Nicolaus de Lyra

Capitulum 47

Numérotation du verset Sir. 47,1 

post hoc surrexit Nathan propheta
in diebus David
Numérotation du verset Sir. 47,2 

et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israel
Numérotation du verset Sir. 47,3 

cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
Numérotation du verset Sir. 47,4 

numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
Numérotation du verset Sir. 47,5 

in tollendo manum in saxo funde deiecit exultationem Golie
Numérotation du verset Sir. 47,6 

ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis sue
Numérotation du verset Sir. 47,7 

sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam glorie
Numérotation du verset Sir. 47,8 

conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philistiim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in eternum
Numérotation du verset Sir. 47,9 

in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo glorie
Numérotation du verset Sir. 47,10 

de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
Numérotation du verset Sir. 47,11 

et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
Numérotation du verset Sir. 47,12 

et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vite ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
Numérotation du verset Sir. 47,13 

Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in eternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem glorie in Israel
Numérotation du verset Sir. 47,14 

post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
Numérotation du verset Sir. 47,15 

Salomon imperavit in diebus pacis
cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum
in nomine suo et pararet sanctitatem
in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
Numérotation du verset Sir. 47,16 

et impletus est quasi flumen sapientia
et terram
retexit anima tua
Numérotation du verset Sir. 47,17 

et replesti in comparationibus enigmata
ad insulas longe distulisti nomen tuum
et dilectus es in pace tua
Numérotation du verset Sir. 47,18 

in cantilenis
et proverbiis
et comparationibus
et interpretationibus
mirate sunt te terre
Numérotation du verset Sir. 47,19 

et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israel
Numérotation du verset Sir. 47,20 

collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum complesti argentum
Numérotation du verset Sir. 47,21 

et reclinasti
femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
Numérotation du verset Sir. 47,22 

dedisti maculam
in gloria tua
et profugasti semen tuum
inducere iracundiam
ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
Numérotation du verset Sir. 47,23 

ut faceres imperium bipertitum et ex Ephraim
imperare imperium durum
Numérotation du verset Sir. 47,24 

Deus autem non relinquit misericordiam suam
et non corrumpit nec delebit opera sua
neque perdet ab stirpe nepotes electi sui
et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
Numérotation du verset Sir. 47,25 

dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
Numérotation du verset Sir. 47,26 

et finem
habuit Salomon cum patribus suis
Numérotation du verset Sir. 47,27 

et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
Numérotation du verset Sir. 47,28 

et mutum prudentia Roboam qui avertit
gentem consilio suo
Numérotation du verset Sir. 47,29 

et Ieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israel
et dedit Ephraim viam peccandi
et plurima redundaverunt peccata ipsorum
Numérotation du verset Sir. 47,30 

valde averterunt illos a terra sua
Numérotation du verset Sir. 47,31 

et quesivit omnes nequitias
usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

Capitulum 47

Numérotation du verset Sir. 47,ad litteram 
marg.| {3.2209} Post hec surrexit. Hic consequenter ponitur laus patrum tempore regum, quod proprie incepit a David in quo regnum fuit stabilitum. Et dividitur in tres partes, nam primo ponitur laus patrum transmigrationem Babylonis precedentium. secundo, tempore transmigrationis existentium, c. 49. ibi, Preter David. tertio, transmigrationem sequentium, ibi. Quomodo amplificemus Zorobabel. Prima in tres, quia primo de regibus aliquibus loquitur. Secundo de prophetis aliquibus seq. c. Tertio, ad loquendum de regibus revertitur, ibi : Ezechias. Prima in tres, quia primo ponitur David commendatio. secundo Salomonis laus, et vituperatio, ibi : Post ipsum. tertio Roboam fatuitas, et Ieroboam enormis prevaricatio, ibi. Et finem habuit. ut virtutes bonorum magis elucescant iuxta vitia malorum. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Post hec surrexit Nathan propheta. ad dandum populo virtutis exempla. .2.   In diebus David. ut patet 2. libr. Regum in pluribus locis. Et subditur de David. .3.   Quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel. In sacrificiis enim Deo oblatis pro peccato, et sacrificiis pacificorum, que non totaliter cremabantur, adeps separatim ad honorem dei cremabatur, de ceteris carnibus una pars erat sacerdotum, et alia offerentium in hostiis pacificis, In sacrificiis autem pro peccato totum erat sacerdotum, excepto eo, quod erat incensum. per hoc autem intelligitur, quod licet totus populus Israel serviret deo, David tamen multo devotius aliis. .4.   Cum leonibus lusit, etc. idest, ita faciliter eos interfecit, sicut agnos. 1Rg. 17.d. Veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis, et persequebar eos, et percutiebam, etc. .5.   In iuventute sua. Numquid non occidit gigantem, etc. scilicet Goliath, ut patet 1Rg. 17. .6.   Et abstulit opprobrium de gente sua. nam Goliath exprobrabat eis, quod nullus audebat cum eo pugnare ad certamen singulare : .7.   Et dedit in dextera eius tollere hominem. scilicet de vita presenti per mortem. .8.   Sic in decem millibus glorificavit eum. id est laudari fecit. 1Rg. 18.b. Percussit Saul mille {3.2210} et David decem milia, etc. Et quia ipse solus pro decem milibus computabatur. 1Rg. 18. .9.   Et laudavit eum in benedictionibus domini. 1. laudabilem eum fecit ex bonis, que sibi tribuit.
marg.| .10. In offerendo illi coronam glorie , idest, conferendo sibi dignitatem regni preceteris fratribus suis maioribus.
marg.| .11. Contrivit enim inimicos undique. ut patet 2Rg. 5. et 8.
marg.| .12. Contrivit cornu ipsorum. id est superbiam eorum, et potestatem deiecit.
marg.| .13. In omni opere dedit confessionem sancto. idest, deo, qui est sanctussanctorum.
marg.|  .14. In verbo glorie. idest, gloriam de omnibus sibi attribuendo. Cetera patent usque ibi.
marg.|  .15. Et stare fecit cantores circa altare, scilicet holocaustorum, ubi canebant laudes divinas, quando offerebatur ibi sacrificium.
marg.|  .16. Et in sono eorum dulces fecit modos. quia fecit Psalmos, quos canebant cantores in musicis instrumentis.
marg.|  .17. Et dedit in celebrationibus, etc. quia divinum cultum augmentavit in sacerdotibus, Levitis, et cantoribus. 2Par. 25.
marg.|  .18. Et ornavit tempora etc. id est solennitates, que fiebant diversis anni temporibus.
marg.| .19. Et amplificarent mane Dei sanctitatem. laudibus, et hymnis.
marg.|  .20. Christus purgavit peccata ipsius. sic habent libri correcti. Licet enim Christus secundum humanitatem post David fuerit, tamen secundum divinitatem est eternus. Hbr. 13.b. Iesus Christus heri, et hodie ipse, et in secula. Unde, et autor huius libri supra 24. tractavit de incarnatione sapientie increate, ut ibi dictum fuit, et sic loquitur hic Christus, qui est sapientia increata.
marg.|  .21. Purgavit peccata ipsius. scilicet adulterii, proditionis, et homicidii in facto Urie.
marg.|  .22. Et exaltavit in eternum. id est potestatem, et dignitatem regni, quod maxime verificatum est in Christo, cuius regni non erit finis. Luc. primo capitulo et qui factus est ex semine David secundum carnem. ad Ro. 1. ca.
marg.|  .23. Post ipsum. Hic prosequitur de Salomone, cuius primo ponitur commendatio, cum dicitur. Post ipsum surrexit filius sensatus. 3Rg. 3.b. Dedi tibi cor sapiens, et intelligens, intantum, ut nullus ante te similis tibi fuerit etc.
marg.|  .24. Et propter illum. scilicet David.
Numérotation du verset Sir. 47,ad litteram 
marg.| {3.2211} .1. Deiecit. Dominus.
marg.|  .2. Omnem potentiam inimicorum etc. populi Israel.
marg.|  .3. Salomon imperavit in diebus pacis. ut edificaret templum domini, ad quod requirebatur pax populi propter magnitudinem expensarum, et multitudinem operariorum, ut patet 3Rg. et 2Par.
marg.|  .4. Quemadmodum eruditus est, etc. a David patre suo, qui dedit sibi exemplar, et descriptionem omnium fiendorum in templo, ut habetur 1Par. 38.
marg.|  .5. Et impletus est quasi flumen sapientia. ex infusione divina.
marg.|  .6. Et terram retexit, etc. disserendo de animalibus et iumentis gressibilibus in terra, et disputando de lignis a cedro que est in Libano, usque ad hyssopum que egreditur de pariete, ut habetur 3Rg. 4.
marg.|  .7. Et replesti. Mutat modum loquendi de tertia persona ad secundam.
marg.|  .8. In comparationibus enigmata. dilucidando ea regine Saba, que venit in nomine domini tentare eum in enigmatibus. 2Rg. 10. Cetera patent usque ibi.
marg.|  .9. Mirate sunt. id est habitatores de his que fecisti et dixisti.
marg.|  .10. In nomine etc. scilicet Dei. mirate sunt, scientes quod omnia tibi data a Deo processerunt.
marg.|  .11. Cui est cognomen Deus Israel. cognomen enim alicuius determinat nomen principale, sic est in proposito. Est enim Deus omnium per creationem, sed cognominabatur Deus Israel per specialem cultum.
marg.|  .12. Collegisti. Hic consequenter ponitur eius vituperatio, cum dicitur, Collegisti quasi aurichalcum. Licet enim hoc fecerit ex magna industria, tamen fuit avaritie nota, et maxime quia gravabat {3.2212} populum, hoc non obstante, quod aurum in multa haberet copia, sicut dixerunt filio eius. 3Rg. 4.a. Pater tuus durissimum iugum nobis imposuit, etc.
marg.|  .13. Et inclinasti femora tua mulieribus. 4Rg. 11.a. Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas. Et sequitur ibidem : Et averterunt mulieres cor eius.
marg.|  .14. Potestatem habuisti in corpore tuo. idest, ad implendum corporis tui voluptatem.
marg.|  .15. Dedisti maculam. infamie.
marg.|  .16. In gloria tua. quam habuisti ante ex magnitudine sapientie et virtutis tue.
marg.|  .17. Et prophanasti semen tuum etc. idest, filium tuum abominabilem et odibilem fecisti demerendo.
marg.|  .18. Et in ceteris. de populo Israel.
marg.|  .19. Stultitiam tuam. induxisti per effectum.
marg.|  .20. Ut faceres imperium etc. nam propter eius peccata regnum eius fuit divisum in regnum Israel et Iuda. 3Rg. 12.
marg.|  .21. Et ex Ephrem, etc. Fuit enim Ieroboam primus rex Israel de tribu Ephraim. ut habetur 3Rg. 11.
marg.|  .22. Imperium durum. nam ad colendum vitulos aureos induxit populum. 3Rg. 12. Sed quia propter merita David remanserunt filio Salomonis due tribus, sequitur.
marg.|  .23. Deus autem non derelinquet etc. erga David progeniem, ideo sequitur.
marg.|  .24. Neque perdet a stirpe. regia.
marg.|  .25. Nepotes electi sui. scilicet. David, quem elegit ad regimen 1Rg. 16. Cetera patent ex dictis.
marg.|  .26. Et finem. Hic ponitur Roboam et Ieroboam vituperatio cum dicitur : Et finem habuit Salomon. 3Rg. 11.
marg.|  .27. Et dereliquit post se etc. id est Roboam filium eius stultum.
marg.|  .28. Qui avertit etc. relinquens enim consilium senum, et adherens consilio iuvenum, qui secum nutriti fuerunt, respondet populo {3.2213} fatue, et dure, di. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cedam vos scorpionibus, propter quod recesserunt ab eo decem tribus. 3Rg. 12.
Numérotation du verset Sir. 47,ad litteram 
marg.|  .1. Et Ieroboam filium Nabath, qui peccare. per idololatriam, ut dictum est.
marg.|  .2. Et dedit viam peccandi Ephraim. idest, suis successoribus, eo quod idololatriam introduxit primus.
marg.|  .3. Et plurima redundaverunt peccata impiorum. Abyssus enim abyssum invocat, ideo ex idololatria declinaverunt ad vitia multa, et enormia.
marg.|  .4. Valde enim averterunt. idest, ista peccata enormia fecerunt eos captivari longe a terra sua. 4Rg. 18.
marg.|  .5. Et quesivit omnes nequitias. tribus Ephraim ad instinctum Ieroboam.
marg.|  .6. Usque dum perveniret ad illos defensio. id est licentia Cyri regis Persarum, {3.2214} ut possent redire libere in Iudeam, que licentia fuit publicata non solum in Babylonia, sed etiam in regno Persarum, et Medorum, in quibus regnabat Cyrus. 1. Esdr. 1. Et in illis terris erant multi de regno Israel captivati, sicut patet de Tobia, qui fuit captivus in Ninive, et Gabelus in Rages civitate Medorum, ut habetur Tob. 1.
marg.|  .7. Et ab omnibus peccatis. idest a captivitate eius inducta pro suis peccatis.
marg.|  .8. Liberavit eos. ipse Cyrus quantum fuit in se : tamen pauci de decem tribubus redierunt, quia plures satis remanserunt detenti amore uxorum quas ibi acceperant, et prolis, quam genuerant, et possessionum quas acquisierant, propter quod dicunt Hebrei, quod illi de decem tribubus non redierunt de captivitate, quia quod modicum est quasi nihil reputatur, ut habetur. 2. Physicorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_47)

Notes :