisse. Et per tuam correctionem cognoscet et cavebit.
marg.|
.20.
Aut si fecerit.
scienter iniuriam, supple corripe eum, ne iterum addat facere, quia forte per te retraheretur.
marg.|
.21.
Corripe proximum.
ne forte cum iniuriam fecerit te sciente.
marg.|
.22.
Non dixerit.
id est, negaverit pertinaciter peccatum augmentando.
marg.|
.23.
Et si dixerit.
peccatum confitendo.
marg.|
.24.
Ne forte iteret.
Aqua iteratione retraheretur tua correctione.
marg.|
.25.
Corripe amicum.
Non solum semel, sed pluries. Et subditur ratio.
marg.|
.26.
Sepe enim fit commissio.
scilicet peccati ex fragilitate humana.
marg.|
{3.2066}
marg.|
.27.
Et non omni verbo.
quod in malum dicitur, de proximo, quia frequenter defectus contingit in loquendo.
marg.|
.28.
Est qui labitur.
id est, peccat.
marg.|
.29.
Lingua sua.
eo quod situatur in lubrico.
marg.|
.30.
Sed non,
etc. id est, scienter et a proposito.
marg.|
.31.
Quis est enim qui non de
etc. quasi dicat pauci sunt valde. Consequenter tangit ordinem fraterne correctionis, dicens.
marg.|
.32.
Corripe proximum.
inter te et ipsum.
marg.|
.33.
Antequam commineris.
id est iudici denunties ad puniendum.
marg.|
.34.
Et da locum,
etc. qui sic precipit correctionem fieri, ut salvetur si fieri potest bono modo fama fratris.
marg.|
.35.
Quia omnis sapientia timor
etc. id est, a timore Dei procedit : nam est initium sapientie supra 1. cap.
marg.|
.36.
Et in illa.
scilicet sapientia.
marg.|
.37.
Timere Deum.
Quia sicut sapientia oritur a timore, ita docet amplius Deum timere.
marg.|
.38.
Et in omni sapientia dispositio legis.
id est lex divina disposita est a Deo in quo est omnis sapientia.
marg.|
.39.
Et non est sapientia.
Hec est pars incidentalis, in qua ponit tria incidentia. Primum est de sapientia ficta et falsa, eo quod partem immediate precedentem in vera sapientia terminavit. Dicit igitur. Et non est sapientia. vera.
marg.|
.40.
Nequitie disciplina.
qua quis caute scit facere malum : hoc enim modo bonum ad mala transferimus, ut dicitur 5. Metaphy. Sicut dicitur bonus latro, vel sapiens, qui caute facit latrocinium. Et eodem modo exponitur quod subditur. Et non est cogitatus bonus peccatorum etc. usque ibi.
marg.|
.41.
Et est insipiens.
id est, simplex et parum sciens.
marg.|
.42.
Qui minuitur sapientia.
modicum sciens de subtilibus, scit tamen sufficienter de pertinentibus ad salutem. ideo subditur de ipso.
marg.|
.43. Melior est homo qui minuitur sapientia. id est subtilium cognitione.
marg.|
.44.
Et deficiens sensu.
id est, occultorum intellectu.
marg.|
.45.
In timore Dei.
id est, timens Deum timore filiali.
marg.|
.46.
Quam qui abundat sensu.
id est scripturarum intellectu.
marg.|
.47.
Et transgreditur legem altissimi.
Et hic gravius punietur, Luc. 12.f. Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit vapulabit multis, scilicet plagis.
marg.|
.48.
Est solertia certa,
etc. Est autem solertia secundum Philosophum subtilitas inveniendi medium in non perspecto tempore. Et si ordinetur ad conclusionem malam, est iniqua. Si autem ad bonam, sic est solertia bona. de qua subditur.
Numérotation du verset
Sir. 19,ad litteram
marg.|
{3.2067} .1.
Et est qui emittit.
solerter et prompte. .2.
Verbum certum.
ad conclusionem bonam, ideo subditur. .3.
Enarrans veritatem.
iustitie vite et doctrine. .4.
Est qui nequiter.
Hic ponitur secundum incidens de humilitate, que connectitur sapientie. Prover. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia. Et quia immediate locutus fuerat autor de sapientia vera et falsa, hic consequenter idem facit de humilitate, dicens. Est qui nequiter humiliat se. ut homines magis decipiat. .5.
Et est iustus qui se.
Id est, valde.
marg.|
.6.
Submittit a multa.
id est, abundanti. .7.
Humilitate.
qualis est iste, qui non solum submittit se superioribus et equalibus, sed etiam inferioribus, sicut Christus submisit se Marie et Ioseph, Luc. 2.g. Descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. .8.
Et est iustus.
ficte. .9.
Qui inclinat faciem,
etc. quasi avertens oculos a muliere pulchra, quam tamen ardenter concupiscit, sed hoc ab aliis ignoratur, et de ipso subditur.
marg.|
.10.
Et si ab imbecillitate virium vetetur peccare.
quia non habet opportunitatem.
marg.|
.11.
Si invenerit tempus malefaciendi.
sicut patet Daniel. 13. de duobus senibus, qui voluerunt cum Susanna concumbere, qua recusante conati sunt eam interficere.
marg.|
.12.
Ex visu cognoscitur vir,
etc. Hic ponitur tertium incidens, quia locutus est autor de {3.2068} hominibus veris et fictis, quo ad evidentiam et apparentiam virtutum. ideo consequenter ponit signa quibus frequenter cognoscitur conditio hominis intrinseca : dicens. Ex visu cognoscitur vir, etc. Cordis enim dispositio magis apparet in facie, in qua magis vigent omnes sensus, quam in aliis partibus : et potissime in oculis, qui citius immutantur a corde propter humiditatem complexionis, et ideo si in istis appareat magna maturitas et honestas, iudicatur homo sensatus, et econtrario.
marg.|
.13.
Amictus corporis.
id est, dissoluta vestis.
marg.|
.14.
Et risus dentium.
id est, in quo apparent dentes, quod est levitatis et fatuitatis signum.
marg.|
.15.
Et ingressus hominis.
lascivus et levis.
marg.|
.16.
Enuntiant de illo.
fatuitatem eius ostendendo. Consequenter ponuntur signa veri zeli et falsi, cum dicitur.
marg.|
.17.
Est correptio mendax in ira contumeliosi.
qua aliquis dicit alteri vituperia sub specie zeli ipsum corrigendi.
marg.|
.18.
Et est iudicium.
quod non probatur esse bonum, imo malum, scilicet cum aliquis ex levibus signis iudicat et dicit proximum suum esse malum, quasi sub specie zeli iustitie. Iudicium enim tale est contra proximi caritatem.
marg.|
.19.
Et est tacens.
id est, non sic iudicans, nec dicens malum de proximo, donec habeatur certitudo.
marg.|
.20.
Et ipse est prudens.
tempus loquendi debitum expectans, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_19)
Notes :