Capitulum 48
Numérotation du verset
Is. 48,1
Audite hoc
domus Iacob
qui vocamini
nomine Israel et de aquis Iuda existis
qui iuratis in nomine Domini et Dei Israel
recordamini non in veritate neque in iustitia
Numérotation du verset
Is. 48,2
de civitate enim sancta
vocati sunt
et super Deum
Israel constabiliti
sunt Dominus exercituum
nomen eius
Numérotation du verset
Is. 48,3
Priora
ex tunc annuntiavi
et ex ore meo
exierunt et audita feci ea repente operatus sum
et venerunt
Numérotation du verset
Is. 48,4
scivi enim quia durus es tu
et nervus ferreus cervix tua
et frons tua erea
Numérotation du verset
Is. 48,5
predixi tibi
ex tunc antequam venirent indicavi tibi
ne forte diceres idola mea fecerunt hec
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Numérotation du verset
Is. 48,6
que audisti
vide omnia
vos autem non annuntiastis
audita feci tibi nova
ex nunc
et conservata
que nescis
Numérotation du verset
Is. 48,7
nunc creata sunt
et non
ex tunc
et ante diem
et non audisti ea
ne forte dicas ecce cognovi ea
Numérotation du verset
Is. 48,8
neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
scio enim quia prevaricans
prevaricabis
et transgressorem
ex ventre vocavi te
Numérotation du verset
Is. 48,9
propter nomen meum
Longe
faciam furorem meum
et laude mea
infrenabo te ne intereas
Numérotation du verset
Is. 48,10
ecce excoxi te
sed non quasi argentum
elegi te in camino paupertatis
Numérotation du verset
Is. 48,11
propter me propter me
faciam ut non blasphemer
et gloriam
meam alteri
non dabo
Numérotation du verset
Is. 48,12
audi me Iacob
et Israel
quem ego voco
ego ipse ego primus
et ego novissimus
Numérotation du verset
Is. 48,13
manus quoque mea
fundavit terram et dextera mea
mensa est eos1
1 eos] celos
Weber
ego vocabo eos et stabunt simul
Numérotation du verset
Is. 48,14
congregamini omnes vos
et audite
quis de eis
annuntiavit hec Dominus dilexit eum
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
Numérotation du verset
Is. 48,15
ego ego locutus sum
et vocavi eum
adduxi eum
et directa est
via eius
Numérotation du verset
Is. 48,16
accedite ad me et audite hoc
non a principio in abscondito locutus sum
ex tempore antequam fieret
ibi eram
et nunc Dominus Deus
misit me
et spiritus eius
Numérotation du verset
Is. 48,17
hec dicit Dominus
Redemptor
tuus Sanctus Israel ego Dominus Deus tuus
docens te utilia
gubernans te in via
qua ambulas
Numérotation du verset
Is. 48,18
utinam
Attendisses
mandata mea
facta fuisset sicut flumen
pax tua
et iustitia tua sicut gurgites maris
Numérotation du verset
Is. 48,19
et fuisset quasi arena
semen tuum
Et
stirps uteri tui
ut lapilli eius
non interisset
et non fuisset attritum
nomen eius
a facie mea
Numérotation du verset
Is. 48,20
Egredimini
de Babylone fugite a Chaldeis
in voce exultationis annuntiate
auditum facite hoc efferte
illud usque ad extrema terre dicite
redemit Dominus
servum suum
Iacob
Numérotation du verset
Is. 48,21
non sitierunt
in deserto
cum educeret eos
aquam de petra produxit eis
et scidit
Petram
et fluxerunt aque
Numérotation du verset
Is. 48,22
non est pax dicit Dominus
impiis
Capitulum 48
Numérotation du verset
Is. 48,1
marg.|
Audite hec domus Iacob. Adh
uc immoratur Propheta circa increpationem Iudeorum. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima parte arguit eorum perversitatem. In secunda ne desperent, promittit eis pietatem, ibi :
Propter nomen meum. Dic
it ergo.
marg.|
{r}
Audite hec, domus Iacob
id est vos Iudei.
marg.|
{s}
Qui vocamini nomine Israel
id est qui estis Israelite solo nomine non facientes opera filiorum Israel.
marg.|
{t}
Et de aquis Iuda existis
id est de populis Iudeorum, secundum quod dicitur. 2Rg. 14.c. Omnes, quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur. De aquis Iuda ; Haimo, hoc dicit, ut ostendat eos esse filios Patriarcharum, non virtute, sed carne.
marg.|
Et nota quod Dominus facit hic mentionem de Iuda, qui decem Tribubus captivatis, Iuda et Beniamin, Levite in terra promissionis manebant et Regem de Iuda habebant.
marg.|
{u}
Qui iuratis in nomine Domini
etc. id est accipitis nomen Dei ad mendacia vestra et iniustitias confirmandas. Mutatio persone.
marg.|
{x}
De civitate enim sancta
id est gloriantur de hoc quod vocantur a Hierusalem, que est civitas sancta, id est Hierosolymite.
marg.|
{Δ} {a} Et super Deum Israel
Numérotation du verset
Is. 48,1
mystice
mystice
marg.|
{o}
Audite hec domus Iacob. Hic
redarguuntur negotiatores Religiosi, qui sunt domus Iacob, id est in negotiationibus colluctantes tamen contemplativos se dicunt et fingunt. Unde subditur.
marg.|
{s}
Qui vocamini
id est qui nomen tantum habetis contemplativorum, id est videntium ; Deum et non rem. Mirabilis est conversio quod de Israel modo fit Iacob, id est de contemplativo activus. Antiquitus enim factus est de Iacob Israel. Unde Gn. 32.f. dixit Angelus de Iacob quod est nomen tibi ? Respondit, Iacob. At ille : nequaquam ; inquit, Iacob, appellabitur nomen tuum, sed Israel. Corrigatur ego littera et dicatur. Nequaquam Israel appellabitur nomen tuum ; sed Iacob.
marg.|
{t}
Et de aquis Iuda existis
id est lacrimas confessionis et compunctionis dimisistis propter multiplices negotiationes vestras. Os. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione sua et in dolo domus Israel. Ez. 28.e. In multitudine negotiationis tue polluisti me.
marg.|
{u}
Qui iuratis in nomine Domini
etc.
Ecce
quid sequitur negotiationes multas, scilicet periurium et dolus, propter que duo maxime fugienda sunt : quia vir multum iurans replebitur iniquitate et non discedet a domo eius plaga. Eccl. 23.b. Propter quod dicitur in eodem. Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis : quoniam non eris immunis ab eis. Item in eod. Si in vacuum iuraverit, non iustificabitur : replebitur enim retributione pessima domus eius. Multo magis ergo, si in dolo iuraverit, Za. 5.b. Veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter. Unde Za. 8.c. Iuramentum mendax diligatis. Eccl. 26.d. Due species difficiles et periculose mihi apparuerunt. Difficile exuitur negotians a negligentia sua et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum suorum.
marg.|
{x}
De civitate enim sancta vocati sunt. Ita
est, ne multis Religiosis, qui iactant se de hoc quod habitant in loco sancto, de hoc quod in Religione sua fuerunt multi Sancti. Contra quod dicit Hieronymus Non est laudabile Hierosolymis fuisse : sed Hierosolymis bene vixisse. Io. 8.e. dixerunt Iudei
marg.|
{Θ} Pater noster Abraham est
marg.|
{4.
107va} {Δ} {a}
Et super Deum Israel
id est firmati sunt et fundati super Deum Israel, ut dicunt, quasi iactant se Deum habere protectorem.
marg.|
{b}
Dominus exercituum qui
continue vos protegit. Mutatio persone et numeri.
marg.|
{c}
Priora extunc
id est ab antiquis temporibus retro, vel
ab initio mundi nuntiavi tibi mult
a antequam fierent, quasi dicat : mirum est quod a tam longinquis temporibus prenuntiavi vobis, que videtis impleta ; et tamen mihi non vultis credere.
marg.|
{d}
Et audita feci ea pred
icta, ne eorum notitiam forsitan ascriberetis idolis ;
Repente operatus sum
vel operabor illa.
marg.|
{f}
Et venerunt
vel venient quasi dicat : predixi ea verbo, antequam essent et opere ea adimplevi. Et ostendit Dominus, quasi nuntiaverit predicta, scilicet ne ea idolis adscriberent quod fecissent cito, quia duri et rebelles sunt. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{g}
Scivi enim ad c
redendum verum et facilis ad credendum malum. Vel quia Dominus destructionem Babyloniorum et liberationem Iudeorum, ita sepe predixerat, quia possent forte querere, quare hec tam sepe repetit, ideo quasi Antiphorice respondet Dominus, innuens quod hoc facit, quia nimis duri et difficiles erant ad credendum. Et hoc, est : quod dicit.
Scivi enim
id est scio.
marg.|
{h}
Quia durus es tu
id est difficilis ad credendum.
marg.|
{i}
Et nervus ferreus
id est cervix tua, ita dura est ad predictam liberationem credendum, ut nervus ferreu {s} {k}
Et frons tua
id est dura et impudibunda ad contradicendum aperte Sacerdotibus et Prophetis predictam liberationem dicentibus.
marg.|
{l}
Predixi tibi futu
ra et hec et alia.
marg.|
{m}
Extunc
id est ab antiquo.
marg.|
{n}
Antequam venirent
) et hec prenuntiavi.
marg.|
{o}
Ne forte diceres quod
forte faceres, si videres hec contingere et non essent prenuntiata tibi,
marg.|
{p}
Et sculptilia mea
id est preceperunt Cyro et Dario quod facerent ista, vel prenuntiaverunt ista per idola, vel per Hariolos.
marg.|
{p}
Que audisti per
Prophetas complenda.
marg.|
{r}
Vide omnia
id est vides, vel videre potes omnia impleta, que dixi, vel videbis omnia completa, que dico. Et nota quod in his verbis reprehendit eos Dominus in quatuor. Primo enim reprehendit eos de simulata iustitia, ibi :
Qui vocamini nomine Israel Secu
ndo de iactantia, ibi :
De civitate enim. Ter
tio de inobedientia, ibi :
Scivi enim, quia. Qua
rto de blasphemia : quia bona sua idolis adscribebant ibi : Ne forte etc.
marg.|
{s}
Vos autem o id
ola.
marg.|
{t}
Non annuntiastis hec
predicta, Vel.
marg.|
{s}
Vos o Iu
dei.
marg.|
{t}
Non annuntiastis fili
is vestris, que ventura erant super Babylonem ; sed veritatem celastis.
marg.|
{u}
Audita feci tibi
scilicet destructionem Babylonis et liberationem tuam et multa alia.
marg.|
{x}
Extunc conservata sunt
quasi ab antiquo etiam dicturus eram plura tibi, sed propter incredulitatem tuam reservavi multa, que non
marg.|
{Δ} revelavi tibi. Nunc
marg.|
{Θ} Pater noster Abraham est. Dicit ei Iesus. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite.
marg.|
{a}
Et super Deum Israel. Mul
ti immo omnes constabiliti sunt super Dominum ; sed multi ceciderunt per superbiam, alii iacent prostrari per luxuriam. Mi. 3.d. Super Dominum requiescebant dicentes : numquid non Dominus in medio nostrum ?
marg.|
{g}
Scivi quia durus es. Hic
redarguitur peccator in duobus, de obstinatione in peccato et de impudentia in malefaciendo. Ez. 3.b. Omnis domus Israel attrita fronte est et duro corde. Item hic significatur triplex duritia, scilicet duritia cordis per impatientiam, oris per exasperationem, operis per immisericordiam. Item est cervix elationis. Ps. 128. Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Est et cervix obstinationis. Ex. 32.b. Cerno quod populus iste dure cervicis sit. Est etiam cervix presumpte libertatis. Iob. 15.c. Pingui cervice contra Dominum armatus est. Item est nervus, fallacia, vel versutia. Iob. 40.b. Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Luxuria. Gn. 32.f. Tetigit nervum femoris eius et emarcuit. Pena Iob. 13.d. Posuisti in nervo pedem meum. Superbia. Iosue 11.b. Equos eorum subnervabis et currus igne combures. Nota mala, que facit duritia. Primum
{4.
107vb} malum est quod increpationem duram et obiurgationem meretur. Une Dt. 31.g. dixit Moyses ad populum. Scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Secundum est quod maledictionem incurrere facit. Unde per totum sequens capitulum Moyses maledicit eis, dicens. Congregabo super eos mala et sagittas meas implebo in eis, consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo etc.
Dt.
32.d. Tertium est quod comitatum Domini et protectionem avertit. Ex. 33.a. Non ascendam tecum, quia populus dure cervicis es. Quartum est quod furorem Domini incurrere facit. Unde Ex. 32.b. Dominus quasi furiosus dixit ad Moysen. Cerno quod populus iste dure cervicis sit : dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, ut disperdam eos. Quintum est quod inter populum Dei non meretur numerari. Ez. 9.b. Transi per mediam civitatem et signa, Tau, super frontes virorum gementium et dolentium super abominationibus, que fiunt in medio eius. Hoc signum non fit in fronte enea, vel ferrea, sed in molli et lugente alios per compassionem.
marg.|
{l}
Predixi tibi extunc
etc.
Inex
cusabiles ergo sumus omnes : quia Dominus bona futura predixit sepe et mala inferni multotiens comminatur. Annuntiat autem hec per exempla precedentium, per testimonium Scripturarum, per inspirationem cordium, per admonitionem predicatorum, per abundantiam rerum temporalium, per flagella et castigationes corporum.
marg.|
{o}
Ne forte diceres idola
etc.
Ita
dicunt aliqui divites quod sua industria acquisierunt, que habent. Contra quod est illud Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est.
marg.|
{q}
Que audisti, vide omnia. O h
omo, vide opera creationis, ut ex his agnoscas potentiam et sapientiam conditoris, qui de nihilo cuncta creavit et omnia proprio numero, mensura et pondere stabilivit, ut dicitur Sap. 11.d. Vide opera creationis, ut recolas inde clementiam et misericordiam Redemptoris, qui sic pro servis malevolis, immo pro inimicis deprehensis et incarceratis iam mori dignatus est. Hab. 3.a. Domine, audivi etc.
Eccl
es. 43.d. Ipse omnipotens super omnia opera sua, terribilis Dominus et magnus vehementer et mirabilis potentia eius. Vide opera glorificationis, ut inde mireris largitatem et gratiam Salvatoris, qui vult omnes homines salvos fieri, 1Tim. 2.b. Et participes et coheredes regni sui. Ecce largitas, qui pro modicis magna, pro transitoriis perpetua, pro vilibus gloriosa largitur : qui minus promittit, quam solvat. Eccl. 43.d. Pauca vidimus operum eius ; omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.
marg.|
{s}
Vos autem non annuntiastis. Hoc
dicitur Prelatis torpentibus, qui cum instruere debeant subditos, destruunt : cum custodire debeant, spoliant et occidunt : cum pascere eos debeant, e contrario bona eorum comedunt : cum predicare debeant, muti sunt. Sed timenda est eis illa sententia, qua dicitur Ez. 3.d. Fili hominis, speculatorem dedi te domi Israel. Si dicente me ad impium : morte morieris, non annuntiaveris ei : ipse quidem in iniquitatibus suis morietur ; sanguinem autem eius de manu tua requiram.
marg.|
{u}
Audita fecit ibi nova Deum
, hominem : immortalem, mortalem : eternum, temporalem : immensum, parvulum : verbum, infans : virginem, matrem. Ier. 31.a.d. Novum faciet Dominus super terram etc.
Eccl
. 36.a. Innova signa, immuta mirabilia.
marg.|
{r}
Extunc conservata sunt, que nescis. Ecc
e propter peccata nostra dimittit Dominus multa revelare nobis. Ier. 3.a. Polluisti terram in fornicationibus tuis et in maleficiis tuis : quamobrem prohibite sunt stille pluviarum : et serotinus imber non fuit. Specialiter tamen dimittit Dominus nobis revelare aliqua propter inobedientiam et carnalitatem. De primo dicitur Ez. 3.g. Linguam tuam adherere faciam palato tuo et eris mutus, nec quasi vir obiurgans : quia domus exasperans est. De secundo dicitur Io. 16.c.
marg.|
{Θ} Multa habeo vobis.
marg.|
{4.
108ra}
Δ revelavi tibi.
marg.|
{a}
Nunc creata sunt
id est in effectu producta. Vel nunc creata sunt apud me, antequam fiant.
marg.|
{b}
Et non extunc cogn
ovisti ea, supple.
marg.|
{c}
Et ante diem sui
adventus, supple, ego cognovi ea et creata erant apud m {e} {d}
Et non audisti ea
id est non fuerunt tibi predicta.
marg.|
{e}
Ne forte dicas : ecce ego cognovi ea a Di
is, vel ab idolis meis.
marg.|
{f}
Neque audisti per
alios.
marg.|
{g}
Neque cognovisti per
te.
marg.|
{h}
Neque extunc ex q
uo creata sunt apud me : vel ex quo per Prophetas ea predixi.
marg.|
{i}
Aperta est auris tua cord
is, vel corporis, ad audiendum, supple, vel cognoscendum, predicta, quasi dicat : Dominus, quedam, antequam evenirent, predixi tibi : ne, si non fuissent tibi predicta, cum evenissent idolis tuis ea scriberes ; quedam vero nova facio et subito, que non predixeram tibi : ne crederes quod ab idolis tuis illa scire potuisses.
marg.|
{k}
Scio enim. Pos
set aliquis querere, ex quo Iudei ita mali sunt, quare vis eos liberare ? Et respondet Dominus : Scio quod mali sunt ; tamen liberabo eos propter nomen meum, id est propter honorem nominis mei et ne glorientur Gentiles dicentes quod potentia idolorum suorum subiecerunt Iudeos. Unde dicit,
Scio enim
, quia prevaricans legem Moysi quod factum est diu. Ex. 31.d.
marg.|
{l}
Prevaricaberis in a
dventu filii. Vel,
Prevaricaberis temp
ore Ieremie, qui mandaverat eis quod generarent filios et filias : quia adhuc redituri erant ad terram suam : et ipsi nolebant credere, nec cohabitare uxoribus suis.
marg.|
{m}
Et transgressorem ex ventre vocavi te
id est ex quo legem accepisti, quia illico idola adorasti. Ex. 32.a. Vel,
Ex ventre quan
do de Egypto liberatus, quasi utero meo conceptus es, nondum tamen natus, per legis susceptionem. Tunc enim peccaverunt multum murmurando contra Moysen et Aaron. Et tamen licet talis sis :
marg.|
{n}
Propter nomen meum ne,
scilicet nomen meum vilescat, non propter meritum tuum.
marg.|
{o}
Longe faciam furorem meum a te
, scilicet captivitatem differendo et te de captivitate reducendo. Vel,
Longe faciam
etc. id est feci, ne, scilicet ex toto disperderem te.
marg.|
{p}
Et laude mea
id est operibus meis laudabilibus, vel cantilenis et solemnitatibus meis in templo.
marg.|
{q}
Infrenabo te
quasi dicat : tot bona tibi faciam quod beneficiis victus, quasi coactum sequeris me, sicut iumentum sequitur hominem coactum per frenum.
marg.|
{r}
Ne intereas per
idololatriam.
marg.|
{s}
Ecce excoxi te. Pos
sent Iudei dicere quod absoluti essent a peccatis suis propter penam captivitatis et merito suo liberati de captivitate, tamquam penitentia iam peracta. Contra quod Dominus dicit. Et si punivi eos, non tamen quantum peccata sua exigebant. Unde neutrum predictorum possunt allegare. Et hoc quod dicit.
marg.|
{s}
Ecce excoxi te forn
ace tribulationis in Babylone, vel etiam servitute in Egypto.
marg.|
{t}
Sed non
quasi
argentum quia
propter hoc non es purgatus, immo nec etiam emendatus.
marg.|
{u}
elegi te in camino paupertatis
id est elegi te ponere in angustia paupertatis Babylonica captivitate, ut te corrigeres
marg.|
{Δ} propter me faciam
marg.|
{Θ} Multa habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo.
marg.|
{f}
Neque audisti per
doctrinam.
marg.|
{g}
Neque cognovisti per
intentionem.
marg.|
{h}
Neque extunc aperta est auris tua per
obedientiam. Primum aufert superbia, qua aliquis dedignatur esse discipulus, prius volens esse canalis, quam concha. Contra quod dicitur Prv. 18.c. Qui prius respondet, quam audiat, stultum se esse demonstrat. Secundum aufert occupatio varia : quia sapientiam oportet scribere tempore vacuitatis. Unde Eccles. 38.c. Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Tertium aufert inobedientia : quia propter obedientiam exaltat Deus hominem, tam in temporalibus, quam in eternis, tam in virtute, quam in scientia. Unde Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Non est dictum in quo, ut intelligas in omnibus.
marg.|
{l}
Prevaricaberis lege
m scriptam. Prevaricans committendo, prevaricaberis omittendo. Prevaricans per contaminationem voti Baptismi, prevaricaberis per irritationem voluntarii voti. Prevaricans mandata Domini, ad que necessario obligatus eras, dum esses secularis : prevaricaberis precepta regule, ad que te spontanee ligaveras, cum fieres Claustralis.
marg.|
{m}
Et transgressorem, ex ventre vocavi te. Ven
tre Dei Baptismus est, in quo transgrediuntur fere omnes. Item venter Dei patientia est, in quo transgrediuntur procrastinantes. Item venter Dei penitentia est, quoad secundam generationem, in quo transgrediuntur recidivantes. De primo dicitur in Ps. 57. Erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. De secundo. Ez. 20.f. Eligam de vobis transgressores et impios, de terra incolatus eorum educam eos, id est de mundo per mortem quantuncumque sustineam per patientiam : et terram Israel, id est videntium Deum, non ingredientur. De tertio dicitur Gal. 2.d. Si que destruxi, iterum reedifico, prevaricatorem me constituo. Et est argumentum quod penitentia est quedam lex.
marg.|
{o}
Propter nomen meum longe faciam furorem meum. Und
e opus est, ut Dominus misereatur nostri propter bonitatem suam : quia propter merita nostra parum tenetur nobis, immo de condigno nihil : tum quia etsi aliquid facimus boni, plus tamen adhuc debemus Deo : tum quia etsi bonum quod facimus, non tamen purum : tum quia etsi esset purum et bonum ; non tamen a nobis est, sed a Deo. Ez. 20.c. feci propter nomen meum, ne violaretur in Gentibus.
marg.|
{p}
Et laude mea
etc.
Infr
enatus Deus hominem infrenat et Demones, sed Demonem, ne noceat : hominem, ne intereat. Infrenat autem Demonem, furorem eius et potentiam coarctando : De qua infrenatione dicitur Ez. 29.a. Ecce ego ad te, Pharao Rex Egypti, Draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis : Meus est fluvius et ego feci me metipsum ? et ponam frenum in maxillis tuis et reducam te per viam, per quam venisti. Infrenat autem Dominus hominem laude sui et suorum, beneficiis consolationum, sanitatum et rerum etiam terrenarum, terrore comminationum, flagellis egritudinum et quandoque amissione rerum, doctrinis Scripturarum et Predicatorum, reclamatione synderesis, que semper murmurat contra peccatum, occupatione contra odii periculum, erubescentia sui et hominum et etiam Angelorum, silentio et temperantia verborum, abstinentia ciborum, inedia divitiarum. Contra quod dicitur Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit. Quare ? Quia non habebat hoc frenum. Eccles. 28.d. Frenos ori tuo facito, Za. 14.d. In die illa erit quod super frenum equi est sanctum Domino. Ea, per que refrenatur homo, notantur hi versibus.
marg.|
Dogmate, laude, minis, donis, ratione, id est synderesi, flagellis. Claustro, pauperie, Virtute, labore, pudore. Exemplis socii frenamur, ne pereamus.
marg.|
{s}
Ecce excoxi te, sed non
quasi
argentum.
Hoc dicitur reprobis, qui sub flagello tribulationis non purgantur a palea, sed franguntur : sublima adversitatis non clarescunt, sed rubiginem contrahunt : sub fornace tentationis non mundantur, sed crepant. De quibus dicitur Ier. quinto a. Percussisti eos ; et non doluerunt : attrivisti eos ; et noluerunt accipere disciplinam. Et 6. Frustra conflavit conflator : malitie eorum non sunt consumpte, argentum reprobum vocate eos et Dominus proiecit illos, tamquam metallum inutile ad fabricandam vasa in honorem.
marg.|
{u}
Elegi te in camino paupertatis.
Multos eligit Dominus in camino prosperitatis, quorum electionem cassat postea in aquis adversitatis : Unde Dt. 32.b. incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus, impinguatus, dilatatus. Et post. Dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo Apc. 1.d. Pedes eius similes auricalco, sicut in camino ardenti, Dn. 3.a. dicit Nabuchodonosor. Si quis non adoraverit statuam auream, id est Demonem, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis, id est paupertatem et omnis populus, tribus et lingue adoraverunt. Hoc est quod dicitur Eccl. 10.e. Pecunie obediunt omnia. Ecce paupertas propter hoc, quia capitulum est in divina electione, quia lucerna est in verorum amicorum manifestatione, quia castrum securum est sine expugnatorum terrore, quia camera quieta est sine sollicitudinum et perturbationum inquietudine, quia prima discipula fuit predicationis divine et prima parochia
marg.|
{Θ}
quam
marg.|
{b}
Ut non blasphemer
a Gentibus, ut dicant me impotentem ad liberandum vos.
marg.|
{c}
Et gloriam meam alteri non dabo ut,
scilicet alius dicatur liberator tuus. Vel sic.
Gloriam meam alteri non dabo
id est non permittam quod idola habeant gloriam meam, id est quod attribuatur eis a Gentibus gloria et reverentia de hoc quod detineant populum meum in captivitate.
marg.|
{d}
Audi me, Iacob
id est vos de Iuda et Beniamin.
marg.|
{e}
Et Israel
id est vos, qui estis filii Israel.
marg.|
{f}
Quem ego voco ad p
enitentiam et ad cultum meum et ad audiendum me.
marg.|
{g}
Ego ipse
non idola, immo nihil.
marg.|
{h}
Ego primus
ante quem nullus.
marg.|
{i}
Ego novissimus
post quem non alius, quasi dicat : qui sum sine fine et sine principio.
marg.|
{k}
Manus quoque
id est potentia mea, vel filius meus.
marg.|
{l}
Fundavit terram
materialem : ad litteram.
marg.|
{m}
Et dextera mea
id est potentia mea, vel filius, ut prius.
marg.|
{n}
Mensa est celos
materiales, vel Angelos, quia celos materiales propriis terminis limitavit et potentiam Angelorum et Virtutem similiter.
marg.|
{o}
Ego vocabo eos
id est celos materiales ad litteram.
marg.|
{p}
Et stabunt simul
id est si ego vellem eos vocare et precipere, ipsi starent coram me. Vel.
marg.|
{o}
Ego vocabo eos
id est Angelos,
marg.|
{p}
Et stabunt simul ut m
ee pareant iussioni.
marg.|
{q}
Congregamini omnes vos vos,
scilicet celi, vel Angeli, vel omnes creature, vel filii Israel.
marg.|
{r}
Et audite que
dicturus sum.
marg.|
{s}
Quis de eis
id est celis, vel creaturis, vel Angelis, vel de idolis.
marg.|
{t}
Annuntiavit hec quod
, scilicet Cyrus Babylonem destrueret ? quasi dicat : nullus de omnibus predictis potuit prenuntiare hec, nisi ego.
marg.|
{u}
Dominus dilexit eum :
] {Δ} id est Cyrum, id est signum
marg.|
{Θ} quam habuit in cura filius Dei. Item quia prima est in receptione medicine Dei. Item quia ipsa sola est hospita Spiritus sancti. Item ipsa proprie est sub tutela Dei. Item quia ipsa sola est commensalis Christi. Capitulum, dico, est paupertas, in quo celebratur divina electio, sicut dicitur hic. Item lucerna est, qua fit virorum amicorum probatio. Propter quod dicit Gregorius quod cum omnis fortuna timenda sit ; magis tamen timenda est prospera, quam adversa : et huius ratio est, quia in prospera non possunt agnosci veri amici : in adversa vero cognoscuntur. Est enim amicus socius mense ; et iste non permanet in tempore necessitatis. Eccles. 6.b. Item amicus socius fortune, qui non permanet similiter tempore paupertatis. De quo Poeta.
marg.|
Donec eris felix, multos numerabis amicos : Tempora si fuerint nubila, solus eris.
marg.|
Et Sen. Mel musce, lupi cadavera : predam sequitur turba hec, non hominem. Item castrum securum est, ubi non est hostium incursio. Unde dicit Sen. quod paupertas est bonum odibile. Ecce quod nullus impetit pauperem pro castro auferendo. Valde diligendum est bonum quod nullus impetit quod nullus calumniatur, cui nullus invidet. Item camera quieta est, ubi nulla est perturbatio. Unde Eccles. 5.c. Dulcis est somnus operanti, id est pauperi, qui laborat manibus suis, divites enim non laborant, sive parum, sive multum comedant. Et per contrarium dicitur in eodem. Saturitas divitis non sinit eum dormire. Item prima discipula fuit predicationis Christi ; et parochia eius, infra 41.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me ibi dicunt Septuaginta. Evangelizare pauperibus misit me. Unde Mt. 11.a. Pauperes evangelizantur. Item primam medicinam et curam subit veri Medici, id est Dei. Unde infra 61.a. Ut mederer contritis corde et predicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem. Item ipsa sola est hospita Spiritus sancti, infra 57.c. In sancto habitat et cum contrito et humiliato spiritu, ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum. Et infra ultimo a. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos ? alia littera.4.108vb} Super quem requiescet spiritus meus etc.
Item
quia ipsa est proprie sub tutela Dei. Ps. 9. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Item quia sola est commensalis Christi. Ps. 67. Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Unde Lc. 14.e. Leguntur solum introducti pauperes, ceci et claudi ad cenam Domini. Paupertas eligenda est, quia Christus eam elegit. Ps. 83. Elegi abiectus esse in domo Dei etc. Beatus Bernardus Hanc elegit Deus. ergo eligenda est. Paupertas eligenda est, quia Christus exauditor est pauperum. Ps. 33. Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum. Eligenda est, quia facit hominem seipsum cognoscere. Gallina in autumno non videt se ; in hieme videt se : fortuna prospera erea, Iob. 36.a. si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis, indicabit eis opera. Eligenda est, quia prima est inter virtutes in sermone Domini. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu. Eligenda est, quia perfectum facit. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes et da pauperibus. Eligenda est, quia Nabuzardan divites captivavit, solos pauperes dimisit in Iudea. Eligenda est, quia liberat a curis. Tb. 5.d. Numquam fuisset pecunia ista, pro qua misisti eum. Gregorius super Lc. 16. Si qua reprehensibilia in pauperibus conspicimus, non debemus despicere : quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, hoc medicina paupertatis sanat.
marg.|
{a}
Propter me faciam, ut non blasphemer. Ez.
20.c. Propter nomen meum hoc feci, ut non violaretur in Gentibus.
marg.|
{c}
Et gloriam meam alteri non dabo supr
a 42.b. idem. Gloria Dei est conversio peccatorum. Rm. 3.d. Omnes peccaverunt et egent gloria Dei.
marg.|
{d}
Audi me, Iacob
id est laice, vel secularis.
marg.|
{e}
Et Israel quem ego voco id est
Clerice, vel Claustralis. Vocat autem Dominus primo ad abluendum. Os. 11.a. Ex Egypto vocavi filium meum, ut scilicet ablueret manus a malo opere. Deinde vocat ad comedendum. Lc. 14.d. Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos et misit servum suum hora cene dicere invitatis, ut venirent. Sed quidam excusavit se, quia villam emit ; in quo significantur illi, quos superbia retardat : In emptione enim ville, ambitio dominii designatur. Quidam vero, quia uxorem duxit : in quo significantur illi, quos luxuria ligat. Quidam vero, quia iuga boum quinque emit : in quo significantur illi, quos avaritia procrastinat. Ecce omnia impedimenta eorum, qui in cenam non veniunt. Unde versus.
marg.|
Uxor, villa, boves, cenam vetuere vocatis : Mundus, cura caro celum clausere renatis.
marg.|
Quia omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vite. 1Io. 2.c. Ier. 35.d. Vocavi eos : et non responderunt mihi. Gn. 3.b. Vocavit Dominus Adam et dixit : Ubi es ? Iob. 19.c. Servum meum vocavi : et non respondit mihi.
marg.|
{g}
Ego ipse primus ut s
ciat omnis homo datam sibi a me vitam nature.
marg.|
{i}
Et ego novissimus ut exspect
et a me vitam glorie.
marg.|
{k}
Manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est celos. Dom
inus terrenis, id est peccatoribus ponit fundamentum per penitentiam ; sed celis, id est celestibus ponit mensuram per humilitatem. Iob. 38.a. Ubi eras, quando ponebam fundamenta terre ? Gregorius Recole, ubi te inveni : et eris humilis. Et quia homo etiam de bonis superbit, mensuram profectibus ponit : ut per ea, que desunt, serventur humiliter, que adsunt.
marg.|
{o}
Ego vocabo eos
id est viros celestes ad iudicium, tamquam Assessores meos et Iudices aliorum.
marg.|
{p}
Et stabunt simul in c
onformitate voluntatum, volentes idem quod ego, volentes unum et idem unus quod alius.
marg.|
{q}
Congregamini omnes vos pecc
atores ante tribunal Christi, vel in Ecclesiam, supra 45.d. Congregamini et venite et accedite simul. Ioel. 1.c. Congregate senes et omnes habitatores terre in domum Dei.
marg.|
{r}
Et audite, quis de eis annuntiavit hec
scilicet ut simul congregandi essent ad iudicium, vel in Ecclesiam peccatores, quasi dicat : . Solus Dominus. Et quia hic mentionem fecit de iudicio, subdit de filio : cui Pater omnes iudicium dedit. Io. 5.d. dicens.
marg.|
{u}
Dominus dilexit eum
id est Pater filium dilectione eterna, ante mundi constitutionem et dilectione creata, quoad humanitatem. Os. 11.a. Puer
marg.|
{Θ} Israel
marg.|
{4.
109ra}
Δ id est Cyrum, id est signum dilectionis ei ostendit in Gentium subiugatione : Et sunt modo verba Prophete.
marg.|
{a}
Faciet voluntatem suam in Babylone : qu
ia capiet eam et liberabit Iudeos.
marg.|
{b}
Et brachium suum erit
, supple.
marg.|
{c}
In Chaldeis
id est contra Chaldeos, quia interficiet eos.
marg.|
{d}
Ego, ego
quasi ego non alius.
marg.|
{e}
Locutus sum de C
yro per Prophetas.
marg.|
{f}
Et vocavi eum prop
rio nomine, antequam nasceretur.
marg.|
{g}
Adduxi eum ad r
egnum, vel ab oriente contra Babylonios.
marg.|
{h}
Et directa est via eius.
Hieronymus Usque huc potest exponi de Cyro et non ultra : quia ipse fuit idololatra et precipue in fine contra Dominum fecit. Tamen potest exponi sic :
Directa est via eius non
quoad omnia, sed quoad quedam : vel non quoad intentionem, quam malam habuit ; sed quantum ad hostes, quos Dominus per eum exterminare decrevit, quasi prosperata est via eius.
marg.|
{i}
Accedite ad me. Ver
ba sunt Domini ad Iudeos.
marg.|
{k}
Et audite hec que
dico.
marg.|
{l}
Non a principio in abscondito locutus sum.
quasi in principio, quando cepi loqui vobis in monte Sina : Ex. 20. non sum locutus occulte, sed aperte : Multi enim audierunt, que Moysi in monte Sina locutus sum : et similiter, supple, modo, plane loquor per Prophetas : unde debetis credere mihi.
marg.|
{m}
Ex tempore
id est de initio, immo sine initio.
marg.|
{n}
Antequam fierent omni
a, que facta sunt.
marg.|
{o}
Ibi eram cum
Patre presciens et previdens, que facienda erant. Vel.
marg.|
{n}
Antequam fierent legi
s datio et liberatio de Egypto.
marg.|
{o}
Ibi eram in S
ina, per essentiam, per presentiam, per potentiam, quasi dicat : non credatis quod hoc fuerit phantasma quod ego locutus sum ibi ; sed veritas.
marg.|
{p}
Et nunc Dominus Deus Pate
r.
marg.|
{q}
Misit me ad l
iberandum Iudeos de Babylone.
marg.|
{r}
Et spiritus eius
id est Spiritus sanctus. Et sunt verba Filii proprie, licet enim tota Trinitas operata sit liberationem predictam ; tamen proprie attribuitur Filio : quia liberatio illa signum fuit et figura redemptionis humani generis : quam etsi tota Trinitas fecerit ; solus tamen Filius ministerio eam fecit, unde propter figuram liberatio Iudeorum de Babylone ei adscribitur.
marg.|
{s}
Hec dicit Dominus Redemptor tuus de c
aptivitate.
marg.|
{u}
Sanctus Israel
id est sanctificans Israel.
marg.|
{x}
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia lege
m meam et cultum meum : Ex. 20. quod non faciunt idola, que penitus sunt inutilia.
marg.|
{y}
Gubernans te in via, qua ambulas
id est ducatum tibi prebens in via, quam exiens de Egypto ambulasti, protegens te et ducens in columna nubis per diem et in columna ignis per noctem. Ex. 23.d. Vel sic :
marg.|
{x}
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia ut c
ultui meo adhereas et dimittas idola.
marg.|
{y}
Gubernans te in via, qua ambulas
id est in via, qua in captivitatem vadens ambulas, etiam gubernans. Et sic est promissio reductionis de captivitate, quasi dicat : ego regam te etiam in captivitatem euntem et per hoc certus sis quod reducam te.
marg.|
{z}
Utinam attendisses o Is
rael. Et loquitur more humano.
marg.|
{a}
Mandata mea que
preceperam tibi per Moysen et Prophetas.
marg.|
{Δ} {a} Facta fuisset
marg.|
{Θ} Israel et dilexi eum. Et Mt. 17.a. Hic est filius meus dilectus.
marg.|
{a}
Faciet voluntatem suam in Babylone
vel in presenti per conversionem a peccato, vel in futuro per punitionem in inferno. De prima voluntate dicitur Ez. 18. Numquid voluntatis mee est mors impii, dicit Dominus ; et non ut convertatur a viis suis et vivat. 1Pt. 2.c. Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. De secundo, Iob. 9.b. Deus, cuius ire nemo resistere potest.
marg.|
{b}
Et brachium suum in Chaldeis
id est potentiam suam in Demones exercebit, sup. 43.c. Propter vos emisi in Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes.
marg.|
{f}
Et vocavi eum per
predestinationem.
marg.|
{g}
Adduxi eum per
incarnationem.
marg.|
{h}
Et directa est via eius in o
mnibus per bonorum operum executionem. Unde 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.
marg.|
{i}
Accedite ad me per
fidem et penitentiam.
marg.|
{k}
Et audite hec per
obedientiam.
marg.|
{l}
Non a principio in abscondito locutus est. Sup
. 45.c. Non in abscondito locutus sum. Io. decimo-octavo. d. Palam locutus sum mundo et in occulto locutus sum nihil.
marg.|
{m}
Ex tempore antequam fierent crea
ture mundi.
marg.|
{o}
Ibi eram in d
eliciis Paradisi, in potioribus bonis Patris. Prv. 8.c. Ab eterno ordinata sum : et ex antiquis, antequam terra fieret : nondum erant abyssi et ego iam concepta eram.
marg.|
{p}
Et nunc Dominus Deus Pate
r.
marg.|
{q}
Misit me ad i
ncarnandum, ad patiendum, ad resurgendum, ad redimendum perditos, ad solvendum vincantos, ad reducendum fugitivos, ad sanandum egrotos, ad docendum ignaros, ad resuscitandum mortuos.
marg.|
{r}
Et Spiritus eius
id est Spiritus sanctus. Ecce quid fecit Christus pro homine. Pro homine enim tantum humiliatus est, ut mitteretur a Spiritu sancto secundum humanitatem, qui mittit eum secundum Divinitatem.
marg.|
{s}
Hec dicit Dominus quem
debes timere.
marg.|
{t}
Redemptor tuus quem
debes diligere.
marg.|
{u}
Sanctus Israel quem
debes imitari et in quem etiam debes confidere.
marg.|
{x}
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia piet
atem, fidem, castitatem, caritatem et providentiam. De primo dicitur 1Tim. 1.c. Pietas valet ad omnia habens promissionem vite, que nunc est et future. De secundo, Act. 20.d. Vos scitis, quomodo nihil subtraxerim vobis utilium, quo minus annuntiarem vobis etc.
De t
ertio, 1Cor. 7.f. cum Paulus loqueretur de continentia, ait : Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est et quod facultatem prebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. De quarto, 1. Corint. 10.g. Ego per omnia omnibus placeo, non querens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. De quinto, 2Tim. 4. Marcum assume et adduc tecum : est enim mihi utilis.
marg.|
{y}
Gubernans te in via, qua ambulas. Prv
. 16.b. Cor hominis disponit viam suam ; sed Domini est dirigere gressus eius. Item Prv. 3.a. In omnibus viis tuis cogita illum : et ipse diriget gressus tuos. Ier. 10.d. Scio, Domine quod non est hominis via eius : nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
marg.|
{z}
Utinam attendisses mandata mea In h
oc notantur duo : Divina pietas et nostra perversitas. Nostra perversitas ex hoc datur intelligi quod non attendimus. Divina pietas in hoc quod optare ostenditur salutem nostram. Non enim est Deus, ut invidi, qui gaudent, cum alii delinquunt : ut respectu eorum appareant boni. Unde Rm. 3.a. Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? Item non est Deus, ut superbi et crudeles Prelati, qui letantur in transgressionibus subditorum : ut dominium suum ostentare possint, vel delinquentes acerbe punire. Contra quod dicit Paulus. 2. Corint. ultimo c. Gaudemus enim : quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis : hoc et oramus vestram consummationem. Item non est Deus, ut Princeps et Iudices perversi, qui gaudent de transgressionibus hominum : ut bursas suas de emendis acceptis impleant, sup. 10.a. Ve qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitias scripserunt : ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent cause humilium populi mei : ut essent vidue preda eorum et pupillos diriperent.
marg.|
{a}
Mandata mea que
facilia, honesta, secura et utilia sunt. Facilia. Mt. 11.d. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. Honesta. Sapient. 8.d. In operibus manuum illius honestas sine defectione. Unde Agatha. Summa ingenuitas ista est, in qua servitus Christi comprobatur. Ecclesiast. vigesimo-tertio. d. Gloria magna est sequi Dominum. Ps. 149. Ut faciant in eis iudicium conscriptum : gloria hec est omnibus Sanctis eius. Item secura sunt. Sup. 10.f. Noli timere, populus meus habitator Sion ab Assur. Sion, enim interpretatur custodiens mandatum. Ecce quod custoditio preceptorum facit
marg.|
{Θ} securitatem.
marg.|
{4.
109va} {Δ} {a}
Facta fuisset, sicut flumen, pax tua
id est abundans et copiosa et continua, sicut flumen continue currit.
marg.|
{b}
Et fuis
set, supple
iustitia tua, sicut gurgites maris
id est huc, illucque redundans, sicut gurges maris reflectitur et redundat.
marg.|
{c}
Et fuisset,
quasi
arena, semen tuum
id est valde multiplicatus fuisses in filiis et filiabus.
marg.|
{d}
Et stirps uteri tui
id est filii et filie.
marg.|
{e}
Ut lapilli eius
id est multi et abundantes, ut lapilli arene.
marg.|
{f}
Non interisset seme
n tuum.
marg.|
{g}
Et non fuisset
etc. quasi dicat : nomen Israel non fuisset vile reputatum a me, nec a memoria mea deletum, nec tribus eius captivitate attrite essent.
marg.|
{h}
A facie mea
id est a terra, quam dederam eis, ubi stabant in templo, quasi coram facie mea.
marg.|
{i}
Egredimini. Vox
Domini, vel Prophete ad Iudeos de liberatione eorum, quasi esset presens, loquentis et dicentis
Egredimini o Vo
s Iudei.
marg.|
{k}
De Babylone
id est de Babylonica captivitate, permittente Cyro.
marg.|
{l}
Fugite a Chaldeis
id est a terra Chaldeorum.
marg.|
{m}
In voce exultationis
quasi exultantes et letantes exhibitis.
marg.|
{n}
Annuntiate o Iu
dei.
marg.|
{o}
Auditum facite hoc
id est liberationem vestram aliis.
marg.|
{p}
Et ferte illud usque ad extrema terre per
nuntios et litteras, ut audiant Gentes opera Domini : vel ut audiant concaptivi vestri liberationem vestram et redeant vobiscum.
marg.|
{q}
Dicite Gent
ibus vicinis, vel fratribus vestris concaptivis.
marg.|
{r}
Redemit Dominus servum suum Iacob
id est de captivitate liberavit. Vel.
marg.|
{q}
Dicite
id est nuntiate fratribus vestris.
marg.|
{r}
Redemit Dominus servum suum Iacob
id est licentiam dari fecit Iudeis de redeundo. Et ne forte crederet aliquis quod hoc Dominus facere non posset, ostendit per simile quod immo : quia in deserto dedit eis aquam de petra in reditu de Egypto. Nm. 20.b. Unde dicit.
marg.|
{s}
Non sitierunt in deserto
etc.
de E
gypto.
marg.|
{u}
Aquam de petra produxit eis ad littera
m : Nm. 20.b.
marg.|
{x}
Et scidit petram et fluxerunt aque de q
uibus ipsi biberunt. Vel posset exponi de futuro, quasi ita reducet Dominus Iudeos de captivitate.
marg.|
{s}
Et non sitierunt in deserto
id est non sitient.
marg.|
{t}
Cum educeret eos
id est cum educet de Babylone.
marg.|
{u}
Aquam de petra produxit eis
etc.
Hoc
tamen non legitur factum ad litteram, sed fieri potuit. Vel in hoc notatur quod in nullo sustinuerunt penuriam, sicut nec quando dedit eis in deserto aquam de petra. Vel forte petram vocat Gentiles, quos emollivit Dominus, ut ministrarent eis necessaria, sicut legitur in Esdra, sic erit bonis, qui redierint in Hierusalem. Sed.
marg.|
{z}
Non est pax impiis, dicit Dominus
id est Iudeis, qui de Babylone noluerunt reverti. Vel hoc potest intelligi dictum de Chaldeis
Non est pax impiis, dicit Dominus
id est Chaldeis non erit pax, quasi dicat : non solum vos liberabo de captivitate ; sed etiam hostes vestros destruam.
marg.|
{Θ} securitatem. Utilitas autem preceptorum notatur in hoc quod sequitur.
marg.|
{a}
Facta fuisset, sicut flumen, pax tua. Et
tanguntur hic quatuor utilitates. Prima est perpetua reconciliatio ad Deum, cum dicitur.
Facta fuisset, sicut flumen quod
continue et copiose fluit et quasi perpetuo
pax tua. Sec
unda, profectus in seipsum, cum dicitur
Et iustitia tua, sicut gurgites maris Qui
huc, atque illuc reflectitur et redundat et proficit. Tertia, edificatio proximorum, cum dicitur.
Et fuisset,
quasi
arena, semen tuum : et stirps uteri tui, ut lapilli eius. Qua
rta est etiam ad malos nomen
{4.
109vb} bonum, cum dicitur.
Non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. De
primo dicitur Sap. 6.c. Concupiscentia itaque Sapientie deducit ad regnum perpetuum. De secundo Sap. 8.b. Sapientia sobrietatem ipsa docet et iustitiam et virtutem, qua nihil est utilius in vita hominibus. De tertio. Za. c. Si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris : tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt. De quarto dicitur Sap. 8.b. Habeo propter hanc, id est propter sapientiam claritatem ad turbas. E contrario autem onera Diaboli gravia sunt et difficilia, inhonesta et vilia, timida, infructuosa, seu inutilia. De primo dicitur Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Et 2Par. 12.b. Servient ei, ut sciant distantiam servitutis mee et servitutis regni terrarum. Nec mirum, si grave est onus Diaboli : quia corpus vulnerat et naturam et animam necat tollendo gratiam. Unde Lc. 10.c. Homo quidam descendebat a Hierusalem in Iericho : et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, quoad gratuita : et plagis impositis, quoad naturalia : abierunt semivivo relicto : Ecce quod gravia sunt. Item vilia et inhonesta sunt. Unde Rm. 6.d. Quem fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis ? nec mirum, quia servire facit Diabolus in luto et palea, ut dicitur Ex. 5. Item timida sunt, vel terrorem incutientia. Sap. 17.c. Cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Item inutilia, sive infructuosa, ut dictum est Rm. 6.d. Quem fructum etc.
Istu
d tamen
iustitia tua, sicut gurgites maris pote
st exponi in malo de perversis Iudicibus, quorum iustitia ; sicut mare, id est amara est. Unde conqueritur Ionas, qui interpretatur dolens et gerit typum pauperis : Omnes gurgites tui super me transierunt. Ione 2.b.
marg.|
{d}
Et stirps uteri tui, sicut lapilli eius
id est lapilli arene, que sterilis et infructuosa est. Tales sunt moderni Canonici, id est pueri. Non sic erat antiquitus, immo magni et etate et vita et scientia erant in Ecclesia. Unde 3Rg. 5.d. precepit Rex, ut tollerent grandes lapides in fundamentum templi. Sed excusare se possunt Prelati dicentes quod pretiosi lapides sunt parvi. Verum est, sed non convertitur, si parvi sunt quod pretiosi sint.
marg.|
{i}
Egredimini de Babylone. Hoc
dicitur peccatoribus convertendis, ut exeant de confusione peccati, in qua est ignominia vilitatis, difficultas gravitatis, horror timiditatis, vanitas infructuositatis. Sed quia non sufficit deserere peccatum, nisi etiam deserantur consortia peccatorum : Ideo subditur.
marg.|
{l}
Fugite a Chaldeis
id est a consortio malorum. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. 1Cor. 15.d. Multo magis mores assuetos malis. De hoc exitu dicitur Ier. 50.b. Recedite de medio Babylonis et non tantum de fine et de terra Chaldeorum. Et 51.a. Fugite de medio Babylonis, ut salvet unusquisque animam suam, infra 52.c. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio eius. Sed quia hoc totum amittitur per ingratitudinem : Idcirco subditur.
marg.|
{n}
Annuntiate, auditum facite hoc et ferte illud usque ad extrema terre. Und
e cuidam volenti sequi Dominum, quem Dominus curaverat, non est concessum ; sed dictum est ei : Vade et annuntia, quanta fecit tibi Deus : Mc. 5.b. Apc. ultimo d. Qui audit, dicat : veni. Lc. 11.e. Nemo lucernam accendit etc.
marg.|
{q}
Dicite, Redemit Dominus servum suum Iacob
id est referte gratias Domino de hoc quod vos redemit per sanguinem Filii et recepit ad misericordiam.
marg.|
{s}
Non sitierunt in deserto conv
ersi ad fidem : quia habent fontes Scripturarum.
Numérotation du verset
Is. 48,moraliter
marg.|
Hoc est contra Claustrales cupidos, qui semper timent mori fame in Religione, sup. 5.d. Multitudo eorum siti aruit. Ieremie secundo. e. Prohibe guttur tuum a siti.
marg.|
{t}
Cum educeret eos, aquam de petra produxit eis. pet
ra Christus est, 1Cor. 10.a. De qua produxit Dominus aquam de latere eius, in ablutionem peccatoris et menstruate : Za. 13.a.
marg.|
{x}
Et scidit petram
id est latus Christi in Passione.
marg.|
{y}
Et fluxerunt aque Sacr
amentorum. Item scindit Dominus petram, quando durus peccator conteritur et tunc fluunt aque lacrimarum.
marg.|
{z}
Non est pax impiis, dicit Dominus. Pax
peccatoris, nec eternitatis ; tamen eis pax est frequenter temporis et prosperitatis. Iob. 21.d. Domus eorum secure sunt et pacate : et non est virga Dei super eos, infra 57.d. Non est pax impiis, dicit Dominus. Ier. 12.c. Non est pax universe carni, id est carnalibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_48)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_48)
Notes :