Capitulum 9
Numérotation du verset
Is. 9,1
primo tempore
alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim
et novissimo
aggravata est
via maris
trans Iordanem Galilee gentium
Numérotation du verset
Is. 9,2
Populus
qui ambulabat in tenebris
vidit lucem magnam
habitantibus in regione umbre mortis
lux
orta est eis
Numérotation du verset
Is. 9,3
Multiplicasti
gentem
non magnificasti letitiam letabuntur
coram te
sicut letantur
in messe
sicut exultant victores capta preda1
1 victores capta preda]
om. Weber
quando dividunt
spolia
Numérotation du verset
Is. 9,4
Iugum
enim oneris eius
et virgam
humeri eius et sceptrum
exactoris eius superasti
sicut in die Madian
Numérotation du verset
Is. 9,5
quia omnis violenta predatio cum tumultu
et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem
Et
cibus ignis
Numérotation du verset
Is. 9,6
Parvulus
enim natus est
nobis
Filius
datus est nobis
et factus est principatus super humerum eius
et vocabitur nomen eius
Admirabilis consiliarius
Deus fortis
Pater futuri seculi
Princeps pacis
Numérotation du verset
Is. 9,7
Multiplicabitur
eius imperium
et pacis
non erit finis super solium David
et super regnum eius
ut confirmet illud et corroboret in iudicio
et iustitia amodo
et usque in sempiternum
zelus
Domini exercituum
faciet hoc
Numérotation du verset
Is. 9,8
verbum misit Dominus
in Iacob
et cecidit in Israel
Numérotation du verset
Is. 9,9
Et
sciet populus omnis Ephraim
et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
Numérotation du verset
Is. 9,10
lateres ceciderunt
sed quadris lapidibus
Edificabimus
Sycomoros
succiderunt
sed cedros
immutabimus
Numérotation du verset
Is. 9,11
et elevabit
Dominus hostes
Rasin
super eum et inimicos
eius in tumultum
vertet
Numérotation du verset
Is. 9,12
Syriam
ab oriente et Philistiim ab occidente et devorabunt
Israel toto ore
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius
extenta
Numérotation du verset
Is. 9,13
Et
populus non est reversus ad
percutientem se et Dominum exercituum non exquisierunt2
2 exquisierunt] inquisierunt
Weber
Numérotation du verset
Is. 9,14
Et
disperdet Dominus ab Israel caput
et caudam
Incurvantem
et depravantem3
3 depravantem] refrenantem
Webe
die una
Numérotation du verset
Is. 9,15
Longevus
et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
Numérotation du verset
Is. 9,16
et erunt qui beatificant populum istum
seducentes et qui beatificantur precipitati
Numérotation du verset
Is. 9,17
propter hoc
super adolescentulis eius
non delectabitur4
4 delectabitur] letabitur
Weber
Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est
et nequam et universum os locutum est stultitiam
in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Numérotation du verset
Is. 9,18
succensa est enim quasi ignis
impietas vepres5
5 vepres] veprem
Rusch
et spinam vorabit et succendetur in densitate
saltus
et convolvetur
superbia fumi
Numérotation du verset
Is. 9,19
in ira Domini exercituum conturbata est
terra et erit populus
quasi esca ignis
vir fratri suo non parcet
Numérotation du verset
Is. 9,20
et declinabit ad
dexteram et esuriet
et comedet ad sinistram
et non saturabitur
unusquisque carnem brachii sui vorabit
Manasses Ephraim et Ephraim Manassen
simul ipsi
contra Iudam
Numérotation du verset
Is. 9,21
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
Capitulum 9
Numérotation du verset
Is. 9,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 71vb
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Is. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=33&chapitre=33_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Is. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=33&chapitre=33_9)
Notes :