Capitulum 2
Numérotation du verset
Lam. 2,1
ALEPH.
Quomodo
obtexit
caligine
in furore suo Dominus filiam Sion
proiecit de celo
in1 terram inclitam Israel
1 in Amiatinus Cava Σ Λ
Rusch Clementina
]
om. Weber
et non est recordatus2
2 est recordatus]
inv. Weber
scabelli pedum suorum
in die furoris sui.
Numérotation du verset
Lam. 2,2
BETH
. Precipitavit
Dominus nec pepercit
omnia speciosa
Iacob
destruxit
in furore suo
munitiones
virginis Iuda
et3 deiecit in terram
3 et]
om. Weber
polluit
regnum
et principes eius.
Numérotation du verset
Lam. 2,3
GIMEL.
C
onfregit
in ira furoris sui4 omne cornu
4 sui]
om. Weber
Israel
avertit retrorsum
dexteram suam
a facie inimici
et succendit in Iacob quasi ignem flamme
devorantis in gyro.
Numérotation du verset
Lam. 2,4
DELETH
. Tetendit arcum suum
quasi inimicus,
firmavit dexteram suam
quasi hostis et occidit omne quod pulchrum
erat visu in tabernaculo
filie Sion effudit
quasi ignem indignationem suam.
Numérotation du verset
Lam. 2,5
HE
. Factus est
Dominus velut inimicus
precipitavit Israel. Precipitavit omnia menia eius
dissipavit munitiones eius
et replevit
in filia Iuda humiliatum et humiliatam.
Numérotation du verset
Lam. 2,6
VAV. E
t dissipavit
quasi hortum tentorium
suum
demolitus est tabernaculum suum.
Oblivioni
tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et opprobrium5 in indignationem6 furoris sui regem
5 opprobrium] obprobrio
Weber
|
6 indignationem] indignatione
Weber
|
et sacerdotem.
Numérotation du verset
Lam. 2,7
ZAI
. Repulit Dominus altare suum
maledixit sanctificationi sue.
Tradidit in manus7 inimici
7 manus] manu
Weber
muros
turrium eius.
Vocem dederunt
in domo Dei8
8 Dei] Domini
Weber
sicut in die sollemni.
Numérotation du verset
Lam. 2,8
HETH. C
ogitavit
Dominus
dissipare murum filie Sion
tetendit funiculum suum
et non avertit manum suam
a perditione luxitque
antemurale
et murus pariter dissipatus est.
Numérotation du verset
Lam. 2,9
TETH
. Defixe sunt
in terra
porte eius
perdidit et contrivit vectes eius,
regem eius et principes eius
in gentibus.
Non est lex et prophete eius
non invenerunt visionem a Domino.
Numérotation du verset
Lam. 2,10
IOTH.
Sederunt
in terra
conticuerunt
senes
filie
Sion
consperserunt cinere
capita sua.
Virgines
Hierusalem
accincte9 sunt ciliciis;
9 Virgines... accincte
Rusch
] accincti
Weber
abiecerunt in terra10
10 terra
Rusch Weber
] terram
Clementina
capita sua
virgines
Iuda11.
11 Iuda] Hierusalem
Weber
Numérotation du verset
Lam. 2,11
CAPH. D
efecerunt pre lacrimis oculi
mei
conturbata sunt viscera mea.
Effusum est in terra iecur meum
super contritionem12 filie populi mei
12 contritionem] contritione
Weber
cum deficeret
parvulus
et lactens13
13 lactens
Rusch Clementina
] lactans
Weber
in plateis oppidi
Numérotation du verset
Lam. 2,12
LAMED
. Matribus suis
dixerunt ubi est triticum
et vinum
cum deficerent
quasi vulnerati
in plateis
civitatis
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
Numérotation du verset
Lam. 2,13
MEM
. Cui
comparabo te
vel cui assimilabo te filia Hierusalem
cui adequabo14 te
14 adequabo] exequabo
Weber
et consolabor te
virgo filia Sion.
Magna est15 enim velut mare
15 est]
om. Weber
contritio tua quis medebitur tui.
Numérotation du verset
Lam. 2,14
NUN
. Prophete tui
viderunt tibi
falsa et stulta
nec
aperiebant
iniquitatem tuam
ut te ad penitentiam provocarent.
Viderunt
autem tibi assumptiones falsas
et eiectiones.
Numérotation du verset
Lam. 2,15
SAMECH
. Plauserunt
super te manibus omnes transeuntes
per viam sibilaverunt
et moverunt capita sua16
16 capita sua
Rusch
] caput suum
Clementina Weber
super filiam Hierusalem.
Hecine est urbs
dicentes perfecti decoris
gaudium universe terre.
Numérotation du verset
Lam. 2,16
PHE
. Aperuerunt
super te os suum
omnes inimici tui
sibilaverunt
et fremuerunt dentibus suis et17
17 suis et]
om. Weber
dixerunt: Devorabimus18.
18 Devorabimus] Devoravimus
Weber
En ista est dies quam exspectabamus
invenimus vidimus.
Numérotation du verset
Lam. 2,17
ain.
Fecit Dominus que cogitavit
complevit
sermonem suum
quem preceperat a diebus antiquis.
Destruxit
et non pepercit
et letificavit
super te inimicum
et exaltavit
cornu
hostium tuorum.
Numérotation du verset
Lam. 2,18
SADE
. Clamavit
cor eorum
ad
Dominum
super muros
filie Sion
deduc quasi torrentem
lacrimas
per diem
et19 noctem
19 et] + per
Weber
non des requiem tibi
neque taceat pupilla oculi tui.
Numérotation du verset
Lam. 2,19
COPH.
Consurge
lauda in nocte
in principio vigiliarum
effunde
sicut aquam20 cor tuum ante conspectum Domini.
20 aquam] aqua
Weber
Leva ad Deum21 manus tuas
21 Deum] eum
Weber
pro anima parvulorum tuorum
qui defecerunt
in fame
in capite omnium compitorum.
Numérotation du verset
Lam. 2,20
RES
. Vide Domine
et considera
quem vindemiaveris ita.
Ergone comedent
mulieres
fructum suum
parvulos ad mensuram palme.
Si
occiditur22 in sanctuario Domini sacerdos et propheta.
22 occiditur] occidetur
Weber
Numérotation du verset
Lam. 2,21
SYN.
Iacuerunt in terra foris
puer
et senex
virgines mee
et iuvenes mei
ceciderunt in gladio.
Interfecti sunt23 in die furoris tui percussisti nec misertus es.
23 Interfecti sunt] Interfecisti
Weber
Numérotation du verset
Lam. 2,22
THAU.
Vocasti
quasi ad diem sollemnem
qui
deterrerent24 me de circuitu
24 deterrerent] terrerent
Weber
et non fuit in die furoris Domini
qui effugeret
et relinqueretur quos educavi
et enutrivi
inimicus meus
consumpsit eos.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Lam. 2,1
marg.|
HSC1. {a} {
292va
}
Quomodo obtexit caligine Prop
heta a minoribus ad maiora progrediens, sensim ad luctum excitat animos auditorum. Primo enim depopulationem urbis deplorat, deinde destructionem communium edificiorum, postmodum subversionem sacrarum edium, deinde a rebus inanimatis progreditur ad miseriam hominum et inopiam deplorandam et sic finit conquestionem. Et sic iam patet quod hoc capitulum quatuor habet partes. Sicut autem processit Ieremias in prima lamentatione, sic procedit in ista secundum ordinem alphabeti. Quomodo igitur singule littere reddantur singulis clausulis, lectoris studio relinquimus et facile est per ea, que in precedenti lamentatione dicta sunt. Incipit igitur Ieremias ab admiratione, quia tam subito deiectus est populus, qui usque ad celum videbatur exaltatus, dicens.
marg.|
HSC1. {a}
Quomodo obtexit
etc. quasi dicat : mirum est. Et nota quod tres lamentationes a
quomodo inci
piunt.
Quomodo sedet. Quomodo obtexit et quomodo obscuratum est
etc.
marg.|
HSC1. {a}
Quomodo obtexit caligine
id est mesta tribulatione.
marg.|
HSC1. {b}
In furore suo Dominus
id est tanta persecutione, que videtur esse furor.
marg.|
HSC1. {c}
Filiam Sion
id est civitatem Hierusalem.
marg.|
HSC1. {d}
Proiecit
id est proiici permisit.
marg.|
HSC1. {e}
De celo
id est de terra inexpugnabili et terris omnibus digniori.
marg.|
HSC1. {f}
In terram inclitam Israel.
Ieremie 51.e. Quomodo cepta est et comprehensa inclita universe terre ? quasi in tantam venit ignominiam ac si celo cecidisset in terram. Sicut ille, qui cadens de celo factus est ut cadaver putridum, non habens solatium. Is. 14.c.
marg.|
HSC1. {g}
Et non est recordatus Domi
nus.
marg.|
HSC1. {h}
Scabellis pedum suorum
id est Hierusalem, vel templi quod dicitur scabellum pedum Domini propter Propitiatorium, in quo Dominus apparebat Moysi. Ex. vigesimo quinto. quasi dicat : non propter Templum, nec propter, ea que in ipso erant, Dominus voluit Iudeis parcere.
marg.|
HSC1. {i}
In die furoris sui
id est vindicte. Sed ne forte ipsa sterilis putaretur et vilis et ideo minus plangenda, propterea de eius sublimitate et potentia subdit,
{4.
293ra}
Δ dicens.
Numérotation du verset
Lam. 2,allegorice
marg.|
HSC1. {a}
Quomodo obtexit caligine
etc.
Mys
tice notatur hic ordo spiritualis destructionis anime, vel Ecclesie. Primo enim dicit ipsam obtectam caligine ignorantie, vel peccati. Secundo, precipitatam, ibi :
Precipitavit. Et
Tertio, confractam : ibi :
Confregit. Sol
ent enim ceci, vel caliginosi de facili precipitari confringit. Mali, ceci sunt et hi cadunt retro. Ieremie septimo e. Facti sunt retro et non ante, ubi ipsi non vident. Sed precipitati confringuntur, sicut de Eli legitur, prim. Regum quarto d. Quod cecidit retro et fractis cervicibus expiravit. Primo ergo est excecatio rationis, que fit merito precedentium peccatorum et hec dicitur hic caligo. Sicut latroni propter furtum eruuntur oculi, vel velantur, antequam ducatur ad patibulum. Unde primo Regum 11.a. Naas Rex Ammonitarum noluit recipere viros Iabes Galaad, nisi erueret eis oculos dextros. Et Ieremie quinquagesimo secundo b. Primo occiduntur filii Sedechie in oculis eius et ipse postea excecatur et tandem ipse Sedechias in Babylonem ducitur. Filii occiduntur coram, patre, quando homo scienter peccat et per hoc bonorum operum merita que prius vivebant, in{
292vb
}ipso mortificantur. Item oculi eruuntur, quia merito peccatorum intellectus hebetatur. Excecatus autem adducitur in Babylonem, quia non recordatur beneficiorum Dei, ut inde gratias agat. Item nec preteritorum peccatorum, ut penitens doleat. Item nec previdet futura premia, ut ea concupiscat et ut ea non amittat. Item nec futura supplicia, ut ea non incurrat. Item nec videt ad dexteram, ut in prosperis non superbiat. Item nec ad sinistram, ut eum adversitas non frangat. Propter hoc dicitur. Is. sexagesimo a. Ecce tenebre operient terram et caligo populos, e converso dicitur de sanctis animalibus. Ez. 1.e. Et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsorum quatuor. Dicit ergo.
marg.|
HSC1. {a}
Quomodo obtexit caligine Dominus in furore suo filiam Sion
id est animam, vel Ecclesiam.
Obtexit
quasi Solem nubibus, vel quasi viduam, vel cadaver veste lugubri.
In furore dici
t non in ira. Ira enim est, quando aliqua flagella inferuntur homini a Deo ad correptionem, sed furor, quando ad reprobationem. Unde Ier. 30.c. Plaga inimici percussi te castigatione crudeli.
marg.|
HSC1. Est caligo
Peccati. Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Iob. 3.b. Obtenebrentur stelle caligine eius.
Erroris. Is. 59.b. Impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
Ignorantie Clericorum, vel Religiosorum, ex qua precedens habet ortum. Unde Gn. 48.b. Oculi Israel caligaverant et clare videre non poterat.
Dignitatum. Is. 13.a. Super montem caliginosum levate signum. Hoc fit, quando bonus Prelatus ponitur in culmine dignitatum.
Tribulationis. Is. 8.d. Ecce tribulatio et tenebre et dissolutio et angustia et caligo persequens.
Gehenne. Iob. 10.d. Terram tenebrosam et opertam mortis caligine.
Peccati. Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Iob. 3.b. Obtenebrentur stelle caligine eius.
Erroris. Is. 59.b. Impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
Ignorantie Clericorum, vel Religiosorum, ex qua precedens habet ortum. Unde Gn. 48.b. Oculi Israel caligaverant et clare videre non poterat.
Dignitatum. Is. 13.a. Super montem caliginosum levate signum. Hoc fit, quando bonus Prelatus ponitur in culmine dignitatum.
Tribulationis. Is. 8.d. Ecce tribulatio et tenebre et dissolutio et angustia et caligo persequens.
Gehenne. Iob. 10.d. Terram tenebrosam et opertam mortis caligine.
marg.|
HSC1. {d}
Proiecit de celo in terram inclitam Israel
id est animam, vel Ecclesiam. Idem est, terra inclita Israel quod filia Sion, sed filia Sion dicitur ratione contemplationis, terra inclita Israel, tantum actionis, vel laboris. Israel enim interpretatur directus cum Domino. Et sicut speculatio pertinet ad interfectum, sic directio ad affectum. Hec directio fit per caritatem. Unde Canticorum primo b. Recti diligunt te. Proiicitur autem de celo, quando de contemplatione eternorum, ad amorem convertitur terrenorum quod facit diabolus. Unde Apc. 12.d. Cauda draconis trahebat post se tertiam partem stellarum et misit eas in terram. Stelle sunt contemplativi. De his infra 4.a. Filii Sion incliti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? Vel.
Proiecit per
excommunicationem. Ier. 6.g. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit eos. Ps. 59. Deus, repulisti nos et destruxisti etc.
marg.|
HSC1. {e}
De celo de c
onsortio et communitate fidelium, qui sunt in celo Ecclesie. Vel de societate Angelorum, 1Cor. 5.d. Auferte malum, id est excommunicationem ex vobis ipsis. Et in eodem b. Expurgate vetus fermentum, id est expellite a vobis excommunicatum.
marg.|
HSC1. {g}
Et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. Ani
ma iusti, sedes est Dei, quantum ad partem superiorem, que est synderesis ; vel mens, quam Deus inhabitat per sapientie donum, quo contemplatur eterna. Item scabellum pedum, quantum ad inferiorem partem, que per donum scientie temporalia administrat. Is. ultim. a. Celum mihi sedes est et terra scabellum pedum meorum. Per celum superior pars anime, per terram inferior designatur. Pedes Domini sunt misericordia et veritas, quia per hec ingreditur Dominus ad animam penitentem. Cuius scabellum fit anima, cum reddit veritati, vel iustitie timorem, misericordie autem spem et amorem, quando ita timor iudicium quod de misericordia sperat et e converso. Unde Lc. 7.f. Dicitur de Magdalena penitente quod stabat retro secus pedes Domini. Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus illius, accipient de doctrina eius. Longe autem a pedibus Domini est, qui nimis presumit de misericordia, vel desperat pro iustitia. Tunc autem non recordatur Dominus scabellum pedum suorum, Θ quando anima, nec spe misericordie demulcetur, nec timore iustitie compungitur. Et tunc est dies furoris Domini, id est manifestatio reprobationis. Unde Na. 3.d. Non est obscura contritio tua, immo manifesta, pessima plaga tua.
marg.|
HSC1. Item Religiosi dicuntur scabellum pedum Domini, qui quando sordidati sunt per implicationem et amorem terrenorum, dedignatur ibi Dominus pedes reponere. Quia Ex. 24.c. Sub pedibus eius opus quasi lapidis saphiri, qui colorem celi habet et significat bonum religiosum, cuius conversatio semper debet esse in celis. Phil. 3.d.
marg.|
HSC1. Item scabellum pedum Domini dicuntur inimici. Ps. 109. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset
Lam. 2,2
marg.|
HSC1. {n}
Precipitavit Dominus plus
est precipitare quam proiicere. Et quod gravius est, subdit.
marg.|
HSC1. {b}
Nec pepercit quia
secundum quod intelligitur de captivitate facta per Romanos, non sunt ad terram suam amplius reversuri Iudei. Et quid precipitavit ?
marg.|
HSC1. {c}
Omnia speciosa Iacob Temp
lum, scilicet in omni terra famosum et cultum cerimoniarum et opulentiam et edificia civitatis.
marg.|
HSC1. {d}
Destruxit in furore suo
id est vehementer et subito.
marg.|
HSC1. {e}
Munitiones virginis Iuda
scilicet fortitudinem et potentiam. Ier. 39.b. Totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum. Vocat autem eam virginem, ut alii magis compatiantur ei. Vel tangit in hoc causam destructionis, scilicet sterilitatem a cultu Dei. Unde virgo accipitur pro sterilitate.
marg.|
HSC1. {f}
Et deiecit in terram muni
tiones, scilicet.
marg.|
HSC1. {
293va
} {Δ} {a}
Polluit Regnum
id est pollutum ostendit, destruendo per Chaldeos et Romanos.
marg.|
HSC1. {b}
Et principes eius posu
it, scilicet ipsos captivando.
Numérotation du verset
Lam. 2,allegorice
marg.|
HSC1. {a}
Precipitavit Dominus Iude
am.
marg.|
HSC1. {b}
Nec pepercit quia
obstinata fuit. Rm. 11.c. Naturalibus ramis non pepercit.
marg.|
HSC1. {c}
Omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo
id est Ecclesie, que per Iacob significatur. Per speciosa eius, Clerici et Religiosi. Et qui modo consideraret honestatem antiquorum, bene videret quod omnis decor Ecclesie quasi desiit esse. Unde supra 1.b. Egressus est a filia Sion omnis decor eius. Ioel. 1.c. Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti. Ieremie nono c. Super montes assumam fletum et lamentum et super speciosa deserti planctum. Montes, prelati sunt. Speciosa deserti, Religiosi. Modo posset pro magna parte Ecclesie dici illud quod dicitur de Christo. Is. 53.a. Non est ei species, neque decor.
marg.|
HSC1. {e}
Munitiones, virginis Iuda
id est religionem, que debet esse munimentum Ecclesie.
marg.|
HSC1. {f}
Deiecit in terram
id est in amorem et sollicitudinem terrenorum. Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Que in celis solebat conversari. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est.
marg.|
HSC1. Munitiones sive turres tribus de causis solent a Regibus edificari.
marg.|
HSC1. Primo, in confinio Regni sui et terre hostium suorum, tum ad muniendum terram, tum ad reponendum predam de rebus hostium acquisitam. Sic Dominus iuxta civitates et villas, ad litteram, que pro magna parte sunt iam hosti Domini subiecte, id est diabolo edificavit antiquitus et adhuc edificare non desinit castra sua, scilicet claustra Religiosorum, ut ibi reponat, si quam predam rapuerit de manibus hostium et per hoc reprimat sevitiam malorum. Unde Canticorum 7.b. Nasus tuus, scilicet Religio, ubi percipitur et sentitur odor celestium gaudiorum, sicut turris Libani. Hoc dicit, quia ibi custodiuntur dealbati, vel quia ibi optant dealbari, qui ibi sunt, vel quia ibi est fertilitas bonorum spiritualium. Que est contra Damascum quod interpretatur potus sanguinis et significat diabolum, contra quem Dominus novas religiones instituit.
marg.|
HSC1. Ad hoc castrum, scilicet Religionem mittit Dominus homines prius mundanos, quos tamen iam fecit suos discipulos.Λ} Mt. 21.a. Ite in castellum quod contra vos est.
marg.|
HSC1. Secundo, solet turris edificari, ut in ea reponatur thesaurus, qui sunt electi, in quibus est oculus Domini. Ps. 33. Oculi Domini super iustos. Et Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
marg.|
HSC1. Tertio, solet aliquando turris edificari, ut ibi sponsa recludatur ; sic Dominus, quia Deus zelotes est, sponsas suas in religionibus vult includi. Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia.
marg.|
HSC1. {a}
Polluit regnum et Principes eius
id est omnes permisit pollui, qui habent super Ecclesiam principatum.
marg.|
HSC1. {
293rb
}Vel sic.a}
Precipitavit Dominus fina
liter peccantes. Is. 25.c. Precipitavit Dominus mortem in sempiternum.
marg.|
HSC1. {b}
Nec peperit ad l
iberandum. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.|
HSC1. {c}
Omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo
id est Principes et Prelatos Ecclesie et claustrales, qui recte per Iacob designantur. Iacob enim luctator et ipsi debent luctari contra tentationes, tam carnales, quam spirituales. Unde Eph. sexto b. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus Principes et Potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum.
marg.|
HSC1. Item cum sapientia, ut illam acquirant. Eccl. ultimo c. Colluctata est anima mea in illa, id est sapientia.
marg.|
HSC1. Item cum Angelo magni consilii, ut ab illo benedicamur. Gn. 32.f. Ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Prius tamen dicitur quod iste, qui luctatus est cum Angelo, transierat vadum Iaboth, qui interpretatur pulvis et significat terrenas divitias, que fluunt sicut aqua et steriles sunt et infructuose sicut pulvis et excecant etiam oculos mentis.
marg.|
HSC1. Prima lucta fit in carnis afflictione et spiritus sui humiliatione.
marg.|
HSC1. Secunda, in studio legis divine.
marg.|
HSC1. Tertia, in oratione et contemplatione. Et qui vult in hac lucta proficere, oportet quod prius transeat vadum Iaboth.
marg.|
HSC1.
Speciosa clau
stri, sunt, votum paupertatis, continentie et obedientie, de quibus Is. 41.e. Ponam in deserto, id est in claustro, Abietem, Ulmum, Buxum.
marg.|
HSC1. Abies ad alta se erigens est paupertas, que ad celum elevat suos amatores. Mt. quinto a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum celorum. Et nota quod de abietibus fiunt mali in navibus et navis, cuius malus fractus est, in periculo est. Sic religio navis est, cuius malus est paupertas, que si fracta est, in periculo est Religio. Et in multis iam fracta est malus, sicut predixerat. Is. 30.d. Relinquemini sicut malus navis in vertice montis et quasi signum super collem. Et bene dicit, quia in multis Religiosis iam non est veritas religionis, sed tantum signum, quia habitus tantum et non res significata per habitum.
marg.|
HSC1. Per Ulmum que non facit fructum ex se, sed tamen vitem sustentat cum fructus dulcedine significantur castitas, que hic fecunditatem fructus corporalis non facit, sed tamen habet iucunditatem fructus spiritualis. Hec arbor frequenter crescit in cemeteriis. Quia dicit Gregorius. Nihil adeo valet ad reprimenda carnis desideria, quam cogitare qualis ipsa futura sit mortua.
marg.|
HSC1. Exemplum de quodam Eremita, qui fructum carnis cuiusdam mortue mulieris, quam prius dilexerat, ad nares suas apponebat, quotiens de ea recogitabat ; et sic per fetorem liberabatur.
marg.|
HSC1. Per Buxum, que parum se extollit in altum et semper viret, significatur humilitas obedientie. De his dicitur Is. 60.c. Gloria libani ad te veniet. Abies et Buxus et Pinus simul ad ornandum locum sanctificationis mee.
marg.|
HSC1. {e}
Munitiones virginis Iuda deiecit in terram. Est
virginitas corporalis, de qua non loquitur hic. Et est virginitas spiritualis, que est integritas fidei, de hac dicit hic, quia virgo dicitur anima, quamdiu fides integra et sana est in ea. Hanc virginem corrumpunt heretici. Eccl. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam. Est autem virgo ille, qui corde credit et ore confitetur. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam etc.
Et d
icit, virginis Iuda, ut utrumque statum comprehendat, active, scilicet et contemplative. Est enim confessio laudis et hec est contemplativorum. Est etiam confessio peccati et hec est activorum, vel potentium. Confessio laudis suas habet munitiones et suas turres. Munitiones sunt psalmodia et actio gratiarum de beneficiis a Deo receptis. Ps. 49. Sacrificium laudis honorificabit me.
marg.|
HSC1. Item turres, sunt frequentia orationis devote et attentio meditationis sancte, quibus stipatur anima. Mt. 26.d. Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Quando autem hec cessant per acediam, tunc munitiones anime destruuntur. Sicut factum est in Apostolis in Passione Domini. Mt. 26.d. Invenit eos dormientes, erant enim oculi eorum gravati. Item confessio peccatorum habet turres, que sunt structura bonorum operum, que pertinent ad satisfactionem, ut ieiunium et eleemosyne et huiusmodi. Oportet enim satisfactionem{Θ}adiungi confessioni. Mi. 4.c. Dole interius et satage exterius, filia Sion. Na. 3.c. Hauri tibi aquam propter obsidionem, extrue munitiones tuas. Hec destruuntur quando a bonis operibus amica cessat, sed quando ad inanem gloriam, vel ad avaritiam convertitur, tunc deiiciuntur in terram. Na. tertio c. Munitiones tue sicut ficus cum grossis suis, que si concusse fuerint, cadent in os comedentis.
marg.|
HSC1. {a}
Polluit Regnum et Principes eius. Reg
num est rationis imperium, Principes sunt sensus sub eo militantes. Regnum ergo polluitur, quando ratio, cuius est regere sensus, peccato consentit. Principes polluuntur, quando sensus exequuntur operando turpitudinem, cui ratio consentit. Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi, sic et ministri eius et qualis rector civitatis, tales inhabitantes in ea.
Numérotation du verset
Lam. 2,3
marg.|
HSC1. {c}
Confregit
id est vere Regnum destruxit et Principes eius pollutos ostendit, quia, confregit, qui prius solidaverat.
marg.|
HSC1. {d}
In ira furoris sui omne cornu Israel
id est Principum fortitudinem.
marg.|
HSC1. {e}
Avertit retrorsum dexteram suam
id est protectionem suam, ne eos defenderet.
marg.|
HSC1. {f}
A facie inimici
id est a presentia Chaldeorum, vel Romanorum, quibus Dominus se non opposuit pro Iudeis, quando ad obsidendam Hierusalem venerunt.
marg.|
HSC1. {g}
Et succendit in Iacob
id est in tota terra Iudeorum.
marg.|
HSC1. {h} quasi
ignem flamme devorationis in gyro qui
omnia devorat, sic et tota terra Iudeorum fuit destructa.
Numérotation du verset
Lam. 2,3
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {c}
Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel
id est cornutos Ecclesie. Prelati Ecclesie non sine causa cornuti sunt, quia hoc est ad significandum quod non debent esse raptores. Nullum enim animal habens cornua vivit de rapina, ut dicitur. Et hec est causa, quia non habent dentes acutos.
marg.|
HSC1. Item inter animalia nullum habet cornua plena nisi cervus et tamen deponit ea, sic prelati, si plena caritate haberent, deponerent se per humilitatem.
marg.|
HSC1. {e}
{4.293vb}
Avertit retrorsum dexteram suam Fili
um, scilicet qui est dextera Patris.
marg.|
HSC1. {f}
A facie inimici
id est diaboli insequentis.
marg.|
HSC1. {g}
Et succendit in Iacob,
quasi
ignem flamme devorantis in gyro. Hic
est ignis luxurie. Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans. Et cupiditatis. Unde Am. 7.a. Vocavit iudicium ad ignem. Et dicit : In gyro, quia Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student.
marg.|
HSC1. Moraliter, per cornu quod excedit carnem spiritualis gratia significatur. Ioel. 2.g. Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Unde facies Moysi apparuit cornuta. Ex. 34.d.
marg.|
HSC1. {e}
Avertit retrorsum dexteram suam Domi
nus, ne scilicet protegeret.
marg.|
HSC1. {f}
A facie inimici
id est a tribulatione et tentatione.
marg.|
HSC1. {g}
Et succendit in Iacob,
quasi
ignem flamme devorantis in gyro. Is.
42.d. Combussit eum in circuitu. Hoc fit, quando propter proprias concupiscentias implendas hec temporalia concupiscit et sic totum quod facit, reflectitur ad amorem sui. 2Tim. 3.a. In novissimis temporibus erunt homines seipsos amantes. Et ideo talis amor comparatur clibano, in quo flamma facit gyrum. Os. 7.b. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Notandum autem quod cornu potest accipi multipliciter.
marg.|
HSC1. Est
cornu.
] Potestatis. Za. 1.d. Hec sunt cornua, que ventilaverunt Iudam.
marg.|
Superbie. 3Rg. 22.b. Fecit sibi Sedechias cornua ferrea, in quo notatur duritia Prelatorum, que revera ex superbia est, non ex iustitia et si ipsi dicant se iustos.
marg.|
Dignitatis. Dn. 8.f. Cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est Rex primus : quod autem fracto illo surrexerunt pro eo quatuor, quatuor Reges de gente eius consurgent. 1Rg. 16.a. Imple cornu tuum oleo, non dicit ferro, contra duros Prelatos.
marg.|
Defensionis. Dt. 33.c. Cornua Rhinocerotis contra illius.
marg.|
Cognati Prelatorum. Am. 3.d. Amputabuntur cornua altaris : Et Ecclesiast. 47.b. Confregit cornua illorum in eternum.
marg.|
Advocationis. Ez. 34.e. Cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora.
Numérotation du verset
Lam. 2,4
marg.|
HSC1. {i}
Tetendit arcum suum comm
inando per Prophetas, captivitatem futuram per Chaldeos, qui sunt sagittarii. Arcus autem Domini dicitur exercitus Chaldeorum, quia illi de voluntate Domini contra Hierusalem venerunt.
marg.|
HSC1. {k} quasi
inimicus hoc
dicit, quia amicus etsi arcum aliquando tendit, tamen sagittam non emittit, sed inimicus emittit, sic Dominus penam comminatam emisit.
marg.|
HSC1. {l}
Firmavit dexteram suam
quasi
hostis ad p
ercutiendum scilicet.
marg.|
HSC1. {m}
Et occidit omne quod pulchrum erat visu
id est pulchros homines et pulchras mulieres.
marg.|
HSC1. {n}
In tabernaculo filie Sion Iude
e, scilicet vel Hierusalem.
marg.|
HSC1. {a} {
294ra
} {Δ}
Effudit larg
e et pure et crudeliter, quia quasi ignem indignationem suam. Unde nomine effusionis violentia et abundantia designatur. Is. 8.b. Adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes, Regum Assyriorum, quasi dicat : non stillabit, sed effundet. Hoc maxime impletum est sub Romanis, quando tota indignatio Domini effusa est.
Numérotation du verset
Lam. 2,4
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {i}
Tetendit arcum suum. Arc
us subito percutit et incautos et significat sententiam iudicii quod quasi fur veniet. Mt. 24.d. Si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique etc.
Is.
5.g. Sagitte eius acute et omnes arcus eius extenti. Sagitte sunt terrores, de quibus Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Et dicit pluraliter arcus, quia timor mortis, qui subito percutit et timor etiam Iudicii est arcus quasi inimicus. Iob. 30.c. Mutatus es mihi in crudelem. Quondam tetendit Dominos arcum quasi amicus. Gn. 9.b. Arcum meum ponam in nubibus celi. Iste arcus fuit Beata Virgo, de quo arcu emittuntur sagitte misericordie. Item arcus Predicator vel Confessor. Eccl. 50.a. quasi arcus refulgens inter nebulas glorie. Isti arcus tenduntur in Quadragesima, sed postea nimis relaxantur a multis.
Tetendit ergo arcum suum ad p
ercutiendum de longe eos, qui a Deo longe recesserunt.
marg.|
HSC1. {l}
Firmavit dexteram suam
quasi
hostis ad p
ercutiendum me. Is. 5.f. Et 10.a. Adhuc manus eius extenta.
marg.|
HSC1. {m}
Et occidit omne quod pulchrum erat visu
id est decorem exterioris conversationis. De qua Ct. c. 4.a. Quam pulchra es amica mea, absque eo quod intrinsecus latet.
marg.|
HSC1. Vel,
Pulchrum visu, sc
ientiam. Unde lignum scientie pulchrum erat visu. Sed pulchrum visu deletur, quando color conversationis deformatur. Iob. 20.d. Cutis mea denigrata est super me, id est exterior conversatio.
marg.|
HSC1. {n}
In tabernaculo filie Sion
id est in Ecclesiasticis personis, que sunt tabernacula Sion quod interpretatur specula, vel speculum et ipsi sunt deputati custodie aliorum, Θ sicut in castro specula. Sed dicit Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes. Item debent esse speculum honestatis. Sed multi sunt speculum turpitudinis in Ecclesia Dei. Ier. 23.a. In Prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterii et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum.
marg.|
HSC1. {a}
Effudit
quasi
ignem indignationem suam. Qua
ndo Dominus flagellum ad corruptionem immittit ; tunc effundit quasi aquam suam indignationem. Aqua enim lavat et purgat sordes ; sed quando ad conterendum, quasi ignem tunc effundit. Quibusdam enim hic incipit pena gehennalis, sicut patet de Sodomis. Gn. 19.e. Et de Herode, Act. 12.d. De his dicit Dominus Ez. 22.g. Effudi super eos indignationem meam et in igne ire mee consumpsi eos. Primum significatum est per diluvium quod cessavit et determinate ascendit, scilicet quindecim cubitis. Gn. 7.d. Quia tantum ascenderat fumus peccati. Decem cubiti pertinent ad decem mandata, quinque, ad excessus quinque sensuum, quibus transgrediuntur mandata. Aqua itaque ascendit quindecim cubitis super montes, ut sic ostenderetur quod mittebatur ad purgationem transgressionum decem mandatorum, que fuerunt per excessus quinque sensuum. Secundum significatur per iudicium futurum per ignem.
Numérotation du verset
Lam. 2,5
marg.|
HSC1. {b}
Factus est Dominus velut inimicus
quasi vere effudit indignationem, quia factus est Dominus velut inimicus propter scelera Iudeorum, quasi dicat : non vere est inimicus, quia naturaliter est sue imaginis amicus, Sap. 11.d. Parcis omnibus, quia tua sunt, Domine, qui amas animas.
marg.|
HSC1. {c}
Precipitavit Israel popu
lum, scilicet.
marg.|
HSC1. {d}
Precipitavit omnia menia eius
id est alta edificia, in quibus est decor civitatis. Vel menia, id est muros.
marg.|
HSC1. {e}
Dissipavit munitiones eius
id est turres. Idem supra eodem. Precipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Iacob etc.
Tame
n illud expositum est de Templo, hoc de turribus.
marg.|
HSC1. {f}
Et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
id est de utroque sexu multos humiliavit per captivitatem.
Numérotation du verset
Lam. 2,5
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {b}
Factus est Dominus velut inimicus expo
nendo Ecclesiam tribulationibus, vel proprie voluntati deserendo, que est maxima ira Dei, ut dicit August. Et bene dicit, Factus est Dominus velut inimicus, quia ex se amicus est, sed peccata nostra faciunt eum quasi inimicum, infra 3.d. Non enim ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum. “Quique dolet quotiens cogitur esse ferox”. Unde Is. 27.a. Quis dabit me spinam et veprem in prelio gradiar super eam.
marg.|
HSC1. {c}
Precipitavit Israel
id est Ecclesiam. Hoc facit quando ipsa inclinat se ad terrena. Iob. 30.c. Elevasti me, in dignitate, scilicet seculari, vel prosperitate temporali. Is. 60.c.
Ponam te in superbiam seculorum et
quasi super ventum ponens elisisti me valde. Unde 4Rg. 9.g. duo eunuchi precipitaverunt Iezabel de turre. Iezabel, que interpretatur fluxus sterquilinii, est anima fluens post temporalia per amorem. Hanc precipitant duo eunuchi, scilicet vanitas et voluptas mundi, que utroque sterilis est, quando decurrunt, id est de altitudine contemplationis inclinant ad vallem terrenitatis. Vel, Israel, id est religiosum, qui precipitatur per superbiam {
294rb
} Lc. 10.c. Videbam Sathanam quasi fulgur de celo cadentem. Item per adulationem. Is. nono. c. Et qui beatificantur precipitati. Item per luxuriam. Mt. octavo. g. dicitur de porcis quod magno impetu precipitati sunt in mare.
marg.|
HSC1. {d}
Precipitavit omnia menia eius et dissipavit munitiones eius meni
a sunt, quibus civitas extra cingitur. Munitiones sunt turres, quibus intra munitur Menia ergo anime sunt custodie quinque sensuum exteriorum. Ps. 38. Dixi custodiam vias meas. Munitiones intus sunt habitus virtutum. Alta enim turris est humilitas, fortis patientia, pulchra castimonia et huiusmodi, de quibus. Ps. 121. Et abundantia in turribus tuis. Quando ergo custodia sensuum et virtutes amittuntur et menia et munitiones destruuntur.
marg.|
HSC1. {f}
Et replevit et d
ivitiis et deliciis, vel bonis simulatis.
marg.|
HSC1. {g}
In filia Iuda
id est in hypocritis, qui sunt filie Ecclesie et non filii. Ps. 143. Filie eorum composite, circumornate ut similitudo Templi ; habent enim speciem pietatis, sed virtutem abnegantes, 1Tim. 3.a. Dicuntur autem filia Iuda propter confessiones, quas frequentant et psalmos, quos decantant, ut videantur ab hominibus, Mt. 6.b. Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, Eccles. 19.d. Est qui nequiter se humiliat et interiora eius plena sunt dolo. Sed quia in Ecclesia sunt tales de utroque sexu, propter hoc sequitur.
marg.|
HSC1. {h}
Humiliatum et humiliatam. Hi
sunt exterius humiliati, sed spiritu inflati, de quibus Col. 2.d. Nemo vos seducat in humilitate et religione Angelorum, que non vidit, ambulans frustra inflatus sensu carnis sue et non tenens caput.
Numérotation du verset
Lam. 2,6
marg.|
HSC1. {i}
Dissipavit
quasi
hortum tentorium suum
id est Templum, vel Hierusalem, quam appellavit tentorium, propter celerem depositionem, quasi dicat : sicut hortus herba eradicata remanet horribilis, sic Hierusalem destructa fuit abominabilis et terribilis. Vel, quasi hortum, id est tam leviter, ac herbe eradicarentur de horto.
marg.|
HSC1. {k}
Demolitus est
id est destruxit.
marg.|
HSC1. {l}
Tabernaculum suum idem
est quod tentorium.
marg.|
HSC1.
{4.
294va} {Δ} {a}
Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum hoc
maxime ad ultimam captivitatem pertinet, quando iam gratia manifestata, prioris legis observantie penitus sunt evulse. Is. 1.d. Solemnitates vestras odivit anima mea.
marg.|
HSC1. {d}
Et
scilicet tradidit, in opprobrium, in indignationem furoris sui Regem et Sacerdotem. Ad litteram. Regi honor debetur, devotio in Sacerdote honoratur, at nunc pro honore, opprobrium Regi, pro devotione, indignatio Sacerdoti redditur, ut omnis excellentia et Religio Iudaici populi destructa esse intelligatur. Sed quare hoc ? Quia :
Numérotation du verset
Lam. 2,6
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {i}
Et dissipavit
quasi
hortum. Ecc
lesia est hortus Domini, ubi sunt rose Martyrum, lilia Virginum, viole Confessorum, Ct. 4.d. Hortus conclusus soror mea.
marg.|
HSC1. Item anima fidelis, ubi sunt flores odoriferi, bone, scilicet cogitationes, sancta desideria, alte et profunde meditationes, Eccl. 2.a. Feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis ardoribus. Hic hortus fit in Baptismo. Gn. 2.b. Plantaverat autem Dominus Paradisum voluptatis a principio. Hoc fit, quando anima baptizatur, tunc in ea plantantur arbores, scilicet diverse virtutes. Sed ab hac plantatione eiicitur homo, quando cadit in peccatum. Hic hortus deliciosus est. Unde Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum.
marg.|
HSC1. Item fructuosus est Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum. Talem plantam, que sic fructu est onerata, ut eam oporteat appodiari, videre est pulchrum ; sic Dominus cum videt animam operibus oneratam, ita quod per se sufficere non potest vigiliis, psalmodiis, disciplinis, ieiuniis et huiusmodi, auget gratiam quasi novum fulcimentum gratie subministrans et tunc pulchrum est eam videre.
marg.|
HSC1. Item propter condensitatem arborum facit umbram amenissimam, Hab. 3.a. Deus ab Austro veniet et sanctus de monte umbroso et condenso. Huius horti est hortulanus Christus, qui rigat gratia et doctrina eradicat malas cogitationes et plantat bonas. Vel hortus Domini spiritualiter est claustralis, qui debet esse irriguus per abundantiam lacrimarum. Is. 58.c. Eris sicut hortus irriguus et sicut fons, cuius non deficient aque.
marg.|
HSC1. Item conclusus per munditiam castitatis et severitatem discipline. Ct. 4.d. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus.
marg.|
HSC1. Item voluptuosus per contemplationem. Ioel. 2.a. quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti. Hic hortus suas amittit delicias, quando suggestioni Diaboli succumbit. Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Sed quid ? Ad vocem loquele grandis, id est Diabolice suggestionis, vel humane adulationis, ignis exarsit in ea et combusta sunt fruteta eius.
marg.|
HSC1. Item has amittit, quando de fructu superbit. Is. 1.c. Derelinquetur filia Sion, sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario et sicut civitas, que vastatur. Quid debet esse in hoc horto, subiungit, quia duo, scilicet contemplatio et actio. De primo dicit, tentorium suum. De secundo demolitus est, id est destruxit, tabernaculum suum, Iohel 1.d. Demolita sunt horrea.
marg.|
HSC1. In tentorio sunt milites ibi enim se armant contra nequitias spirituales. Iob. 7. Militia est vita hominis super terram,Θhec est contemplatio. Tabernaculum defendit a pluvia, estu et cumate, sic activa. Is. 4.b. Tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. Bene autem tentorio et tabernaculo comparatur religio, vel Ecclesia, quia non iam eterna sed temporalia mediatur et amat. Iob. 18.c. Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi Rex interitus, habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est. Ps. 51. Evellet te et emigrabit te de tabernaculo etc.
marg.|
HSC1. {a}
Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem que
est feriatio a malis. Et hoc est festum laicorum. Ex. 20.b. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est. Non facies in eo omne opus tu et filius tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
marg.|
HSC1. {c}
Et sabbatum quod
innuit vacatio ab occupationibus mundi. Et hoc est festum clericorum. Ex. 16.g. Die septimo maneat unusquisque apud semetipsum. Dominus ergo obliviscitur et festivitatem et sabbatum, quando laicus a gratia cadit in peccatum et clericus a quiete mentis descendit ad curas seculi, Ez. 3.e. Si conversus fuerit iustus a iustitia et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitie eius, quas fecit. Vel ad litteram.
marg.|
HSC1. {b}
Festivitatem Sanc
torum.
marg.|
HSC1. {c}
Et sabbatum domi
nicalium dierum.
marg.|
HSC1. {a}
Dominus tradidit oblivioni homi
num, id est tradi permittit, quia nihil iam ab hominibus reputantur, nec ea celebrant, 1Mcc. 1.e. Dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honores eius in nihilum. 2Mcc. 4.c. Ita ut Sacerdotes iam non circa altaris officium dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestre et prebitionis eius iniuste et in exercitiis disci et patrios quidem honores nihil habentes, Grecas glorias optimas arbitrati sunt.
marg.|
HSC1. {d}
Et in opprobrium et in indignationem furoris sui Regem et Sacerdotem Regn
um pertinet ad rationem, sed Sacerdotium ad affectationem. Huius Regis est omnia interiora et exteriora sub regimine rationis moderari. Proverbior. 20.b. Rex. qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Et sicut per tyrannides, quas aliquis exercet, meretur amittere Regnum, sic ratio cum{
294vb
}abutitur sibi data potestate. Eccl. 10.a. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos. Quando igitur regnat sensualitas, tunc regnum traditur opprobrio. Ecclesiasticor. 10.c. Ve terre cuius Rex puer est. Multo ergo fortius, cum femina Rex est. Is. 3.a. Dabo pueros Principes eorum et effeminati dominabuntur eis. Item Sacerdotis est orare pro populo, precibus et lacrimis ipsum populum reconciliare Deo, victimas immolare, sic ad affectionem pertinet et hec orat. Item gemitus et contritio et hec reconciliant. Item obedientia preceptorum et executio et per omnes carnales affectiones immolat et mortificat. De hoc sacrificio dicit Eccles. 35.a. Sacrificium salutare attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate. Hoc sacrificium ab anima tollitur et datur in opprobrium, quando carnis desideria vivere permittuntur.
Numérotation du verset
Lam. 2,7
marg.|
HSC1. {e}
Repulit Dominus altare suum quia
a gentibus prophanatum.
marg.|
HSC1. {f}
Maledixit sanctificationi sue
id est urbi, quam sibi ut sanctam elegerat. Ps. 77. Et elegit tribum Iuda, montem Sion, quem dilexit. Huic maledixit captivitati, exponendo.
marg.|
HSC1. {g}
Tradidit in manus inimici Chal
dei, vel Romani.
marg.|
HSC1. {h}
Muros turrium eius
id est turres munitas, quasi non solum muros civitatis exterius, sed etiam muros interiorum turrium destruxerunt.
marg.|
HSC1. {i}
Vocem dederunt in domo Domini gaud
entes : se prevaluisse et omnia occupasse.
marg.|
HSC1. {k}
Sicut in die solemni sole
bant gaudere Iudei, qui ad solemnitatem convenerant, sic fecerunt Chaldei capta civitate.
Numérotation du verset
Lam. 2,7
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {e}
Repulit Dominus altare suum. Hoc
altare est ipsa mensa ; quadrum per quatuor virtutes. Cardinales, de quibus Sap. 8.b. Sobrietatem et prudentiam docet et iustitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus. Vel quadrum, propter quatuor animi affectiones, scilicet timorem et amorem, gaudium et dolorem. Hostia, que hic offertur, est ipse homo. Romanor. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hoc altare repellitur, quando opera directarum virtutum, vel affectionum ad terrena convertuntur, vel ad carnalia. Os. 5.a. Victimas declinastis in profundum, id est vos ipsos ad terrena convertistis. Item ante hoc altare offeruntur orationes, oblationes et sacrificia. De orationibus. Os. ultimo b. Reddemus vitulos labiorum nostrorum, id est laudes et orationes. Repelluntur autem, quia non vult Dominus audire rogantem illum, qui eum noluit audire precipientem. Unde Ecclesiast. 34.d. Qui ieiunat a peccatis et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se ? Orationem eius quis exaudiet ? Item non vult audire supplicantem, qui pauperem noluit audire clamantem. Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur. De hoc altari Lv. 6.b. Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet Sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies. Iste ignis est caritas. Lc. 12.f. Ignem veni mitterem in terram et quid volo, nisi ut accendatur ? Ignis materialis ex duobus alitur, aridis, scilicet et unctuosis et in illis, qui sunt aridi et desiccati ab humore et fluxu concupiscentiarum et qui sunt uncti per pietatis oleum erga proximum, viget per caritatis incendium.
marg.|
HSC1. {f}
Maledixit sanctificationi sue. San
ctificatum dicitur, quo a communi usu separatum Dei servitio mancipatur. Isti sunt maxime Clerici, qui dicuntur a cleros quod est sors. Ipsi enim sortiti sunt Dominum, quasi sortem suam. Unde quando fit eis corona, dicitur Dominus pars hereditatis mee etc.
Hec
sanctificatio maledicitur, quando cum communibus usibus mancipatur, id est peccatis. Os. 8.c. Factus est Israel quasi vas immundum, Is. 24.a. Erit sicut populus, sic Sacerdos. Et utinam non peior quam populus sit Sacerdos, ut dicit Bernardus.
marg.|
HSC1. {g}
Tradidit in manus inimici muros turrium eius Turr
es sunt habitus virtutum. Muri custodie sensuum, supra eodem b. Precipitavit omnia menia eius. Vel turres et muri sunt Prelati. Is. 26.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes.
marg.|
HSC1. {i}
Vocem dederunt in domo Dei, sicut in die solemni. Que
libet virtus vocem suam habet, ut anima affectata clamare dicitur. Ex. decimo quarto d. Quid clamas ad me ? Sic unumquodque vitium habet vocem suam et clamorem. Proverbior. trigesimo. b. Sanguisuge sunt due filie, que semper clamant, affer, affer. Hec sunt vanitas et voluptas. Clamant enim vitia, quando se se adhortantur et invitant. Gula enim invitat luxuriam, superbia ambitionem et hypocrisim ; cupiditas, furtum, rapinam, exactionem. Is. trigesimo primo. d. Requiescent ibi bestie et replebuntur domus eorum draconibus, id est maioribus peccatis et habitabunt ibi struthiones, id est simulationes et pilosi saltabunt ibi, id est primi motus et respondebunt ibi ulule in edibus suis, quia vitia adinvicem se invitant.
Numérotation du verset
Lam. 2,8
marg.|
HSC1. {l}
Cogitavit Dominus dissipare non
dicit dissipavit, quia diu exspectavit Dominus, quasi dicat : ex deliberatione dissipavit.
marg.|
HSC1. {m}
Murum filie Sion
id est munitiones populi Iudaici. Quem dicitur Dominus dissipare, quia a flagellis vel a ruina
{4.
295ra}
Δ non protegit.
marg.|
HSC1. {a}
Tetendit funiculum suum ad d
estruendum, qui tamen non solet tendi nisi in constructione murorum. Sed sic innuit quod sicut murus ex magna deliberatione factus est, sic ex causa rationabili quasi ex magna deliberatione destructus. Et est simile 2Rg. 8.a. Percussit David Moab et mensus est funiculo.
marg.|
HSC1. {b}
Et non avertit
id est non retraxit.
marg.|
HSC1. {c}
Manum suam a perditione
quasi dicat : usque ad consumptionem percussit.
marg.|
HSC1. {d}
Luxitque antemurale
id est Iudei, quando viderunt antemurale destructum.
marg.|
HSC1. {e}
Et murus pariter dissipatus est cum
antemurali, scilicet et non solum hoc, sed
Numérotation du verset
Lam. 2,allegorice
marg.|
HSC1. {l}
Cogitavit Dominus dissipare murum filie Sion
id est firmum propositum et consuetudinem in malo quod facit, quando ad penitentiam longanimiter exspectat. Romanorum secundo a. An ignoras quoniam benignitas Dei ad penitentiam te exspectat ?
marg.|
HSC1. {Θ} {a}
Tetendit funiculum suum
id est penam, qua tales puniat protraxit. So. 2.a. Ve, qui habitas funiculum maris gens perditorum.
marg.|
HSC1. {b}
Et non avertit manum suam a perditione. Is.
9.a. Et adhuc manus eius extenta. propter hoc dicit Eccles. 7.a. Non alleges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis.
marg.|
HSC1. {d}
Luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est. fil
ia Sion est Ecclesia, murus eius est cetus Prelatorum Ecclesiasticorum, antemurale Principes seculares, qui Ecclesiam defendunt. Antemurale ergo luget, id est lugere facit pauperes, quos ipsi Principes opprimunt per rapinam. Et hoc est quod murus, id est cetus Prelatorum Ecclesiasticorum dissipatus est per avaritiam. Ier. 6.c. Omnes avaritie student et a Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Item filia Sion, Religio, antemurale eius sunt conversi et officiales, qui procurant exteriora, murus sunt Claustrales intus residentes. Antemurale luget : quia conversi et officiales res communes appropriant et imbursant et ideo murus, id est cetus Claustralium dissipatur. Item filia Sion est anima, antemurale est patientia, murus interior est pax pectoris. Antemurale luget, quando patientia tristis est in adversis et ideo murus, id est pax pectoris dissipatur. Et ideo Ecclesia, Religio et anima patet Demonibus : quia muri eius dissipati sunt, sicut ovile non septum patet lupis, ut possit dici illud Is. 56.c. Omnes bestie agri venite ad devorandum universe bestie saltus..
Numérotation du verset
Lam. 2,9
marg.|
HSC1. {f}
Defixe sunt in terra porte eius
id est ad terram corruerunt, non amplius erigende.
marg.|
HSC1. {g}
Perdidit et contrivit vectes eius qui
erant in arca et in mensa.
marg.|
HSC1. {h}
Reges eius et Principes eius in gentibus
scilicet perdidit, quasi dicat : totum dominium suum perdidit Sion.
marg.|
HSC1. {i}
Non est lex quia
tempore Chaldeorum libri legis combusti fuerunt.
marg.|
HSC1. {k}
Et prophete eius
] scilicet pseudo.
marg.|
HSC1. {l}
Non invenerunt visionem a Domino quam
tamen se vidisse asserebant.
Numérotation du verset
Lam. 2,9
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Defixe sunt in terra porte eius
id est quinque sensus in terrenis. Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre.
marg.|
HSC1. {g}
Perdidit et contrivit vestes eius
id est cautelas que circa sensus sunt, ut claudantur, cum oportet et expedit, ut aperiantur : quia pro tempore est loquendum et tacendum. Eccl. 20.a. Sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus. Sed e converso, multi sunt valde cauti ad terrena, que valde sunt pauca. Is. 15.d. Vectes eius usque ad Segor, que interpretatur parvula. Extendunt enim se ad ea, que nihil sunt. Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat et nihili.
marg.|
HSC1. {h}
Reges eius et Principes eius perd
idit, scilicet in gentibus. Rex in anima est ratio, Principes sunt vires, que sub ea principantur, gentes sunt motus carnales. Perduntur ergo Reges et principes, quando ratio et vires alie per carnales motus impediuntur.
marg.|
HSC1. {i}
Non est lex spir
itus, sed potius carnis. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis.
marg.|
HSC1. {k}
Et Prophete eius non invenerunt visionem a Domino Hi P
rophete sunt providentie interne et quando anima providentiam habet et sollicitudinem nimiam de terrenis, tunc non habet a Domino visionem. Et dicitur Mt. 6.d. Nolite solliciti esse. Ier. 23.d. Non mittebam Prophetas et ipsi currebant. Sed quando sunt de bonis eternis, tunc habent a Domino visionem, sicut habuit Iacob, dicens. Gn. 30.e. Cras respondebit mihi iustitia mea, quando placitum tempus advenerit coram te. He providentie, vel provisiones semper reficiunt animam spe in presenti vita. Et hoc est quod corvus pascebat eliam in torrente Carith, 3Rg. 17.a.
Numérotation du verset
Lam. 2,9
allegorice
allegorice
marg.|
HSC1. {f}
Defixe sunt in terra porte eius
id est Prelati Ecclesie, quorum officium est introducere bonos in Ecclesiam et malos eiicere. Apc. 21.f. Singule porte erant ex singulis margaritis. He porte semper debent esse aperte et maxime in tempore famis et necessitatis. Apc. 21.g. Porte eius non claudentur per noctem. Sed de istis portis multe defixe sunt in terra, quia nimis amant terrena. Ez. 41.c. Terra erat usque ad fenestras. So. 1.c. Visitabo super viros defixos in fecibus suis. Per hoc quod dicit defixos, notatur quod difficile est eos amoveri a temporalibus. Non sic erant Apostoli defixi. Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te.
marg.|
HSC1. {g}
Perdidit et contrivit vectes eius per
vectes, qui sunt munitiones portarum, intelliguntur Doctores, vel predicatores. Et dicuntur vectes a vehendo, quia vehunt arcam, id est Ecclesiam, que per arcam legis significatur. Vectes autem illi, qui ponebantur in Arca erant de lignis{
295rb
}Sethim imputribilibus et odoriferis et erant deaurati, erant etiam semper in annulis aureis. Sic Predicatores et Doctores debent esse imputribiles per castitatem ; odoriferi per bonam famam, vel per bonam opinionem. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus etc.
Item
deaurati per sapientiam, Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt de ore eius. Item debent esse in annulis aureis semper per quatuor latera arce : quia debent esse in iugi memoria et meditatione quatuor Evangeliorum. Vel vectes sunt iudicia. Prv. 18.d. Et iudicia quasi vectes urbium.
marg.|
HSC1. {h}
Reges eius
etc.
maio
res, scilicet et minores Prelati. Vel ad litteram, Principes in gentibus, id est peccatis, sup. 1.a. Habitavit inter gentes, nec invenit requiem.
marg.|
HSC1. {i}
Non est lex que
liget, quia lex dicitur a ligando : Et ubi est vitiorum dissolutio, non est virtutum colligatio : De qua Eccl. 6.d. Vincula illius alligatura salutaris. Unde Is. 1.b. Vulnus et livor et plaga tumens non est circum ligata. Unde Mc. 5.a. Demoniacus non poterat ligari. Ier. 2.d. Rupisti vincula et dixisti, non serviam.
marg.|
HSC1. {k}
Et Prophete eius
id est Doctores.
marg.|
HSC1. {l}
Non invenerunt visionem a Domino
id est spiritualem intelligentiam. Mt. 7.c. Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.
Numérotation du verset
Lam. 2,10
marg.|
HSC1. {m}
Sederunt in terra in s
ignum doloris et abiectionis.
marg.|
HSC1. {n}
Conticuerunt senes non
audientes mutire.
marg.|
HSC1. {o}
Filie Sion Ad littera
m, mulieres de Hierusalem.
marg.|
HSC1. {p}
Consperserunt cinere capita sua virg
ines Hierusalem.
marg.|
HSC1.
{4.
295va} {Δ} {a}
accincte sunt ciliciis in s
ignum penitentie. Ier. 6.g. Filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere.
marg.|
HSC1. {e}
Abiecerunt in terra
etc.
in s
ignum doloris. Filie dicit et virgines in masculino genere, ut sic ostendat quod in utroque sexu fuerunt afflicti.
Numérotation du verset
Lam. 2,10
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {m}
Sederunt
etc.
Adhu
c Ieremias plangit destructionem Ecclesie, que maxime fit per avaritiam et ignorantiam et negligentiam Prelatorum. Unde dicit : Sederunt in terra, per avaritiam.
marg.|
HSC1. {n}
Conticuerunt per
ignorantiam.
marg.|
HSC1. {o}
Senes filie Sion
id est Prelati Ecclesie inter suos inimicos inveterati. Bar. 3.b. Inveterasti in terra aliena. Notandum quod duo ad litteram debentur senibus. Prima sedes Iob. 19.d. Si quando volebam ire ad eos, sedebam primus. Item primum verbum. Eccles. 32.a. Loquere maior natu, decet enim te primum verbum. E converso modo fit : quia senes tacent et iuvenes docere presumunt. Senes sunt in terra et iuvenes sedes occupant seniorum. Eccl. 19.b. Vidi servos in equis et Principes ambulantes quasi servos super terram. Item in anima velut in civitate magna sunt senes et iuvenes. Senes sunt maturitas et discretio rationis. Item sensualitates sunt iuvenes, levitas morum, inconstantia. Item sedere in terra discipulorum est. Sedent ergo senes in terra, dum ea, que a sensualitate suggeruntur, audiunt et auditis acquiescunt et que dicuntur a synderesi desuper admonente contemnunt.
marg.|
HSC1. {p}
Consperserunt
etc.
Cine
res sunt reliquie ignis et significant id quod in imaginatione relinquitur ex concupiscentia ardente in sensibus. Capita igitur virginum cinere consperguntur, quando principales cogitationes hominis turpitudine imaginationum sedantur. Unde Ez. 16.b. Fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es cum eis. Dicuntur autem cogitationes virgines : quia licet habeant corruptionem voluntatis, non tamen consequuntur semper effectum operis, sicut aliqua virgo est corpore, etsi non mente. Vel cinere caput aspergitur, quando preteritorum peccatorum, ut inde doleat, homo recordatur. Cinis enim reliquie ignis et peccatum dicitur ignis. Ps. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Quando autem huic cineri aqua calida lacrimarum miscetur, tunc fit lixivium, unde Θ anima lavatur. Ps. 100. Cinerem tamquam panem manducabam et potum etc.
marg.|
HSC1. {a}
Accincti sunt sene
s scilicet.
marg.|
HSC1. {b}
Ciliciis
id est punctionibus cure secularis. Hic est saccus, quem Dominus precepit solvi de lumbis. Is. 20.a. Solve saccum de lumbis tuis.
marg.|
HSC1. {c}
Abiecerunt in terra capita sua virgines Iuda
id est clerici, qui Deum laudare debent, suam mentem, que est caput anime, vel intentionem, que est caput operationis immittunt in terrenis. Hec sunt virgines fatue non habentes oleum in vasis suis. Mt. 25.a.
marg.|
HSC1. {c} Vel,
virgines Iuda, su
nt caste et munde laudes, quas qui exhibent intuitu terrenorum : Capita, id est principalem intentionem, in terram abiiciunt quod faciunt illi, qui non frequentant Ecclesiam nisi propter questum.
Numérotation du verset
Lam. 2,11
marg.|
HSC1. {d}
Defecerunt pre lacrimis
id est pre abundantia lacrimarum.
marg.|
HSC1. {e}
Oculi mei dici
t Sion pro habitatoribus urbis, vel Propheta in persona sui. Simile, Iob. 16.c. Facies mea intumuit a fletu et palpebre mee caligaverunt.
marg.|
HSC1. {f}
Conturbata sunt viscera mea ecce
interior dolor.
marg.|
HSC1. {g}
Effusum est
etc. quasi dicat : intantum doleo quod videtur mihi quod viscera mea dirupta sint et iecur, id est epar dissipatum. Et quare ? Super contritione filie populi mei. Et non sunt ficte lacrime, vel dolor, quia tunc conturbabar.
marg.|
HSC1. {i}
Cum deficeret
id est cum deficiebat pre fame et siti.
marg.|
HSC1. {k}
Parvulus et lactens matr
i eius, quibus maxime est compatiendum.
marg.|
HSC1. {m}
In plateis oppidi
id est in Hierusalem, quam oppidum vocat propter vilitatem et abiectionem. Mt. 21.a. Ite in castellum quod contra vos est. Superius exteriores causas plorationis enumeravit et edificiorum et murorum destructionem, nunc hominum penuriam et inopiam deplorat, dicens.
Numérotation du verset
Lam. 2,11
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {d}
Defecerunt pre lacrimis
etc.
Ocul
i sunt Doctores, qui debent aliis viam ostendere, sicut oculus corpori. Iob. 29.c. Oculus fui ceco et pes claudo. Hi oculi pre lacrimis defecerunt. Intuentes enim modernum, vel etiam futurum statum Ecclesie, non valent lacrimas continere. Unde unus dicebat. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte, sup. 1.a. Plorans ploravit in nocte etc.
Ps.
87. Oculi mei languerunt pre inopi {a} {f}
Conturbata sunt viscera mea dici
t Ecclesia, id est Prelati, per quos concipiuntur et generantur Ecclesie spirituales filii, 1Cor. 4.c. Per Evangelium ego vos genui. Vel viscera Prelati conturbantur, que sunt duo, misericordia et compassio. Gn. 43.g. Commota sunt viscera eius et erumpebant lacrime.
marg.|
HSC1. {g}
Effusum est in terra iecur meum
id est religiosi pre dolore et compassione super terram lacrimantes corruerunt. Simile Iob. 1.d. Corruit in terram et adoravit, quasi dicat : et Doctores et Prelati et Religiosi flere debent.
marg.|
HSC1. {h}
Super contritione
etc. id est Ecclesie, in qua multi iam sunt contriti per imitationem malorum. Et
{4.
295vb} dicit tales filias non filios, ut maior infirmitas mentis notetur. De talibus filiis dicitur Iob. 30.b. Filii stultorum et ignobilium. Stulti sunt, quia terrena pro eternis commutant. Ignobiles vero, quia ab illo degenerant, de quo dicitur Prv. ultimo c. Nobilis in portis vir eius. Et nihil est periculosius quam quod hodie vivitur ad exemplum, ut dicit Seneca. Quia Iob. 35.b. Homini, qui similis tui est, nocebit iniquitas tua.
marg.|
HSC1. {i}
Cum deficeret parvulus scie
ntia.
marg.|
HSC1. {l}
Et lactens simp
lici doctrina, 1Cor. 3.a. Lac dedi vobis potum, non escam.
marg.|
HSC1. {m}
In plateis oppidi
id est in lata via mundi, que ducit ad mortem. Mt. 7.b. Hoc ideo dicit, quia plures sunt hodie, qui parva exhortatione et pernicioso exemplo destruunt, quam qui doctrina et exemplo bono informent. Unde Seneca. Quomodo ad bonum revocari possunt, quos nemo retinet, populus impellit ?
Numérotation du verset
Lam. 2,12
marg.|
HSC1. {n}
Matribus suis
quasi deficientes pre famis angustia, dixerunt matribus suis, cum essent nutriti in deliciis.
marg.|
HSC1. {o}
Ubi est triticum et vinum in p
etitione exprimitur dolor, cum prius non petere, sed accipere solebant.
marg.|
HSC1. {q}
Cum deficerent
quasi
vulnerati
id est cum ita morerentur, ac si essent ad mortem vulnerati. Is. 22.a. Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui tui mortui in bello.
marg.|
HSC1. {r}
In plateis civitatis ubi
debuerunt foveri ad vite delicias. Hoc totum dicit ad exaggerationem doloris.
marg.|
HSC1. {s}
Cum exhalarent pre
famis angustia, animas suas. Signanter hoc dicit : quia vita presens est sicut vapor ad modicum parens. Iac. 4.d.
marg.|
HSC1. {t}
In sinu matrum suarum ad littera
m, unde dolor gravior.
marg.|
$moraliter 1
marg.|
HSC1. {n}
Matribus suis dixerunt parv
ulus scilicet et lactens. Prelati debent esse matres consolando, supportando, nutriendo. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio. Iob. 39.a. Numquid parturientes cervas observasti ? Incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt. Cerva parit cum cautela, quia in strata publica, timens lupum ne catulos suos rapiat. Item odit venenum. Sic Prelatus in Christo, qui est via, parere debet filios spirituales et odio habere peccata. Et quid dixerunt ? Hoc scilicet.
marg.|
HSC1. {o}
Ubi est triticum et vinum
id est verbum Dei quod dicitur triticum, quia confortat et confirmat ; et vinum, quia letificat et inebriat, Za. 9.d. Quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines ? De quibus Mt. 22.b. Non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei.
marg.|
HSC1. Vel {o}
Ubi est triticum
id est Christus ? Numquid apud hereticos ? Non. Quia. Mt. 24.b. Si quis vobis dixerit, ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Iob. 28.b. Non invenitur in terra suaviter viventium.
marg.|
HSC1. {p}
Et vinum leti
tie spiritualis. Ps. 22. Calix meus inebrians quam preclarus est. Et alibi. Et vinum letificat cor hominis.
marg.|
HSC1. {q}
Cum deficerent
quasi
vulnerati in plateis civitatis Duo
sunt, que maxime auferunt vitam subditorum. Malum exemplum et negligentia Prelatorum. De primo dicit : Cum deficerent quasi vulnerati etc.
Vuln
erati deficiunt, qui malo exemplo aliorum cadunt in peccatum. Hos debent verbo et exemplo fovere Prelati. Unde Tb. 2.a. Cum audiret quod unus de filiis Israel iugulatus iaceret in platea, exiliens de accubitu et relinquens prandium, portavit ad domum occulte, donec Sol occubuisset et sepelivit eum. Audit Prelatus vulneratum in platea iacere, quando scit aliquem exemplo alterius peccasse ; occultat, dum crimen eius non publicat. Eccl. 9.b. Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, donec Sol occumberet : id est claritas male fame deficeret. Tunc vero sepelit, cum crimen extinguit. Item negligentia Prelatorum notatur, cum dicit.
marg.|
HSC1. {t}
Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum hoc
fit, quando per negligentiam Prelatorum moriuntur, dum de eis curam non habent, 3Rg. 3.c. Mortuus est filius huius mulieris nocte, dormiens quippe oppressit eum. Dormit Prelatus, cum negligit. Nocte autem opprimit, dum defectu doctrine perire permittit, vel malo exemplo corrumpit. Iob. 59.b. Derelinquit in terra ova sua, obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestie agri conterant. Induratur ad filios suos quasi non sint sui.
marg.|
$moraliter 2
marg.|
HSC1. {n}
Matribus suis dixerunt. Dua
s matres habemus, que sunt corruptio carnis et consuetudo. Ez. 16.a. pater tuus Amorreus, id est amaricans, scilicet Diabolus ; mater tua Cethea, id est confracta, vel fixa. Confractio pertinet ad carnis corruptionem, fixio ad consuetudinem. Quando igitur anima illustratur et sentit se deceptam in carnalibus deliciis, que hic non satiant, nec vere letificant, dicit.
marg.|
HSC1. {a}
Ubi est triticum et vinum
quasi ubi est vera satietas et vera iucunditas ? quasi dicat : non est in his temporalibus. Aggei 1.b. Comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati. Item duplex est plaga anime. Una exterior, quando scilicet usque ad malam operationem venitur. Alia interior, quando sola voluntate peccatur. De prima dicitur.
marg.|
HSC1. {q}
Cum deficerent
quasi
vulnerati in plateis civitatis
id est in lata et aperta operatione exteriori. In civitate hac non ingreditur Dominus. Os. 11.d. Civitatem non ingredior. De secunda.
marg.|
HSC1. {s}
Cum exhalarent
etc.
Sinu
s enim est interior et significat conscientiam. Hi sunt mortui duo, quos suscitavit Dominus. Unum in civitate. Lc. 7.d. Et alium in domo. Mt. 9.c.
Numérotation du verset
Lam. 2,13
marg.|
HSC1. {a}
{4.
296ra} {Δ}
Cui comparabo. Pau
latim ad luctum commovet : Edificia communia planxit, secundo sacra loca, tertio homines, sed quasi ad absentes loquens, nunc quasi ad presentes verba convertit, quasi dicat : quia tam graviter affligeris.
marg.|
HSC1. {a}
Cui comparabo te in q
uantitate afflictionis ?
marg.|
HSC1. {b} vel
cui assimilabo te), in
acerbitate doloris, quasi dicat : mala tua et magnitudine et acerbitate omnem miseriam hominis superant. Unde Is. 5.f. Ira est furor Domini in populo suo etc.
marg.|
HSC1. {c}
Filia Hierusalem
id est plebs Iudaica mollis et effeminata. Sed quia magna differenti similitudine solent comparari, subdit.
marg.|
HSC1. {d}
Cui adequabo te
quasi dicat : licet per differentiam possint mala aliorum comparari, non tamen possunt adequari.
marg.|
HSC1. {e}
Et sic
consolabor te, filia Sion, ostendens quod aliqua civitas sit equaliter destructa. Hoc enim posset esse consolatio aliqua.
marg.|
HSC1. {f}
Magna est enim
etc. quasi dicat : nulli potest comparari tua contritio, sicut mare non potest mensurari.
marg.|
HSC1. {g}
Quis medebitur tui ?
quasi aut rarus, aut nullus. Et ne diceret quod Prophete sui consulebant ei et eam consolabantur, propter hoc ostendit quod non, dicens.
Numérotation du verset
Lam. 2,13
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {a}
Θ
Cui comparabo te et q
uod dixit, comparabo, subdividit in duo dicens.
marg.|
HSC1. {b} vel
cui assimilabo te virg
o, filia
Hierusalem hoc
pertinet ad qualitatem. Mt. 11.b. Cui similem estimabo generationem istam ?
marg.|
HSC1. {d}
Cui adequabo te hoc
pertinet ad quantitatem. Per hoc ergo quantitas et qualitas criminum deploratur. Videns ergo Propheta peccata filiorum Ecclesie excedere peccata aliorum et in quantitate et in qualitate, ait. Cui comparabo te etc.
Et h
is nominibus filia Hierusalem et filia Sion, nominat Ecclesiam, ut audiens nomina doleat se amisisse rem nominum.
marg.|
HSC1. {e}
Et consolabor
etc.
Est
enim aliqua consolatio malorum in comparatione : scilicet cum invenerint sibi similes, vel peiores, Eccles. trigesimo secundo c. Peccator homo vitabit correctionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. Antiquitus poterat Religio, vel Ecclesia comparari Angelis, Ct. 6.d. Que est ista, que ascendit quasi aurora consurgens, pulchra ut Luna etc.
Sed
cui modo potest comparari ? Vipere, vel meretrici. Mt. 3.b. Progenies viperarum quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira ? Vel pueris ludentibus in foro, qui conclamantes coequalibus dicunt. Cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus et non planxistis. Mt. 11.b.
marg.|
HSC1. {f}
Magna est enim
etc. id est malitia tua, qua contrita es. Hoc dicitur peccatori, qui est fetens per luxuriam sicut mare. Am. 4.c. Ascendere feci putredinem castrorum ad nares vestras. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Item mare elatum est, sic peccator per superbiam, Ps. 92. Mirabiles elationes maris. Item salsus sicut mare per avaritiam. Eccl. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid glutiat. Prv. 30.b. Due sunt filie sanguisuge, id est Episcopi officiales et Decani, que semper
{4.
296rb} clamant, affer, affer. Item amarus per invidiam. Act. 8.d. In felle amaritudinis video te esse. Item tempestuosus per iracundiam. Prv. 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius. Item turbulentus per tristitiam. Eccl. 30.d. Tristitiam longe repelle a te. Item profundus per astutiam. Ier. 17.b. Profundum est cor hominis et inscrutabile. Item voraginosus per gulam. Iob. 20.c. Non est satiatus venter eius. Item spumosus per luxuriam. Os. 10.b. Transire fecit Samaria Regem suum quasi spumam super faciem aque. Iude 1.d. Fluctus feri maris despumantes confusiones suas.
marg.|
HSC1. {g}
Quis Sace
rdotum, scilicet
marg.|
HSC1. {h}
Medebitur tui o pe
ccator homo, quasi dicat : nullus, quia vel idiote sunt, vel si sapientes, nolunt, quia per cupiditatem excecati sunt. De primo, Is. 3.b. Non sum medicus etc.
De s
ecundo. Sap. 2.d. Excecavit eos malitia eorum. Vel tui, o clerice. Quis medebitur, quia aliis mederi debuisti. Eccl. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso.
Numérotation du verset
Lam. 2,14
marg.|
HSC1. {i}
Prophete tui pseu
do.
marg.|
HSC1. {k}
Viderunt tibi falsa quib
us decepta es. Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum
]
etc. HSC1. {m}
Et stulta in q
uibus excusationem non habes. Hoc est quod dicit So. 3.a. Prophete eius vesani, viri infideles. Unde magis fuerunt tibi causa destructionis, quam consilii, vel consolationis.
marg.|
HSC1. {n}
Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent quia
impunitatem promittebant. Hoc est quod dicitur Ez. 13.b. Prophete liniebant parietem.
marg.|
HSC1. {o}
Viderunt autem
etc.
dice
ntes quod Dominus assumeret Iudeos ad protegendum.
marg.|
HSC1. {p}
Et eiectiones Chal
deorum a propria terra, sicut Ananias pseudo dicebat propheta. Ier. 28.a. Adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa, que tulit Nabuchodonosor de loco isto.
Numérotation du verset
Lam. 2,14
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {i}
Prophete tui
etc. id est ad placentiam tuam. Is. 30.c. Loquimini nobis placentia.
marg.|
HSC1. {l}
Falsa Unde
Ier. 8.b. Sanabant contritiones filie populi mei etc.
Et E
z. 13.d. Propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, que non moriuntur et vivificarent animas, que non vivunt, mentientes populo meo. Hoc totum est contra predicatores questuarios.
marg.|
HSC1. {m}
Et stulta quia
Prv. 16.d. Vir iniquus lactat amicum suum etc.
marg.|
HSC1. {n}
Nec aperiebant
etc.
prem
ia iustorum promittentes. Gregorius Qui premium iusti peccatori promittit, iniquitatem illius, ne ab ipso videatur, abscondit. Sed qui iustificat impium et condemnat iustum, uterque est abominabilis apud Deum. Prv. 17.c. Hoc est contra adulatores, qui iniquitatem non aperiunt, sed palliant. Item contra predicatores questuarios, qui aperiunt, sed non ut homines peniteant, qui de salute non curant, sed ut ipsi accipiant aliquid. Multi etiam aperiunt iniquitatem aliorum, vel absentibus detrahendo, vel presentes exacerbando, vel seipsos ostendendo. Notandum est autem quod sicut ferro aperitur apostema et sic extrahitur sanies ; sic duram increpationem oportet apponere ad eliciendum saniem anime. Sed tamen periculum est facere, hoc antequam sanies sit matura. Maturescat autem per multiplicem exhortationem. Unde Is. 58.a. Clama, ne cesses
]
etc. HSC1. {o}
Viderunt autem
etc.
dice
ntes peccantibus tanta est virtus Passionis et misericordia Christi quod nullus de fidelibus peribit, allegantes illud Io. 12.e. Cum exaltatus fuero a terra etc.
Veru
m dicunt, sed non assumet omnia, vel omnes, quia. Lc. 17.g. Duo erunt in lecto etc.
Tria
enim sunt, natura et gratia et gloria. Et gratia est medium inter naturam et gloriam. Qui ergo non habet gratiam, non habebit gloriam.
marg.|
HSC1. {p}
Et eiectiones quia
qui se credunt sine gratia assumi, eiicientur in tenebras exteriores. Mt. 21.b.
Numérotation du verset
Lam. 2,15
marg.|
HSC1. {q}
Plauserunt super te irri
dendo et insultando, vel compatiendo et condolendo.
marg.|
HSC1. {r}
Manibus quas
erga te elevabant.
marg.|
HSC1. {a}
Sibilaverunt pre
admiratione.
marg.|
HSC1. {b}
Et moverunt capita sua pre
stupore, sicut predixerat Ier. 25.c. Ponam eos in stuporem et in sibilum.
marg.|
HSC1. {c}
Super filiam Hierusalem et I
udaicam plebem.
marg.|
HSC1. {d}
Heccine est urbs, dicentes perfecti decoris priu
s mirantes quod de tanta gloria ad tantam ignorantiam devenit. Urbs, dico, que erat.
marg.|
HSC1. {e}
Gaudium universe terre Iude
orum propter templum, ad quod ter in anno ascendebant, scilicet in Pascha, Pentecoste et Scenophegia, ut ibi adorarent et sacrificia offerrent et coram Domino in letitia epularentur.
Numérotation du verset
Lam. 2,15
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {q}
Plauserunt
etc.
Hic
ostenditur, quantum sit gaudium Demonum de spirituali ruina anime. Eccles. 18.d. Si dederis anime tue concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. Et qui ?
marg.|
HSC1. {s}
Omnes transeuntes
etc.
Via
est communis et significat carnales, qui passim et sine retinaculo conculcantur a Diabolo Is. 61.g. Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus. Iob. 20.d. Vadent et venient super eum horribiles. Et isti dicuntur transire, quia in subversione carnalium Demones non multum laborant, sicut Rex diruit debile castrum quasi in transitu. Notandum est autem quod est bonus plausus et similiter malus.
marg.|
HSC1. Bonus plausus.
marg.|
Dilectionis. Unde Glossa Plaudunt manibus non irridentes, sed dolentes affectu.
marg.|
Laudis. Ps. 46. Omnes gentes plaudite manibus. Et alibi. Flumina plaudent etc.
marg.|
Congratulationis. Is. 55.d. Omnia ligna regionis plaudent manu.
marg.|
Admirationis. Ez. 22.c. Complosi manum meam super avaritiam tuam.
marg.|
Comminationis. Ez. 21.d. Ego plaudam manum ad manum.
marg.|
HSC1. Malus plausus.
marg.|
Conquestionis. Ez. 21.c. Percute manum ad manum.
marg.|
Adulationis, Ier. 5.g. Sacerdotes applaudebant manibus suis.
marg.|
Prohibitionis a bono. Nm. 24.b. Complosis manibus ait.
marg.|
Irrisionis. De quo intelligitur hic et Ez. 25.b. Pro eo quod plausisti manu etc.
marg.|
Excitationis ad risum, vel vigilias. Idc. 14.c.
marg.|
HSC1. {Θ} Plausum fecit Vagao manibus suis ante tabernaculum Holofernis.
marg.|
HSC1. {a}
Sibilaverunt blan
diendo, sicut equus sibilo mitigatur. Idc. 5.c. Ut quid habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum ? Hoc dicitur ei, qui libenter audit verba adulatoria.
marg.|
HSC1. {b}
Et moverunt capita sua Demo
nes.
marg.|
HSC1. {c}
Super filiam Hierusalem
id est religiosum peccantem cachinnando.
marg.|
HSC1. {d}
Heccine est urbs, dicentes, perfecti decoris magi
s gaudet Diabolus quando unum religiosum potest capere, quam de multis aliis. Prv. 25.d. Fons turbatus pede et vena corrupta, iustus ludens coram impio. Ps. 12. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. Urbs enim dicitur anima Religiosi, cuius Rex est ratio, populi cogitationes.
marg.|
HSC1. {e}
Gaudium universe terre
id est Ecclesie totius. Unius enim bonus profectus non suus tantum est, sed totius Ecclesie. Universa autem terra dicitur Ecclesia, quia capit universos ut sagena, cui comparatur, Mt. 13.f. Simile est Regnum celorum sagene misse in mare. Vel hoc totum posset
{4.
296vb} exponi de Romana Ecclesia, que debet esse gaudium universe terre, id est totius mundi, per exemplum bonitatis vite. Sed hanc deridet Diabolus tamquam sibi subiectam pro aliqua parte.
marg.|
HSC1. Vel in bono potest exponi :
marg.|
HSC1. {q}
Plauserunt super te m
anibus Λ
omnes transeuntes per viam
id est boni compatientes anime per errores et peccata decepte. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat.
marg.|
HSC1. {a}
Sibilaverunt sibi
lo, scilicet predicationis, quo et equos, id est libidinosos et superbos mitigat et canes, id est detractores instigat. Item aves, id est instabiles capit. Is. 7.c. Sibilabit Dominus musce, que est in extremo fluminum Egypti. Za. c. Sibilabo eis.
marg.|
HSC1. {b}
Et moverunt capita sua supe
r filiam Hierusalem compatiendo ei. Iob. ultimo c. Moverunt super eum caput et consolati sunt eum. Cetera non mutantur.
Numérotation du verset
Lam. 2,16
marg.|
HSC1. {f}
Aperuerunt super te os suum post
compassionem amicorum, subdit plenius derisionem inimicorum, quasi quidam compatiebantur, sed alii irridebant. Unde : Aperuerunt super te os suum, avidi ad devorandum, superbi ad subsannandum.
marg.|
HSC1. {g}
Omnes inimici tui Ecce
gravis pressura, ubi omnes infestant, omnes irruunt et prevalent.
marg.|
HSC1. {h}
Sibilaverunt cont
emnendo.
marg.|
HSC1. {i}
Et fremuerunt dentibus suis indi
gnando.
marg.|
HSC1. {k}
Et dixerunt pre
gaudio.
marg.|
HSC1. {l}
Devorabimus dele
ctati in ruina eius.
marg.|
HSC1. {m}
En ista est dies quam exspectabamus desi
derando.
marg.|
HSC1. {n}
Invenimus quer
endo.
marg.|
HSC1. {o}
Vidimus exul
tando. Ps. 34. Euge, euge viderunt oculi nostri.
Numérotation du verset
Lam. 2,16
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Aperuerunt super te os suum, o
fidelis anima vel Ecclesia.
marg.|
HSC1. {g}
Omnes inimici tui
scilicet Demones in prima suggestione.
marg.|
HSC1. {h}
Sibilaverunt mult
a promittendo.
marg.|
HSC1. {i}
Et fremuerunt dentibus suis comm
inando quasi Leones parati devorare. Eccl. 21.a. quasi a facie Colubri fuge peccatum, dentes Leonis dentes eius, interficientes animas hominum.
marg.|
HSC1. {k}
Et dixerunt Demo
nes.
marg.|
HSC1. {l}
Devorabimus in c
onscensu. Ier. 51.d. Comedit me, devoravit me Rex Babylonis, reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, id est primitivis bonis et eiecit me. Diabolus enim animam quasi ore accepit in suggestione, quasi masticat in delectatione, transglutit in consensu, vel operatione, sed eiicit in latrinam Inferni, in morte.
marg.|
HSC1. {m}
En ista est dies, quam exspectabamus in i
psius hominis deliberatione. Exspectat enim quasi cum quadam fiducia Diabolus, quandiu homo deliberat de peccato faciendo. Iob. 40.c. Et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
marg.|
HSC1. {n}
Invenimus quem
querebamus, 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus circuit querens, quem devoret, Invenit autem Diabolus hominem in peccati perpetratione. Ier. 2.e. Omnes, qui querunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam.
marg.|
HSC1. {o}
Vidimus
id est videri fecimus in peccati manifestatione. Ps. 34. Euge, euge, viderunt oculi nostri. Nabu. 3.d. Non est obscura contritio tua, sed manifesta. Quia Is. 3.b. Peccatum suum ut Sodoma predicaverunt, nec absconderunt.
Numérotation du verset
Lam. 2,17
marg.|
HSC1. {p}
Fecit Dominus hic
ostendit super quo fuit amicorum compassio et inimicorum irrisio, quia super flagellis missis Hierusalem a Domino. Et hoc est : Fecit Dominus, que cogitavit, contra Hierusalem.
marg.|
HSC1. {q}
Complevit sermonem suum scel
eribus populi provocatus.
marg.|
HSC1. {s}
Quem preceperat per
Prophetas nuntiari.
marg.|
HSC1. {t}
A diebus antiquis
id est sic fieri ordinaverat ab eterno.
marg.|
HSC1. {u}
Destruxit et non pepercit et letificavit super te inimicum Chal
deum, vel Romanum, vel vicinas gentes, que latenter erant eis hostes.
marg.|
HSC1. {z}
Et exaltavit cornu
id est potestatem.
marg.|
HSC1. {a}
Hostium tuorum Roma
norum et Chaldeorum.
Numérotation du verset
Lam. 2,17
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {p}
Fecit Dominus, que cogitavit diu
exspectans, tribuens spatium penitendi, tandem reddidit. Eccl. 5.b. Altissimus patiens redditor est.
marg.|
HSC1. {q}
Complevit oper
e.
marg.|
HSC1. {r}
Sermonem suum quem preceperat a diebus antiquis,
id est prescientia eterna, in qua previderat quod anima peccaret et ipse diu exspectaret, tandem puniret, cum reverti nolet. Unde Is. 37.e. Et diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi. Et hoc est quod dicitur Is. 55.c. Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum.
marg.|
HSC1. {u}
Destruxit
id est destrui permisit.
marg.|
HSC1. {x}
Et non pepercit in p
ena eterna. Parceret enim, si puniret temporaliter.
marg.|
HSC1. {y}
Et letificavit super te inimicum. Ps.
Letificasti omnes inimicos eius. Et quanto maior est opprimentis letitia, tanto maior est oppressorum iustitia. Prv. 24.c. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei. Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat. Mi. 7.b. Ne leteris inimica mea super me, quia cecidi, consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea.
marg.|
HSC1. {z}
Et exaltavit cornu hostium tuorum
id est superbiam et extollentiam. Daa. 7.b. Cornu illud faciebat bellum adversus Sanctos et preliabat.
Numérotation du verset
Lam. 2,18
marg.|
HSC1. {b}
Clamavit cor
etc.
Post
equitatem iudicis per malitiam hostis afflictos consolatur, quia quod iuste permittit Dominus, iste inique agit. Unde Is. 10.b. Ve Assur virga furoris mei. Dicit ergo. Clamavit cor eorum, id est hostium.
marg.|
HSC1. {c}
Ad Dominum
id est contra Dominum, blasphemando et ipsum impotentem ad salvandum prodendo. Sicut Rapsaces Is. 36.b. Sed hoc Dominum provocabat ad miserendum eis et ad puniendum adversarios.
marg.|
HSC1. {d}
Super muros filie Sion
quasi per murorum destructionem. Ex hoc enim superbiebant quod munitionibus Iudeorum presidebant et prevalebant.
marg.|
HSC1. {b} quasi
torrentem
id est abundanter lacrimas.
marg.|
HSC1. {c}
Per diem et noctem
id est continue.
marg.|
HSC1. {e}
Non des
etc. quasi dicat : modus lacrimandi sit tibi sine modo lacrimali.
marg.|
HSC1. {f}
Neque taceat a fl
etu.
Pupilla oculi tui
quasi non solum marginem oculorum, sed ipsum visionis radium procella lacrimarum irrumpens obtenebret, ut dum id quod tenerum est, affligitur, citius ad misericordiam pietas iudicis moveatur.
Numérotation du verset
Lam. 2,18
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {b}
Clamavit post
equitatem iudicis et post violentiam hostis quid faciendum sit, ostendit, quia ad Dominum clamandum, qui solus est refugium nostrum et virtus, adiutor in tribulationibus. Dicit ergo : Clamavit cor eorum ad Dominum, ut ipsos de angustia peccati liberaret. Notandum quod Angelus clamat in celo clamore laudis coram Deo. Ps. 64. Clamabunt, etenim hymnum dicent. Item Moyses in deserto, id est religiosus in claustro clamore devotionis. Ex. 14.d. Qui clamas ad me ? Item filii Israel in Egypto, id est homines in afflictione clamore necessitatis, Ex. 3.b. Vidi afflictionem populi mei et gemitum eorum audivi. Item Sodoma et Gomorrha, sic etiam peccatores clamore iniquitatis ad irritandum, vel blasphemandum Deum. Gn. 18.c.
marg.|
HSC1. {d}
Super muros filie Sion),
id est anime revocantis per penitentiam virtutes, que sunt munitiones et muri et turres anime. Sed quia orationis clamor ungit, sed lacrima pungit, propter hoc post clamorem orationis invitat animam ad lacrimarum effusionem copiosam, ut sic citius peragat Θ negotium apud Deum, dicens.
marg.|
HSC1. {a}
Deduc
id est de peccato in peccatum duc, ut omnia defleas. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, id est conscientiam per singula peccata purgando.
marg.|
HSC1. {b} quasi
torrentem lacrimas abun
danter, scilicet sicut torrens cum impetu fluit et omnia obstacula secum trahit, sic flens ex toto corde. Ct. 4.d. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano. Item torrens est in hieme vite presentis, scilicet : sed in estate vite future siccatus cessabit currere. Apc. 21.a.
Absterget Deus
etc.
Item
materia torrentis est nix, que sursum formatur et tempore suo ad terram labitur ; vel etiam pluvia. Sic spiritualiter animus in contemplatione suspensus propter debitam corpori providentiam ad terram se aliquando submittit. Iob. 37.a. Qui precipit nivi, ut descendat super terram. Et eod. b. Et rursum latissime funduntur aque.
marg.|
HSC1. {c}
Per diem
id est propter diem eterne glorie. Ps. 83. Melior est dies una etc.
marg.|
HSC1. {d}
Per noctem
id est pro peccatis. Ier. 4.d. Lava a malitia cor tuum. Vel : Per diem et noctem, pro peccatis commissionis et omissionis, vel scienter et ignoranter factis.
marg.|
HSC1. {e}
Non des requiem tibi a fl
etu, qui dulcis est. Bernardus O bone Iesu, si tam dulce est flere de te, quam dulce est gaudere de te ! Vel : Non des requiem tibi, quia hic non est requies, sed locus laboris. Eccl. 24.e. In omnibus requiem quesivi. Sed non inveni. Unde Gn. 8.b. Columba non invenit, ubi pedem poneret, sed reversa est ad arcam.
marg.|
HSC1. {f}
Neque taceat pupilla. Ps.
38. Auribus percipe lacrimas meas. Poeta : “Interdum lacrime pondera vocis habent”.
Numérotation du verset
Lam. 2,19
marg.|
HSC1. {h}
Consurge priu
s precepit ut pro peccatis lacrimas fundat penitendo. Hic vero monet, ut Dei iustitiam in sua tribulatione magnificet laudando dicens. Consurge, corde et oper {e}
HSC1. {i}
Lauda in nocte Quatuor
sunt vigilie noctis distincte. Prima dicitur conticinium, secunda intempestum, tertia gallicanum, vel gallicinium, quarta antelucanum. Quelibet harum habebat tres horas. In prima vigilabant pueri, in secunda adolescentes, in tertia iuvenes, in quarta senes.
marg.|
HSC1. {m}
Effunde sicut aquam
quasi in intimo cordis tui affectu abundanter lacrimas effunde.
marg.|
HSC1. {n}
Leva ad eum
etc.
ut i
n hoc comprimas affectum cordis, ut sic eius auxilium demonstres te desiderare.
marg.|
HSC1. {o}
Pro animabus
id est vitis, parvulorum tuorum. Et hoc dicit, quia pro culpa parentum parvuli sepe temporaliter puniuntur. Pro his ergo orare debent parentes, ut inde veniat auxilium, unde venit periculum.
marg.|
HSC1. {p}
Qui fame pereunt quad
riviorum, scilicet. Capita autem compitorum sunt, ubi plures vie e diverso venientes in unum concurrunt.
Numérotation du verset
Lam. 2,19
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {h}
Consurge cum
gratia ex libero arbitrio operante, 1Cor. 15.b. Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Item consurge intellectu simul et affectu, ut veritatem cognoscas et cognitam diligas. Is. 52.a. Consurge, consurge. Item a vitiis ex toto surge. Eph. 5.d. Exurge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus.
marg.|
HSC1. {i}
Lauda cord
e, ore, opere.
marg.|
HSC1. {k}
In nocte
id est in adversitate. Non sicut illi, de quibus Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Isti sunt, sicut aves, que non cantant, nisi in estate et sereno tempore.4.297rb} Sed si esset avis, que in omni tempore et hieme, scilicet et estate et in nubilo et sereno cantaret, illa plus diligeretur, quam alie. Iob. 35.c. Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit in nocte carmina ? Ps. 41. In die mundavit Dominus misericordiam et nocte canticum eius. Propter hoc dicit Ier. Eustochio virgini. Esto cicada noctium. Nonne in tempore tempestatis Sacerdotes magis incipiunt cantare laudes et campanas pulsare.
marg.|
HSC1. {l}
In principio vigiliarum. Quatuor
vigilie sunt quatuor etates, adolescentia, inventus, virilis etas et
senectus. In
principio ergo dicit, quia bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua, infra 3.c. Item prima vigilia spiritualis est contemptus mundi, secunda mortificatio carnis, tertia exercitium virtutum, quarta desiderium celestium. Propter hoc dicitur quater ; Ct. 6.d. Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Item primo vigilat peccator, quando sua mala cognoscit. Secundo, quando mala cognita penitendo corrigit. Tertio cum ad bona agenda se convertit. Quarto, quando bona opera, que habet, sollicite custodit.
marg.|
HSC1. {m}
Effunde sicut aquam non
sicut oleum, de cuius substantia aliquid remanet in vase propter pinguedinem. Sicut illi, cui peccata sua in parte confitentur et in parte abscondunt. Prv. 28.c. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur. Item non, sicut mel, quo effuso remanet dulcedo. Sicut illi, qui de peccatis cogitant, ut delectentur etiam post confessionem. Ez. 16.b. Fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. Imagines masculine sunt cogitationes de peccatis cum delectatione. Sic faciebant illi, de quibus dicitur Ex. 16.a. Utinam mortui essemus in Egypto per manum Domini, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Ier. 48.b. Permansit gustus eius in eo. Item non, sicut vinum, cuius odor remanet. Sicut illi, qui post confessionem libenter audiunt recitari, que incitant ad peccatum. Contra quos dicit Philosophus : Non longe est a facto, qui delectatur in verbo. Ier. 48.b. Odor eius non est immutatus. Item non, sicut lac, cuius color remanet. Sicut illi, qui post confessionem curiose respiciunt vanitates. Contra quos Hieronymus Non licet intueri quod non licet concupisci. Ps. 39. Non respexit in vanitates et insanias falsas.
marg.|
HSC1. {n}
Leva ad eum manus tuas
id est ad Deum, ut propter eum omnia opereris. 1Tim. 2. Levantes puras manus. Contra illos, qui de suis operibus laudem querunt. Iob. 31.c. Si osculatus sum manum meam. Notandum autem est hic quod Prelatus duas habere debet manus, quas debet levare ad Deum. Sinistram, que est vita activa, quam debet levare ad bene operandum. Eius autem digiti sunt opus rectum, opus voluntarium, non ex tristitia, aut ex necessitate. Item opus purum sine hypocrisi, sine sordibus glorie inanis, vel lucri temporalis. Item opus discretum, ut et iuste offerat et iuste dividat, id est ut Deo offerat et iuste dividat, id est ut propter Deum faciat et pura intentione. Item opus firmum, ut perseveret usque in finem. Alia manus est dextera et hec est vita contemplativa. Cuius digiti sunt amor eternorum, timor suppliciorum, consideratio peccatorum, contemptus presentium, spes futurum. Vel.
marg.|
HSC1. {h}
Consurge per
contritionem.
marg.|
HSC1. {m}
Effunde per
confessionem.
marg.|
HSC1. {n}
Leva per
satisfactionem.
marg.|
HSC1. {o}
Pro animabus
id est subditorum. Gregorius Multum preces suas valentes efficit, qui pro aliis eas effundit. Vel parvuli sunt initia bone conversationis, que gratia nutrit. Sap. 16.d. Omnia nutrici gratie tue deserviebant.
marg.|
HSC1. {p}
Qui fame pereunt nisi
nutriantur a gratia vel doctrina. Iob. 38.d. Quis preparavit corvo escam, quando pulli eius clamant ad Deum ? Dei gratia, sine quia nihil possumus facere. Io. 15.d.
marg.|
HSC1. {q}
In capite omnium
compita sunt latitudines secularium voluptatum. Mt. 7.b. Lata est via, que ducit in perditionem. Caput compitorum est principium suggestionis. Unde. Principiis obsta etc.
Eccl
. 25.d. Ne des aque tue exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi, id est concupiscentie. Vel caput omnium compitorum est superbia. Eccl. 10.b. Initium omnis peccati superbia. Vel ad litteram. Multi.
marg.|
HSC1. {p}
Fame
id est libidine carnis pereunt.
marg.|
HSC1. {q}
In capite omnium compitorum ubi
sunt mulieres meretrices. Na. 3.c. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum.
Numérotation du verset
Lam. 2,20
marg.|
HSC1. {r}
Vide quia
monitus erat ad levandum manus, quasi iam levans ait : Vide, Domine, oculo misericordie.
marg.|
HSC1. {s}
Et considera, quem vindemiaveris ita
id est tam horribiliter, tam graviter, ut quasi vinea devoret botros suos et mater {
297va
}
Δ filios comedat. Et hoc est quod sequitur.
marg.|
HSC1. {a}
Ergone comedent
etc. id est filios uteri sui.
marg.|
HSC1. {b}
Parvulos
etc. id est teneros et vix unius palme mensuram habentes. Dicitur autem palma a summitate pollicis usque ad summitatem medii digiti quod in gallico dicitur esponge. Mulieres autem dicit, non matres, quia materno nomine non sunt appellande, que maternitatis memores non fuerunt.
marg.|
HSC1. {c}
Si occiditur in Sanctuario
etc.
Posi
ta pena subiungit culpam, quasi dicat : quamvis tantum peccaverunt Sacerdotes, numquid tamen tam immani ultione puniri debuerunt ? quasi dicat : nullos ita sicut vos destruxerunt illi. Ad litteram, Zachariam interfecerunt ipsi Iudei inter Templum et Altare.
Numérotation du verset
Lam. 2,20
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {r}
Vide Domine ocul
is misericordie. Lc. 22.g. Respexit Dominus Petrum et flevit amare. Hucusque Propheta peccatores ad penitentiam inflexit, ut potuit. Nunc causam eorum suscipiens ad Dominum se convertit, orans pro eis et formam orandi eisdem tribuens, Unde dicit : Vide, Domine, Ps. 39. Ad adiuvandum me respice.
marg.|
HSC1. {s}
Et considera, quem vindemiaveris ita. Duo
bus Θ modis amittitur fructus vinee, vel in primo flore per nebulas, vel cum iam maturi diripiuntur ab hoste. Fructus anime in flore pereunt, cum bone conversationis initia in origine corrumpuntur. Iob. 15.d. Ledetur quasi vinea in flore primo. Item quando opera malo fine fiunt. Dt. 28.d. Plantabis vineam et fodies et vinum non bibes. Et dicit : ita, id est tam horribiliter, tam monstruose, ut ipse vites devorent botros suos, id est mulieres filios suos. Unde ex clamat cum dolore.
marg.|
HSC1. {a}
Ergo ne comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palme. Mul
ieres sunt anime carnales et affectuose et fragiles et infirme. Palma significat initium, cubitus, perfectionem et plenitudinem. Unde Gn. 6.c. Arca consummata est in cubitu. Parvuli vero sunt initia bone conversationis : mulieres ergo parvulos suos ad mensuram palme : comedunt, quando infirme mentes bona incepta ad robur perfectionis non perducunt et carne consummant quod spiritu {
297vb
} ceperunt. Gal. 3.a. Sic stulti estis Galate, ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consummamini.
marg.|
HSC1. {c}
Si occiditur in Sanctuario Domini Sacerdos et Propheta. San
ctuarium est anima ; Sacerdos est affectio ministra spiritualium immolationum et piarum orationum ; Propheta est ratio ordinatrix operum provida futurorum. Hec duo occiduntur, quando gladio culpe in anima perimuntur. Vel Sacerdos occiditur in Sanctuario Domini, id est in sacrificio altaris, qui indigne acceperit, iudicium enim sibi manducat et bibit, 1Cor. 11.g.
Numérotation du verset
Lam. 2,21
marg.|
HSC1. {d}
Iacuerunt ]
etc. capti scilicet.
marg.|
HSC1. {e}
Puer et senex
] infirma etas.
marg.|
HSC1. {f}
Virgines mee
] id est infirmus sexus.
marg.|
HSC1. {g}
Et iuvenes mei
] id est fortes, ceciderunt in gladio.
marg.|
HSC1. {i}
Interfecti
] visibiliter.
marg.|
HSC1. {k}
In die furoris tui
] id est aperte captivitatis.
marg.|
HSC1. {l}
Percussisti
id est percuti permisisti. Et loquitur semper Ieremias per preteritum pro futuro.
marg.|
HSC1. {m}
Nec misereberis ?
Interrogative, quasi dicat : immo misereberis. Ps. 101. Tu exurgens, Domine, misereberis Sion. Vel remissive :
Nec misereberis
et subiungit quod gravius est.
Numérotation du verset
Lam. 2,21
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {d}
Iacuerunt in terra foris puer et senex hoc
est quod dictum est super eodem capitulo : “Defixe sunt in terra porte eius”. Isti sunt et maiores et minores, qui fere omnes avaritie student. Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student.
marg.|
HSC1. {f}
Virgines mee fatu
e, scilicet
marg.|
HSC1. {g}
Et iuvenes mei deri
sores, scilicet vel fortes ad peccandum.
marg.|
HSC1. {h}
Ceciderunt in gladio pecc
ati. Am. 5.a. Cecidit et non adiiciet, ut resurgat virgo Israel. Vel gladio sententie. Apc. 1.d. De ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat.
marg.|
HSC1. {h}
Ceciderunt
id est cadent. Et hoc.
marg.|
HSC1. {k}
In die furoris tui
id est in die iudicii. De quo Ps. 6. et 37 : « Domine, ne in furore tuo arguas me ».
marg.|
HSC1. {l}
Percussisti
id est percuties. Prv. 29.d. « Parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus ».
marg.|
HSC1. {m}
Nec misereberis ad l
iberandum scilicet. Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia liberante, scilicet fiet ei, qui non fecerit misericordiam.
Numérotation du verset
Lam. 2,22
marg.|
HSC1. {n}
Vocasti
] Chaldeos vel Romanos. Ipsi enim voluntate Domini venerunt et eius velle impleverunt.
marg.|
HSC1. {o} quasi
ad diem solemnem
] hostibus scilicet et non Iudeis vel Deo. Sicut enim Iudei solebant omnes convenire in Hierusalem in tribus solemnitatibus et ibi iucundabantur, sic inimici undique convenerunt in Hierusalem, quando capta fuit et exinde letati sunt. Vel dicit : quasi ad diem solemnem : propter Romanos proprie, qui ceperunt Hierusalem in die Pasche. Unde festivitatem eorum converterunt in luctum magnum et occisionem.
marg.|
HSC1. {p}
Qui terrerent me de circuitu
] Omnes enim de circuitu Hierusalem ad eam destruendam convenerunt. Ier. 12.b. Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce, quasi dicat : circumdederunt me undique gentes de circuitu meo, ne manus persequentium evaderem.
marg.|
HSC1. {q}
Et non fuit qui effugeret
] de nostris, aut captus, aut mortuus non esset.
marg.|
HSC1. {r}
In die furoris Domini
] id est aperte captivitatis.
marg.|
HSC1. {t}
Et relinqueretur
] in Hierusalem, qui vel non abduceretur captivus vel relinqueretur servus. Sedechias enim Rex fugit, sed tamen comprehensus est et captivus ductus est in Babylonem. Ier. 39.b. et 25.b.
marg.|
HSC1. {u}
Quos educavi per
disciplinam.
marg.|
HSC1. {x}
Et enutrivi
] ad fortitudinem unde magis plangendi sunt.
marg.|
HSC1. {y}
Inimicus meus
] Chaldeus vel Romanus.
marg.|
HSC1. {z}
Consumpsit eos
] id est usque ad interitum deLv.
Numérotation du verset
Lam. 2,22
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {n}
Vocasti
quasi
ad diem solemnem, qui terrent me de circuitu. Voc
antur Demones quasi ad festum, quando dives moritur. Terretur autem anima, que debet exire de corpore, quando videt Demones ad se rapiendum in circuitu. Lc. 19.g. circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te. Et dicit :
De circuitu quia
anima peccatrix in die Iudici mala accusantia undique habebit et ex nulla parte bona defendentia. Unde vehementer terrebitur. Sap. 5.a. Turbabuntur timore horribili. Gregorius dicit in Moralia quod anguste vie erunt undique reprobis. Superius erit Iudex iratus ; subtus horrendum chaos ; a dextris peccata accusantia ; a sinistris infinita Demonia ad supplicium trahentia ; intus conscientia urens ; foris mundus ardens. Miser peccator sic deprehensus quo effugies ? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si queris, quis te accuset, dico totus Mundus, quia offenso Creatore omnis creatura habet perditum odio.
marg.|
HSC1. {q}
Et non fuit
id est non erit.
marg.|
HSC1. {s}
Qui effugeret
id est qui effugiat. Am. 2.b. Peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem. Ps. 138. Quo ibo a spiritu tuo etc.
marg.|
HSC1. {u}
Quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos Hoc
potest dicere Ecclesia de suis filiis propriis, scilicet Clericis. Hoc possunt dicere usurarii de filiis suis, qui patrum retinent usuras et cum patribus damnabuntur. Os. 9.c. Ephraim deducet ad interfectionem filios suos.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_2)
Notes :