Capitulum 1
Numérotation du verset
Lam. 1,1
Incipiunt lamentationes Ieremie1.
1 Incipiunt... Ieremie ΩS] + prophete eius que cynoth hebraice inscribuntur
Ed1455
, Threni id est lamentationes Ieremiae prophetae
Clementina,
Incipiunt Threni id est Lamentationes Ieremiae quae Cynoth Hebraice inscribuntur
HSC (1703)
Et factum est, postquam in captivitatem ductus2 est Israel et Ierusalem destructa3 est, sedit Ieremias propheta4 flens et planxit lamentationem hanc5 in Ierusalem et amaro animo suspirans et eiulans6 dixit:
¶Codd. :<Lam. 1, 0 ante titulum> Λ ΩS ;
post
titulum:
Clementina,
om.
Glossa
ordinaria
(Rusch)
Weber
2 captivitatem ductus] captivitate reductus Λ, captivitatem redactus
Ed1455
|
3 destructa] deserta
Ed1455 Clementina
|
4 propheta]
om.
Λ
|
5 lamentationem hanc Λ etc.] lamentatione hac
Ed1455 Clementina
|
6 amaro... eiulans]
om.
Λ
|
ALEPH.
Quomodo
sedet7 sola
7 sedet] sedit
Weber
civitas
plena populo
facta est
quasi
vidua domina
gentium
princeps
provinciarum
facta est sub tributo.
Numérotation du verset
Lam. 1,2
Beth.
Plorans
ploravit
in nocte
et lacrime eius in maxillis eius.
Non est qui consoletur eam
ex omnibus caris eius.
Omnes amici eius
spreverunt eam
et facti sunt ei inimici.
Numérotation du verset
Lam. 1,3
Gimel.
Migravit Iudas8
8 Iudas] Iuda
Weber
propter afflictionem et multitudinem servitutis.
Habitavit inter gentes
nec invenit
requiem. Omnes persecutores eius
apprehenderunt eam inter angustias.
Numérotation du verset
Lam. 1,4
Deleth.
Vie
Sion
lugent eo quod non sint qui veniant
ad sollemnitatem.
Omnes porte eius
destructe sacerdotes eius
gementes.
Virgines
eius squalide
et ipsa oppressa
amaritudine.
Numérotation du verset
Lam. 1,5
HE.
Facti sunt
hostes eius
in capite
inimici eius9 locupletati sunt
9 eius] illius
Weber
quia Dominus locutus est
super eam
propter multitudinem iniquitatum eius.
Parvuli eius
ducti sunt
in captivitatem10
10 in captivitatem] captivi
Weber
ante faciem tribulantis.
Numérotation du verset
Lam. 1,6
vav.
E
t egressus est a filia Sion
omnis decor eius.
Facti sunt principes eius
velut arietes non invenientes pascua11
11 pascua plerique codd.
Rusch
] pascuam Amiatinus
Edmaior. Weber
(O S)
et abierunt
absque fortitudine
ante faciem
subsequentis
Numérotation du verset
Lam. 1,7
zai.
Recordata est
Hierusalem
dierum afflictionis sue
et prevaricationis
omnium
desiderabilium suorum
que habuerat
a diebus antiquis cum caderet
populus eius
in manu hostili
et non esset auxiliator.
Viderunt eam
hostes
et deriserunt sabbata eius.
Numérotation du verset
Lam. 1,8
heth.
P
eccatum peccavit
Hierusalem propterea instabilis facta est.
Omnes
qui glorificabant eam spreverunt illam
quia viderunt ignominiam eius. Ipsa autem gemens
et conversa est12 retrorsum.
12 est]
om. Weber
Numérotation du verset
Lam. 1,9
TETH
. Sordes eius in pedibus eius
nec recordata est finis sui.
Deposita est
vehementer non habens consolatorem.
Vide Domine
afflictionem meam
quoniam erectus est inimicus.
Numérotation du verset
Lam. 1,10
ioth.
M
anum suam
misit hostis
ad omnia desiderabilia eius
quia
vidit
gentes
ingressas sanctuarium suum
de quibus preceperas ne intrarent13 Ecclesiam tuam.
13 intrarent
Cava
Σ Λ
Rusch
] + in
Weber
Numérotation du verset
Lam. 1,11
caph.
Omnis populus eius gemens
et querens panem.
Dederunt pretiosa
queque pro cibo ad refocillandam
animam.
Vide Domine
et14 considera
14 et Cava Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
quoniam facta sum vilis.
Numérotation du verset
Lam. 1,12
LAMED
.15 O vos omnes
15 Lamed]
scrips.,
Lamech
Rusch
qui transitis
per viam
attendite
et videte
si est dolor
sicut dolor meus.
Quoniam vindemiavit me
ut locutus est
Dominus
in die ire furoris sui .
Numérotation du verset
Lam. 1,13
mem.
D
e excelso
misit ignem
in ossibus meis
et
erudivit me. Expandit rete
pedibus meis
convertit me retrorsum.
Posuit me desolatam
tota die
merore confectam.
Numérotation du verset
Lam. 1,14
nun.
Vigilavit iugum
iniquitatum mearum
in manu eius
convolute sunt
et imposite collo meo.
Infirmata est virtus mea
dedit me
Dominus in manu
de qua non potero surgere.
Numérotation du verset
Lam. 1,15
samech.
Abstulit omnes magnificos meos
Dominus de medio mei vocavit adversum me
tempus
ut contereret electos meos.
Torcular
calcavit Dominus virgini filie Iuda
Numérotation du verset
Lam. 1,16
ain.
Idcirco
ego plorans et oculus meus deducens aquas16
16 aquas
Rusch Clementina
] aquam
Weber
quia longe factus est a me consolator
convertens
animam meam.
Facti sunt filii mei perditi
quoniam invaluit inimicus.
Numérotation du verset
Lam. 1,17
phe.
Expandit Sion manus suas
non est qui consoletur
eam.
Mandavit Dominus
adversum Iacob
in circuitu eius hostes eius
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
Numérotation du verset
Lam. 1,18
sade.
Iustus est Dominus
quia os eius
ad iracundiam provocavi.
Audite
obsecro universi populi
et videte dolorem meum.
Virgines mee
et iuvenes mei
abierunt in captivitatem.
Numérotation du verset
Lam. 1,19
coph.
V
ocavi amicos meos
et ipsi deceperunt me.
Sacerdotes mei
et senes mei
in urbe
consumpti sunt quia quesierunt cibum
sibi ut refocillarent animas suas17.
17 animas suas] animam suam
Weber
Numérotation du verset
Lam. 1,20
res.
Vide Domine quoniam tribulor conturbatus est venter meus18.
18 conturbatus est - venter meus]
inv. Weber
Subversum est cor meum in memetipsa quoniam amaritudine plena sum, foris interficit19 gladius
19 interficit] interfecit
Weber
et domi
mors similis est.
Numérotation du verset
Lam. 1,21
syn.
A
udierunt
quia ingemesco ego
et non est qui consoletur me20.
20 me
Rusch Weber
]
om.
Amiatinus
Omnes inimici mei
audierunt malum meum
letati sunt quoniam tu fecisti.
Adduxisti
diem
consolationis
et fient similes mei.
Numérotation du verset
Lam. 1,22
thau.
Ingrediatur omne malum eorum
coram te et devindemia eos
sicut vindemiasti me
propter21 iniquitates meas.
21 propter Amiatinus
Rusch
] + omnes
Weber
Multi enim gemitus mei
et cor meum merens.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Lam. 1,1
marg.|
Prologi sive continuationis in Threnos Ieremie expositio.
marg.|
Et factum est
etc. {4.283ra} Notandum est autem quod quidam brevem prologum proponunt huic operi, qui magis est continuatio dictorum ad dicenda, quam Prologus et per hoc patet quod pars ista, quam pre manibus habemus, non est liber per se, sed pars quedam libri Ieremie. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et factum est postquam in captivitatem redactus est Israel
] decem, scilicet et due tribus.
marg.|
Unde sequitur {b}
Et Hierusalem deserta est que
erat in sorte duarum tribuum, scilicet Iude et Beniamin.
marg.|
{c}
Sedit Ieremias Propheta flens. In
verbo sedendi, notatur dolor et angustia cordis. Sicut Iob. sedebat in terra. Iob. 2.d. Sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.
marg.|
{d}
Et planxit Lamentatione hac in Hierusalem
id est pro Hierusalem.
marg.|
{e}
Et amaro animo suspirans et eiulans
id est eiulans. Unde exprimitur magnus dolor cordis, dixit. Quomodo sedet sola etc.
Nota
ndum est quod tot sunt ibi partes, quot clausule. Unde unamquamque suo loco exponemus. Notanda est hic Glossa Giliberti, que dicit lamentationes Ieremie, aliquando membro distingui, aliquando dissolute, id est dissolutione colorari. Est autem membrum, sive cola quod idem est, pars orationis perfectam sententiam habens. Item oratio, brevibus clausulis media coniunctione distincta. Verbi gratia. Peccavi et corde et ore et opere, cola est, id est membrum, habens cum alio iuncturam, sicut membrum, unde et alii adheret. Et talis est hec. Plorans ploravit in nocte et lacrime eius etc.
Item
color dissolutionis est quando, nulla coniunctione intermedia, verba diversa proferuntur. Ut cum dicitur. Peccavi corde, ore, opere et tunc idem est quod coma sive decisio. Nihil enim coniungit ablativo. Et talis modus est hic. Quomodo sedet sola civitas plena populo ? facta est, quasi vidua domina gentium etc. Sicut cum dicit Tullius in secunda Rhetorica, dissolutio est quod coniunctionibus e medio sublatis separatim effertur.
marg.|
Item notandum quod dicit hic Gilibertus quod etsi ipse taceat hic rhetoricorum colorum splendorem et sententiarum gravitatem et elocutionis exornationem, tamen diligens lector non tacebit. Unde innuit Threnos esse distinctos per locos rhetoricos, non dialecticos, sumptos aut ex rhetorice conquestionis humilitate, aut ex indignationis asperitate, aut ex utriusque commixtione. Paucos tamen locos, vel conquestionis, vel indignationis, in primo alphabeto assignabit, sed viam tantum aperiet diligentiori lectori.
marg.|
Est autem conquestio, ut dicit Tullius, oratio auditorum misericordiam captans. Que locos habet sexdecim quorum
marg.|
- primus est, per quem in quibus bonis fuerimus, vel in quibus malis nunc simus, ostenditur, sicut hic. « Quomodo sedet sola » etc.
marg.|
- Secundus, qui in tempora distribuitur, per quem quibus in malis et simus et fuerimus et futuri simus demonstratur.
marg.|
- Tertius est, per quem unumquodque deploratur incommodum,
{4.
283rb} ut in morte filii, pueritie delectatio, amor, spes, solatium educatio et si qua simili in genere de quolibet incommodo per conquestionem dici poterunt.
marg.|
- Quartus est, per quem res turpes et humiles et illiberales et indigne, etate, genere, fortuna, pristino honore, beneficiis, que passi perpessive sint, demonstrantur. Plorans ploravit etc.
marg.|
- Quintus est, per quem omnia ante oculos sigillatim incommoda ponuntur, ut videatur is, qui audit videre et re quoque ipsa quasi adsit non verbis solum, ad misericordiam flectatur. Et egressus est a Filia Sion etc.
marg.|
- Sextus est, per quem preter spem in miseriis esse demonstratur aliquis et cum aliquid exspectaret, non modo id non adeptum esse, sed in maiores miserias incidisse. Infirmata est virtus mea etc.
marg.|
- Septimus est, per quem ad ipsos, qui audiunt, similem casum convertimus et petimus, ut de suis liberis, aut parentibus, aut aliquo, qui illis quasi charus debeat esse, nos cum videant, recordentur. Vie Sion lugent etc.
marg.|
- Octavus est, per quem aliquid dicitur factum, per quod non oportuerit, aut non factum, per quod oportuerit. Hoc modo. Non affui, non vidi, non postremam vocem eius audivi, non extremum spiritum eius excepi. Item. In manibus inimicorum mortuus est, hostili in terra iacuit turpiter insepultus ; a feris diu vexatus, communique honore in morte caruit.
marg.|
- Nonus est, per quem oratio ad mutas et expertes animi res refertur, ut si ad equum, domum, vestem sermo dirigatur.
marg.|
- Decimus est, per quem inopia, infirmitas, solitudo demonstrantur. Migravit Iudas etc.
marg.|
- Undecimus est, per quem, aut liberorum, aut parentum, aut sui corporis sepeliendi, aut alicuius rei commendatio fit.
marg.|
- Duodecimus est, per quem disiunctio ab aliquo deploratur ut cum deducaris ab eo, cum quo libentissime vixeris, ut parente, filio, fratre, familiari.
marg.|
- Tertius decimus est, per quem cum indignatione conquerimur quod ab his, a quibus minime conveniat, male tractamur, propinquis, amicis, quibus bene fecerimus, quos adiutores fore putaverimus, aut a quibus indignum est, ut a servis, libertis, clientibus, supplicibus. Omnes amici eius spreverunt eam etc.
marg.|
- Decimus quartus est, qui per obsecrationem sumitur, in quo orantur modo illi, qui audiunt, humili et supplici oratione, ut misereantur. Vide, Domine, afflictionem etc.
marg.|
- Decimus quintus est, per quem non nostras, sed eorum, qui nobis chari videntur et debent esse, fortunas conqueri nos demonstramus. Manum suam misit etc.
marg.|
- Decimus sextus est, per quem animum nostrum in alios misericordem esse ostendimus, ut tamen amplum et excelsum et incommodorum patientem esse et futurum, si quid acciderit, demonstramus.
marg.|
Item indignatio est oratio, per quam conficitur, ut in hominem aliquem magnum odium, aut in rem gravis offensio concitetur. Que habet quindecim locos quorum :
marg.|
- primus est ab austeritate, ut cum commemoramus quante cure res fuerit diis immortalibus, aut eis, quorum auctoritas gravissima debeat esse. Talis est ibi, Candidiores Nazarei eius nive, nitidiores lacte etc. infra 4.b.
marg.|
- Secundus est, per quem ille res, ad quos pertineant, cum amplificatione per indignationem ostenduntur, an ad omnes, an ad maiorem partem quod atrocissimum est.
marg.|
- Tertius locus est, per quem querimus quidnam sit eventurum, si idem ceteri faciant et simul ostendimus, si concessum sit, multos emulos eiusdem audacie futuros, ex quo quid mali sit eventurum, demonstrabimus.
marg.|
- Quartus est, per quem demonstramus, multos a lucris exspectare quid statuatur, ut quasi ex eo quod concessum sit uni, sibi quoque tali de re quid liceat, intelligere possint.
marg.|
- Quintus est, per quem ostendimus ceteras res perperam constitutas, intellecta veritate commutatas corrigi posse, hanc esse rem, que si sit semel iudicata, neque alio commutari iudicio, neque ulla potestate corrigi posse.
marg.|
- Sextus, per quem consulto et de industria aliquid factum demonstratur et illud adiungitur voluntario maleficio, veniam dari non oportere, imprudentie concedi nonnumquam convenire.
marg.|
- Septimus, per quem indignamur quod crudele et nefarium et tyrannicum factum esse dicemus, per vim et manum opulentam, que res a legibus et equali iure remota sit, ut ibi : Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquas.
marg.|
- {4.283va} Octavus locus est, per quem demonstramus non vulgare, neque factitatum esse, nec ab audacissimis quidem hominibus, id maleficium, de quo agitur, atque id a feris quoque hominibus et barbaris gentibus et immanibus bestiis remotum esse. Hec erunt autem, que in parentes, liberos, coniuges et consanguineos, supplices crudeliter facta dicentur et deinceps, si que proferuntur in maiores natu, in hospites, in vicinos, in amicos, in eos, cum quibus vitam egeris, in eos, apud quos educatus sis, in eos, a quibus eruditus, in miseros, in mortuos, in misericordia dignos, in homines claros et nobiles et honore usos, in eos, qui neque ledere alios, neque se defendere poterunt, ut in pueros, senes, mulieres. Ex quibus omnibus acriter excitata indignatio, summum in eum, qui malorum horum auctor fuerit, odium facit.
marg.|
- Nonus est, per quem cum aliis, de quibus constat esse peccata, hoc, de quo est questio, comparatur et ita per contentiones, quanto atrocius et indignius sit illud, de quo agitur, ostenditur.
marg.|
- Decimus est, per quem omnia, que in negotio gerendo acta sunt, queque post negotium consecuta sunt, cum uniuscuiusque indignatione et criminatione colligimus et res verbis quam maxime ante oculos eius, apud quem dicitur, ponimus, ut id quod indignum est, perinde illi videatur et indignum, ac si viderit, vel interfuerit.
marg.|
- Undecimus est, per quem ostenditur ab eo factum a quo minime oportuerit et a quo si alius faceret, prohiberi conveniret.
marg.|
- Duodecimus est, per quem indignamur quod nobis hoc primum acciderit, neque alicui umquam usu venerit.
marg.|
- Decimus tertius, si cum iniuria, contumelia iuncta, ostendatur, per quem locum in superbiam et arrogantiam odium concitatur.
marg.|
- Decimus quartus est, per quem petimus ab his, qui audiunt, ut ad suas res nostras iniurias referant, si ad pueros pertinebit, de liberis suis cogitent, si ad mulieres, de uxoribus ; si ad senes, de parentibus, vel patribus.
marg.|
- Decimus quintus est, per quem dicimus inimicis et hostibus ea, que nobis acciderunt indigna solere videri. Horum per ordinem exempla videbimus in Glossa que sine his prenotatis sciri non possunt. His igitur visis ad litteram accedamus.
marg.|
HSC1.
Quomodo sedet
etc. Huic sententie preponitur,
Aleph quod
interpretatur doctrina, ut sic innuatur quod propter defectum doctrine, ductus est populus in captivitatem. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, id est habere voluit.
marg.|
HSC1. {a}
Quomodo ergo sedet. Aff
ectuose legitur, vel admirative.
marg.|
HSC1. {b}
Sedet humi
liata et ignominia plena. Ier. 51.e. Quomodo capta es et comprehensa inclita universe terre ?
marg.|
HSC1. {c}
Sola popu
lo, scilicet spoliata. Is. 24.b. Relicta est in urbe solitudo. Ier. 27.c. Urbs ista desolabitur. Et dicit, Sola, quia solummodo coloni et pauperes remansuerunt in ea. Ier. 39.c.
marg.|
HSC1. {d}
Civitas Hierusalem
. {4.284ra}
{Δ} {a}
Plena populo quon
dam, scilicet populosa, tempore David et Salomonis. Bar. 2.f. Multitudo hec magna convertetur in minimam gentem.
marg.|
{b}
Facta est
quasi
vidua
Regibus et Sacerdotibus destituta et desolata, templo prophanato et vasorum gloria explosa, id est annihilata.
marg.|
HSC1. {c}
Domina gentium
quas ante subiugaverat sibi et subiecerat tempore David. 2Rg. 8.a. Servierunt David sub tributo Moab et Ammon.
marg.|
HSC1. {d}
Princeps provinciarum
quas sibi fecerat tributarias : Vel hoc dixit, quia David terras suas per provincias distinxit. 1Par. 27.a. Principes familiarum tribuum et Centuriones et Prefecti qui ministrabant Regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses.
marg.|
HSC1. {e}
Facta est sub tributo Chaldeorum.
Hic est autem primus conquestionis locus, ubi et bona in quibus fuerat ostendit et mala quibus subiacebat describit.
Numérotation du verset
Lam. 1,1
allegorice
allegorice
marg.|
HSC1.
Quomodo sedet sola civitas.
Allegorice et moraliter, huic sententie preponitur,
Aleph
] Quod interpretatur doctrina, ad innuendum quod ex tribulationibus sequitur eruditio et doctrina. Unde in terra Evilath, {
283d
} que interpretatur parturiens, invenitur aurum optimum. Genesis secundo b. Id est in doloribus sapientia et doctrina. Hebreorum quinto c. Ex his, que passus est, didicit obedientiam. Item ubi est scientia, ibi et dolor. Ecclesiasticor. primo d. Qui apponit scientiam, apponit et dolorem. Planguntur autem hic tria bona, que solent esse in civitate, scilicet maxima hominum populositas, ibi :
Quomodo sedet sola civitas
]
. It
em Dominium, sive Regnum, ibi : Facta est quasi vidua. Item libertas : ibi : Princeps Provinciarum. Allegorice, hec civitas est Ecclesia. Ps. octuagesimo sexto. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Hec fuit olim disposita ad similitudinem civitatis materialis. Habuit enim montes in circuitu. Ps. centesimo vigesimo quarto. Montes in circuitu eius. Item fossata paupertatis. Marci decimo secundo a. Vineam pastinavit homo et circumdedit ei sepem et fodit lacum. Item murum et antemurale. Is. 26.a. Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Fundamenta fuerunt Apostoli. Sicut legitur. Apc. 21.b. Quod duodecim fuerunt fundamenta. Ps. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis. Item habuit turres. Ps. centesimo vigesimo primo. Et abundantia in turribus tuis. Item arma virtutum. Ct. 4.b. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Item habuit vigiles, scilicet expositores sacre Scripture et Doctores. Canticorum capitulo quintoa b. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Qui habebant tubas exhortationis. Ps. 80 Buccinate in Neomenia tuba. Item habuit custodes, scilicet Angelos et Prelatos. Ct. 5. b. Tulerunt pallium meum custodes murorum. Item habuit fontes, predicationem, scilicet quatuor Evangeliorum. Genesis capitulo secundo b. Fons egrediebatur de loco voluptatis, id est predicatio Evangeliorum de Christo ad irrigandum Paradisum, i. Ecclesiam, que inde dividitur in quatuor capita. Item clibanos tribulationum. Sap. 3.a. Tanquam aurum in fornace probabit electos Dominus. Item panes lacrimarum. Ps. 72. Cibabis nos pane lacrimarum. Item cives fortissimos. Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi. Item pulcherrimas mulieres, scilicet castas mentes et virtutibus decoras. Ct. 1.a. Adolescentule dilexerunt te nimis. Item hortos Religionum. Canticorum capitulo sexto, Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, i. odorem perciperem et saporem Religiosorum vere humilium. Item pascua spiritualium delectationum. Ioannis decimo d. Per me si quis introierit, ingredietur ; et egredietur et pascua inveniet. Item vineas devotionum et orationum. Ct. 2.c. Vinee florentes odorem dederunt. Sed hec civitas hodie multis horum secundum veritatem est privata. Unde Is. 1.c. Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario et sicut civitas, que vastatur. Et bene dicit. Sicut tugurium quod tamdiu inhabitatur, quamdiu ibi sunt fructus. Et si sic est hodie de Ecclesia, vos ipsi videte. Dicat hoc : Mi. 3.d. Sion tanquam ager arabitur, scilicet tantum propter fructum. Et ideo Hierusalem in acervum lapidum erit, per discordiam, scilicet schismatum et scissionum.
a Ct. 5.
marg.|
{b}
Sedet
]
au
tem, quia partim erecta ad celestia, scilicet quoad bonos. Philippens. capitulo tertio d. Nostra conversatio in cœlis est et partim depressa ad terrena, quoad malos. Ps. 16. Statuerunt oculos suos declinare in terram.
marg.|
{c}
Sola civitas
]
pr
opter paucitatem bonorum.
marg.|
{a}
Λ
Plena populo, pr
opter multitudinem malorum Ecclesiastic. capitulo primo, d. Stultorum infinitus est numerus. Mt. capitulo 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi.
marg.|
{b}
Facta est
quasi
vidua Domina gentium
]
id est
a bono Prelato orbata. Unde creditor, id est diabolus, venit ut tollat duos filios ab ea, id est animas subditorum et corpora, vel seculares et religiosos, sicut legitur de muliere cuius vir mortuus erat. 4Reg. 4.a.
marg.|
{d}
Princeps Provinciarum facta est sub tributo regi
bus serviens et Principibus. Ier. 21.b. Gens et Regnum quod non servierit Nabuchodonosor Regi Babylonis et quicunque non curvaverunt collum suum sub iugo Regis Babylonis, in gladio et peste et fame visitabo super gentem illam ;
Numérotation du verset
Lam. 1,moraliter 1
marg.|
HSC1. {a}
Quomodo sedet sola civitas. Ci
vitas est anima fidelis. Ier. 1.d. Dedi te hodie in civitatem munitam. Dicitur autem civitas, quia sicut in civitate in medio sunt cives nobiliores et in suburbio vulgus ignobile, sic in mente, que est pars superior anime, virtutes inhabitant et in inferiori parte sunt motus sensualitatis. Unde Rm. 7.c. Scio quod non habitat in me, i. in corpore meo, bonum.
marg.|
HSC1. {b}
Sedet
]
ig
itur hec civitas, quando mole vitiorum est depressa, ne currat in viam mandatorum Dei.
marg.|
HSC1. {c}
Sola a De
i gratia Eccles. 4.c. Ve soli : quia si ceciderit, *non habet sublevantem. Item
sola, vi
rtutibus et operibus bonis : Unde timendum est ne maledicatur a Domino sicut ficulnea, in qua Dominus non invenit fructum. Mt.
20.
b. Item anima sedet, quando intellectus rimatur cœlestia et affectus deprimitur ad terrena.
marg.|
HSC1. {a}
Plena populo
]id est cogitationibus inutilibus. Na. ultimo c. Ecce populus tuus, mulieres in medio tui. Sepe hoc contingit quod aliquis sedet solus a consortio hominum, cuius civitas, id est anima plena est turbis nationum, id est cogitationum se invicem accusantium et defendentium. Rm. capitulo secundo, c. Unde Iob. 20.a. Cogitationes mee vane succedunt sibi et mens mea in diversa rapitur.
marg.|
HSC1. {b}
Facta est
quasi
vidua Domina gentium
]
No
n dicit vidua, sed quasi , quia vir eius, id est Christus mortuus non est, sed ipsa quasi mortua est viro suo, quem si ipsa vocaret, adhuc eam reciperet, licet in fœditate turpitudinis sue iam viluerit. Unde ei bene consulitur, Ioannis quarto. e. Voca virum tuum et ipse, scilicet te recipiet. Ier. capitulo tertio. a. Revertere ad me, dicit Dominus et ego suscipiam te. Immo plus facit Dominus, quia aliquando nolentem redire cogit per tribulationes pungens eam per flagella. Os. secundo. b. Sepiam vias tuas spinis. Et paulo post dicitur. Et dicet : Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Et notandum quod Dominus {
284rb
} aliquando animam permittit cadere, etiam electi, ut ab eo misericordius elevetur, Isaie capitulo quinquagesimo quarto, b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te, in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
marg.|
{c}
Domina gentium
]
an
ima, que debet dominari motibus carnalium desideriorum. Prv. 16.p. Melior est patiens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
marg.|
{e}
Princeps Provinciarum
]
id est
quinque sensuum, qui sunt quasi quinque provincie, quibus debet anima dominari, ut subiiciantur rationi. Lc. 19.c. Tu esto super quinque civitates.
marg.|
HSC1. {e}
Facta est sub tributo
]
Ch
aldeorum, scilicet qui interpretantur captivantes, per quos significantur Demones, qui animam captivant et trahunt ad interitum et ad miserie lacum. Ps. 39. Eduxit me de lacu miserie et de luto fecis. Que est servitus magna, in quam incidit homo per peccatum. capitulo quinquegesimo. a. Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis. Io. 8. Qui facit peccatum, servus est peccati, Vel, Sub tributo, carnis, vel ventris, qui est exactor. Cui non obediunt spirituales viri. Iob. 3.c. Non audierunt vocem exactoris. Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor, quievit tributum.
Numérotation du verset
Lam. 1,1
mystice
mystice
marg.|
HSC1. {a} Vel aliter
Quomodo sedet
] terrenis coniuncta.
marg.|
HSC1. {d}
Civitas
]
i.
Claustrum. b
Sola
] propter paucitatem.
marg.|
HSC1. {a}
Θ
Plena populo
] quondam, quia ubi antiquitus erant centum Monachi, vix sunt modo viginti, Vel Plena populo, id est hominibus popularibus et idiotis, qui non reputantur homines. Et ideo si multi sint tales, tamen civitas est sola, quia non est in eis unitas, sed schisma et discordia, quia ipsi sunt mali. Unde Isaie 40.d. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt ei.
marg.|
HSC1. {b}
Facta est
quasi
vidua Domina gentium
] Antiquitus fuit Religio Domina principum et Regum. Et ad litteram, Gentium, id est paganorum, quos frequenter per miracula a sua malitia revocabant. Exemplum de beato Martino, quem cum vellet quidam Paganus interficere et ipse collum tetendisset, manus illius et brachium diriguit. Simile legitur in dialogo Gregorii de quondam simplici Episcopo, qui loco cuiusdam, qui captus tenebatur, diabolum posuit et illum abire fecit. Et propter hoc multi postmodum superbiente, nec tamen miracula facientes perierunt et obtinuerunt exemptiones, unde facta est talis Ecclesia quasi vidua. Et bene dicit quasi , quia non est Episcopo subiecta, sed forsitan pro magna parte diabolo, Unde non est vere vidua : Sua enim exemptio est eis peccandi occasio et velamen malitie. Unde 1Pt. 2.c. Non quasi velamen malitie habentes libertatem. Hoc est enim quod legitur in figura Gn. capitulo 38.c. quod Thamar vidua habitum meretricis assumpsit. Unde etiam accidit quod.
marg.|
HSC1. {d}
Princeps Provinciarum
]
id est
religio, quia non vult ab Episcopis iudicari vel defendi, defendatur a denariis et quasi sub tributo servit militibus et exactoribus multis.
Numérotation du verset
Lam. 1,2
marg.|
HSC1. {f}
Plorans ploravit. Qua
rtus locus conquestionis, per quem res turpes et humiles indigne patientes proferuntur. Huic clausule preponitur
Beth que
interpretatur domus, ut per hoc innuatur, que fuit illa, que plorans ploravit, quia domus Iacob, que in Egyptum ingressa est. Gn. 46.c. Et inde per voluntatem Domini egressa. Ex. 12.f. Cuius facta est Iudea sanctificatio eius, per Chaldeos de Iudea meritis exigentibus est eiecta. Plorans ergo intus oculis cordis.
marg.|
HSC1. {g}
Ploravit exte
rius oculis corporis. Et hoc.
marg.|
HSC1. {h}
In nocte quia
pre verecundia hostium non audebat plorare in die. Vel quia non dabatur eis requies in die.284va
}
Δ
marg.|
HSC1. {a}
Et
lacrime eius in maxillis eius quia
non dabatur locus eis abluendi se, vel pre tristitia non reputabant se lavare.
marg.|
HSC1.
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius. Hoc
fuit gravius quod ab amicis fuit destituta prius sibi blandientibus et consolantibus : quia ut dicit Boethius, Maxime desiderabile est omnium bonorum huius vite habere aliquem amicum, cum quo omnia ut tecum loqui possis. Unde quasi per contrarium maximum malum est amissio amicorum. Sic fuit Iob. tentatus, Iob. 1. et 2. Sic Tobias Tb. 2. Charos autem vocat Sacerdotes Reges et Prophetas. Et hoc proprie pertinet ad captivitatem factam per Romanos : nam ex tunc Iudei nec Reges, nec Prophetas, nec Sacerdotes habuerunt. Os. 3.b. Dies multos sedebunt filii Israel, sine Rege et sine Principe et sine sacrificio et sine altari et sine Ephod et sine Theraphin, quia in Babylonica captivitate habuerunt consolatores Prophetas, scilicet Danielem, Ezechielem et multos alios.
marg.|
HSC1. {c}
Omnes amici eius gent
es, scilicet que fuerunt ei copulate amicitia, saltem conterminio spreverunt eam. Et non solum hoc, sed etiam.
marg.|
HSC1. {e}
Facti sunt ei inimici iung
entes se cum Chaldeis et Iudeos persequentes. Unde patet quod fuerunt amici fortune : De quibus Eccl. 6.a. Est amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis. Et est hic tertiusdecimus locus conquestionis, per quem cum indignatione conquerimur, cum ab his, a quibus minime conveniat male tractamur.
Numérotation du verset
Lam. 1,2
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Plorans ploravit
]
. Hu
ci sententie prescribitur,
Beth
] quo
d
interpretatur vidit confusionem, per hoc innuens quod ad tributum peccati sequitur confusio, vel bona, que adducit gloriam, vel mala, que adducit ignominiam. Ecclesiastic. capitulo quarto. c. Unde Ps. 96. Vidit et commota est terra. Ez. capitulo quadragesimotertio, c. Fili hominis, ostende domui Israel Templum, confundantur ab iniquitatibus suis. Propter hoc dicit, Plorans, pro gratia amissa.
marg.|
HSC1. {g}
Ploravit
] pro culpa commissa. Et hoc.
marg.|
HSC1. {h}
In nocte
]
id est
in huius seculi adversitate, que nox dicitur respectu eternitatis, que dies est, ut dicit Ps. 83. Melior est dies una in atriis tuis. Vel.
marg.|
HSC1. {f}
Plorans
] int
e
rius per compunctionem.
marg.|
HSC1. {g}
Ploravit
] ext
e
rius per lacrimarum effusionem. Vel.
marg.|
HSC1. {f}
Plorans
] pro incolatu huius miserie.
marg.|
HSC1. {
g}
Ploravit
] pro dilatione patrie. Et hoc ad litteram.
marg.|
HSC1. {
h}
In nocte
]
. Ps
. 118. Media nocte surgebam ad confitendum, {Θ} tendum tibi etc.
infra
2.f. Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Et paulo post. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum. Tunc enim tenetur Deus sicut Iacob tenuit eum. Gn. 32.f. Et cum eo luctatus est duobus brachiis, scilicet fletu et oratione, ut legitur Os. 12.b. Invaluit ad Angelum, flevit et rogavit eum. Tunc quidem, scilicet in nocte venit ad sponsam Dominus, qui quasi huc et illuc de die vagatur. Unde Mt. 25.a. Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Mane autem quasi recedit : quia plures habet occupationes homo de die, quam de nocte. Unde Gn. 32.f. legitur quod veniente die, dixit Angelus ad Iacob, dimitte me, quia aurora est : In qua debet homo exire ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam, Unde Est. 2.c. Legitur quod puelle, que intraverant vespere ad Assuerum, egrediebantur mane. Ieremie 13.c. In abscondito ploravit anima mea. Quater autem legitur Christus plorasse. In nativitate sua Sap. 7.a. Primam vocem similem omnibus emisi plorans. Io. 11.e. super Lazarum. Lc. 19.f. super civitatem. Et Hbr. 5.b. super Crucem, cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est. Et nos propter quatuor debemus plorare. Pro miseriis in quibus sumus, pro culpis quas commisimus pro incolatu miserie et pro dilatione patrie.
marg.|
HSC1. {a}
Et lacrime eius in maxillis eius. Ben
e dicit, pluraliter Lacrime, quia sunt lacrime contritionis pro peccatis propriis. Ier. 6.g. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum valde. Item pro peccatis alienis Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte interfectos populi mei ? Ecclesiastici 22.a.b Super mortuum plora, defecit enim lux eius. Et super fatuum plora, defecit enim sensu. Item devotionis. Io. 20.c. Maria stabat ad monumentum foris plorans. Utrum autem lacrime quorumdam, qui in sua promotione plorant sint devotionis, aut compunctionis, aut gaudii, ignoro ego. Cum quidam videns unum talem lacrimantem dixit ; Iste lavat oculos, ut melius videat se mutatum. Et alius : Iste impar est oneri unde sudat : Tertius dixit : Congelatus erat, iam novo Sole liquescit. Sed si sit dubium, exitus acta probat. Et notandum quod maxille Ecclesie, sunt apparentes et magne persone in ea : De quibus dicit Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue, id est Ecclesie ad maxillam descendunt ? Item Predicator, qui verba format et cibos masticat. Idc. 15.c. In maxilla asini et in mandibula pulli asinorum delevi eos et percussi {
284vb
} mille viros.
b Sir. 22.
marg.|
HSC1. {b}
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius. Cha
ri anime sunt Prelati, Angeli, Deus Prelati consolantur exhortando 1Th. 4.d. Itaque consolamini invicem in verbis istis. Angeli assistendo et defendendo. Lc. 22.e. Apparuit illi Angelus de celo confortans eum. Christus in blanditiis et promissionibus alliciendo, Is. 66.d. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, 2Cor. 1.a. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Eas omnes consolationes anima in peccatis obstinata dimittit quia ab Angelis derelinquitur qui ab ea se elongant. Ier. 51.a. Curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque. Item Christus non allicit blanditiis : Quia Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia. Item nec Prelati. Tum quia muti sunt. Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare : Tum quia porcis non sunt spargende margarite, Mt. 7.b. Vel in bono exponitur de anima iusti.
marg.|
HSC1. {b}
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius quia
gustato spiritu, non vult in temporalibus consolari, que prius aliquando diligebat. Ps. 76. Renuit consolari anima mea. Iob. 33.c. Abominabilis fit ei in vita sua panis et anime illius cibus ante desiderabilis, Ier. 31.c. Rachel plorans filios suos noluit consolari, quia non sunt.
marg.|
HSC1. {c}
Omnes amici eius spreverunt eam. Hoc
erit verum in persecutione Antichristi, quia multi, qui prius videbantur esse amici Ecclesie, desevient aperte contra eam. Ps. 77. Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli, id est convertentur.
marg.|
HSC1. {e}
Et facti sunt
id est fient ei inimici. Za. 14.c. Sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem.
marg.|
HSC1. {c} Vel moraliter de anima.
Omnes amici eius
id est qui videbantur.d}
Spreverunt eam in m
orte, bene de rebus curantes et nihil de salute anime. Unde bene dicitur Na. 3.b. homini infirmo et morienti : Omnis, qui viderit te, resiliet a te.
marg.|
HSC1. {c} Vel
Omnes amici
id est affectus prave delectationis, quos prius habuit infelix anima in morte fiunt inimici, multipliciter eam vexando : quia eos in vita non reliquit. Vel amicos vocat hic omnia temporalia, que homines mundani supra Deum dilexerunt et elemosyne, que eis in peccatis existentibus servierunt. Hec omnia fient inimicis in die iudicii. Sap. 5.d. Accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Vel de noviter converso exponitur : Quem nullus ex eis, qui videbantur ei chari esse in seculo, consolatur, quando se posuit in servitio divino nisi forte in consolatione onerosa. Unde Iob. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos estis. Et tunc.
marg.|
HSC1. {c}
Omnes amici eius temp
orales.d}
Spreverunt eam
id est Religiosum vocantes eum stultum et non sani capitis. Sed ipsi contemptores aliquando contemnuntur. Is. 33.a. Ve qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Immo proculdubio : quia post pauca sequitur : Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Et tunc se stultos cum dolore vocabunt, qui alios stultos vocabant prius. Sap. 15.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam. Unde et talibus dicit Apostolus, Gal. 13.a. O insensati Galate, qui vos fascinavit.
marg.|
HSC1. {e}
Et facti sunt ei inimici quia
volunt sepius extrahere eum de claustro et de servitio Dei. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius. Sed respondendum est talibus, sicut quidam iuvenis nobilis respondit patri suo volenti eum extrahere de Religione : Pater, faciam quod dicitis, si unam consuetudinem malam, que in terra vestra est, auferatis, aliter non. Et querente patre, que esset illa consuetudo, promisit se non solum illam, sed alias ad nutum filii ablaturum. Tunc dixit iuvenis : Hec est consuetudo quod eque cito moritur ibi iuvenis sicut senex, si hanc potestis auferre, faciam quod dicitis, aliter non. Et ad hoc verbum pater compunctus edificatus recessit.285ra
}
Numérotation du verset
Lam. 1,3
marg.|
HSC1. {a} {Δ}
Migravit Iudas. Hui
c clausule preponitur,
Ghimel, qu
e interpretatur plenitudo, quia pro plenitudine peccatorum captivati sunt et cum affligerentur, de loco ad locum migrabant ; sed ab omnibus angustiati nusquam requiem inveniebant. Et est hic decimus locus, per quem inopia, infirmitas et sollicitudo monstratur. Unde dicit. Migravit Iudas, id est due tribus de terra sua, vel de loco ad locum iam in captivitate positus migravit.
marg.|
HSC1. {b}
Propter afflictionem et multitudinem servitutis quam
putabat evenire.
marg.|
HSC1. {d}
Habitavit inter gentes
id est gentiles.
marg.|
HSC1. {e}
Nec invenit requiem quia
omnes affligebant eum. Vel melius.
marg.|
HSC1. {a}
Migravit Iudas
id est multi de duabus tribubus fugerunt ad finitimas gentes, ut ibi laterent.
marg.|
HSC1. {b}
Propter afflictionem
id est exercitum affligentem.
marg.|
HSC1. {c}
Et multitudinem servitutis
id est eos in servitutem redigentem. Unde et sequitur.
marg.|
HSC1. {d}
Habitavit inter gentes
id est habitare voluit.
marg.|
HSC1. {e}
Nec invenit requiem
] quia fugientes comprehendebantur ab exercitu, vel quia ipse gentes, cum fugerent, interficiebant eos. Is. 16.a. Absconde fugientes et vagos ne prodas, habitabunt apud te profugi mei, Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris.
marg.|
HSC1. {f}
Omnes persecutores eius
id est Chaldei, vel Romani.
marg.|
HSC1. {g}
Apprehenderunt eam
] quasi fugitivam, de uno loco ad alium propter crudelitatem dominorum, vel propter imminentem exercitum. Et hoc.
marg.|
HSC1. {h}
Inter angustias
] fuge, scilicet et afflictionem, quia apprehensos crudelius afflixerunt. Vel de gentibus vicinis, que fugientes ad se, apprehenderunt inter angustias timoris de exercitu veniente et magis angustiaverunt, quia eos interfecerunt. Am. 1.c. Eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati federis fratrum.
Numérotation du verset
Lam. 1,3
mystice
mystice
marg.|
HSC1. {a} {Θ}
Migravit Iudas
id est confitens de virtutibus ad vitia, de celestibus ad caduca, de spiritualibus ad carnalia, de malis ad deteriora et tandem de mundo descendet ad Infernum, numquam tamen resurrecturus. Et quare hec omnia ?
marg.|
HSC1. {b}
Propter afflictionem et multitudinem servitutis
id est propter duram penitentiam et mulctam impositam ei. Mt. 22.a. Alligant onera gravia et importabilia imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt movere ea.
marg.|
HSC1. {d}
Habitavit inter gentes
id est vitia, que significata sunt per septem gentes, quas Dominus de terra promissionis eiecit. Dt. 7.a. Prima gens, sive populus, fuit Gergezeus, qui interpretatur colonum eiiciens et significat superbiam, que primum colonum de Paradiso eiecit. Is. 14.a. Quomodo cecidisti de celo Lucifer ? Secundus Amorrheus, qui interpretatur amaricans, vel loquax et significat invidiam. Invidus enim semper amara loquitur de eo, cui invidet, ut detrahat ei. Tertius Eveus, qui interpretatur colligens lapides et significat iram. De his duobus dicitur Iob. 4.a. Virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia. Quartus Eveus, qui interpretatur stupor et significat acidiam, que reddit dentes anime stupidos ad spiritualem cibum. Ps. 106. Omnem escam abominata est anima eorum. Quintus Chananeus, qui interpretatur possessor et significat avaritiam. Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis. Sextus Iebuseus, qui interpretatur presepe eorum et significat gulam. Septimus Pherezeus, qui interpretatur disseminans et significat luxuriam. Habitabit ergo inter gentes, id est vitia predicta. Bar. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es ? Os. 8.c. Ephraim factus est in nationibus quasi vas immundum.
marg.|
HSC1. {e}
Nec invenit requiem quia
labor magnus est servire peccato. Ier. 9.b. Ut iniqua agerent, laboraverunt. Ier.4.285rb} 16.c. Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die, ac nocte. Eccles. 21.b. Via peccantium complantata est lapidibus et in fine illorum Inferi, tenebre et pene. Bene autem huic sententie preponitur Ghimel quod interpretatur plenitudo, quia ex plenitudine divitiarum est quod multi de virtutibus migrant ad vitia. Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, superbia, saturitas panis et abundantia et otium.
marg.|
Vel sic.
Numérotation du verset
Lam. 1,3
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {a}
Migravit Iudas
id est claustralis ad seculum.
marg.|
HSC1. {b}
Propter afflictionem et multitudinem servitutis Abba
tum et Priorum. Plerumque enim molestant bonos, quos magis servare debuerant. Eccles. 33.d. Si servus sit tibi fidelis, quasi animam tuam serva illum. Et 3Rg. 20.g. Serva mihi virum istum, dicit Deus Prelato, quia si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius.
marg.|
HSC1. {d}
Habitavit inter gentes laic
os, scilicet.
marg.|
HSC1. {e}
Nec invenit requiem. Is.
57.d. Cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest, quia conscientia semper affligit et mordet.
marg.|
HSC1. {f}
Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. Per
secutores sunt caro, Mundus, Demones. De primo Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum ; Hic est Esau, qui persequebatur Iacob. Item Mundus persequitur, quem si precucurreris, non effugies, si secutus fueris non apprehendes. Ecclesiast. 11.b. Hic est Laban persequens Iacob a posteriori. Gn. 31.c. Item Demones. Unde Eccles. 27.b. Leo venationi insidiatur, sic peccata operantibus iniquitatem. Ps. 9. Insidiatur in abscondito quasi Leo.
marg.|
HSC1. {a}
Inter angustias est
homo peccator maxime in morte, quia nec ad dexteram potest transire, id est ad vitam eternam, nec in sinistra potest remanere, id est in vita presenti. De quibus utrisque dicitur Prv. 3.c. Longitudo dierum in dextera eius et in sinistra illius divitie et gloria.
Numérotation du verset
Lam. 1,allegorice
marg.|
HSC1. Allegorice exponitur hoc de Ecclesia, que a pristina libertate egressa, scilicet a paupertate, in servitutem gentium et afflictionem vitiorum migravit, quando temporalia multiplicare incepit. Unde et multe gentes hodie sunt in Ecclesia, id est multi gentiliter viventes, qui non dant ei requiem. Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt Templum sanctum tuum.
Numérotation du verset
Lam. 1,4
marg.|
HSC1. {i}
Vie Sion. Hui
c clausule preponitur, Daleth, que interpretatur tabulatum et bene, quia hic plangitur domus illa, que fuerat in tabulis cedrinis constructa. Et est hic octavus locus conquestionis, per quem dicitur factum quod non oportuit et non factum quod oportuit ; Unde dicit. Vie Sion lugent redacte in solitudinem, luctum euntibus per eas excitant et sic est metaphora.
marg.|
HSC1. {k}
Eo quod non sint, qui veniant ad solemnitatem.
285va
}
Δ Os. 9.a. Quid facietis in die solemni festivitatis Domini ? Ecce enim profecti sunt a vastitate, Egyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, Is. 33.b. Dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitam.
marg.|
HSC1. {a}
Omnes porte eius Temp
li, scilicet vel civitatis.
marg.|
HSC1. {b}
Destructe sunt et c
olumne eius in Babylonem asportate. 4Rg. ultimo c. Sicut Ps. 73. predixerat : quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum. Et Is. 3.d. Merebunt, atque lugebunt porte eius. Et Ier. 14.a. Porte eius corruerunt et obscurate sunt.
marg.|
HSC1. {c}
Sacerdotes eius gementes quia
a cultu et servitio Templi et honore suo amoti sunt. Sicut cuidam eorum predixerat Dominus. Is. 22.e. Asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus. Ioel. 1.b. Luxerunt Sacerdotes ministri Domini.
marg.|
HSC1. {d}
Virgines eius squalide
id est immunditiis et sordibus plene. Gallice fulgeris
.
marg.|
HSC1. {f}
Et ipsa Sion
universaliter.
marg.|
HSC1. {g}
Oppressa amaritudine capt
ivitatis et doloris.
Numérotation du verset
Lam. 1,4
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {i}
Vie Sion lugent
id est virtutes anime depopulate sunt. Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre.
marg.|
HSC1. {k}
Eo quod non sint, qui veniant ad solemnitatem inte
riorem mentis. Ps. 117. Constituite diem solemnem * in condensis usque ad cornu altaris.
marg.|
HSC1. {a}
Omnes porte eius destructe
id est quinque sensus. Nahum 2.d. Porte fluviorum aperte sunt, id est aditus tentationum. Unde Ier. 9.f. Mors intravit per fenestras vestras.
marg.|
HSC1. {c}
Sacerdotes eius gementes
id est ratio, que debet gemere, quia est per peccatum obfuscata.
marg.|
HSC1. {d}
Virgines eius
id est homines per castam integri intentionem.
marg.|
HSC1. {e}
Squalide per
gloriam inanem. Iob. 30.a. Squalentes calamitate et miseria. Et hodie virgines sunt squalide meretrices Is. 57.b. Ornasti te Regio unguento. Prv. 7.b. Ornatu meretricio preparata.
marg.|
HSC1. {f}
Et ipsa anim
a.
marg.|
HSC1. {g}
Oppressa amaritudine
id est peccatis, que opprimunt tamquam grave pondus Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus, circumstans nos peccatum. Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit in amaritudinibus suis.
Numérotation du verset
Lam. 1,allegorice
marg.|
HSC1. {i}
Vie Sion lugent. Hui
c sententie prescribitur, Daleth quod interpretatur tabulatum, quia Ecclesia ex tabulis cedrinis, id est imputribilibus debet construi, id est viris sanctis et religiosis. Sed quia ita non est, deplorat Ieremias dicens. Vie Sion lugent, id est Prelati, qui debent esse Sion, qui in speculo sacre Scripture debent, quid aliis enuntient, speculari. Sed quia non faciunt, in futuro lugebunt. Is. 33.b. Angeli pacis amare flebunt. Notandum est autem quod Prelati debent subditis tria, temporale subsidium, predicationis verbum et boni operis exemplum. Unde Petro ter dictum est. Io. ultimo e. Pasce, pasce, pasce. Secundum hec tria, tripliciter vocatur hic Prelatus. Debet enim esse via quantum ad infirmos et pauperes, quos debet confortare et temporalia subsidio sustentare. Item porta, quoad predicationis officium, per quam patet ingressus in celum. Item Sacerdos, quasi sacer dux. Debet enim exemplo boni operis viam demonstrare aliis. Hec ergo debet esse causa potissima luctus Prelati.
marg.|
HSC1. {k}
Eo quod non sint, qui veniant ad solemnitatem curi
e celestis, sed omnes descendunt ad luctum Inferni, ambulantes per viam Egypti, id est peccati. Ier. 2.d. Quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam turbidam ? Is. 33.d. Respice Sion civitatem solemnitatis nostre. In solemnitate solent esse tria, ornatus vestimentorum, multitudo ciborum et copia luminum. Hec omnia erunt in Paradiso. De primo. Apc. 3.e. Ambulabunt mecum in albis. De secundo. Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus Regnum, Λ Ut edatis et bibatis super mensam meam in Regno meo. De tertio. Sap. 3.b. Fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent. Item erit ibi duplex festum, quando duo simul cantabunt laudes, scilicet corpus et anima. Ps. 83. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Multi ad hanc solemnitatem non veniunt : quia non ducuntur a suis ducibus, immo potius excluduntur et ire non permittuntur propter malum exemplum ducum, scilicet Prelatorum. Unde Os. 6.d. Particeps Sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem, supple ad solemnitatem in Hierusalem. Sequitur enim ad litteram, de Sacerdotibus vitulorum Ieroboam, qui prohibebant populum ire ad solemnitatem in Hierusalem et euntes in insidiis occidebant. Hoc hodie adhuc faciunt multi saltem malo exemplo. Mt. 23.b. Vos enim non intratis, nec alios introeuntes sinitis intrare. Et sicut pauci veniunt ad solemnitatem eternam, sic multi e converso veniunt ad solemnitatem mundanam : Sed tamen sicut bubo ad Ecclesiam, scilicet ut bibat oleum, sic multi, ut habeant distributionem, vel solidum. 1Tim. 6.b. Existimantes questum esse pietatem. Et isti sunt filii Agar, qui de vigilia faciunt solemnitatem, id est prosperitate mundana. Agar enim interpretatur solemnitas vigiliarum, sed postea in futuro multum dure ieiunabunt : Non dico in pane et aqua, immo et sine pane et sine aqua, Lc. 16.g. Dives Epulo guttam aque non potuit habere.
marg.|
HSC1. {a}
Omnes porte eius
id est Prelati, per quos debent intrare subditi. Ps. 117. Hec porta Domini, iusti intrabunt per eam. Non dicit peccatores : quia tales debent esse Prelati quod etiam iustis sint exemplum vite. He inquam porte.
marg.|
HSC1. {b}
Destructe sunt
et de portis vite facte sunt porte mortis. Ier. 14.a. Porte eius corruerunt.
marg.|
HSC1. {c}
Sacerdotes eius gementes utin
am pro peccatis. Is. 59.b. quasi columbe meditantes gememus. Sed gemunt pre magnitudine curarum et sollicitudine divitiarum, que suffocant semen, id est verbum Dei. Lc. 8.b. Unde Iob. 26.b. Gigantes gemunt sub aquis. Non enim sunt Petrus, qui super aquas ambulavit.285vb
} {d}
Virgines eius
id est subditi, casti a corruptione peccati. 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.|
HSC1. {e}
Squalide
id est squalore vitiorum sordidate. Mt. 25.a. Fatue autem virgines acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum, id est nitorem conscientie in suis vasis non habuerunt, id est in cordibus.
marg.|
HSC1. {f}
Et ipsa Eccl
esia generaliter.
marg.|
HSC1. {g}
Oppressa amaritudine.
Is. 38.d. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Quod beatus Bernardus exponit dicens. Serpit hodie pudibunda tabes Clericorum per omne corpus Ecclesie : Nam officio ministri sunt Christi, sed serviunt Antichristo, honorati incedunt de bonis Ecclesie Domini, cui honorem non deferunt. In eis itaque est meretricius nitor, histrionicus habitus, Regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus. Plus fulgent calcaria, quam eorum altaria. Inde mense splendide, ut cibus et scyphi. Inde comessationes et ebrietates, inde cithara et lyra et tibia, inde redundantia torcularia, promptuaria plena ex hoc in illud, inde dolia pigmentata, inde referta marsupia. De his olim a Domino predicta est sententia et nunc tempus advenit : Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara fuit afflictio Ecclesie in nece Martyrum. Amarior postea in conflictu hereticorum. Amarissima nunc in moribus Clericorum. Et ideo dicitur Is. 1.a. Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Numérotation du verset
Lam. 1,5
marg.|
HSC1. {h}
Facti sunt hostes
. Huic clausule preponitur. He, que interpretatur ista quod est pronomen demonstrativum : quia demonstrative ad oculum super eos venerunt tunc et viderunt, que comminatus eis fuerat Dominus. Dt. 28. fere per totum : Advena, qui tecum moratur in terra, ipse ascendet super te, eritque sublimior, ipse erit in caput, tu vero in caudam. Et est hic octavus conquestionis locus, sicut precedens. Unde dicit : Facti sunt hostes eius in capite, id est habent principatum et dominium super eam.
marg.|
HSC1. {k}
Inimici eius
id est Iudee.
marg.|
HSC1. {l}
Locupletati sunt.
Sicut legitur, 4Rg. 24.c. quod Nabuchodonosor accepit thesauros domus Domini et thesauros domus Regie et conscidit universa vasa aurea, que fecerat Salomon Rex {
286ra
}
Δ Israel in templo Domini.
marg.|
HSC1. {a}
Quia
id est sicut. Simile. Io. 12.f. Non poterant credere : quia, id est sicut dixit. Is. 6.c. Excecavit oculos eorum et induravit corda eorum, ut non viderent.
marg.|
HSC1. {b}
Dominus locutus est super eam.
Dt. 28.c. Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos et dispergeris per omnia Regna terre : Filii tui et filie tue tradentur alteri populo. Ez. 21.g. Effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum, igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre, oblivioni traderis.
marg.|
HSC1. {c}
Propter multitudinem iniquitatum eius, parvuli eius quib
us propter etatem esset miserendum.
marg.|
HSC1. {d}
ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis
id est Chaldei populi. Et est hic octavus locus indignationis, qui factum non excusat, sed ignosci postulat. Loquitur enim de pueris, qui se defendere non poterant.
Numérotation du verset
Lam. 1,allegorice
marg.|
HSC1. {h}
Facti sunt hostes eius
id est Ecclesie.
marg.|
HSC1. {i}
In capite
id est in capita. Vel, In capite, id est in illa Ecclesia, que est aliarum caput. Vel, In capite, quia ipsi Prelati sunt hostes Ecclesie. Ier. 5.b. Ibo igitur ad optimates et loquar eis : Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui et ecce hi magis simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Is. 1.f. Principes tui infideles socii furum. Super hoc verbo dicit beatus Bernardus. Primi parentes prius fuerunt proditores, quam parentes, propter quod inimici locupletati sunt : quia totum genus humanum per hoc Demonibus est subiectum. Item, Facti sunt hostes eius in capite, id est contra caput. Prelatis enim maxime insidiantur Demones : quia his captis quasi securi sunt de subditis. Unde Rex Syrie dixit Principibus suis : Non pugnabitis contra maiorem, vel minorem quempiam, nisi contra Regem Israel solum, 3Rg. ultimo e. Unde legitur, 1Rg. ultimo c. quod Philistiim caput Saul precisum miserunt per totam terram, quasi pre gaudio ; sic Demones de casu Prelatorum gaudent : quia per hoc se sperant habere gregem. Za. 13.d. Percute pastorem et dispergentur oves gregis. Iob. 24.a. Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem vidue, id est Prelatum. Et ideo.
marg.|
HSC1. {k}
Inimici eius locupletati sunt : qu
ia metunt Demones et Dominus spicat, vindemiant et Dominus gravat. Mi. 7.a. Ve mihi quia factus sum sicut, qui colligit in autumno racemos vindemie, non est botrus ad comedendum. Is. 24.c. Quomodo si pauce olive, que remanserunt, excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia, Λ hi levabunt vocem suam.
marg.|
HSC1. {a}
Quia Dominus locutus est super eam non
dicit, in ea, nec ad eam, sed super eam : Aliquando enim Dominus in homine loquitur, aliquando ad hominem, aliquando super hominem. In homine loquitur, inspirando. Ps. 84. Audiam, quid loquatur in me Dominus. Ad hominem consolando. Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Super hominem comminando, ut hic. Et 1Rg. 3.b. In die illa suscitabo adversus Eli omnia, que locutus sum super domum eius.
marg.|
HSC1. {c}
Propter multitudinem iniquitatum eius, parvuli eius
id est minores.
marg.|
HSC1. {d}
ducti sunt in captivitatem pecc
ati. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari. 3Rg. 22.c. Vidit cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem.
marg.|
HSC1. {e}
Ante faciem tribulantis
id est Diaboli. Ez. 23.d. Ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni, cupiditatis et luxurie, qui numquam dicit sufficit : Prv. 30.c. Utraque enim cupiditas et rerum et voluptatum est insatiabilis. Libido enim, id est cupiditas, ut dicit Hieronymus , famem, non satietatem parit.
Numérotation du verset
Lam. 1,5
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {h}
Facti sunt hostes eius in capite. Cap
ut anime est mens. Tunc ergo fiunt hostes in capite, quando corrumpunt intentionem et excecant rationem. Et tunc Demones, qui sunt inimici nostri, locupletantur, quando aurum sapientie et argentum eloquentie faciunt in usus pravos converti. Os. 2.b. Argentum multiplicavi eis et aurum, que fecerunt Baal. Tripliciter enim insidiatur* nobis diabolus. In principio quando intentionem vitiat. In medio, quando in itinere supplantat. In fine quando illaqueat. De primo dicitur hic :
Facti sunt hostes eius in capite. De
secundo Ps. 141. In via, qua ambulabam absconderunt superbi laqueum mihi. De tertio. Gn. 3.c. Ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. Et Ps. 55. Ipsi calcaneum meum observabunt. Contra hec tria Dominus dedit nobis tria remedia : quia quando de quinque panibus pavit turbas. Mt. 14.b. et Lc. 9.b. et Io. 6.a. elevavit oculos in celum pane accepto, in hoc docens nos, ut intentionem elevemus ad celestia. Item gratias egit, per hoc docens nos, ut de omnibus agamus gratias Deo et per hoc non supplantemur in via. Item, tandem fugit in montem, ne raperetur in Regem, in hoc docens nos, ut fugiamus vanam gloriam, ne ab illa illaqueemur. Sequitur.286rb
}
HSC1. {f}
Et egressus est a filia Sion
id est a Clericis.
marg.|
HSC1. {g}
Omnis decor eius
humilitas scilicet et cetere virtutes, que decoram faciunt animam. Is. 3.c. Pro eo quod elevate sunt filie Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant et incedebant composito gradu, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, id est virtutibus privabit, id est privari permittet : quia sicut capilli sunt ornamentum capitis, sic virtutes sunt anime decor et species.
Numérotation du verset
Lam. 1,6
marg.|
HSC1. {f}
Et egressus est a filia Sion.
Huic sententie prescribitur Vau quod interpretatur etc.
Ac s
i dicat, precedentibus malis etiam hec accedunt : Quia, egressa est a filia Sion, id est a civitate Hierusalem, cuius mater dicitur mons Sion. Quia sicut mater defendit filiam, sic mons Sion civitatem inferiorem custodiebat.
marg.|
HSC1. {g}
Omnis decor eius.
Decor huius erat pulchritudo edificiorum, que destructa fuerunt et combusta, sicut legitur 4Rg. 25.c. Venit Nabuzardan Princeps exercitus Regis Babylonis in Hierusalem et succendit Domum Domini et domum Regis et domos Hierusalem, omnemque domum combussit. Est autem hic quintus locus conquestionis, per quem ante oculos singula ponimus incommoda.
marg.|
HSC1. {h}
Facti sunt Principes eius velut arietes non invenientes pascua.
Tunc enim arietes macilenti {
286va
}
Δ sunt et debiles, sic Principes Hierusalem non poterant se defendere et dissolutis viribus fugam meditantes.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
HSC1. {a}
Et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
id est populi Chaldei vel Romani.
Numérotation du verset
Lam. 1,6
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Egressus est a filia Sion omnis decor eius
id est penitentia, de qua dicit Ps. 95. Confessio : Ecce penitentia, unde decor provenit et hoc est quod sequitur et pulchritudo in conspectu eius. Decor iste egressus est, non ablatus. Auferre enim violentie est, sed egredi voluntatis et nemo potest anime suum decorem auferre, nisi ex propria ipsius voluntate. Unde Io. 10.e. Et non rapiet eas quisquam de manu mea. Verum est, nisi sponte ceciderint. Egreditur autem hic decor, quando Principes eius, id est anime, scilicet motus rationis, amisso decore castitatis, non inveniunt pinguedinem interne caritatis, sed absque fortitudine virtutum vagantur mobiliter ante faciem captivantis, id est diaboli. Vel de religiosis sic.
marg.|
HSC1. {f}
Egressus est a filia Sion
id est a religiosis.g}
Omnis decor eius.
Qui in quatuor consistit. In fratrum multitudine, in bonorum operum fecunditate et maxime hospitalitatis, in disciplina ordinis, in odore bone opinionis, vel devotione orationis. De his quatuor dicitur Nm. 24.a. Quam pulchra tabernacula tua, Iacob et tentoria tua, Israel ! Hic est laus religionis et per hoc innuitur quod actio non debet deformare contemplationem, sed utrumque debet esse in religione et Martha, que sit sollicita circa frequens ministerium et Maria, que sedens secus pedes Domini audiat verbum ipsius. Et subdit quatuor pulchritudines. Ut valles nemorose. Ecce fratrum multitudo, valde enim est indecens, ut monasterium quod solebat habere numerosum et nemorosum conventum, redigatur ad paucitatem fratrum et hoc fit tota die propter debita et dissipationem bonorum. Unde Mi. 1.d. Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum, id est quia amisisti filios tuos, qui erant tue delicie, dilata calvitium tuum sicut Aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te, id est ostende te dilatatam, que eras prius Aquila volans ad celestia per contemplationem. Sequitur in Nm. secundus decor. Ut horti iuxta fluvios irrigui, in hoc notatur fecunditas bonorum operum, quia sicut horti iuxta fluvios sunt fecundi fructibus, sic religiosi in bonis operibus. Et hi fructus maxime apparent in hospitalitate. Abbates enim et alii non sunt nisi custodes hortorum Domini. Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum. Sequitur in Nm. 3 decor, cum dicit : Ut tabernacula que fixit Dominus. Hec tabernacula sunt astra celi, que maxime sunt ordinata, nec a suo cursu deficientia et in hoc notatur disciplina Ordinis, que maxime ordinate debet fieri et servari, ut sint fratres ordinati sicut astra celi, in omnibus motibus suis et in proposito bono fixi. Cantic. 6.d. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Idc. 5.c. Stelle manentes in ordine suo pugnaverunt. Sequitur quartus decor, cum dicit. quasi Cedri prope aquas, in hoc notatur odor bone opinionis, vel devotio orationis. Cedrus enim est arbor odorifera et eius odor interficit serpentes : sic religiosi olim merito orationis et odore bone opinionis, serpentes, id est Demones expellebant, discordes pacificabant, morbidos sanabant, modo fere totus odor iste transiit. Unde Iob. 9.d. Dies mei transierunt sicut naves poma portantes. Unde.
marg.|
HSC1. {h}
Facti sunt Principes eius
id est Prelati Ecclesie, vel religionis.
marg.|
HSC1. {i}
Velut arietes
quia duobus cornibus scilicet scientia et vita, vel utriusque Testamenti doctrina deberent adversarios ventilare. Unde Gregorius in Pastorali, capitulo 6. Sit prelatus bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iustitie sit erectus. Is. 60.b. Arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Nabaioth interpretatur sedens, vel excludens, vel requiescens, aut conspicuus responsione. Et hec omnia bene conveniunt Christo, qui et sedet ad dexteram Patris et peccatores excludit et in bonis requiescit et Dei Patri respondet pro nobis, cum suorum vulnerum cicatrices ei representat et ostendit.
marg.|
HSC1. {k}
Non invenientes pascua greg
i, sed sibi. Vel. : Non invenientes pascua, animarum, etsi corporum. De quibus Io. 10.b. Et pascua inveniet. Hoc dicitur de illo, qui per Christum Λ introductus est in Prelationem. Per me inquit si quis introierit, ingredietur ad contemplationem et egredietur ad actionem et pascua inveniet in Scripturis, scilicet divinam consolationem. Qui ergo oves suas non pascit, patet quod per Christum non intravit.
marg.|
HSC1. {a}
Et abierunt absque fortitudine ante faciem sequentis
id est diaboli, sicut grex ducitur ante faciem pastoris. Ipsi tamen deberent esse fortes, utpote qui custodiunt lectum Salomonis, id est Ecclesiam, vel Claustrum. Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Sexaginta dicit, quia ipsi debent esse fortes et perfecti : quia per senarium perfectio designatur. Omnes tenentes gladios, qui sunt duo, scilicet gladius orationis, de quo Ps. 65. Lingua eorum gladius acutus. Item gladius Predicationis. Unde Lc. 22.d. Ecce gladii duo hic, scilicet predicatio utriusque Testamenti. Et Eph. 6.c. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Et ad bella doctissimi. Duo ergo notantur in hac auctoritate, que iuvant fortitudinem, scilicet copia armorum, cum dicit : Omnes tenentes gladios. Et scientia preliandi, cum dicit : Et ad bella doctissimi. Abierunt, ergo voluntarie, cum deberent et possent resistere, si vellent. Iac. 4.b. Resistite diabolo et fugiet a vobis. Et quia ita de facili captivantur Prelati, conqueritur Dominus. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini.
Numérotation du verset
Lam. 1,7
marg.|
HSC1. {b}
Recordata est
etc.
Huic
sententie prescribitur,
Zai quod
interpretatur hec : quia hec est ultio divina, ut de bonis perditis doleat memor sue prevaricationis et que ad Dominum noluit converti in Babylone captivata, in derisum verteretur. Et est primus locus conquestionis, per quem bona, in quibus fuimus, commemoramus et mala, in quibus nunc sumus. Dicit ergo : Recordata est Hierusalem. Continens pro contento.
marg.|
HSC1. {c}
Dierum afflictionis sue quib
us multotiens eam afflixerat particulariter Dominus, ut reverteretur ad ipsum. Unde quia noluit, universaliter est percussa.
marg.|
HSC1. {d}
Et prevaricationis sue,
id est transgressionis legis, a qua noluit propter malam consuetudinem suam reverti. Unde Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino.
marg.|
HSC1. {e}
Omnium desiderabilium suorum
id est bonorum, que Dominus contulit ei. Forsitan mulierum, in quibus multum delectabantur. Unde Ez. 24.d. Ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum. Et loquitur de uxore eius, que mortua est vespere. Vel desiderabilia vocat cultum et ritum sacrificiorum. Unde Ibid. f. Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum.
marg.|
HSC1. {f}
Que habuerat a diebus antiquis
id est et in Egypto et in deserto et in terra promissionis. Et loquitur de beneficiis, vel de uxoribus. Vel, A diebus antiquis, id est tempore Salomonis, sub quo Templum factum est, vel loquitur de Templo. Vel, A diebus antiquis, id est a diebus Moysi, sub quo ritus sacrificiorum incepit. Recordata dico, sed sero : quia tunc.
marg.|
HSC1. {g}
Cum caderet populus eius in manu hostili
id est Chaldeorum.
marg.|
HSC1. {i}
Et non esset auxiliator amis
so auxilio {
287ra
}
Δ Domini propter sua peccata. Et tunc.
marg.|
HSC1. {a}
Viderunt eam hostes Chal
dei, scilicet vel Romani.
marg.|
HSC1. {b}
Et deriserunt sabbata eius sicu
t nos hodie deridemus eos. Et est hic tertiusdecimus locus indignationis : quia cum iniuria contumelia iuncta est, cum dicit,
viderunt ]
etc.
$al
legorice 1
marg.|
HSC1. {b}
Recordata est Hierusalem
etc.
Anim
a sive Ecclesia tripliciter debet gemere. Unde Hieronymus in quadam Glossa super Marcum Ternum luctum implet, qui consolationem futuram exspectat. Gemit enim pro incolatu huius miserie et tunc recordatur dierum afflictionis sue. Unde Gn. 3.b. Adam ubi es ? Et sic respondet per Ps. 37. Afflictus sum et humiliatus sum nimis. Iob. 17.a. In amaritudinibus moratur oculus meus. Item gemit pro {4.286vb} peccatis propriis, vel alienis. Unde tunc recordatur prevaricationis. Eccles. 18.c. Memento paupertatis in die abundantie et necessitatem paupertatis in die divitiarum. Item eiusdem 11.d. In die malorum ne immemor sis bonorum et in die bonorum ne immemor sis malorum, quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Huius autem prevaricationis, vel peccati recordatur anima iusti, ut tribulationem, si quam habet, patienter sustineat. Ier. 10.c. Hec est infirmitas mea, portabo illam. Item, ut vitet superbiam. Mi. 7.b. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet et faciat iudicium meum. Item gemit pro desiderio celestis patrie et tunc recordatur, omnium desiderabilium suorum,
que habuerat a diebus antiquis
id est cum esset in Paradiso terrestri. Dt. 32.a. Memento dierum antiquorum. Vel, desiderabilium, id est consolationum, quas in sua novitate habuit. Et loquitur in persona Religiosi, qui in suo novitiatu sensit et saporavit dulcedinem, sed postmodum quasi iam factus fortior, ut cui non lacte opus sit, sed solido cibo, videt se expositum tribulationibus et afflictionibus cordis et tunc quasi cogitur dicere illud Iob. 29.a. Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, id est in tempore novitiatus mei, secundum dies, quibus Dominus custodiebat me, sub umbra manus sue, sub scuto bone voluntatis recipiens pro me ictus tentationis, quando splendebat lucerna eius super caput meum, id est quando mens mea eius cogitatione illuminata erat et amore et ad lumen eius ambulabam in tenebris, nihil timens de his, que mihi possent evenire, vel que mihi possent precipi, vel mandari. Vel, desiderabilium, id est gaudiorum eternorum, que habuerat per spem, quia Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. De his Ps. 37. Domine, ante te omne desiderium meum. Primorum duorum recordatur anima, ut quia amisit doleat. Apc. 2.b. Memor esto, unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. Item tertiorum scilicet gaudiorum eternorum recordatur, ut desideret et appetat. Ps. 20. Desiderium anime eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Sed quia multi tarde huiusmodi recordantur, unde frequenter eis non proficit, propter hoc subiungit.
marg.|
HSC1. {g}
Cum caderet
quasi dicat : sero facit hoc : quia tunc,
cum caderet populus eius
id est diverse persone Ecclesie.
marg.|
HSC1. {h}
In manu hostili. Ali
i scilicet in manu luxurie, alii gule, alii avaritie et sic de ceteris peccatis. 1Rg. 17.e. Ipse me eripiet de manibus inimicorum meorum. Ier. 25.a. Cadetis quasi vasa preciosa : De quibus, quando franguntur, magnum damnum est et tamen aliquando melius reparantur : quia Rm. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Unde de uno vase confracto quod ceciderat, cantat Ecclesia, scilicet de Maria Magdalena : “De vase contumelie translata in vas gratie”. Vel in die iudicii populus anime malorum cadet in manu hostili, id est potestate diaboli, quando nulla cogitatio invenietur, que sit digna remunerari. Populus anime, sunt cogitationes. Is. ultim. f. Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio, ut congregem cum omnibus gentibus et linguis. Et tunc mali recordabuntur malorum, que fecerunt et potuissent evasisse et bonorum, que non fecerunt et potuissent fecisse et gaudiorum, que amiserunt, que potuissent acquisisse. Sap. 5.b. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia, quid contulit nobis ? Vel hoc exponitur secundum regulam Ticonii, quia cum mali caderent in manus hostium, boni recordabantur beneficiorum Dei. Prv. 19.b. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Et habetur similis expositio in Ps. 77. Cum occideret eos, id est malos, querebant eum boni, scilicet quia multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Et illud : “Felix quem faciunt aliena pericula cautum”.
marg.|
HSC1. {i}
Et tali
um, non esset, id est non erit auxiliator, quia nec Deus liberabit, nec sanctus aliquis pro eis orabit in die iudicii. Ps. 48. Frater, id est Christus, non redimet, id est non liberabit, redimet homo, id est sanctus orabit pro ipsis ? Non. Unde eis dicitur insultando Iob. quinto. a. Voca ergo, si est, qui tibi respondeat et in aliquem Sanctorum convertere. Eccl. ultimo b. Circumdederunt me undique, scilicet Demones. Et hoc est verum in morte. Et non erat, qui adiuvaret in adversitate : quia omnes contempserat in prosperitate. Gregorius. Illa vox Deum in adversitate non invenit, quem in prosperitate contempsit. Sed quid ? Dicat hoc. 1Mcc. 2.a. Trucidati
Θ
sunt senes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt in gladio.
marg.|
HSC1. {a}
Viderunt eam hostes
id est animam peccatricem, demones.
marg.|
HSC1. {b}
Et deriserunt sabbata eius
id est bonum opus, si aliquando facit, vel quia opus non absconditur per intentionem occultam, sed ostentatur per vanam gloriam et a Demonibus videtur, propter hoc ab eis irridetur. Hab. 1.c. Et tyranni ridiculi eius erunt. Nec solum derident, immo et improperant ei quod cecidit homo. Unde 1Rg. 17.b. dicitur de Golia : Ego exprobravi hodie agminibus Israel. Hec autem irrisio consistit in multis. Primo, quia gaudent suo modo de casu hominis. Ps. 12. Exultabunt, si motus fuero. Item faciunt inde quasi festum solemne, sicut Rex, qui habuit triumphum. Unde Idc. 16.f. legitur quod Philistei capto Samsone convenerunt in unum, ut immolarent hostias Deo suo. Item captum ostendunt aliis in exemplum. Unde 1Rg. ultim. c. Philistei caput Saul Regis Israel per suas civitates fecerunt portari et ostendi omnibus quasi dicat : sic faciemus de omnibus inimicis nostris. Item inde se iactat diabolus. Is. 10.c. In fortitudine manus mee ego feci. Item per hoc aliis comminatur. Is. 10.g. Agitabit manum suam super montem Sion et collem Hierusalem. Item propter hoc fiunt atrociores. Gregorius. Quanto magis homo ei se subiicit, tanto magis intolerabilem eum sibi reddit. Vel de Ecclesia.
Numérotation du verset
Lam. 1,allegorice 2
marg.|
HSC1. {a}
Viderunt eam hostes
id est Demones eam circumdederunt, ut vel saltem multitudine, si aliter non possint, eam devincant. Ps. 3. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me ?
marg.|
HSC1. {b}
Et deriserunt sabbata eius quia
in festivitatibus maxime peccata procurantur et fiunt. Unde Augustinus in libro Confessionum. Ausus sum in celebritate solemnitatum tuarum intra parietes Ecclesie tue concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis. Item tunc precipue gule et luxurie vacant homines, cum magis deberent ab omnibus peccatis abstinere. Unde Is. 1.d. Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Item sabbata Religiosorum deridet diabolus, qui ab exterioribus operibus vacant, sed in occulto divitias congregant et proprietates cumulare non cessant. Item sabbata hypocritarum deridet diabolus, qui exterius vacant a malo opere, sed interius ardent mala cupiditate. 1. Machab. 1.e. Sabbata eius in opprobrium.
Numérotation du verset
Lam. 1,8
marg.|
HSC1. {c}
Peccatum peccavit. Hui
c sententie preponitur,
Heth que
interpretatur vita, quasi dicat : ad hoc recitatur eius peccatum, ut doleat et convertatur et vivat. Ez. 18.g. Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Et est hic color rhetoricus, qui dicitur concessio, vel magis confessio : quia non peccatum excusat, sed, ut ignoscatur, postulat. Dicit ergo.
marg.|
HSC1. {c}
Peccatum peccavit Hierusalem. Ecc
e ratio derisionis, scilicet consuetudo peccandi. Geminatione enim notatur iteratio peccati et sic voluntas peccantis et actus, que sunt causa abiectionis et vilitatis anime. Unde Ier. 2.g. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas !
Peccatum dici
t, ut peccatum idololatrie innuat : Sicut Io. 15.d. Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent.
marg.|
HSC1. {a}
Omnes, qui glorificabant eam in p
rosperitate.
marg.|
HSC1. {b}
Spreverunt illam in a
dversitate, quando fuit captiva et victa.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
HSC1. {c}
Quia viderunt ignominiam eius
id est confusionem captivitatis.
marg.|
HSC1. {d}
Ipsa autem gemens prop
ter afflictionem.
marg.|
HSC1. {e}
Et conversa est retrorsum ut r
espiceret civitatem, de qua exibat dolens, sicut peregrini de natali solo recedentes, sepe respiciunt retro. Quare autem ita spreta sit et ignominiosa, subiungit.
Numérotation du verset
Lam. 1,8
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {c}
Peccatum peccavit Hierusalem
id est anima.
marg.|
HSC1. {d}
Propterea instabilis facta est. Pe
ccatum enim mox suo pondere ad aliud trahit. Ps. 41. Abyssus Abyssum invocat. Per peccatum antonomastice potest intelligi peccatum infidelitatis. De quo Io. 16.b. Ille arguet mundum de peccato, infidelitatis, dicit Glossa Quo retento
{4.
287rb} omnia tenentur, quo absente omnia dimittuntur, ut dicit hic Glossa et super Io. Et hoc dicitur : quia infidelitas fidem destruit, que est fundamentum omnium virtutum. Hab. 2.a. Qui incredulus est, non erit recta anima eius semetipso. Hoc verbum etiam dici potest illis, qui causa cupiditatis, vel honoris, prebendas mutant, vel parochias, vel Abbatias : Quibus dicit Eccl. 11.c. Sta in testamento tuo. Ecclesiast. 10.a. Si spiritus potestatem habentis, id est dignitas aliqua, in qua maior sit potestas, ascenderit super te, id est ut ibi eligaris, vel voceris, tamen locum tuum ne dimiseris. Vel.
marg.|
HSC1. {c}
Peccatum peccavit Hierusalem
id est religiosus, qui debet in continua pace esse. Et dicit :
Peccatum peccavit ad i
nnuendum quod magis peccat Religiosus in eodem genere peccati, servatis eisdem circumstantiis quam non Religiosus. Unde Ier. 24.b. Quid tu vides, Ieremia ? Et dixit : Ficus bonas, bonas valde et ficus malas, malas valde. Unde peccatum antonomastice accipitur hic avaritia Religiosi, vel proprietatis amor. Et hoc dicitur, quia quinque mala facit, primum est, quia qui talis est, promissum, vel pactum quod cum Deo pepigit, cum iuravit, non tenet. Ps. 77. Averterunt se et non servaverunt pactum. Unde Ez. 17.c. Qui dissolvit pactum, numquid effugiet ? Non proculdubio, cum dicat Eccles. 5.a. Displicet Deo infidelis et stulta promissio. Abdie 1.c. Omnes viri federis tui illuserunt tibi : et invaluerunt adversum te viri pacis tue, qui comedunt tecum. Sed audiant, quid dicatur Prv. 3.d. Illusores ipse deludet, mansuetis autem dat gratiam. Secundum est, quia talis fructum orationis perdit. Apocalip. 3.c. Habentes phialas plenas odoramentorum, que sunt orationes Sanctorum. Phiale iste sunt corda Religiosorum, que debent esse plene orationibus, unde debet suavissimus odor exire in conspectu Dei, sed si fetor admisceatur cum odore, amittitur odor et unde prius exibat odor, exit postea fetor. Fetor est temporalitas, vel proprietas Monachi. Ab ipso ergo, qui talis est pro suavi odore orationis, exit fetor mundane proprietatis. Is. 3.d. Et erit pro suavi odore fetor. Et eiusdem, 1.d. Incensum vestrum abominatio est mihi. Et quid mirum, ergo, si Dominus tales non exaudit ? Quia eis dicitur Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestre plene sunt sanguine : Neque Dominus libenter reciperet nuntium stercoratum et tales stercorati sunt : quia dicit Ps. 82. Disperierunt in Endor, id est in Religione, facti sunt, ut stercus terre. Sed quomodo ? Quia stercora diligunt. Unde Os. 9.c. Effecti sunt abominabiles sicut ea, que dilexerunt. Hoc deplorat Ieremias, infra 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Tertium malum est : quia cor eorum divisum quod totum debetur Domino : Iuxta illud Mt. 22.d. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Sed quia habet proprium, partem cordis ponit in eo. Et quid sequitur ? Mors. Unde Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt, Quartum est : quia Deum expoliat corde suo et spiritu, quem in manu eius tribuerat. Ps. 30. In manus tuas commendo spiritum meum, quando in proprio partem cordis, vel totum cor ponitur. Item mundum expoliat, cui renuntiaverat. Unde si de eo aliquid rapit, expoliat ipsum. Gal. 6.d. Mihi mundus crucifixus est et ego mundo, sed quid dicit Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Quintum est : quia Dei exemplum contemnit : quia Deus Pater unicum Filium pre omnibus dilectum proprium habere noluit, sed communem fecit ad omne genus humanum. Sextum est : quia malum super totam congregationem inducit : Quia sicut legitur Iosue 7.a. Quod propter Achor, qui de anathemate Iericho quippiam retinuit, totus populus punitu est. Achor interpretatur conturbatio et tales se et alios conturbant, quibus Apostolus imprecatur, Gal. quinto, b. Utinam abscindantur, qui vos conturbant.
marg.|
HSC1. {d}
Propterea instabilis facta est ubiq
ue discurrens causa mercatus, ut emat oves et boves, insuper et pecora campi, ut emat vinum et bladum in herba et huiusmodi, que nec laicis sunt licita. Unde et si queratur ab eo, unde venis Sathan, bene potest respondere illud Iob. 1.b. et 2.a. Circuivi terram et perambulavi eam. Vel,
Instabilis exie
ns, scilicet de Claustro. Et notandum quod quatuor sunt que Religiosum faciunt discedere a statu suo, scilicet timor nocturnus, scilicet timor adversitatis et asperitatis, que est in Religione, ut vestis asperitas, cibus arctus et asper, longe vigilie, frequentes discipline, lectorum duritia et huiusmodi. Item sagitta
Θ
volans in die, scilicet prosperitas mundana, quam sequuntur seculares et sic se credunt posse facere fatui regulares, unde exeunt et sicut prius crediderant non inveniunt. Et hec dicitur sagitta, quia vulnerat, volans, quia non durat. Eccles. 10.a. Omnis potentatus brevis vita. Item negotium perambulans in tenebris, scilicet amor dignitatis : quam cum non potest assequi in loco, ubi est, utpote vel quia ibi non est, vel quia ibi multi meliores sunt, quam ipse, pre pudore non audet redire ad seculum, sed transfert se ad alium Ordinem, ut fiat ibi Abbas, vel alius Prelatus, non attendens quod dicit Apostolus, 1Cor. 7.d. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Item quarto ad Demonium meridianum, quando, scilicet tentat diabolus sub specie boni, ut cum dicit homini : Tu nullam facis hic penitentiam, vade ad arctiorem Ordinem, vel vade in desertum. Contra hoc dicitur Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, id est si diabolus, cuius potestas magna est, te graviter tentaverit, locum tuum ne dimiseris. Hec tentatio solet fieri post orationis devotionem, post lacrimarum effusionem. Tunc enim dicit diabolus, bonum esset si transires altius. Contra quod dicitur 1Pt. 4.c. Nolite peregrinari in fervore diei, qui ad tentationem vobis sit, quasi aliquid novi vobis contingat.
marg.|
HSC1. {a}
Omnes, qui glorificabant eam priu
s, scilicet quando erat in claustro.
marg.|
HSC1. {b}
Spreverunt eam
id est claustralem instabilem, quia et Deus sprevit eum. Et quare ?
marg.|
HSC1. {c}
Quia viderunt ignominiam eius. Mal
a enim voluntas, quam in claustro habebat patefacta est, quando exivit de eo. Unde Nm. 3.b. Revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus
{4.
287vb} nuditatem tuam et ponam te in exemplum, omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet, vastata est Ninive, id est pulchra, Ps. 30. Qui videbant me, foras fugerunt a me. Et bene dicit,
ignominiam quia
per hoc tales fiunt infames et nomen, si quod prius habuerant, amittunt. Quia Prv. 10.b. Nomen impiorum putrescet.
marg.|
HSC1. {d}
Ipsa autem gemens pre
confusione. Sap. 5.a. Pre augustia spiritus gementes.
marg.|
HSC1. {e}
Et conversa est retrorsum quia
propter confusionem, quam habet in seculo, sepe revertitur ad ordinem suum. Os. 2.b. Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc melius quam nunc. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine. Vel totum de proprietario, qui spernitur etiam ab eis, qui prius eum laudabant, quam cito scitur esse talis. Et licet contemnant, magis gemit pro sollicitudine acquirendi et retrorsum convertitur ab observantia regulari.
Numérotation du verset
Lam. 1,9
marg.|
HSC1. {f}
Sordes eius
etc.
Huic
sententie preponitur.
Teth quod
interpretatur bonum. Et bene : quia hic fit sermo de humiliatione. Ps. 118. Bonum mihi Domine quia humiliasti me. Dicit ergo,
Sordes eius in pedibus eius
quasi dicat : propter hoc est captivata : quia Doctores legis, qui sunt pedes eius, per quos venire deberet ad cognitionem et amorem Dei, fuerunt coinquinati in peccatis et sordidati. Vel,
Sordes
etc.
hoc
in signum doloris. Sicut legitur. 2Rg. 19. de Miphiboseth, qui venit ad David illotis pedibus et veste sordida, in testimonium meroris sui. Et potius dicit sordes esse in pedibus, quam alibi : quia pedites non equites ducebantur in captivitatem, unde exprimitur hic labor. Unde Is. 23.b. Ducent eam pedes eius longe ad peregrinandum, dicitur de Tyro.
marg.|
HSC1. {g}
Nec recordata est finis sui
id est captivitatis, quam Prophete predixerunt ei.
marg.|
HSC1. {h}
Deposita est vehementer
id est humiliata est nimis. Is. 30.c. Sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida.
marg.|
HSC1. {i}
Non habens consolatorem. Is.
22.a. Recedite a me, amare flebo, nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filie populi mei.
marg.|
HSC1. {k}
Vide, Domine. Huc
usque Propheta planxit civitatem, modo civitas plangit seipsam et est vox non habentis consolationem :
Vide, Domine, afflictionem meam. Non
dicit iniquitatem : quia iniquitas videtur a Deo ad puniendum, afflictio ad miserendum. Dicit ergo :
afflictionem ut m
iserearis. Is. 37.c. Inclina, Domine, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide.
marg.|
HSC1. {l}
Quoniam erectus est inimicus cont
ra te superbiens : Non enim imputat hoc tue iustitie, sed {
288ra
}
Δ sed sue superbie, quasi dicat : vide primum afflictionem meam, ut miserearis, non peccata mea, quibus irascaris. Deinde vide, quia erectus est inimicus, ut, scilicet ulciscaris. Unde Is. 37.c. Audi omnia verba Sennacherib, que misit ad blasphemandum Deum viventem. Et est quartusdecimus locus conquestionis, in quo orantur humiliter, qui audiunt, ut misereantur.
Numérotation du verset
Lam. 1,9
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Sordes eius in pedibus eius. Pre
lati, vel Predicatores sunt pedes Ecclesie. Na. 1.d. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Hi debent sustinere Ecclesiam, sicut pedes corpus. Sed horum pedum quidam sunt discalceati, qui, scilicet aperte peccant. Bar. 5.c. Exierunt enim a te nudis pedibus ducti ab inimicis. Alii calceati sunt, non ut prohibeant immunditiam, sed ut abscondant, ut hypocrite, quorum calceamenta sunt perforata interius, unde lutum ibi intrat ad pedes anime, etsi non appareat extra. Et isti sunt similes Bel. Dn. 14.b. qui erat intrinsecus luteus, sed extrinsecus ereus. Item sunt similes sepulchris dealbatis. Mt. 23.c. Propter hoc dicit Eccles. 1.d. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum. Alii sunt calceati, ut ab immunditia pedes defendant, secundum illud Ier. 2.e. Prohibe pedem tuum a nuditate. Multiplices autem sunt sordes, videlicet.
marg.|
HSC1. Sordesc - Idololatrie. Dt. 32.a. Peccaverunt ei et non filii eius in sordibus. - Gule. Is. 26.c. Omnes mense replete sunt vomitu sordiumque. - Conscientie iniquitas. 1Pt. 3.d. Non carnis depositio sordium, sed conscientie. - Vestium superfluitas. Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida. - Amor temporalium. Os. 5.c. Calumniam passus Ephraim, quia cepit abire post sordes. - Amor voluptatum, scilicet luxuria. Prv. 30.b. Est generatio, que sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis. Ez. 24.d. Mundare te volui, sed non est mandata a sordibus tuis. Et quare ? Quia.
c Distinction (sordes)
marg.|
HSC1. {g}
Nec recordata est finis sui
] scilicet - Iudicii. Eccl. 11.d. Memoria unius hore, scilicet iudicii, oblivionem facit luxurie maxime. - Mortis. Eccl. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. - Christi. Rm. 10.a. Finis autem legis Christus ad iustitiam omni credenti.
marg.|
HSC1. Et multi Psalmi intitulantur “in finem Psalmus David », id est Christi. Per considerationem huius triplicis finis possumus retundere tria tela inimici. Si mundus divitias opponat, considera fines tuos, exitum, scilicet et introitum tuum, Exi cito in plateas et ad exitus viarum tuarum, quia 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium nec auferre aliquid possumus. Si caro voluptates suggerat, considera finem, qui est Christus, quot pro te amaritudines et dolores in Cruce sustinuit. Si Diabolus suggerat superbiam, vel honores, considera finem mundi, scilicet diem Iudicii, ubi omnes nos astare oportebit ante tribunal, ut referat unusquisque prout gessit, 2Cor. 5.b.
marg.|
HSC1. {h}
Deposita est vehementer. Hoc
erit in die iudicii, quia qui modo cedunt, non deponuntur vehementer. Sed in die iudicii, quando erit capitulum generale, ubi qui deponetur, numquam de cetero resurget, sicut dicitur quod qui in generali Capitulo Cisterciensi deponitur, numquam postea promovetur inter eos. Is. 22.f. Expellam te de statione tua et de mansione tua deponam te. Sap. 6.b. Potentes potenter tormenta patientur.
marg.|
HSC1. {i}
Non habens consolatorem Deum
, scilicet Sap. 3.d. Non habebunt spem, nec in die agnitionis, id est Iudicii allocutionem, id est consolationem, sicut sancti. Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem et advocate eam. Glossa blande consolando.
marg.|
HSC1. {k}
Vide, Domine, afflictionem meam. Loq
uitur hic anima penitens, suos defectus ostendens ad modum pauperis et egeni, qui sua ostendit vulnera, ut misereantur eius homines. Ecclesiast. 35.c. Oratio humiliantis se nubes penetrabit.
marg.|
HSC1. {l}
Quoniam erectus est inimicus
id est Clericus, qui de amico factus est Dei inimicus
Θ
per peccata, sicut Chore et sui complices per superbiam. Unde eis dixit Moyses. Nm. 16.b. Multum erigimini filii Levi. Item sicut filii Eli Sacerdotis per luxuriam. 1Rg. 2.e. Unde Dn. 8.b. Ecce hircus caprarum, id est clericus, vel Prelatus luxuriosus, veniebat ab Occidente, id est ab eo, qui occidit et cecidit de celo. Et ad quid ? Ad occidendum oves et furandum et perdendum, super faciem totius terre, vult enim quod omnes obediant ei et ipse sit super omnes, licet sit malus et tangebat terram, id est terrenos, qui tales sunt, qualis ipse est, illos non tangit corrigendo, sed vel dissimulat, vel in errore fovet. Vel hostis generalis Ecclesie est diabolus Ps. 139. Ne derelinquas me, ne forte exaltentur, Ps. 37. Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. Hic hostis tunc erigitur, quando anima per amorem creaturarum voluntate propria inclinatur. Is. 51.g. Incurvare, ut transeamus, sed cum anima ad Deum erigitur, tunc Demones incurvantur. Is. 60.c. Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te.
Numérotation du verset
Lam. 1,10
marg.|
HSC1. {a}
Manum suam
etc.
Huic
sententie prescribitur, Ioth quod interpretatur principium : Hoc enim fuit principium doloris et afflictionis Hierusalem, scilicet quod gentes ingresse sunt in sanctuarium Domini. Merito ergo plangit dicens.
Manum suam misit hostis
id est Chaldeus.
marg.|
HSC1. {c}
Ad omnia desiderabilia eius
scilicet Regnum, Sacerdotium, vasa Templi, Sancta sanctorum. Templum enim destruxit, Sacerdotium prophanavit et vasa rapuit : Hec autem omnia permisit Dominus.
marg.|
HSC1. {d}
Quia vidit gentes ingressas Sanctuarium suum. Iud
ei enim confederati gentibus, propter familiaritatem adducebant eas in Templum. Et de hoc redarguuntur. Ez. 44.b. Sufficiant vobis scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in Sanctuario meo et polluant domum meam. Vel gentes vocat ipsos Iudeos gentiliter viventes.
marg.|
HSC1. {g}
De quibus preceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam. Lv.
21. et Dt. 23.d. Et est hic quintusdecimus locus conquestionis, ubi non nostras, sed nostrorum fortunas deploramus.
Numérotation du verset
Lam. 1,11
marg.|
HSC1. {i}
Omnis populus. Hui
c sententie preponitur.
Caph que
interpretatur manus. Et convenit fini huius totius sententie, quia Synagoga propter percussionem Domini, que dicitur eius manus, facta est vilis. Dicit autem Iosephus quod populus Iudaicus in obsidione Hierusalem tanta fuit fame afflictus quod pretiosa queque dabant pro cibo, etiam non sustentante vitam, sed refocillante modicum. Et est hic quartus locus conquestionis. Dicit ergo.
Omnis populus eius gemens pre
angustia obsidionis et belli. Et est vox Prophete.
marg.|
HSC1. {l}
Et querens panem ad v
escendum. Ier. 38.c. Non {
288va
}
Δ sunt ultra panes in civitate.
marg.|
HSC1. {a}
Dederunt pretiosa queque pro cibo vest
es, vasa aurea et huiusmodi.
marg.|
HSC1. {c}
Ad refocillandam animam
id est vitam corporalem. Non dicit ad sustentandam : quia illa non sufficiebant ad sustentationem, tanta erat penuria et defectus, sicut legitur in Ecclesiastica Historia.
marg.|
HSC1. {d}
Vide, Domine et considera. Vox
est Synagoge.
Considera fact
uram tuam, non iniquitatem meam.
marg.|
HSC1. {f}
Quoniam facta sum vilis trac
tata viliter et ignominiose ab inimicis. Et hoc maxime fuit verum in Romana captivitate, quando dabantur triginta Iudei pro uno denario in contemptum eorum, qui Dominum suum vendiderant pro triginta denariis. Za. 17.c. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
Numérotation du verset
Lam. 1,11
allegorice
allegorice
marg.|
HSC1. {i}
Omnis populus.
Allegorice hoc respondet precedenti clausule ; quia enim mali sunt Prelati,
propter hoc omnis populus gemens
id est subditi.
marg.|
HSC1. {l}
Et querens panem verb
i Dei. Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Is. 41.d. Egeni et pauperes querunt aquas et non sunt, lingua eorum siti aruit, infra 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. Vel,
Querens panem
id est sufficientiam et abundantiam temporalem, vel voluptatem carnalem. Prv. 6.d. Pretium scorti vix est unius panis. Glossa id est carnalis voluptas. Hanc querebant illi, qui dicebant Nm. 11.b. In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones,
Θ
porrique et cepe et allia. Hec solent oculos, non solum manducantium, immo etiam intuentium ad lacrimas provocare. Et talis est Mundi huius prosperitas. Unde Hieronymus super locum predictum Numeri dicit. Difficultas huius vite cum luctu agitur et tamen cum lacrimis amatur.
marg.|
HSC1. {a}
Dederunt pretiosa queque pro cibo temp
oralis prosperitatis, vel carnalis voluptatis. Et hoc.
marg.|
HSC1. {c}
Ad refocillandam animam non
sustentandam. Os. 4.c. Comederunt et non sunt saturati, fornicati sunt et non cessaverunt. Glossa Voluptas insatiabilis est, presens non satiat, preterita cruciat, futura non delectat. Tria autem sunt pretiosa. Anima Prv. 6.d. Mulier viri pretiosam animam capit. Item virtutes, quibus Regnum Celorum emitur. Iob. 28.b. Nescit homo pretium eius, id est sapientie et tamen per virtutes emitur. Ergo virtutes sunt multum pretiose. Item vita eterna. Mt. 13.f. Inventa una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, que habuit et emit eam. Prv. 17.b. Gemma gratissima exspectatio prestolantis, id est vita eterna, quam nos prestolamur. Sed quia miserum est, que nullius sunt pretii appretiare et pretiosa nullius estimare, propter hoc sequitur.
marg.|
HSC1. {d}
Vide, Domine fact
uram tuam.
marg.|
HSC1. {e}
Et considera non
ut punias, sed ut deleas iniquitatem meam.
marg.|
HSC1. {f}
Quoniam facta sum vilis dand
o pro nihilo pretiosa. Prv. 10.c. Cor impiorum pro nihilo. Ier. 2.g. Quam vilis facta es nimis. Vel pretiosa queque dantur pro cibo, quando corda mundantur, ut sint idonea et congrua verbo Dei recipiendo, unde refocillatur anima. Verbum enim animam refocillat, ut aqua. Idc. 15.d. Quibus haustis refocillavit spiritum et vires recepit. Item ut panis. Ps. 103. Panis cor hominis confirmat. Item ut cithara. 1Rg. 16.d. David tollebat citharam et refocillabat Saul.
Numérotation du verset
Lam. 1,11
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {i}
Omnis populus
scilicet virtutum, cogitationum et affectionum.
marg.|
HSC1. {k}
Gemens
] pro desiderio celestis patrie.
marg.|
HSC1.
Et querens panem
] consolationis interne. Lc. 11.a. Amice, * commoda
{4.
288vb} mihi tres panes. Hi sunt delectationes, que sunt in dextera Dei in finem, quibus, scilicet homo delectatur in contemplatione trium personarum. Vel hi tres panes sunt repletiones trium virium, que sunt : Fides, que replet hic rationabilem, spes, que irascibilem, caritas, que concupiscibilem.
marg.|
HSC1. {a}
Dederunt pretiosa queque
id est interiora proprio sensui et intellectui et voluntati renuntiantes et Deo se omnino subiicientes. Omnia etiam mundana relinquentes.
marg.|
HSC1. {b}
Pro cibo refe
ctionis eterne.
marg.|
HSC1. {c}
Ad refocillandam animam. Ben
e dicit : quia hic tantum modicus gustus est et non satietas in contemplatione, sed in futuro erit. Unde Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.|
HSC1. {d}
Vide, Domine et considera, quoniam facta sum vilis
id est in oculis meis humilis. 2Rg. 6.d. Ludam et vilior fiam, quam factus sum et ero humilis in oculis meis. Ludit homo quilibet ante arcam Domini, quando bene operatur in conspectu Dei.
marg.|
HSC1. {g}
O vos omnes, qui transitis per viam
quasi peregrini. Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Per viam dici
t, non invio, sicut illi, de quibus Ps. 106. Errare fecit eos in invio et non in via.
marg.|
HSC1. {h}
Attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Et
est allegorice, vox Ecclesie deplorantis propter multas angustias, in quibus existit, propter desiderium patrie, propter miserias huius vite, propter teneros suos, quos lactat, propter aversos, quos revocat, propter pigros, quos exspectat, propter precipites, quos castigat, Ier. 8.f. Dolor meus super dolorem, in me cor meum merens.
marg.|
HSC1. {l}
Quoniam vindemiavit me Dominus
id est vindemiari permisit. Vindemiatores sunt Demones, heretici et tyranni. Abdie 1.b. Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemos reliquissent ? Hostes isti non ad bibendum, vel potandum filios Ecclesie vindemiant, sed potius ad conculcandum, vel ut vino subtracto siti arescant filii Ecclesie. Hic notandum quod quatuor granorum genera solent reliquere vindemiatores. Racemos, scilicet virides, putridos, in quibus sunt pauca grana et que latent sub foliis. Hec sunt quatuor genera hominum, quos ab hostibus relictos colligit Dominus. Pueri imbecilles et infirmi, pauperes et religiosi. Unde Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemie, non est botrus ad comedendum. Racemos, scilicet vindemie, qui a vindemiatoribus sunt relicti.
Numérotation du verset
Lam. 1,12
marg.|
HSC1. {g}
O vos omnes. Hui
c sententie preponitur,
Lameth que
interpretatur disciplina. Et bene, quia ibi agitur de dolore, ut ait Apostolus, Hbr. 12.c. Omnis disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris. Vel interpretatur contritio quod enim Propheta luget, aliis disciplina est et contritio cordis, ut lugeant simili modo. Et est vox reliquiarum de Hierusalem plangentium : quia Sanctuarium destruitur. Templum prophanatur, altaria evertuntur, lumen candelabrorum extinguitur, libri concremantur, Sacerdotes, Levite captivantur, virgines et uxores hostili libidine polluuntur, omnia sancta contaminantur : Sic enim Dominus vindemiavit eam iusto iudicio. Et est hic duodecimus locus indignationis, indignari enim videtur quod sibi primum evenerit. Dicit ergo Propheta in persona reliquiarum, que a Chaldeis in Hierusalem sunt relicte :
O vos omnes qui transitis per viam qui
per diversa loca eundo multas ruinas civitatis vidistis.
marg.|
HSC1. {h}
Attendite dili
genter.
marg.|
HSC1. {i}
Et videte comp
atiendo.
marg.|
HSC1. {k}
Si est dolor sicut dolor meus
quasi dicat : nulla civitas suit umquam sic destructa.
marg.|
HSC1. {l}
Quoniam vindemiavit me Domi
nus per Chaldeos, per Romanos. Et hoc dicit, quia sicut pauca grana et immatura post vindemiatores relinquuntur in vinea, sic pauci et ignobiles relicti sunt in Iudea.
marg.|
HSC1. {m}
Ut locutus est Dominus per
Prophetas.
marg.|
HSC1. {n}
In die ire furoris sui
id est ire furibunde contra me. Non {
289ra
}
Δ quod Dominus furiosus sit, sed videtur, quando se vindicat de inimicis.
Numérotation du verset
Lam. 1,12
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. Vox est anime penitentis, que vitiis aggravata, sed non omnino excecata, videns alios inhiare et festinare ad superna cum merore exclamat.
marg.|
HSC1. {g}
O vos omnes, qui transitis per viam
id est quorum est transitus, non mansio in via, vel circuitus. Et hoc dicit : quia quidam manent in via, illi, scilicet qui vitam aliam, quam istam, vel non credunt, vel operibus non inquirunt. Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Alii circumeunt, qui scilicet seipsos propter se diligunt naturaliter, scilicet quia amor naturalis circularis est et in se reflexus reflectitur. Ps. 11. In circuitu impii ambulant, 2Tim. 3.a. Erunt homines seipsos amantes. Alii retrocedunt, qui, scilicet male terminant, etsi aliquando bene ceperint. His dicit Apostolus, Gal. 3.a. Sic stulti estis, ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consummamini. Et eadem Epist. 5.b. Currebatis bene, quis vos impedivit ? Alii se elevant, ut ambitiosi. Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Alii descendunt, ut avari, qui istis inferioribus se admiscent et eis adherent. Io. 6.g. Multi abierunt retro, de spiritualibus ad terrena descendentes. Ps. 106. Descenderunt usque ad abyssos. Alii transeunt, ut peregrini et obliti posteriorum ad anteriora se extendunt cum Apostolo, Phil. 3.c. Isti soli possunt videre spiritualem anime separationem a Deo, quantus sit dolor in ea, alii non. Unde Iob. 2.d. Cum elevassent procul oculos, non noverunt eum. Sed transeuntibus dicitur.
marg.|
HSC1. {h}
Attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Et
proculdubio nullus dolor maior, quam separatio anime a Deo. Ier. 2.d. Scito et vide quia malum et amarum, reliquisse te Dominum Deum tuum, infra 2.d. Magna velut mare contritio tua, Ier. 6.g. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum.
marg.|
HSC1. {l}
Quoniam vindemiavit me diab
olus, separando a Christo, qui est vitis vera, Io. 15.a. vel racemos virtutum a me auferendo.
marg.|
HSC1. {m}
Ut locutus est Dominus in die ire furoris sui
id est iusti iudicii sui, quo propter iniquitates meas me permisit a se separari. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt * faciem eius a vobis. Dies autem furoris Domini dicitur, quando opus iustitie exercet in presenti vita, ubi semper indigemus misericordia et ipsius proprium est misereri. Unde Is. 28.f. Irascetur, ut faciat opus suum, alienum est opus eius, ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo. Sequitur.
marg.|
HSC1. {a}
De excelso
id est de solio iustitie sue.
marg.|
HSC1. {b}
Misit ignem in ossibus meis
id est fortioribus meis. Ps. 6. Miserere mei, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
marg.|
HSC1. {c}
Ignem trib
ulationis. Vox est Ecclesie, vel fidelis anime, que examinatur in tribulatione. Ps. 16. Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas : Hoc est quod sequitur hic.
marg.|
HSC1. {e}
Et erudivit me
id est extra ruditatem peccati posuit. Prv. 25. a. Aufer rubiginem de argento et egredietur vas purissimum. Gregorius. Ignem tribulationis admovet, ut in nobis vitiorum rubiginem purget. Ier. 31. c. Castigasti me et eruditus sum, scilicet igne tribulationis. Docet nos Dominus, quanta sit culpa, quam commisimus. Romanorum secundo a. Reddet unicuique secundum opera eius. Item qualis. Sap. 11. Per que peccat quis, per hec et punitur. Item quam nulla sunt temporalia, que in modica tribulatione iuvare non possunt. Sapient. quinto c. Spes impii quasi lanugo, que a vento tollitur. Sed in hoc igne quidem consumuntur, ut palea, stupa et plumbum. Is. quadragesimo septimo d. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Ecclesiasticor. vigesimo primo b. Stupa collecta Synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis. Ier. sexto g. Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator, malitie enim eorum non sunt consumpte, argentum reprobum vocate eos. Item quidam purgantur ut aurum, argentum. Ecclesiasticor. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis.
Numérotation du verset
Lam. 1,13
marg.|
HSC1. {a}
De excelso. Hui
c sententie prescribitur,
Mem quod
interpretatur ex ipsis, per hoc significatur incendium Templi et totius civitatis quod ex ipsis visceribus, id est cordibus Iudeorum prodiit per causam, quasi peccata eorum fuerunt causa destructionis et a Domino de excelso prodiit per vindictam. Unde dicit :
De excelso misit ignem
id est vindictam, Dominus, scilicet quia nec Chaldei, nec Romani potestatem habebant captivandi Iudeos, nisi quantum a Domino acceperant. Rm. 13.c. Non est potestas nisi a Deo. Et Io. 19.b. Non haberes potestatem in me, nisi datum esset tibi desuper.
marg.|
HSC1. {d}
In ossibus meis
id est in fortioribus castris et munitionibus meis. Vel.
In ossibus meis
id est Doctoribus, Principibus et Regibus, qui erant fortitudo mea.
marg.|
HSC1. {e}
Et sic erudit me quan
tum fuit in se. Ier. 6.b. Per omne flagellum et dolorem erudieris Hierusalem. Is. 28.e. Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Et hoc verum : quia dicitur quod post Babylonicam captivitatem numquam postea fuerunt idololatre, etsi multis aliis modis gravissime peccaverunt.
marg.|
HSC1. {f}
Expandit Domi
nus.
marg.|
HSC1. {g}
Rete suum
, captivitatis, scilicet.
marg.|
HSC1. {h}
Pedibus meis tene
ns me fortiter per Chaldeos ne evaderem ab eis. Et hoc dicit : quia subito et ex improviso capta fuit civitas et sic per rete significatur exercitus Chaldeorum. Vel.
marg.|
HSC1. {f}
Expandit diab
olus.
marg.|
HSC1. {g}
Rete suum
, id est peccatum, quo me cepit. Et per hoc.
marg.|
HSC1. {i}
Convertit me Domi
nus.
marg.|
HSC1. {k}
Retrorsum iter
um in captivitatem reducendo. Hoc dicit quoad captivitatem factam per Romanos : Vel.
Retrorsum
id est in caudam, que prius eram in capite. Vel hoc dicit propter Regem suum, scilicet Sedechiam, qui fugiens persecutus est ab exercitu Chaldeorum et comprehensus in campis Ierichontinis et reductus retrorsum et vincantus ductus ad Nabuchodonosor in Reblatha, sicut legitur. Ier. 39.b.
marg.|
HSC1. {l}
Posuit me desolatam, a terr
eno solatio.289va
} {Δ} {a}
Tota die
id est continue, quandiu, scilicet fui in Babylonica captivitate. Vel.
Tota die
id est toto tempore usque ad finem seculi. Et sic exponitur hoc de captivitate facta per Romanos. Primo de captivitate facta per Babylonios.
marg.|
HSC1. {b}
Merore confectam quia
dicit Ps. centesimo trigesimo sexto. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus etc.
Et a
libi. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte etc.
Numérotation du verset
Lam. 1,13
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. Vel.4.289rb}
HSC1. {a}
De excelso misit ignem amor
is.
marg.|
HSC1. {d}
In ossibus meis
id est in meditationibus meis. Ps. 38. Conculcavit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis.
marg.|
HSC1. {e}
Et erudivit me. Ecc
e ordo : quia ex dilectione maior est cognitio. Unde Seraphim prior est, quam Cherubim. Vel ossa Ecclesie sunt clerici, que ossa debent esse candida per innocentiam generaliter, fortia per patientiam, latentia per intentionem rectam, medullata per orationem devotam. In his ossibus, non est de excelso, sed potius de infirmo, ignis dico luxurie, ignis avaritie, unde arida facta sunt, privata quasi omni pietatis et compassionis humore. Unde conqueritur Ecclesia per Ps. centesimum primum. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Cremium quanto accenditur in pinguedine, quam emisit, magis desiccatur, sic isti quanto sunt in maiori temporalium pinguedine, magis accenduntur igne concupiscentie et sic magis desiccantur, similes renunculo, qui sedens in loco pinguedinis, macerrimus est.
marg.|
HSC1. {f}
Expandit rete pedibus meis. Ide
m rete quod ignis, sed ignis, quia purgat, rete, quia retinet nos et in bono conservat. Vel est thema in die Pentecostes, sic.
marg.|
HSC1. {a}
De excelso celo
rum habitaculo, ad quod in die Ascensionis venerat.
marg.|
HSC1. {b}
Misit Fili
us a Deo Patre, quia humilia respicit : A quo omne datum optimum, Iac. 1.c.
marg.|
HSC1. {c}
Ignem Spir
itum sanctum. Ignis iste alta humiliat, per donum timoris ; emollit dura, per donum pietatis. Ezechiel. trigesimo sexto f. Auferam vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Item illuminat obscura, per donum scientie, secunde Corinthior. capitulo quarto b. Deus, qui dixit de tenebris lucem resplendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientie claritatis Dei. Item restringit fluida, per donum consilii. Ier. trigesimo primo d. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Item consolidat mollia, per donum fortitudinis, Is. trigesimo quinto a. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Item clarificat et purificat cor, ut metalla, rubiginem erroris et nebulam prave intelligentie removendo per donum intellectus. Item elevat ad superna, per donum sapientie.
marg.|
HSC1. {d}
In ossibus meis dici
t Ecclesia, id est in Apostolis, qui sunt ossa Ecclesie : quia sicut in osse medulla clauditur, sic in eorum vita Religionis dulcedo et suavitas continetur.
marg.|
HSC1. {e}
Et erudivit me. Ioa
nnis capitulo decimo quinto d. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille docebit vos omnem veritatem.
marg.|
HSC1. {f}
Expandit rete pedibus meis.
] HSC1. Rete.
marg.|
Tentationis. Iob. 18.b. Immisit in rete pedes suos.
marg.|
Deceptionis. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
marg.|
Mali exempli Sacerdotibus. Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum subter montem Thabor quod interpretatur lumen, venit.
marg.|
Sermonis compositi. Prv. 29 a. Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
marg.|
Predicationis. Lc. quinto a. Piscatores autem descenderant et lavabant retia sua.
marg.|
HSC1. Hoc rete ultimum expandit Dominus, vel homines fraudulenti, vel diabolus.
marg.|
HSC1. {i}
Convertit me retrorsum ut v
ideam, quid me retineat, ne in mandatis Domini curram : quia mea iniquitas et peccatum quod traho post me sicut equus quadrigam, vel boves plaustrum. Is. 5.e. Ve, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum. Vel,
Convertit me retrorsum ad s
eipsum, qui eram ab eo aversus per peccatum, ut viderem vocem, que loquitur mecum. Apc. 1.c.
marg.|
HSC1. {l}
Posuit me desolatam. Hoc
est quando anima fidelis gustata consolatione divina, non recipit alienam, vel quando desiderans celestia fastidit terrena. Ps. 76. Renuit consolari anima mea. Vel quando sua multa videt esse mala et pauca, vel nulla bona. Ier. 31.c. Noluit consolari, quia non sunt, in eo, scilicet bona opera. Unde quando videt se iustus pro bono opere lapidari et sibi ab aliis invideri, desolatur et dolet, quia alios peccare videt. Unde Gn. 37.g. Congregatis cunctis liberis suis, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem recipere, vel hoc facit Dominus spiritualiter, quando suam
Θ
presentiam subtrahit, ut dicitur in Ps. 43. Quare faciem tuam avertis ?
marg.|
HSC1. {a}
Tota die
id est in prosperitate, que est dies hominis. Ier. 17.c. Et diem hominis non desideravi. In hac die non est ridendum, sed potius in adversitate, quia ut legitur. Gn. 24.g. Rebecca uxor est Isaac. Rebecca interpretatur patientia, Isaac risus, quia in patientia tribulationum est ridendum. Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres etc.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
HSC1. {b}
Merore confectam ad m
odum medicinalium confectionum, que sine melle non fiunt ; sic et luctus conservativus est virtutum et humilitatis et eterne consolationis. Quia Mt. 5.a. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Numérotation du verset
Lam. 1,14
marg.|
HSC1. {c}
Vigilavit. Pos
set aliquis querere, numquid hec vindemiatio esset ex Iudeis ? Propter hoc respondet quod sic, quia,
vigilavit Domi
nus, qui prius dormire videbatur, cum non puniebat. Huic autem sententie premittetur,
Nun. quo
d interpretatur sempiternum, quia luctus captivitatis Babylonice reputabatur ab eis sempiternus, qui tamen non fuit, nisi septuaginta annorum. Vel in hoc tangitur captivitas facta per Romanos, que durabit usque in finem. Dicit ergo.
marg.|
HSC1. {d}
Vigilavit iugum iniquitatum
id est Domini, id est pena, quam patior, excitata fuit pro meis peccatis. Et tangit illud Ieremie primo c. Quid tu vides, Ieremia ? Virgam vigilantem. Et dicit Dominus ad me. Bene vidisti, quia vigilabo super verbo meo, ut faciam illud.
marg.|
HSC1. {e}
Convolute sunt vinc
ulo insolubili, quasi pondus ad premendum.
marg.|
HSC1. {f}
Et imposite collo meo sicu
t furtum imponitur collo latronis Ieremie e. Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, scilicet cum furto, sic confusi sunt domus Israel.
marg.|
HSC1. {g}
Infirmata est virtus mea prop
ter pene magnitudinem quod portare non possum, nec intelligentibus resistere. Ps. trigesimo. Infirmata est in paupertate virtus mea.
marg.|
HSC1. {i}
Dedit me Dominus in manu Roma
norum, scilicet.
marg.|
HSC1. {k}
De qua non potero surgere usqu
e ad finem seculi. Am.quinto a. Cecidit et non adiiciet, ut resurgat. Vel.
In manu
Chaldeorum et tunc exponitur.
Non potero
id est vix potero surgere. Vel.
Non potero
ex me sed ex Deo. Os. 13.c. Tantummodo ex me auxilium tuum.
Numérotation du verset
Lam. 1,14
moraliter1
moraliter1
Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius.
marg.|
HSC1. {c}
Iugum
]d
1.
Pene. Eccl. 40.a. Occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam. – 2. Lingue. Eccles. 28.c. Beatus, qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundia illius non transivit et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. Iugum enim illius, iugum ferreum est et vinculum illius vinculum ereum est. – 3. Superbie. Is. 37.e. Ego ascendi altitudines montium, iuga Libani. – 4. Concupiscentie, sive fomitis. Ecclesiast. 26.b.
d Distinction (iugum).
marg.|
HSC1. Sicut
iugum
boum quod movetur, ita et mulier nequam, id est concupiscentia, qui tenet illam, quasi qui apprehendit {
289vb
} scorpionem. Sed iuga predicta duobus modis possunt auferri. Aut per opera misericordie. Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei. Aut per merorem penitentie. Nm. vigesimo primo f. Iugum eorum disperiit ab Esebon quod interpretatur cogitatio meroris, aut cingulum tristitie. Unde Ps. 2 : « Dirumpamus vincula eorum et proiiciamus a nobis iugum ipsorum ». Vigilat igitur iugum iniquitatum Ecclesie in manu Domini, quando ex vindicta Domini pro suis iniquitatibus Ecclesia opprimitur tribulationibus et penis. Unde Ps. 77 : « Excitatus est tamquam dormiens Dominus ». Dormire enim videtur cum non punit delinquentes.
marg.|
HSC1. {e}
Convolute sunt et imposite collo meo. Col
lum Ecclesie sunt Prelati, quia sicut collum coniungit corpus capiti, sic ipsi debent minores coniungere Christo. Ct. 1.c. « Collum tuum, sicut monilia ». Monile dicitur, quasi monens castitatem. Convolute ergo sunt iniquitates populi et imposite Prelatis, quia ipsi pro peccato populi iubentur puniri. Nm. 25.a. Tolle cunctos Principes populi et suspende eos contra Solem in patibulis. Et hoc factum est, quando fornicatus fuerat populus cum filiabus Moab.
Numérotation du verset
Lam. 1,14
moraliter2
moraliter2
marg.|
HSC1. {d}
Iugum iniquitatum
] vigilat in manu iudicis comminantis. Is. 10.a. Adhuc manus eius extenta. Item vigilat in conscientia peccatoris, que semper arguit. Ier. 2.d. Arguet te malitia tua. Iob. 30.c. « Qui me comedunt non dormiunt ». Item vigilat in oculis insidiatoris, scilicet diaboli, qui insidiatur, ut animam rapiat. 1Pt. 5.b. Circuit querens quem devoret.
marg.|
HSC1. {e}
Convolute sunt. Prv
. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri, virga discipline fugabit eam.
marg.|
HSC1. {f}
Et imposite collo meo. Hoc
totum dicitur in persona peccatoris. Sicut mola, vel lapis collo latronis imponitur, ut demergat ad ima. Za. 5.c. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Item sicut furtum ad collum latronis, ut omnes videant. Et hoc erit in die Iudicii, quando omnes videbunt peccata omnium, que per penitentiam non fuerunt tecta. Dn. septimo c. Iudicium sedit et libri aperti sunt. Propter hoc dicit Ps. 31. Beati, quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.
marg.|
HSC1. {g}
Infirmata. Hoc
dicitur in persona penitentis, qui propter predicta ad bonum se erigit, dicens.
marg.|
HSC1. {h}
Virtus mea
id est fortitudo, quam prius habui ad peccandum.
marg.|
HSC1. {g}
Infirmata est
id est mutata, ut sim fortis ad bene operandum. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.
marg.|
HSC1. {i}
Dedit me Dominus in manu
scilicet diaboli. Hoc dicitur in persona damnatorum.
marg.|
HSC1. {k}
De qua non potero surgere.
Iob. septimo b. Qui descendit ad Inferos non ascendet. Vel in persona peccatorum, qui per se non surgunt a peccatis. Ps. 77. Spiritus vadens et non rediens, per se, scilicet.
Numérotation du verset
Lam. 1,15
marg.|
HSC1. {l}
Abstulit
etc.
Huic
sententie preponitur,
Samech quod
interpretatur adiutorium, ad innuendum quod Dei adiutorio carebant. Quartus locus conquestionis, quasi dicat : Dominus abstulit a me adiutorium suum, quo ablato
abstulit etia
m,
omnes magnificos meos Dominus de medio mei
id est Reges, Principes, Prophetas et Sacerdotes. Unde Is. 3.a. Auferet a Hierusalem et Iuda validum et {
290ra
}
Δ fortem virum bellatorem et iudicem et Prophetam.
marg.|
HSC1. {a}
Vocavit adversum me tempus cont
rarium, scilicet quasi tempus venit adversum me contrarium, ac si esset vocatum. Dt. 31.e. Et adesse festinant tempora. Et ad quid vocavit.
marg.|
HSC1. {b}
Ut contereret electos meos
scilicet Principes.
marg.|
HSC1. {c}
Torcular calcavit Dominus virginis filie Iuda
quasi dicat : Dominus preparavit pressuram, ubi Iudei calcarentur, scilicet captivitatem, qua ipsi vehementer fuerunt oppressi. Et bene dicit,
torcular quia
sicut in torculari vinum eliquatur remanentibus acinis, sic pauperes relicti sunt in Hierusalem, quasi acini.
Numérotation du verset
Lam. 1,15
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {l}
Abstulit Domi
nus, scilicet {m}
Omnes magnificos meos
id est magnos Prelatos et magistros. Ier. quinto b. Ibo ad optimates et loquar eis, ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui et ecce magis hi confregerunt iugum et ruperunt vincula. Is. quadragesimo prim {o} g. Adducet magistratus, quasi lutum et quasi plastes conculcans humum. Magnus autem debet esse Prelatus nobilitate, hec est caritas, que facit filios Dei. Ps. 81 : Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes. Item potestate, hec est fides. Mt. 17.c. Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic transi hinc et transibit. Item quantitate, hec est spes, primo Regum decimo d. Saul fuit altior omni populo ab humero et sursum.
marg.|
HSC1. {n}
De medio mei. Hoc
dicit, quia Prelatus debet esse in medio per humilitatem. Ecclesiastic. trigesimo secundo a. Rectorem te posuerunt, esto in illis, quasi unus ex illis. Item per communitatem, ut scilicet nullus personam accipiat, nec declinet ad dexteram, nec ad sinistram. Item per totius gregis sui considerationem. Ex. 32.f.
Θ
Transite de porta in portam. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui. Item per pacis confirmationem et conservationem. Unde Nm. 16.g. Aaron stetit inter vivos et mortuos.
marg.|
HSC1. {a}
Vocavit adversum me tempus. Vox
est penitentis, ut sit testis contra me et advocatus, qui consumpsit illud. Quia ut dicit Bernardus, sicut nec capillus de capite, sic nec momentum de tempore peribit. Item. Nihil preciosius tempore ; sed heu hodie nihil vilius reputatur ? Propter hoc dicit Ecclesiasticor. quarto c. Fili, conserva tempus et declina a malo. Et Ecclesiast. 14.c. Non defrauderis a die bono et particula diei bone non te pretereat.
marg.|
HSC1. {b}
Ut contereret electos meos
id est conatus mentis mee, qui diminuti sunt pro longa consuetudine morandi in peccatis, ne ita cito possit homo redire ad statum vite melioris. Unde de Lazaro legitur Io. 11.f. Quod suscitatus est ligatus institis, hoc est quod homo, qui diu fuit in peccato et tempus consumpsit, postquam redit per gratiam, adhuc quasi ligatus est ne sit ita pronus ad bonum, vel ne tantum bonum possit facere quantum velit. Vel electi Ecclesie sunt prelati, qui quia ut in pluribus magis sunt otiosi et consumunt
{4.
290rb} de tempore, magis conterentur. Ex. 15.a. Electi Principes eius submersi sunt in mari rubro ; abyssi operuerunt eos.
marg.|
HSC1. {c}
Torcular calcavit Dominus. Tor
cular ultionem significat et peccatorum supplicia. Unde Is. sexagesimo tertio a. Quare rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Angelis querentibus, Dominus respondisse inducit. Torcular calcavi solus et cetera illud, scilicet quo malis supplicia, bonis premia calcantur. Hoc solus Dominus calcavit, quia nullum adiutorem habuit ; neque Angelus, neque Archangelus corpus humanum assumpsit, ut pro nobis moriens adversarii nostri fortitudinem calcaret, atque contereret. Hoc torcular calcavit Dominus in Passione sua.
marg.|
HSC1. {d}
Virgini filie Iuda ut c
redentibus premia et incredulis et crucifigentibus perpetue captivitatis et damnationis eterne effunderet supplicia. Vel per torcular significatur Crux. De torculari bonum vinum eliquatur, quo reficiuntur Domini et malum, quo potantur servi ; sic Crux gaudium est bonis, sed tormentum malis. Et hoc significatum fuit in hoc quod sanguis et aqua exivit de latere Christi. Ioannis decimo nono f. Item de torculari vinum portatur in cellarium et acinum proiicitur in lutum ; sic per virtutem Crucis, modo boni ascendunt et evolant in celum. Hoc non erat ante Passionem, sed omnes ibant ad Infernum. Mali vero proiiciuntur in lutum Inferni. Ps. decimo septimo. Ut lutum platearum delebo eos. In hoc torculari fuit pressa illa uva, de qua Gn. quadragesimo nono b. Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uve pallium suum, prim. Machab. sexto d. Ostenderunt Elephantis sanguinem uve et mori ad acuendos eos in prelium. Et dicit
calcavit quia
mors et passio in eius potestate fuit. Abacuch. 3.a. Et cornua in manibus eius. Is. 63.a. Torcular calcavi solus. Cui autem calcaverit, ostendit, dicens.
marg.|
HSC1. {d}
Virgini filie Iuda
id est Ecclesie, ob cuius amorem et utilitatem Crucem sustinuit, ut et ipsa in torculari primi cum opus fuerit non recuset. Unde Augustinus super illum versum Ps. quinquagesimo quinto. Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo, dicit. Dei uva factus es, ut calceris, plane conculcavit me homo, uva eram, vinum ero, uva mittitur in torculari, calcatur, premitur, iniuria videatur fieri uve, sed illa iniuria sterilis non est. Vel.
Virgini filie Iuda
id est Synagoge, quam venerat Christus redimere. Sed illa Passionem Christi convertit sibi in damnationem. Unde deplorat Ieremias dicens.
Numérotation du verset
Lam. 1,16
marg.|
HSC1. {e}
Idcirco. Hui
c sententie preponitur.
Ain. que
interpretatur fons, vel oculus. Et bene, quia enim eum, qui est fons totius bonitatis et oculus illuminans tenebras mentis, Iudei reliquerunt, propterea in dolorem desolationis et merorem captivitatis ducti sunt. Et est hic septimus locus indignationis. Factum enim crudele et tyrannicum et violentiam hostium ostendit. Unde dicit,
Idcirco
quasi quia torcular calcavit Dominus reducendo vineam de Egypto et bonos sibi, ut vinum servando et malos, ut acinum ad supplicia et pressuras preparando.
Idcirco ego plorans dici
t Synagoga, videns se pressuris expositam.
marg.|
HSC1. {f}
Et oculus meus deducens aquam. All
udit littere, que interpretatur oculus, supra eodem, a. Plorans ploravit in nocte.
marg.|
HSC1. {g}
Quia longe factus est a me consolator supr
a eodem a. Non est, qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
marg.|
HSC1. {h}
Convertens animam meam vaga
ntem et errantem. Convertens dico ad bonum.
marg.|
HSC1. {i}
Facti sunt filii mei perditi ad l
itteram. Unde Bar. 4.b. Adduxit mihi Deus luctum magnum, vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum mearum.
marg.|
HSC1. {k}
Quoniam invaluit inimicus Chal
deus, scilicet vel Romanus.
Numérotation du verset
Lam. 1,16
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {e}
Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam. Hec
est etiam vox Ecclesie, vel anime, que sui sponsi deplorat absentiam. Unde.
marg.|
HSC1. {g}
Quia longe factus est a me consolator et h
oc propter peccata. Ps. centesimo decimo octavo. Longe a peccatoribus salus. Quia e contra Mt. 9.b. Numquid possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus ?
marg.|
HSC1. {h}
Convertens animam meam ad s
e, scilicet consolator, Hec lacrimando Spiritum paracletum requirit, quia spiritus discipline effugiet fictum. Sapientibus prim. b. Hec est ergo una causa luctus Ecclesie, scilicet abundantia sponsi. Alia est perditio populi. Unde.
marg.|
HSC1. {i}
Facti sunt filii mei perditi maxi
me propter abundantiam temporalium. Os. 9.c. Ephraim adducet filios suos usque ad internecionem. Item aliud est quod fere omnes sunt proni ad munera recipienda. Unde dicit.
marg.|
HSC1. {l}
Expandit Sion
id est Prelatus.
marg.|
HSC1. {m}
Manus suas ut r
ecipiat munera. Idc. capitulo 17.b. Implevit manum unius filiorum suorum et factus est ei Sacerdos. Ps. 25. In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus, 3Rg. 13.g. Fecit de novissimis populum Sacerdotes excelsorum, quicumque volebat, implebat manum suam et fiebat ei Sacerdos. Loquitur de Ieroboam. Et ideo.
marg.|
HSC1. {n}
Non est, qui consoletur eam spir
itualiter, quia pro temporalibus, que nimis diligit, verum consolatorem amisit. Os. 13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Vel in bono.
Numérotation du verset
Lam. 1,17
marg.|
HSC1. {l}
Expandit. Hui
c sententie prescribitur.
Phe. quo
d interpretatur oris, quasi dicat : maior est dolor meus, quam possit exprimi sermone oris. Hic autem dolor magis exprimitur extensione manuum. Unde dicit,
expandit
quasi vere factus est longe consolator. Unde Is. 22.a. Recedite a me, amare flebo, nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate populi {
290va
}
Δ
mei. Quia
expandit Sion manus suas
in signum doloris vehementis et conculcationis. Vel
Expandit. Sion manus suas.
Dolorem significat, quasi parturientis. Unde Is. vigesimo quinto d. Sicut expandit natans ad natandum manus suas, sic et Sion inter angustias. Et 21.a. Angustia possedit me, sicut angustia parturientis.
marg.|
HSC1. {a}
Non est, qui consoletur eam.
Na. 3.b. Unde queram consolatorem tibi ?
marg.|
HSC1. {b}
Mandavit Dominus adversum Iacob
id est duas tribus de hoc nomine gloriantes.
marg.|
HSC1. {c}
In circuitu eius hostes eius
quasi dicat : mandavit et permissione Dei venerunt Chaldei hostes Iudeorum et obsederunt civitatem, 4Rg. 25.a. Nabuchodonosor et omnis exercitus eius circumdederunt civitatem et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
marg.|
HSC1. {d}
Facta est Hierusalem,
quasi
polluta menstruis inter eos
id est immunda reputata et abominabilis, supra eodem d. Vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis.
Numérotation du verset
Lam. 1,17
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {l}
Expandit Sion manus suas per
eleemosynarum largitionem
Θ
Prv. ultimo b. Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Vel :
Expandit manus suas. No
tandum est quod manus solet homo expandere propter multa et hoc, vel Prelatus, vel subditus. Prelatus manus expandit pro subditis orando. Unde Ex. 17.c. Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel, 2Par. 6.c. Palmis in celum levatis ait : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus etc. Item pugnando. Iosue octavo f. Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum, donec interficerentur omnes habitatores Hai. Item Sacerdos celebrando, infra tertio e. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in celos. Item penitens, ut extrahatur de fovea peccati, in quod cecidit. Is. quadragesimo primo c. Ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi, non timeas, quia ego adiuvi te. Item luxuriosus, in aqua luxurie natando. Is. vigesimo quinto d. Extendit manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum. Item avarus ad capiendum, vel attrahendum. Ecclesiasticor. quarto d. Non sit manus tua ad accipiendum porrecta et ad dandum collecta. Item cecus ad se dirigendum. Act. 13.b. Querebat, qui ei manum daret. Item Dominus ad feriendum, vel remunerandum. Is. decimo b. Abduc manus eius extenta. Is. quinquagesimo nono a. Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat. Item infidelis ad blasphemandum, secund. Machabeorum decimo quarto e. Extendens manum ad Templum iuravit. Item iustus ad gratias referendum. Unde Beatus Ioannes Evangelista vocatus a Domino expandens manus suas ad Deum dixit : Invitatus ad convivium tuum venio gratias agens : quia me dignatus es, Domine
{4.
290vb} Iesu Christe, ad tuas epulas invitare, sciens quod ex toto corde meo desiderabam te.
marg.|
HSC1. {b}
Mandavit Dominus adversum Iacob anim
am, scilicet vel Ecclesiam.
marg.|
HSC1. {c}
In circuitu eius hostes eius Bene
dicit, quia ex omni parte habet insidias. Inferius insidiatur concupiscentia. Gal. quinto c. Caro concupiscit adversus spiritum. Superius vero timor iudicii desperationem inducens. Hbr. decimo f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Item retro delectatio peccatorum preteritorum. Nm. capitulo 11.b. In mente nobis veniunt cucumeres et pepones, porrique et cepe et allia. Item ante, importunitas tentationum. Ecclesiasticor. secundo a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, prepara animam tuam ad tentationem et deprime cor tuum et sustine. Item a dextris indiscreta aliorum imitatio. 1Mcc. 5.g. Iosephus et Azarias volentes imitari virtutes Machabeorum, superati sunt et devicti. Vel a dextris copia rerum. Ezechiel. decimo sexto f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis et abundantia et otium. Prodiit enim ex adipe iniquitas eorum. Item a sinistris inopia. Ecclesiastic. vigesimo septimo a. Propter inopiam multi deliquerunt. Propter hec omnia dicitur Prv. 4 d. Omni custodia serva cor tuum. Anime igitur sic obsesse nullum patet refugium nisi Christus. Unde Ps. centesimo tertio. Petra, id est Christus, refugium herinaciis, id est debilibus et infirmis. Ps. trigesimo primo. Tu es refugium meum a tribulatione, que circumdedit me, exultatio mea erue me a Circumdantibus me, 2Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
marg.|
HSC1. {d}
Facta est Hierusalem
id est anima, vel Ecclesia.
marg.|
HSC1. {e} quasi
polluta menstruis inter eos host
es, scilicet. Notandum quod multiplex est pollutio.
marg.|
HSC1. Est enim pollutio.
marg.|
Excommunicationum. Is. 7.d. Non poterit Israel stare ante hostes suos, fugietque eos, quia pollutus est anathemate.
marg.|
Verbositatum. Is. 6.b. Vir pollutis labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito.
marg.|
Male societatis. Aggei 2.c. Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ?
marg.|
In cibis superfluis. Ez. 4.c. Comedent filii Israel panem suum pollutum.
marg.|
Scandali, vel peccati. Mal. 1.b. Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te ? In eo quod dicitis, mensa Domini despecta est.
marg.|
Rapine. Is. quinquagesimo nono a. Manus vestre sunt pollute sanguine et digiti vestri iniquitate.
marg.|
HSC1. Propter hec omnia dicit Is. 67.b. Omnes iustitie nostre quasi pannus menstruate.
Numérotation du verset
Lam. 1,18
marg.|
HSC1. {f}
Iustus est Dominus me a
ffligendo. Huic sententie prescribitur,
Sade quod
interpretatur iustitie. Et bene, ut per hoc innuatur quod hoc est ex iustitia Dei, ut illa tantis doloribus sit exposita, quasi predicta vocatio hostium iusta fuit : quia iustus est Dominus me affligendo. Glossa Deprecatio, que est species concessionis, qui est color rhetoricus. Unde Tullius : Deprecatio est, in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur.
marg.|
HSC1. {g}
Quia os eius
id est presentiam, vel Prophetas. Ier. decimo quinto d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
marg.|
HSC1. {h}
Ad iracundiam provocavi amar
itudinibus peccatorum. Os. 12.d. Ephraim ad iracundiam in amaritudinibus suis provocavit me.
marg.|
HSC1. {i}
Audite obsecro universi populi. Sup
erius ad sui doloris consolationem vocaverat aliquos, ibi : O vos omnes, qui transitis per viam : Hic iam omnes communiter invitat. Superius dixerat : Virgines eius squalide. Hic iam dicit :
Virgines mee et iuvenes mei abierunt in captivitatem per
quod datur intelligi quod quanto plus aliquis luget, tanto magis videt esse lugendum.
marg.|
HSC1. {k}
Et videte
{4.291ra}
Δ
dolorem meum. De
quo supra eodem d. Attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Ad hoc autem vult audiri dolorem suum et videri, ut habeat principes et compatientes sibi. Vult enim natura humana consortes habere, vel gaudii, vel doloris. Unde Lc. quinto b. Congratulamini mihi, quia iuveni ovem, quam perdideram.
marg.|
HSC1. {a}
Virgines mee et iuvenes mei qui
non poterant se defendere, nec alios ledere. Unde magna fuit crudelitas male eos tractare.
marg.|
HSC1. {b}
Abierunt in captivitatem Baby
lonis. Ier. 51.d. Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine, id est virginibus et iuvenibus meis. Et est hic octavus locus indignationis, quia tales nec se possunt defendere, nec alios ledere.
Numérotation du verset
Lam. 1,18
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Iustus est Dominus affl
igendo me. Dn. 3.d. Omnia, que induxisti super nos et universa, que fecisti nobis, in vero iudicio fecisti. Ps. 118. Iustus es, Domine et rectum iudicium tuum.
marg.|
HSC1. {g}
Quia os eius
id est Filium. Hbr. primo a. Novissime locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum. Cantic. primo a. Osculetur me osculo oris suis, id est visitet me ; dicit humana natura in Incarnatione Filii.
marg.|
HSC1. {h}
Ad iracundiam provocavi per
peccata mea contemnendo ipsius mandata. Is. 30.a. Os Domini non invocaverunt.
marg.|
HSC1. {i}
Audite, obsecro, universi populi et v
idete dolorem
Θ
meum, qui est hoc quod
virgines mee et iuvenes mei abierunt in captivitatem. Vir
gines sunt pudicitia mentis, simplicitas et mansuetudo.
marg.|
HSC1. Prima captivitas per peccandi pronitatem. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee.
marg.|
HSC1. Secunda per prudentiam mundi, que est mors. Rm. octavo b.
marg.|
HSC1. Tertia, per nimiam inquietudinem, vel per nimiam tranquillitatem, quia sic et in se torpescit. Iuvenes sunt zelus amoris, fortitudo magnanimitatis.
marg.|
HSC1. Primum captivatur per defectum consilii. Unde Roboam relicto consilio senum, adhesit consilio iuvenum. 3Rg. 12.c.
marg.|
HSC1. Secundum per nimiam remissionem. Unde primo Regum quarto c. Heli mortuus est, quia remisse filios suos corripuit ; Sedens enim super sellam, fractis cervicibus expiravit.
marg.|
HSC1. Tertium per pusillanimitatem. Contra quod legitur Gn. 14.c. Quod Abraham numeravit expeditos vernaculos suos trecentos, decem et octo. Trecenti vernaculi, sunt tria, que in nobis ipsis, ut vernaculi in domo nutriuntur. Ignorantia agendorum, difficultas operandorum et timor suffocans spem futurorum. Hec tria faciunt pusillanimem. Decem et octo sunt observatio mandatorum legis pro spe eterne retributionis, que fiet in octava resurrectionis. Qui ergo expeditus est a tribus predictis et strenuus in duobus aliis, scilicet in observantia mandatorum et spe resurrectionis, pugnare potest cum Abraham et Loth captivum reducere.
marg.|
HSC1. {c}
Vocavi amicos meos dici
t Ecclesia, id est clericos, ut gratuito servirent mihi.
marg.|
HSC1. {d}
Et ipsi deceperunt me a mi
nistris meis et servitoribus me fraudantes. Nonne Ecclesiam decipit ille, qui plures habet prebendas ? Ubi enim deberent plures esse ministri Ecclesie, non est nisi unus. Puto firmissime, si tibi auferretur unus de rusticis, vel hominibus tuis, nullatenus sustineres, immo gravissime doleres et putas Ecclesiam non dolere, si aufers ei unum, vel duos, vel tres de servitoribus suis ? Ordinem enim ministrorum tu dissipas, quem sapienter Salomon in domo sua, id est Christus in Ecclesia disposuerat, quem Regina Saba, id est celestis Curia multum commendavit. tertio Regum decimo a. Vel amici Ecclesie ipsam decipiunt, quia vocati ad epulas, vel ad distributiones bene
{4.
291rb} veniunt, sed non ad bella contra exercitus vitiorum. Unde Mal. 1.c. Conqueritur Dominus. Quis est in vobis, qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito ? Vel de quolibet iusto.
Numérotation du verset
Lam. 1,19
marg.|
HSC1. {c}
Vocavi. Hui
c sententie prescribitur,
Coph quod
interpretatur vocatio. Unde statim subiungit,
Vocavi amicos meos
id est Egyptios, quos mihi federaveram et amicos meos putabam. Et innuitur hic potissima causa destructionis Hierusalem, scilicet confidentia super auxilio Egyptiorum. Unde Is. 30.a. Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbre Egypti in ignominiam.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
HSC1. {d}
Et ipsi deceperunt me. Qui
a ut dicitur Ier. 9.b. Omnis amicus fraudulenter incedet et vir fratrem suum deridebat et veritatem non loquentur. Et Ieremie 38.f. Seduxerunt te et prevaluerunt adversum te viri pacifici tui et demerserunt te in ceno et in lubrico pedes tuos et recesserunt a te. Hi in prosperitate veniunt, sed in adversitate recedunt. Prv. 19.a. Fratres {
291va
}
Δ hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo.
marg.|
HSC1. {a}
Sacerdotes mei et senes mei in urbe Hierusalem
,
consumpti sunt pest
e, vel gladio, vel fame occisi. Os. 4.b. Et erit sicut populus, sic Sacerdos.
marg.|
HSC1. {b}
Quia quesierunt cibum sibi et s
upple, non invenerunt.
marg.|
HSC1. {d}
Ut refocillarent animas suas non
dicit, sustentarent, scilicet vitam temporalem.
Numérotation du verset
Lam. 1,19
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {c}
Vocavi amicos meos Sole
t dici quod homo habet tres amicos. Unus non vult quicquam, nisi funem ad suspendium. Alius linteum ad velamen oculorum. Tertius promittit quod ducet usque ad patibulum. Primus est caro. Nemo enim carnem suam umquam odio habuit. Ephesi. capitulo quinto f. Iste dat cordam eternam, scilicet damnationem. In qua est triplex funiculus, qui numquam rumpitur, penarum, scilicet multiplicitas, acerbitas et perpetuitas. Hic amicus decipit, quia ad illicita trahit. Sed homo sapiens supplantat carnem, sicut Iacob Esau. Per Iacob enim spiritus hominis, per Esau caro designatur, ut sic decipientem se deciperet, tangendo eam, ne ipsa superet. Sicut Angelus nervum femoris Iacob tetigit et emarcuit, unde et claudus factus est Iacob uno pede : Genesis capitulo trigesimo secundo f. Per Angelum, cum quo luctatus est Iacob, spiritus hominis designatur, per Iacob caro. Hec a spiritu debet tangi per ieiunium, disciplinas, vigilias, asperas vestes et peregrinationes, sic tamen quod non omnino exclopetur, sed ut claudicet enervato pede superfluitatis et sanus ei custodiatur pes necessitatis : Ut abscindatur fortitudo carnalis. Is. capitulo quinto e. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem ; et servetur sollicite ad serviendum Domino fortitudo corporalis. Ps. quinquagesimo octavo. Fortitudinem meam ad te custodiam. Sed fatui, quid faciunt ? Laxant ei habenas, dando ei concupiscentias et non precaventes ipsius insidias : ab ipsa miserrime ligantur, ut ad Inferni immolationem in macellum trahantur. Unde Prv. 7 d. Irretivit eum, caro, scilicet spiritum, sermonibus multis et blanditiis labiorum protraxit illum, statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta iecur eius, id est pena eterna. Tunc enim sciet se errasse et dicet : Sap. 5.a. Ergo erravimus a via virtutis, velut si avis festinet ad laqueum et nescit, quia de periculo anime illius agitur. Sed sciet in pena : quia ut dicit auctoritas. Pena oculos aperit, quos prosperitas claudit : Similes duobus sociis, quadam necessitudine coniunctis, ut simul vivant et simul ambulent et semper in voluntatibus et factis contrariis, qui existentes in bivio, viam audiunt ex una parte strictam esse, sed securam, consitam spinis et lapidibus plenam ; ex altera parte stratam esse latam et publicam, sed tabernis, choreis, ludis et gaudiis, arboribus et pratis et huiusmodi vanitatibus ornatam, sed latronibus plenam : Et sapiens socius volens ire per viam strictam et securam, trahitur a stulto socio, ut ambulent simul per viam latam : Desiderat enim videre predictas vanitates et insanias falsas, unde ambo incidunt in latrones et sapiens capitur, ligatur, flagellatur, incarceratur, sed stultus fugiens se proiicit in cisternam veterem, tandem tamen a latronibus est inventus, capitur et cum alio socio in durissimo carcere retruditur, ubi unus insultat alii, dicens se ab alio deceptum. Hi duo sunt anima et corpus. Anima debet esse sapiens, cum corpus sit socius stultus, qui per viam latam, que ducit ad mortem facit ire animam, dum ipsa ei consentit. Et tandem anima capitur in morte a Demonibus et corpus in terra reconditur, sed in fine anima simul et corpus in penam et carcerem Inferni reponentur carcere perpetuo. Et tunc anima poterit dicere carni illud quod dixit Iepte filie sue. Idc. 11.f. Heu me, filia mi, decepisti me et ipsa decepta es. Secundus amicus est mundus, qui a multis diligitur, quos ipse non diligit ; a multis vocatur, quos ipse contemnit. Eccles. 11.b. Si secutus fueris, non apprehendes. In isto non est confidendum : quia ipse fallax est. Ps. 32. Fallax equus ad salutem etc.
quia
tandem etsi in principio applaudit, in fine tamen decipit. Nonne ille dives epulo bene deceptus est, qui tot abundavit prius divitiis, deliciis et in fine uno tantum recepto sudario in tantam devenit inopiam quod et guttam aque mendicavit,
Θ
et habere non potuit ? Hic est baculus arundineus, cui si innixus fuerit homo, perforabit manum eius. Is. capitulo trigesimo sexto b. Tertius amicus est diabolus, quem multi sibi amicum faciunt superbe aliis dominando, sicut ille dominari appetiit et ascendere culmen dignitatis. Is. 14.d. Ascendam in celum. Hic in fine decipit, quando ad suspendium Inferni trahit, ut non dicam solummodo ducit. Ier. 6.f. Crudelis est et non miserebitur. Ieremie capitulo decimo sexto c. Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die, ac nocte. Hoc est quod legitur. Gn. 40.d. Quod Pharao magistrum pistorum, qui ei longo tempore servierat, fecit suspendi. Isti sunt illi tres, de quibus dicitur Lc. capitulo decimo quarto d. Qui invitati ad nuptias, venire noluerunt. Per illum, qui villam emit, significantur ambitiosi honorum, amantes multitudinem amicorum, qui deducunt usque ad sepulchrum. Per illum, qui iuga boum emit, significantur cupidi divitiarum, amatores mundi, qui nihil dant in fine, nisi unum sudarium. Per illum, qui uxorem duxit, significantur illi, qui carni serviunt et ipsius vinculis ligantur, ut ligatis manibus et pedibus proiiciantur in tenebras exteriores Inferni. Mt. capitulo vigesimo secundo b. Et Os. quarto c. Spiritus fornicationis decipit eos,
{4.
291vb} et fornicati sunt a Deo suo. Et in eodem d. Ligabit eum spiritus in alis suis et confundetur a sacrificiis suis. Iste enim est, qui dat amico funem, quo debeat suspendi.
marg.|
HSC1. {a}
Sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt pecc
atis, rapinis, concupiscentiis. Ieremie capitulo vigesimo tertio c. Propheta namque et Sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum. Ecce hic patet, quam malum sit esse in multitudine et turba hominum. Unde Seneca. Quotiescunque inter homines fui, minus homo redii. Ier. 48.e. Relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi Columba nidificans in summo ore foraminis. Hieronymus : Oppidum mihi carcer est, solitudo Paradisus.
marg.|
HSC1. {b}
Quia quesierunt cibum et n
on salutem animarum Eccl. 10.d. Ve terre, cuius Rex puer est et cuius Principes mane comedunt.
marg.|
HSC1. {c}
Sibi et n
on aliis. Unde Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.
marg.|
HSC1. {d}
Ut refocillarent animas suas non
ut animas subditorum liberarent.
Numérotation du verset
Lam. 1,20
marg.|
HSC1. {e}
Vide, Domine Huic
sententie preponitur,
Rex quod
interpretatur capitis. Et bene, quia non solum exterior afflictio, sed interior plangitur hic : quia caput anime quod est mens, affligitur, que etiam per cor significatur. Unde littera Hebrea concordat ei quod dicitur in medio huius sententie, scilicet
Subversum est cor meum in memetipsa
id est mens in afflictione. Et in hoc quod dicit,
venter meus tang
itur vehementia doloris, sicut in parturiente, cui est vehemens dolor ventris. Per cor autem possunt Prelati intelligi, per ventrem, simplices. Vel per cor ratio, per ventrem sensualitas. Et est hic decimus quintus locus conquestionis, vel potius quintus, ubi singula iudici exponit incommoda, ut, quasi res ipsas videat, ad misericordiam descendat. Dicit ergo.
marg.|
HSC1. {e}
Vide, Domine
quasi dicat : ex quo non reperio auxilium in alio et non est, qui consoletur,
vide, Domine, quoniam tribulor et s
ic libera me. Dn. 9.e. Placare, Domine, attende et fac, scilicet misericordiam cum afflictis.
marg.|
HSC1. {g}
Conturbatus est venter meus
id est simplices mei, vel sensualitas. More parturientis plangit.
marg.|
HSC1. {h}
Subversum est cor meum in memetipsa
id est cordis consilium, scilicet deliberatio, vel electio rationis. Vel,
Cor meum
id est Prelati mei et Sacerdotes et Prophete. Os. 7.c. Ephraim, quasi Columba seducta non habens cor. Unde Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor.
marg.|
HSC1. {i}
Quoniam amaritudine trib
ulationis.
marg.|
HSC1. {k}
Plena sum. Rut
h. capitulo primo d. Non vocetis me Noemi, id est pulchram, sed vocate me Mara, hoc est amaram : quia amaritudine valde replevit me omnipotens.
marg.|
HSC1. {l}
Foris interficit gladius
id est persecutores extra civitatem.
marg.|
HSC1. {m}
Et domi
id est in civitate.
marg.|
HSC1. {n}
Mors similis est quia
intra civitatem moriebantur fame et extra gladio. Ier. 14.d. Si egressus fuero ad agros, ecce occisio gladio, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame : {
292ra
}
Δ Propheta namque et Sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
Numérotation du verset
Lam. 1,20
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. Sacerdotes sunt orationes, senes consilia. Primi consumuntur per verborum multiplicationem. Mt. capitulo sexto b. Nolite orantes multum loqui. Secundi consumuntur, quando rectis consiliis cognitis, non adheremus. Lc. capitulo duodecimo f. Servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis.
marg.|
HSC1. {e}
Vide Domine. Not
andum quod Dominus videt omnia simplici notitia. Hebreorum capitulo quarto. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Gn. capitulo primo d. Vidit Deus cuncta, que fecerat etc.
Item
quosdam videt oculo misericordie, scilicet bonos, quos respicit cum voluntate remunerandi. Ps. trigesimo tertio. Oculi Domini super iustos. Item quosdam oculo iustitie et cum voluntate puniendi, scilicet malos. Ps..…… Vultus autem Domini super facientes mala. Item quosdam utroque oculo, scilicet penitere volentes et hoc cum voluntate miserendi. Lc. 22.a. Respexit Dominus Petrum. Et de hoc dicitur.
Vide Domine
id est miserere.
marg.|
HSC1. {f}
Quoniam tribulor. Et
quare ? Quia
conturbatus est venter meus. Per
ventrem Cathedralis Ecclesia, que ceteris minoribus parit Sacramenta. Hec conturbatur frequenter per discordias et schismata. Gn. 25.c. Collidebantur in utero parvuli. Et sepe oportet quod venter iste dirumpatur.
marg.|
HSC1. {h}
Subversum est cor meum in memetipsa
id est sapientes mei.
marg.|
HSC1. {i}
Quoniam amaritudine plena sum supra
eod. b. Et ipsa oppressa amaritudine.
marg.|
HSC1. {h}
Subversum est cor meum
etc.
Cor
bene dispositum est, quando latum est sursum et strictum deorsum. Subversum vero est, quando e converso. Os. 11.c. Conversum est cor meum in me. Prv. capitulo 15.a. Cor stultorum dissimile erit, scilicet aliis cordibus. Verum est quod latum est ad terrena et strictum ad celestia.
marg.|
HSC1. {l}
Foris interficit gladius pers
ecutorum.
marg.|
{m}
Et domi mors similis est
id est in Ecclesia, quasi dicat : exterius impugnor per apertos persecutores, sed interius per falsos fratres.
marg.|
HSC1. {l}
Foris interficit gladius
id est in sensibus. Ier. 9.f. Mors intravit per fenestras vestras. He sunt porte, inter quas anima interficitur. Ex. 32.f. Levite transeuntes occidebant de porta usque ad portam etc.
quia
Demones modo per unum sensum, modo per alium ingerunt mortis occasiones.m}
Et domi
id est in cogitatione.
marg.|
HSC1. {n}
Mors similis est quia
species rei visibilis exterioris recepta in imaginatione interius relinquit frequenter cogitationem mortis. Unde Prv. 23.d. Oculus tuus videbit extraneas,
Θ
et cor tuum loqu
etur perversa. Deuteronom. trigesimo secundo d. Foris vastabit eos gladius et intus pavor.
Numérotation du verset
Lam. 1,21
marg.|
HSC1. {a}
Audierunt. Hui
c sententie prescribitur.
Sin quod
interpretatur dentium, quia in dolore et miseria semper fit stridor dentium, quasi dicat : dolor meus maximus est sicut dolor dentium. Posita afflictione quorumdam, qui mortem passi sunt, nunc ostendit aliorum afflictionem, qui vivi remanserunt, hostium, scilicet derisionem, que maxima est afflictio et pena. Unde Ps. vigesimo quarto. Neque irrideant me inimici mei. Secundus indignationis locus, ostendit enim, ad quem res ista precipue pertineat, quia ad ipsum Deum, quem hostes in suis despiciunt. Dicit ergo
Audierunt gent
es circumadiacentes.
marg.|
HSC1. {b}
Quia ingemisco ego pres
sa pondere tribulationis.
marg.|
HSC1. {c}
Et non est, qui consoletur me. Und
e Ier. trigesimo primo c. Vox in excelsis audita est lamentationis et fletus et luctus et Rachel plorans filios suos et nolens consolari.
marg.|
HSC1. {d}
Omnes inimici mei audierunt malum meum
id est afflictionem meam.
marg.|
HSC1. {e}
Letati sunt. Ps.
12. Qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero. Unde 1Rg. ultimo c. Philistiim gavisi sunt de morte Saulis.
marg.|
HSC1. {f}
Quoniam tu fecisti
id est tribulationibus me exposuisti. Simile Mt. 27.f. Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Post hec omnia consolatur seipsam, spem concipiendo de liberatione, dicens.
marg.|
HSC1. {g}
Adduxisti
id est adduces.
marg.|
HSC1. {h}
Diem consolationis de B
abylonica captivitate redimendo. Unde Ier. trigesimo primo b. In fletu venient et in misericordia reducam eos. Is. vigesimo octavo b. Erit Dominus corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui.
marg.|
HSC1. {i}
Et fient host
es mei,
similes mei
id est qualis sum modo, quia captiva et ego liberabor. Is. trigesimo tertio a. Ve, qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Abacuc secundo b. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes. Et ut fiant similes mei.
Numérotation du verset
Lam. 1,22
marg.|
HSC1. {k}
Ingrediatur omne malum eorum coram te ut v
ideas, in quo deliquerunt quod modo nescire videris, dum dissimulas et vindictam retribuas. Ier. 11.a. Congrega eos quasi gregem ad vindictam, sanctifica eos in die occisionis. Huic autem sententie preponitur,
Tau quod
interpretatur signa, quasi dicat : malum quod modo patior, signum est future pene inimicis meis. Sed queritur, quare
Tau ulti
mo ponitur in Hebreo alphabeto et quare lamentationibus preponitur ? Ad primum dicimus quod Tau formam Crucis gerit. Et bene interpretatur signa, pluraliter et non signum, cum sint vigintidue littere, per quas vigintiduo libri veteris Testamenti significantur. Et propter hoc etiam ultima ponitur, quia quecunque scripta sunt in libris veteris Testamenti, fuerunt signa Dominice Passionis et quicquid figurabatur in illis, impletum est Cruce. Ad aliud Lamentationibus congrue preponitur,
Tau, qu
ia nisi quis peccata sua lamentando planxerit, spem habens fixam in virtute Crucis, exterminabitur a Christo, qui est vir indutus lineis, id est multis tunsionibus dealbatus : Sicut Ez. 9. Legitur quod qui non habebat Tau scriptum in fronte, percutiebatur. Unde et hic Tau, preponitur isti sententie valde proprie, ubi dicitur de multitudine gemituum. Dicit ergo.
marg.|
HSC1. {k}
Ingrediatur
etc.
ut p
rius.
marg.|
HSC1. {l}
Et vindemia eos. Non
est imprecatio, sed predictio, dicit postilla. Sed quod inconveniens si dicatur quod sit imprecatio ? Sunt enim hec verba populi captivati.
Vindemia ergo
, auferendo bona, vel flagellando. Apc. 6.c. Usquequo sanctus et verus non vindicas sanguinem nostrum de his, qui sunt in terra.
marg.|
HSC1. {m}
Sicut vindemiasti me iust
e, scilicet quia.
marg.|
HSC1. {n}
Propter iniquitates meas. Et
est hic non imprecatio, sed predictio, quia nec inimicis est imprecandum, unde est quoad bonos, qui erant inter illos. Unde Iob. 31.c. Si
{4.
292rb} gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum ? Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. Unde Gregorius Qui imprecatur mala, que facere nequit, quid faceret, si posset, ostendit. Et quasi dicat : tu debes me audire.
marg.|
HSC1. {o}
Multi enim gemitus mei. Ecc
lesiastic. 35.c. Non despiciet Deus preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Unde gemitum et clamorem populi afflicti audivit Dominus. Ex. 3.b.
marg.|
HSC1. {p}
Et cor meum merens intr
a me. Ps. 108. Cor meum conturbatum est intra me. Mi. 4.c. Et nunc quare merore contraheris ?
Numérotation du verset
Lam. 1,22
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {k}
Ingrediatur omne malum eorum coram te et vindemia eos, sicut vindemiasti me
quasi dicat : da eis paupertatem. Quia Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos. Vel.
Vindemia per
mortem et sic parce eis ne ulterius peccent. Apc. 14.d. Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vinee terre.
marg.|
HSC1. {o}
Multi enim gemitus mei exte
riores et e converso multa malorum gaudia. Iob. 21.b. Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
marg.|
HSC1. {p}
Et cor meum merens
] interius. Richardus de Sancto Victore. Prior debet dolor noster et acrius nos urgere interius ad remedium et apparere exterius ad exemplum. Si ergo Columba seducta et omnino non habens cor non simus, si absque consilio et prudentia non excutimur, probemus in opere quod habemus in mente. Qui enim habet cor malum quod in se habet, non sustinet sine dolore. Sed consolentur in hoc illi, qui hic sunt propter Deum in afflictione, quia dicit per Ps. 11. Propter miseriam inopum et gemitum, nunc, id est cito exurgam, dicit Dominus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_1)
Notes :