Capitulum 5
Numérotation du verset
Lam. 5,1
Oratio Ieremie1
Recordare Domine
1 Oratio Ieremie ΩS
Rusch
] incipit
praem.
ΩN ΩS , + prophete
Som4
ΩL ΩN
, om. Weber
quid acciderit nobis.
Intuere et respice opprobrium nostrum.
Numérotation du verset
Lam. 5,2
Hereditas nostra
versa est ad alienos
domus nostre
ad extraneos.
Numérotation du verset
Lam. 5,3
Pupilli facti sumus
absque patre matres nostre
quasi vidue.
Numérotation du verset
Lam. 5,4
Aquam nostram
pecunia bibimus
ligna nostra
pretio comparavimus .
marg.|Allegorice.
AQUAM NOSTRAM
etc. Contra sacerdotes dicit hoc qui faciunt domum Dei domum negociationis qui doctrina Dei vel sacramenta et Spiritus Sancti dona pecunia distrahunt cum Isaias dicat omnes sitientes venite ad aquas etc. et bibite absque #commutatione vinum et lac. Recte ergo hic voce plebis plangitur cui scripturarum ligna et Spiritus Sancti dona quibus ignis quotidie in altari nutritur pretio comparantur.5
Cervicibus nostris2
2 nostris]
om. Weber
minabamur lassis non dabatur requies.
Numérotation du verset
Lam. 5,6
Egypto
dedimus
manum et Assyriis
ut saturaremur pane.
Numérotation du verset
Lam. 5,7
Patres nostri
peccaverunt
et non sunt
et nos iniquitates eorum portavimus.
Numérotation du verset
Lam. 5,8
Servi dominati sunt nostri
non fuit
qui redimeret
de manu
eorum.
Numérotation du verset
Lam. 5,9
In animabus nostris afferebamus
panem nobis
a facie gladii in deserto
Numérotation du verset
Lam. 5,10
pellis nostra
quasi clibanus
exusta est a facie tempestatum famis.
Numérotation du verset
Lam. 5,11
Mulieres
in Sion humiliaverunt et3
3 et]
om. Weber
virgines in civitatibus Iuda.
Numérotation du verset
Lam. 5,12
Principes
manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt.
Numérotation du verset
Lam. 5,13
Adolescentibus
impudice
abusi sunt
et pueri
in ligno
corruerunt.
Numérotation du verset
Lam. 5,14
Senes
de portis defecerunt4*
4 de portis – defecerunt ΩN
Weber
]
inv. Rusch
iuvenes
de choro psallentium.
Numérotation du verset
Lam. 5,15
Defecit
gaudium
cordis nostri
versus est in luctum5
5 luctum] luctu
Weber
chorus noster.
Numérotation du verset
Lam. 5,16
Cecidit corona
capitis nostri ve nobis
quia peccavimus.
Numérotation du verset
Lam. 5,17
Propterea mestum factum est
in dolore6 cor nostrum ideo contenebrati sunt
6 in dolore]
om. Weber
oculi nostri.
Numérotation du verset
Lam. 5,18
Propter montem
Sion
quia disperiit
vulpes
ambulaverunt in eo.
Numérotation du verset
Lam. 5,19
Tu autem Domine
in eternum permanebis solium tuum in generatione et generationem7.
7 generationem] generatione
Weber
Numérotation du verset
Lam. 5,20
Quare in perpetuum8*
8 in perpetuum] imperpetuum
Rusch
oblivisceris nostri, derelinques nos
in longitudinem dierum ?
Numérotation du verset
Lam. 5,21
Converte nos
Domine ad te et convertemur, innova dies nostros sicut a principio.
Numérotation du verset
Lam. 5,22
Sed proiiciens
repulisti nos,
iratus es
contra nos vehementer.9
9 vehementer] + Explicit liber Ieremie prophete ΩN
Weber
, + habet versus .IIII.CCCC.L. ΩN
Capitulum 5
Numérotation du verset
Lam. 5,1
marg.|
HSC1.
Recordare Domine
etc.
pos
t fletum multiplicem et lamentum Ieremias pro se et pro populo ad deprecandum Dominum se convertit. Unde et hec pars intitulatur. Oratio Ieremie Prophete, in qua satis secundum modum procedendi, modum orandi ostendit, sic enim procedit. Primo, invocat Dominum ad considerandum suas miserias et tribulationes, ipsius misericordiam humiliter obsecrans : Secundo, per ordinem suas tribulationes enarrat, Ibi : Hereditas nostra etc.
et i
lla pars multipliciter dividitur. Tertio, omnium tribulationum prius enumeratarum ostendit causam ibi : Ve vobis, quia peccavimus. Quarto Dei fortitudinem et potentiam predicat ibi : Tu autem, Domine, in eternum permanebis. Quinto, descripta tribulatione sua et iniquitate confessa et Dei magnitudine predicata, quasi iam securus de liberatione, sed anxius de dilatione querit, quando liberabitur ibi : Quare in perpetuum etc.
sed
quia multus erat populus in captivitate, ne posset aliquis credere quod eorum fortitudine liberati de captivitate reverterentur in Iudeam, propter hoc sexto removet hoc totum Deo attribuens ibi : Converte nos etc. quasi per nos non possumus converti in terram nostram, nisi tu facias. Septimo, ostendit, quid post conversionem et reditum sibi petit fieri ibi : Innova dies nostros etc.
quia
petit ad statum pristinum reduci, quem habuit ante captivitatem. Dicit ergo :
marg.|
HSC1. {l}
Recordare, Domine qui
quasi oblitus videris.
marg.|
HSC1. {m}
Quid acciderit nobis quam
gravis pena in captivitate Babylonica.
marg.|
HSC1. {a}
Δ
Opprobium nostrum fact
um nobis in captivitate Romana, in qua ipsi Iudei modo sunt et erunt usque in finem mundi, quia pro idololatria fuerunt captivati in Babylonia, sed tantummodo septuaginta annis, sed in captivate Romanorum fuerunt iam plus quam mille annis et erunt usque ad finem Mundi in opprobrio. Ex quo lucide patet quod hoc est pro peccato maiori, quam pro idololatria, sed maius non invenitur quam illud quod Dominum Iesum tradiderunt.
Numérotation du verset
Lam. 5,1
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {l}
Recordare Domine mora
liter exponitur totum sic, ut dicit Glossa Vox est Martyrum, qui in hoc mundo tormentis afflicti clamant ad Dominum Ier. 15.c. Recordare mei, Domine et visita me et erue me ab his, qui persequuntur me. Sed huic clamori respondet Dominus per Is. 49.d. Numquid potest oblivisci mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui, ecce in manibus meis descripsi te.
marg.|
HSC1. {m}
Quid acciderit nobis quam
magnum, quam crudele nec tamen sumus contristati. Quia Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.|
HSC1. {n}
Intuere cord
is nostri devotionem.
marg.|
HSC1. {o}
Et respice corp
orum * deiectionem et vilitatem :
marg.|
Unde sequitur
marg.|
HSC1. {a}
Opprobrium nostrum.
Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas lampas contempta apud cogitationes divitum Hbr. 11.g. Ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres etc.
Sed
ideo dicitur Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete in illa die etc.
ecce
enim duo tetigit, devotionem cordis et afflictionem corporis, pro quibus in duobus glorificabimur in anima, scilicet et corpore. Apc. 2.e. Vincenti dabo manna absconditum et hoc, quia in secreto cordis devotionem habuerunt et dabo illi calculum candidum, id est corpus glorificatum et aureola martyrii decoratum. Sanctos autem suos Dominus exponit hic tribulationibus propter multa. Primo, quia sic redeunt et se tenent cum Domino semper. Gregorius Qui exire foras, per laudes potuit, repulsus contumeliis ad se redit. Secundo, quia opprobrium superbiam reprimit. Ier. 31.c. Castigasti me, Domine et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus. Tertio, quia sic cognoscere facit hominem, quantum lesit alios conviciando eis. Eccl. 7.c. Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum male dicentem tibi : Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis, Quarto, quia facit cognoscere, quantum inanem gloriam diligebat, Gregorius Qui laudem non querit, nec contumeliam sentit. Chrysostom. Quia valde appetitivum est inanis glorie genus humanum, propterea tam facile opprobriis captivatur. Super illud Mt. 5. Beati, qui persecutionem patiuntur etc. Glossa Qui gloriam celi optat, non timet opprobrium in terra. Quinto, quia homo tribulatus seipsum circumspicit et corrigit, ut nihil reprehensibile inveniatur in eo. Unde Is. 37.a. Cum audisset Rex Ezechias verba Rapsacis, scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini. Sexto, quia sic ad devotionem et penitentiam ampliorem invitat. Unde Tb. 3.a. Cum audisset Tobias verba uxoris exprobrantis, iugemuit et cepit orare cum lacrimis. Septimo, quia sitim vindicandi se extinguit supra 5.d. Saturabitur opprobriis, scilicet ita ut {
308rb
} non expetat vindictam : saturatus enim nec sitit, nec esurit.
Numérotation du verset
Lam. 5,2
mystice
mystice
marg.|
HSC1. {l}
Recordare
etc.
Hoc
est verbum peccatoris misericordiam postulantis. Simile. Supra 3.c.a “Recordare paupertatis et transgressionis mee”
non
ad puniendum, sed ad erudiendum me.
a Lam. 3, 20.
marg.|
HSC1. {a}
Opprobrium nostrum fact
um a Demonibus nobis, quando cecidimus in peccatum, Ps. 34. Dixerunt euge, euge viderunt oculi nostri, sup. 1.c. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius.
Numérotation du verset
Lam. 5,2
marg.|
HSC1. {b}
Hereditas nostra. Sec
unda pars, in qua ut Dominum magis flectat ad misericordiam, populi tribulationes enumerat. Et primo enumerat ea mala, que sustinuit. Secundo, ea bona, in quibus defecit, ibi : Senes defecerunt etc.
Quatuor
decim autem mala, que sustinuerunt, enumerat. Primum est quod de propria hereditate et terra expulsi. Unde dicit : Hereditas nostra versa est ad alienos, Chaldeos, scilicet et Romanos.
marg.|
HSC1. {d}
Domus nostre ad extraneos. Hoc
referri potest ad decem tribus, quarum terram inhabitaverunt Samaritani. Secundum est quod amici eorum fuerunt ab hostibus interfecti, ibi :
Numérotation du verset
Lam. 5,3
mystice
mystice
marg.|
HSC1. {b}
Hereditas nostra versa est ad alienos hic
deplorat Ecclesia terram promissionis, que modo est in manu Saracenorum. Hec est vera Christianorum hereditas Christo patre nostro in terris derelicta. Habuit enim Christus duplicem hereditatem. Unam ex parte Patris, scilicet eternam gloriam et alteram ex patre matris, scilicet terram promissionis.
marg.|
HSC1. {d}
Domus nostre
id est Ecclesie et loca Religiosa, que ibi erant.
marg.|
HSC1. {e}
Ad extraneos
scilicet Saracenos Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam.
marg.|
HSC1. {b}
Hereditas nostra
id est sacra Scriptura, que animam pascit, sicut hereditas corpus.
marg.|
HSC1. {c}
Versa est ad alienos
scilicet hereticos, qui eam depravant et alieni sunt a Deo. Is. 1.a. Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis, dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
marg.|
HSC1. {d}
Domus nostre sacr
a Scriptura, que nos protegit contra intemperiem et caloris et frigoris. Caloris, qui provenit ex amore male inflammante ; et frigoris quod provenit ex timore male humiliante.
marg.|
HSC1. {c}
Ad extraneos here
ticos eam depravantes. 2Pt. ultimo d. Que indocti et instabiles depravant. Et quod heretici sint extranei a Deo, dicitur Prv. 2.c. Ut eruaris a muliere aliena et extranea, que mollit sermones suos et relinquit ducem pubertatis sue et pacti Dei sui oblita est.
marg.|
$anagogice
marg.|
HSC1. {b}
Hereditas nostra cele
stis patria, que nobis debebatur, quando eramus in gloria.
marg.|
HSC1. {c}
Versa est ad alienos
id est ad alios, quibus dabitur loco nostri, si cecidimus. Apc. 3.b. Tene quod habes, ne alius coronam tuam accipiat.
marg.|
HSC1. {d}
Domus nostre
id est celestes mansiones nobis promisse.
marg.|
HSC1. {e}
Ad extraneos
id est ad alios, ut prius Iob. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt. Hoc etiam verum est de monachis, quorum hereditates et domus propter dilapidationes suas et superfluas expensas ad extraneos, scilicet ad milites et ad clericos seculares et ad usurarios devolvuntur, sequitur.
Numérotation du verset
Lam. 5,3
marg.|
HSC1. {f}
Pupilli facti sumus absque patre ad littera
m de multis ita fuit. Vel hoc dicit : quia Regem et Sacerdotes amiserunt Iudei.
marg.|
HSC1. {g}
Matres nostre,
quasi
vidue ad littera
m : quia patres multorum interfecti sunt. Vel matres vocat Synagogas. Tertium malum fuit quod res proprie eis ablate vendebantur eis care. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,3
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Pupilli
etc.
Pate
r maior est Prelatus ; qui debet subditos pascere. Io. ultimo e. Pasce agnos meos. Item vestire virtutibus, 2Rg. 1.d. Filie Hierusalem super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis. Item corrigere. 2Tim. 4.a. Argue, obsecra, increpa. Sed in multis locis subditi facti sunt sine patre : quia in multis Ecclesiis non sunt patres, sed statue, Za. 11.d. O pastor et Idolum. Et propter hoc.
marg.|
HSC1. {g}
Matres nostre
id est particulares Ecclesie, sunt quasi vidue. Mali enim Episcopi malos constituunt Sacerdotes. Unde et sequitur illud quod legitur 4Rg. 4.a. quod quia mortuus erat maritus mulieris, volebat creditor tollere duos filios eius. Duo filii Ecclesie sunt et boni et mali.
Numérotation du verset
Lam. 5,4
marg.|
HSC1. {h}
Aquam nostram nobi
s ablatam.
marg.|
HSC1. {i}
Pecunia a no
bis emptam, bibimus.
marg.|
HSC1. {k}
Ligna nostra
scilicet tigna domorum nostrarum, vel nemora communia.
marg.|
HSC1. {l}
Pretio comparavimus. Qua
rtum malum quod ipsi cum percussionibus et flagellis ducebantur in captivitatem : Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,4
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {h}
Aquam
etc. id est Sacramenta Ecclesie, que a peccatis nos purgant. Za. 13.a. Erit sons patens domui David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruate.
marg.|
HSC1. {i}
Pecunia bibimus dicu
nt subditi, quibus Sacramenta venduntur a Sacerdotibus, cum tamen dicatur, Is. 55.a. Omnes sitientes, venite ad aquas et qui non habetis argentum properate etc. vel aqua sacra Scriptura est, que dicitur aqua, quia mundat. Io. 15.a. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Item quia fluit ad valles, id est ad humiles. Mt. 11.d. Confiteor tibi, Pater celi et terre : quia abscondisti hec a sapientibus et revelasti ea parvulis. Item quia est potus pauperum. Is. 41.d. Egeni et pauperes querunt aquas. Item quia fructificare facit cor bonis operibus. Iob. 12.c. Si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas, subvertent terram ad fructificandum.
marg.|
HSC1. {k}
Ligna nostra
scilicet septem Sacramenta, quibus sustentamur appodiati eis in hac vita.
marg.|
HSC1. {l}
Pretio comparavimus a simoniacis Sacerdotibus dici
t Glossa De hoc miratur Dominus, Is. 1.f. Quomodo facta est meretrix, id est venalis civitas fidelis, plena Iudicii ? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicide. De his Gregorius Tolerabiliores sunt heretici, qui dicunt Spiritum Sanctum servum Patris et filii, quam simoniaci, qui faciunt eum servum, sibi vendendo eum in Sacramentis.
Numérotation du verset
Lam. 5,5
marg.|
HSC1. {b}
Minabamur
id est ducebamur in captivitatem.
marg.|
HSC1. {c}
Et lassi in v
ia, non dabatur requies. Quintum malum est quod pre famis inopia, Egyptiis et Assyriis, qui eis prius servierunt, fecerunt homagium et se eis locaverunt ut servi. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,5
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {a} *
Cervicibus nostris minabamur a Di
abolo capti. Unde, Ier. 2.d. filii Mempheos. et Thaneos constupraverunt te usque ad verticem.
marg.|
HSC1. {c}
Et lassis per
peccata d.
Non dabatur requies quia
in illis non est nisi labor sup. 1.a. Habitavit inter gentes, nec invenit requiem.
Numérotation du verset
Lam. 5,6
marg.|
HSC1. {e}
Egypto
id est Egyptiis et Assyriis dedimus manum, fidelitatem faciendo, vel homagium.
marg.|
HSC1. {g}
Ut saturaremur pane recepto ab eis
vel in terra eorum lucrato. Sextum : quia mala patribus suis debita, qui peccata inceperunt, eis sunt reddita, qui Patrum peccata continuaverunt. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,6
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {e}
Egypto dedimus manum dici
t peccator et penitens, id est fecimus professionem Diabolo.
marg.|
HSC1. {f}
Et Assyriis qui
interpretatur dirigentes et significant Diabolum, qui semper in nos dirigit iacula suggestionum. Ps. 119. Sagitte potentis acute cum carbonibus desolatoriis.
marg.|
HSC1. {g}
Ut saturaremur pane ad m
ensam Diaboli. Que est multiplex. Prima superbie, Is. 21.b. Pone mensam et contemplare in specula. Hoc dicitur Balthasar, qui interpretatur absorbens divitias. Item secunda est avaritie. Eccl. 14.b. Oculus mali ad mala et non satiabitur pane indigens et in tristitia erit super mensam suam. Item tertia simonie. Io. 2.c. Nummulariorum es effudit et mensas subvertit. Dn. 14.c. Fecerunt sub mensa absconditum introitum. Item quarta heresum. Eccl. 31.c. Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio et vome per confessionem et refrigerabit te. Item quinta augutiorum : Is. 65.b. Qui ponitis fortune mensam. Item sexta leccacitatis. Eccl. 40.d. Vir respiciens ad alienam mensam, sicut Histriones et Bedelli, non est vita eius in cogitatione victus, alit enim animam suam cibis alienis. Item septima deceptionis 3Rg. 13.d. Cumque sederet ad mensam, factus est sermo
{4.
308vb} Domini ad Prophetam etc.
Item
octava libidinis. 3Rg. 18.c. Congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et Prophetas Baal quadringentos et quinquaginta, Prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel, que interpretatur sterquilinium. Item nona est mendacii. Dn. 11.e. Ad mensam unam loquentur mendacium et non proficient. Prv. 20.c. suavis est homini panis mendacii etc.
De o
mnibus his mensis dicit Is. 28.c. Omnes mense replete sunt vomitu, sordiumque.
Numérotation du verset
Lam. 5,7
marg.|
HSC1. {h}
Patres nostri peccaverunt. In
deserto, ubi vitulum adoraverunt.
marg.|
HSC1. {k}
Et non sunt quia
iam mortui sunt.
marg.|
HSC1. {l}
Et nos imit
antes eos in peccatis.
marg.|
HSC1. {m}
Iniquitates eorum portavimus
id est penam pro iniquitate eis debitam. Vel hoc dicit Ieremias in persona modernorum Iudeorum, qui adhuc captivati sunt : quia Patres eorum noluerunt recipere Christum. Septimum est quod gentes finitime, que prius eis erant subiugate et quasi videbantur esse amice eorum, modo per dominium opprimebant eos. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,7
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {h}
Patres nostri Adam
et Eva.
marg.|
HSC1. {i}
Peccaverunt mand
atum Dei transgrediendo. Is. 44.d. Pater tuus primus peccavit.
marg.|
HSC1. {k}
Et non sunt
id est mortui sunt, cum prius essent immortales, id est potentes, non mori.
marg.|
HSC1. {l}
Et nos iniquitates eorum
id est penam pro iniquitate portavimus. Eccles. 40.a. Occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam quod est fames, sitis, frigus, calor, lassitudo, infirmitas et mors. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt.
Numérotation du verset
Lam. 5,8
marg.|
HSC1. {n}
Servi nostri priu
s, postea dominati sunt nostri etc.
marg.|
HSC1. {p}
Non fuit, qui redimeret nos
de manu eorum. Fere idem dixerat, ibi : Egypto dedimus manum, sed repetit, quia addit hoc : Non fuit etc.
eade
m revolvens, ut pius iudex ad misericordiam moveatur. Octavum : quia in captivitate erant in periculo latronum insidiantium sibi, quando opera faciebant in campis, unde panem lucrabantur, de quo viverent. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,8
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {n}
Servi pecc
ati scilicet mali Prelati.
marg.|
HSC1. {o}
Dominati sunt nostri non
profectum querentes, sed dominium, cum tamen dicat Apostolus 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Sed hec est maxima abusio quod etiam homines volunt dominari, cum sint mali, quibus, etiamsi sint boni, non permittitur dominari, nisi malis, Gn. 1.d. Dominamini piscibus maris, volatilibus celi et universis animantibus, que moventur super terram. Et quia sic faciunt, commovetur Ecclesia. Unde Prv. 30.c. Per tria movetur terra et quartum quod non potest sustinere : per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ; per odiosam mulierem, cum assumpta fuerit in Matrimonio ; et per ancillam, cum fuerit heres domine sue.
marg.|
HSC1. {p}
Non fuit
etc.
In q
uo notatur negligentia malorum Prelatorum, qui deberent minores corrigere.
Numérotation du verset
Lam. 5,9
marg.|
HSC1. {q}
In animabus nostris
id est in periculo animarum nostrarum, id est vitarum, afferebamus panem nobis, a facie
gladii
id est latronum habentium gladios insidiantium nobis.
marg.|
HSC1. {x}
In deserto
id est in nemoribus, unde ligna portabamus, de quorum pretio viveremus, vel in campis, ubi operabamur. Nonum : fuit desiccatio totius corporis, propter famem. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,9
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {q}
In animabus hoc
est verbum sollicite studentium in Scriptura. In animabus nostris, id est in desiderio animarum, vel in animabus, id est in corde retinendo.
marg.|
HSC1. {r}
Afferebamus
id est acquirebamus.
marg.|
HSC1. {t}
Nobis
id est ad utilitatem nostram, non sicut asinus, qui non sibi portat, sed aliis.
marg.|
HSC1. {s}
Panem sacr
e Scripture, quo debemus primo nos refici et tunc de eius sapore et valore possumus aliis loqui. Quia Eccles. 34. Qui non est expertus saporem, scilicet et valorem huius panis per degustationem, quid scit ? Et hoc pane munimur.
marg.|
HSC1. {u}
A facie gladii ling
ue detractoris. Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus. Gladii dico percutientis, vel insidiantis.
marg.|
HSC1. {x}
In deserto
id est eis, qui sunt in claustro, vel quolibet alio statu Penitentie. Et hi sunt similes Pharaoni, cui dicitur Ex. 5.a. Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto, quasi dicat : Dominus, nolite detrahere servis meis, qui quotidie seipsos mihi offerunt in claustro. Meditatio igitur et lectio sacre Scripture debet esse munimen religiosorum contra linguas detractorum. Et bene dicit : In animabus, quia multi habent Scripturam in linguis, vel in manibus et super genua, qui non habent in corde, quia eam non intelligunt. Ps. 118. In corde meo abscondi eloquia tua. Unde magnam gratiam fecit Dominus illis religiosis, qui habent apud se, qui sacram Scripturam eis possint exponere.
Numérotation du verset
Lam. 5,10
marg.|
HSC1. {y}
Pellis nostra
quasi
clibanus exusta est. In
quo pro assiduitate ignis non remanet humor. Et hoc.
marg.|
HSC1. {a}
A facie
id est a presentia.
marg.|
HSC1. {b}
Tempestatum famis que
homines reddit et siccos et nigros. Decimum est, uxorum et filiarum violatio. Unde.
Numérotation du verset
Lam. 5,10
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {y}
Pellis nostra cuti
s exterior ad litteram.
marg.|
HSC1. {z} quasi
clibanus exusta est
id est denigrata, dicunt boni Predicatores.
marg.|
HSC1. {a}
A facie tempestatum famis
id est pre desiderio convertendi animas Ps. 58. Famem patientur ut canes et circuibunt civitatem et quare sic sunt solliciti ? quia Demones humiliaverunt per peccata.
Numérotation du verset
Lam. 5,11
marg.|
HSC1. {c}
Mulieres in Sion humiliaverunt Chal
dei, vel Romani, id est violaverunt suam libidinem explendo.
marg.|
HSC1. {e}
Et Virgines in civitatibus Iuda
scilicet corruperunt.4.309ra}
Δ Undecimum quod Principes eorum pre timore hostium seipsos occiderunt et precipitaverunt et suspenderunt. Vel hostes in contemptum et terrorem aliorum, maiores de Iudeis ipsis videntibus suspenderunt. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,11
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {c}
Mulieres in Sion
id est Prelatos muliebriter viventes in Ecclesia, quasi dicat : quia Prelati Ecclesiarum deficiunt et vita et scientia, propter hoc alii de salute animarum solliciti sunt 2Cor. 11.f. Preterea, que extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Vel potest sic dici. Ipsi Sacerdotes et Prelati.
marg.|
HSC1. {d}
Humiliaverunt
id est corruperunt.
marg.|
HSC1. {c}
Mulieres in Sion
id est in Ecclesia, etiam coram crucifixo et altari. Eccles. 20.a. concupiscentia spadonis, id est Clerici, qui debent esse spadones propter Regnum Dei, devirginavit iuvenculam. Propter hoc dicit Dominus. Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus, clericus scilicet in domo mea facit scelera multa ? Os. 6.d. In domo Israel, id est in Ecclesia, horrendum vidi, ibi fornicationes Ephraim, id est Monachi proprietarii.
marg.|
HSC1. {e}
Et virgines in Civitatibus Iuda
id est in cenobiis quod est maximum peccatum 1Cor. 5.a. Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Uxor patris nostri Christi est Virgo claustralis. * vel quelibet monialis.
Numérotation du verset
Lam. 5,12
marg.|
HSC1. {a}
Principes manu prop
ria, vel hostium suspensi sunt : duodecimum quod non reverebantur senes, nec eis compatiebantur. Unde dicit.
marg.|
HSC1. {d}
Facies senum non erubuerunt host
es, scilicet sicut predixerat eis Dominus : Dt. 28.e. Adducam gentem procacissimam, que non deferat seni. Tertium decimum fuit quod non sufficiebat eis humiliare mulieres, immo per abusum polluebant iuvenes. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,12
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {a}
Principes Prel
ati Ecclesie Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum. Et propter hoc.
marg.|
HSC1. {b}
Manu prop
ria, id est pro operatione sua mala.
marg.|
HSC1. {c}
Suspensi sunt ad f
urcas Diaboli, In quibus due trabes erecte sunt, vanitas et voluptas, id est divitie et delicie. Trabs ex transverso, in qua latro suspenditur, est honoris ambitio. De his tribus trabibus 1Io. 2.c. Quicquid est in Mundo, aut est concupiscentia carnis etc.
Funi
s est amor triplex sui, scilicet et parentum et dominationis, Eccl. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur. In his furcis suspensi sunt hodie Principes Ecclesie. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, ecce avaritia : Ingredientes pompatice domum Israel, ecce superbia. Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris, ecce luxuria. Nm. 25.a. Tolle cunctos Principes populi et suspende eos contra Solem in patibulis. Et quia suspensi, propter hoc maledicti. Dt. 21.d. Maledictus omnis, qui perdet in ligno. Notandum quod suspensi sunt nudi, habent oculos velatos et manus ligatas et sunt esce corvorum. Sic isti sunt nudi a bonis operibus. Apc. 3. Et nescis ; quia pauper es et cecus et nudus. Item habent oculos velatos per avaritiam. Gn. 20.d. Mille argenteos, id est temporalia dedi fratri tuo, id est Christo, dicit Deus Pater Ecclesie, hoc erit tibi in velamen oculorum tuorum, id est Prelatorum.
marg.|
HSC1. Item manus habent ligatas : quia ad pauperes non extendunt eas, supra 4.a. Non ceperunt in ea manus. Item sunt esce corvorum, id est ; detractorum, histrionum et mimorum, quibus dare, est Demonibus immolare, ut dicit Gregorius
marg.|
HSC1. Unde Eccl. 20.b. Fatuo non erit amicus et non erit gratia in bonis illius. Qui enim edunt panem illius, false lingue sunt.
marg.|
HSC1. {d}
Facies senum non erubuerunt mino
res in claustris, vel in Ecclesiis. In quo notatur imprudentia iuvenum, qui deberent revereri senes, Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Quando enim ad aspectum, vel correctionem senis, vel maioris, non
{4.
309rb} erubescit iuvenis, tunc actum est de eo.
Numérotation du verset
Lam. 5,13
marg.|
HSC1. {e}
Adolescentibus impudice abusi sunt. Qua
rtum decimum quod etiam pueros suspendebant. Unde dicit.
marg.|
HSC1. {f}
Et pueri in ligno susp
ensi, scilicet ut matres eorum hoc videntes amplius dolerent.
marg.|
HSC1. {g}
Corruerunt
id est mortui sunt. Vel hoc dicit : quia tam diu ibi fuerunt suspensi quod per se ceciderunt : Non enim audebant eos auferre matres, vel amici.
Numérotation du verset
Lam. 5,13
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {e}
Adolescentibus impudice abusi sunt. Hic
redarguuntur quidam de peccato contra naturam quod multum disseminavit hodie Diabolus in clericis, Is. 2.b. Pueris alienis adheserunt. Ioel. 3.a. Posuerunt puerum in prostibulo. Rm. 1.d. Relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes.
marg.|
HSC1. {f}
Et pueri
id est Prelati molles et effeminati, qui tales inquirere deberent et in eos vindicare.
marg.|
HSC1. {g}
In ligno corruerunt
id est avaritiam temporalium secuti sunt. Eccl. 31.a. Multi dati sunt in auri casus et facta est in specie ipsius perditio illorum : Lignum offensionis est aurum sacrificantium. Os. 4.c. Populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius annuntiavit ei : hoc est, quia cum aliquis accipit baculum Pastoralem, quando fit Episcopus, baculus suus ei annuntiat, dicens : Plus oportet te habere modo de equis et ceteris ornamentis, quam prius et excedendo in huiusmodi, corruit per peccatum.
Numérotation du verset
Lam. 5,14
marg.|
HSC1. {h}
Senes defecerunt. Ost
ensis malis, que sustinuerunt. ostendit bona, inquibus defecerunt. Primum est quod non habuerunt Iudices, qui in portis sedentes iudicarent eos. Unde dicit : Senes defecerunt de portis, ubi solebant sedere, ad iudicandum, secundum preceptum Domini. Dt. 16.d. Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis. Secundum est quod non habuerunt iuvenes, qui festa et cantica celebrarent. Unde dicit.
marg.|
HSC1. {i}
Iuvenes de choro psallentium ad littera
m, de choreis, quas in festis faciebant iuvenes. Et ex his duobus sequitur tertium, scilicet defectus interioris gaudii. Unde dicit.
Numérotation du verset
Lam. 5,14
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {h}
Senes defecerunt de portis. Que
sunt septem, de quibus legitur Neh. 3. Prima est porta gregis, per quam significatur Baptismus. Unde. Ct. 4.a.
Dentes tui
id est Predicatores, Prelati et Doctores, qui dicuntur senes, sicut grex tonsarum, que ascendunt de lavacro, id est de Baptismo. Isti enim ita mundi debent esse, ac si quotidie ascendant de Baptismo. Secunda porta Hierusalem erat porta piscium : Hec est Sacra Scriptura, in qua debent nutriri, sicut pisces in aqua. Is. 50.b. Computrescent pisces sine aqua. Tertia, porta vetus : Hec est caritas, 1Io. 2.a. Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuisti ab initio. Quarta porta vallis : Hec est humilitas, Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium.
marg.|
HSC1. Debet enim Prelatus esse exemplum et liber campestrium hominum et odorem bone fame infundere humilibus.
marg.|
HSC1. Quinta porta sterquilinii : Hec est penitentia, Iob. 2.c. Sedebat in sterquilinio. Sexta porta fontis : He sunt lacrime, Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei ? Septima, porta equorum. Hec est predicatio, per quam exitur a vitiis et ingreditur homo ad virtutes. Egressus enim vitii virtutis operatur ingressum, ut dicit Gregorius Et equi sunt Predicatores. Hab. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum, Ab his portis deficiunt multi senum, id est Prelatorum. Et ideo.
marg.|
HSC1. {i}
Iuvenes
id est renovati per gratiam, deficiunt.
marg.|
HSC1. {k}
De choro psallentium Per
chorum laus per Psalmum bona operatio significatur, quasi dicat : quia a predictis deficiunt maiores, propterea nec renovantur minores per gratiam. Et ideo deficiunt a laude Dei et a bona operatione. Unde Mi. 2.c. Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum et parvulis earum tulistis meam in perpetuum.
Numérotation du verset
Lam. 5,15
Numérotation du verset
Lam. 5,15
moraliter1
moraliter1
marg.|
HSC1. {l}
Defecit gaudium cordis nostri
scilicet devotio cordis, non oris.
marg.|
HSC1. {m}
Versus est in luctum chorus noster
dicunt Clerici de Ecclesiis, quasi in toto choro nostro non invenitur largus, qui alios invitet, sicut fiebat antiquitus. Unde 1Mcc. 1.e. Dies festi nostri versi sunt in luctum. Item chorus. Glossa Interlienaris virtutum. In hoc choro, quando non est interdictus per peccata, cantat Alauda spei, Philomela amoris, Turtur castitatis, Colomba mansuetudinis, Hirundo devotionis Is. 38.c. Sicut pullus hirundinis sic clamabo, per devotionem, scilicet. Item in hoc choro legit ratio Dei beneficia, orat concupiscibilis, gemit et flet peccata sua irascibilis. Ps. « Laudate Dominum in tympano et choro » etc. Luget autem iste chorus, quia anima spoliata est omnibus his, sicut terra dicitur lugere, quando non abundat, vel deficit in segete. Ier. 4.f. Lugebit terra et merebunt celi desuper, eo quod locutus sum.
Numérotation du verset
Lam. 5,15
moraliter2
moraliter2
marg.|
HSC1. {l}
Defecit gaudium cordis nostri
id est interna consolatio per peccatum mortale. Ier. 2.d. Scito et vide, quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum.
marg.|
HSC1. {m}
Versus est in luctum chorus noster Hoc
est bonum thema in vesperis omnium Sanctorum, vel in die Mortuorum, quando post gaudium de solemnitate omnium Sanctorum convertitur Ecclesia ad luctum pro animabus omnium fidelium defunctorum, simile Iob. 30.d. Versa est in luctum cythara mea et organum meum in vocem flentium. Hoc verbum est verbum de Clericis et de multis Religiosis, qui multum cantant ore, sed parum gaudent in cordis devotione. Unde dicunt.
Numérotation du verset
Lam. 5,16
marg.|
HSC1. {a}
Cecidit corona capitis nostri.
id est Regia dignitas est ablata a nobis. Ez. 21.f. Aufer Cidarim, tolle coronam.
marg.|
HSC1. {b}
Ve nobis tert
ia pars, in qua ostendit causam omnium premissorum, scilicet peccata. Unde dicit : Ve nobis temporalis captivitatis, quia peccavimus : ecce dicunt se iuste puniri, in quo favent iustitie Dei.
Numérotation du verset
Lam. 5,16
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. * {a}
Cecidit corona capitis nostri hoc
possunt dicere omnes illi, qui ceciderunt per mortale, unde amiserunt coronam gratie et glorie. De prima dicitur Prv. 4.b. Cum eam, id est sapientiam, amplexatus fueris, dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te, Ps. 102. Qui coronat te in misericordia et miserationibus. De secunda, Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vite. In corona gratie sunt quatuor lapides pretiosi, id est quatuor virtutes. In fronte est caritas, que nos inflammat ad celestia appetenda, Phil. 3.e. Ea, que retro sunt obliviscens, ad ea, que sunt priora extendens, hec est carbunculus ardens : de quo Is. 6.b. Carbunculus, quem tulerat de altari. Item in occipite est humilitas, que bona sua nec videt, nec numerat : Bernardus Magna et rara virtus est, ut magna facientem, magnum te nescias. Hec est Amethistus, qui mixtum habens colorem, viole et rose quasdam flammulas de se effundit et significat humiles Sanctorum verecundiam, cum odore bone operationis. Item in parte dextera est obedientia, quia quicquid nobis precipit, debet esse prosperum nobis. Prv. 21.d. Vir obediens loquetur victorias, hec est Hiacynthus, qui cum aere mutatur, in sereno perspicuus, in nubilo obscurus est : sic obediens ad voluntatem Prelati de hoc mutatur in illud. Item in sinistra parte est patientia in adversis. Hec est Chrysopassus, cuius due sunt species, quidam viridis, aureeque mixture ; alius purpureus cum guttis aureis et significat patientiam martyrii, vel cuiuscunque tribulationis. Item corona glorie quatuor habet. Ante est eternitas visionis divine. Retro, evasio periculorum habitationis mundane. A sinistris societas Sanctorum. A dextris iucunditas Angelorum.
marg.|
HSC1. {b}
Ve nobis, quia peccavimus hec
est vox penitentium. Os. 7.d. Ve eis, quoniam recesserunt a me, vastabuntur, quia prevaricati sunt in me. Vel potest esse vox damnatorum, quibus est, ve, id est eterna damnatio, quia peccaverunt. Is. 3.b. Ve impio in malum, retributio enim manuum eius fiet ei. Is. 3.b. Ve anime eorum, quoniam reddita sunt eis mala. Multiplex autem est corona. Prima virtutum, Prv. 14.c. Corona {
309vb
} sapientum divitie eorum, id est virtutes. Secunda, sapientia, Eccl. 25.a. Corona senum in multa peritia. Tertia, timor Domini, Eccles. 1.b. Timor Domini gloria et gloriatio et letitia et corona exultationis. Quarta, bona opera, Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum. Quinta, superborum prosperitas, Is. 28.a. Ve corone superbie, ebriis Ephraim et flori decidenti glorie exultationis eius, Sap. 2.b. Coronemus nos rosis, antequam marcesCt. Sexta, religiositas, Apc. 12.a. Corona duodecim stellarum in capite eius. Prv. 16.d. Corona dignitatis senectus, que in viis iustitie reperietur. Septima, dignitas, vel honor temporalis, Phil. 4.a. Itaque fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, 1. Thess. 2.d. Que est spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum estis etc.
Octa
va, est corona gratie. Nona glorie. He omnes ceciderunt de capite damnatorum.
Numérotation du verset
Lam. 5,17
marg.|
HSC1. {c}
Propterea quia
peccavimus, vel quia corona cecidit de capite nostro.
marg.|
HSC1. {d}
Mestum factum est in dolore cor nostrum sup.
1.g. Multi gemitus mei et cor meum merens. E {t} {e}
Ideo contenebrati sunt oculi nostri pre
fletu.
Numérotation du verset
Lam. 5,17
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {c}
Propterea quia
cecidit corona et de peccatoribus et de damnatis, dicit Ecclesia.
marg.|
HSC1. {d}
Mestum factum est in dolore cor nostrum
id est Religiosi, qui comparantur cordi, quia sicut cor de leva spirat ad dexteram, sic ipsi de Mundo ad celum, Cantic. 2.d. Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies. Item cor latet, sic Religiosi, Ct. 4.a. Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es, oculi tui Columbarum : absque eo quod intrinsecus latet. Illud enim quod latet in Religiosis, debet esse pulcherrimum. Item in corde est pulsus et Religiosi orationibus et meditationibus et lectionibus pulsant celum. Lc. 11.b. Pulsate et aperietur vobis, Item cor est sedes sapientie. Prv. 7.a. Scribe illam in tabulis cordis tui : sic Religiosi saporant celestia, Apc. 2.e. Vincenti dabo manna absconditum. Item cor est rubeum, sic Religiosi per imitationem Passionis Christi. Iob. 39.d. Pulli eius, id est Aquile volutantur in sanguine. Ps. 101. Similis factus sum Pellicano, que avis est rubea. Item cor cibus est Accipitris, id est Christi, qui electos sibi incorporat, Hab. 1.d. Cibus eius electus. Item quando succenditur totum corpus febricitat ; sic quando Religiosi ardent per avaritiam, vel per luxuriam, tota Ecclesia damnificatur. Ier. 23.d. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram.
marg.|
HSC1. {e}
Ideo contenebrati sunt oculi nostri
id est boni Ecclesiarum Prelati, qui dolent de casu hominum. Iob. 29.c. Oculus fui ceco. Is. 50.b. Induam celos, id est Prelatos tenebris et saccum ponam operimentum eorum. Isti oculi debent esse clari, exempli boni ostensione, plani sine vite remissione, rotundi perfectione, extensi penitentie operatione, tenerrimi devotione, gemini dilectione, flexibiles pietate, tecti humilitate, involuti septem tunicis, id est spiritu septiformis gratie. Item oculus est amator pulchritudinis, oditor turpitudinis, receptor et representator imaginis, Iudicator coloris, gubernator itineris, nuntiator rei exterioris. Et quare hec omnia ?
Numérotation du verset
Lam. 5,18
marg.|
HSC1. {f}
Propter montem Sion
id est Hierusalem.
marg.|
HSC1. {g}
Quia disperiit.
id est in diversa periit. In diversis enim locis et regionibus dispersi fuerunt Iudei, in quibus perierunt.
marg.|
HSC1. {q}
Vulpes
id est Chaldei, vel Romani, pleni fraudibus et dolis.
marg.|
HSC1. {i}
Ambulaverunt in eo cont
ra legem. Unde supra 1.d. Vidit gentes ingressas Sanctuarium suum, de quibus preceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam.
Numérotation du verset
Lam. 5,18
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {f}
Propter montem Sion
id est Ecclesiam, que dicitur mons propter vite bone eminentiam. Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius.
marg.|
HSC1. {g}
Quia disperiit pro
maiori parte. Unde Ps. 11. Clamare cogitur ; Salvum me fac, Deus, quoniam defecit sanctus etc.
marg.|
HSC1. {h}
Vulpes
id est mali Prelati.
marg.|
HSC1. {i}
Ambulaverunt in eo Vulp
es animal est fetidum, Ier. 51.c. Ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis universam terram. Item dolosum animal. Ier. 5.f. Inventi sunt in populo meo impii. Item habet magnam caudam, sic isti multos socios, Am. 6.a. Ingredientes pompatice domum Domini, id est cum magna societate. De his vulpibus, Ez. 13.a. quasi vulpes in deserto Prophete tui Israel erant. Vel vulpes sunt heretici, qui ex omni parte quasi obsident Ecclesiam et Dominicam demoliuntur vineam.
Numérotation du verset
Lam. 5,19
marg.|
HSC1. {k}
Tu autem, Domine, in eternum permanes hic
quarto Deum magnificat et predicat eius fortitudinem et veritatem, quasi dicat : . Ita Hierusalem est destructa : tu autem, Domine, in eternum permanes, id est permanebis, id est tua promissio stabit, quamvis civitas sit destructa. 2Par. 7.d. Elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
marg.|
HSC1. {l}
Solium tuum
id est Templum permanet, scilicet.
marg.|
HSC1. {m}
In generatione et generationem
id est semper.
Numérotation du verset
Lam. 5,19
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {k}
Tu autem, Domine, in eternum permanes
Iac. 1.c. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ps. 101. Tu autem, Domine, in eternum permanes.
marg.|
HSC1. {l}
Solium tuum in generatione et generationem Idem
est solium quod thronus. Et thronus Christi est multiplex. Primus est Crux. Apc. 5.b. Vidi et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem, tamquam occisum. Item thronus eius Beata Virgo; 3Rg. 10.c. Fecit Rex Salomon * thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus. Item Maiestas Dei. Apc. 4.b. Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua. Item celum. Mt. 5.f. Ego autem dico vobis, non omnino iurare, neque per celum, quia thronus Dei est etc.
Item
Angeli. Col. c. Sive throni, sive dominationes. Item equalitas Filii cum Patre. Hbr. 1.c. Thronus tuus Deus in seculum seculi. Item Iudiciaria potestas. Dn. 7.c. Aspiciebam, donec throni positi sunt. Item misericordia. Hbr. 4.d. Adeamus cum fiducia ad thronum gratie eius, ut misericordiam consequamur. Item quilibet Sanctus. Eccl. 24.a. Et thronus meus in columna nubis. Item anima iusti. Sap. 7.d. Anima iusti thronus est Dei. Ubi nos habemus. In animam iusti se transfert. Item gloria eterna. Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. De his omnibus potest exponi verbum predictum.
Numérotation du verset
Lam. 5,20
marg.|
HSC1. {
308bis
_ra
} {Δ} {a}
Quare in perpetuum
etc.
Quin
ta pars, ubi quasi iam securus iste liberationem querit a Domino, quando liberabitur, dicens. Quare in perpetuum oblivisceris nostri, quasi dicat : et si de captivitate Babylonica nos reducere dicas, tamen nobis videtur quod in perpetuum ibi esse debeamus, obliti a te. Et numquid.
marg.|
HSC1. {b}
Derelinques nos in longitudine dierum ?
quasi dicat : tu non debes hoc facere. Et loquitur sicut homo, qui de re quam exspectat anxius est et dolens. Vel hoc refertur ad captivitatem Romanam in qua usque in finem Mundi, quasi obliti a Deo permanebunt.
Numérotation du verset
Lam. 5,20
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {a}
Quare in perpetuum oblivisceris nostri. Ver
ba sunt tentatorum, qui credunt se a Deo oblitos esse. Sed non est ita. Unde Ps. 76. Numquid obliviscetur misereri Deus ? Is. 49.d. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
marg.|
HSC1. {b}
Derelinques nos in longitudine dierum. Vox
est adhuc tentatorum. Is. 49.d. Dixit Sion, dereliquit me Dominus et oblitus est mei. Sed non est ita. Quia Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. Et Is. 62. Non vocaberis ultra derelicta.
Numérotation du verset
Lam. 5,21
marg.|
HSC1. {c}
Converte nos
etc.
Sext
a pars, in qua suam liberationem non viribus suis, sed Domino attribuit, dicens, Converte nos, Domine, ad te, id est ad Templum tuum in Hierusalem reverti nos precipe.
marg.|
HSC1. {d}
Et convertemur
quasi dicat : aliter non possumus.
marg.|
HSC1. {e}
Innova
etc.
Sept
ima pars, in qua ostendit, quid petat sibi fieri a Domino post reditum de captivitate, scilicet ut ad illum statum et libertatem redeant, in qua fuerunt tempore Moysi et Iosue, dicens. Innova dies nostros sicut a principio, scilicet tempore Moysi et Iosue, quasi dicat : sic educ nos de captivitate, sicut eduxisti de Egypto sub Moyse et de deserto sub Iosue. Eccl. 36.a. Innova signa et immuta mirabilia.
Numérotation du verset
Lam. 5,21
moraliter1
moraliter1
marg.|
HSC1. {c}
Converte nos, Domine
] ad te gratiam infundendo. Ps. 84. Converte nos, Deus salutaris noster. Dominus igitur convertit hominem, ipsum iustificando. Ps. 22. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Et convertit ad hominem ipsum pro peccatis puniendo. Is. 1.f. Convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam etc.
marg.|
HSC1. {d}
Convertemur a vi
tiis ad virtutes, de mundo ad claustrum. Eccl. 5.c. Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. Mt. 18.a. Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in Regnum celorum.
marg.|
HSC1. {e} {
308bis
_rb
}
Innova dies nostros sicut a principio.
Vox est Ecclesie, cuius dies sunt Prelati, qui debent totam Ecclesiam illuminare, Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Quot ergo boni Prelati sunt in Ecclesia, tot sunt dies. Quelibet autem dies habet duodecim horas. Io. 11.b. Nonne duodecim hore sunt diei ? si quis ambulaverit in die, non offendit. He hore duodecim sunt duodecim fructus Spiritus. De quibus Apc. 22.a. Ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim per menses singulos reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. Qui autem sint illi fructus duodecim, determinat Apostolus. Gal. 5.d. Fructus autem spiritus sunt, caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. Dicit ergo Ecclesia ad Dominum.
marg.|
HSC1. {e}
Innova
] per penitentiam. Ecclesiast. 36.a. Innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum.
marg.|
HSC1. {f}
Dies nostros
] id est Prelatos, qui inveterati sunt. Ps. Filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis.
marg.|
HSC1. {g}
Sicut a principio
] quasi dicat : sicut boni fuerunt a principio Ecclesie et ita modo fac bonos. Ps. 101. Dies mei sicut umbra declinaverunt. Item. Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Propter hoc rogat modo ut innoventur.
Numérotation du verset
Lam. 5,21
moraliter2
moraliter2
marg.|
HSC1. {c}
Innova dies
etc. potest de illis exponi, qui internam consolationem amiserunt et petunt sibi reddi. Dicunt itaque. Innova dies nostros, consolationem, quam prius habuimus, reddendo. Ps. 50. Redde mihi letitiam salutaris tui. Iob. 29.a. Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me ?
Numérotation du verset
Lam. 5,22
marg.|
HSC1. {q}
Sed proiiciens
id est procul a te faciens per Romanos, propter peccata nostra.
marg.|
HSC1. {i}
Repulisti nos de t
erra nostra. Et quare hoc ? Quia.
marg.|
HSC1. {k}
Iratus es contra nos vehementer quan
do Dominum tradiderunt et occiderunt. Unde hoc ultimum verbum refertur ad captivitatem Romanorum, quasi dicat : Propheta, etsi de prima captivitate liberati sumus, tamen de secunda usque in finem mundi non liberabimur. Et hoc deplorat in ultimo verbo orationis et lamentationis sue.
Numérotation du verset
Lam. 5,22
moraliter
moraliter
marg.|
HSC1. {h}
Sed proiiciens
etc.
Proi
icit Dominus, id est proiicere videtur, quando tentandum hominem tentatori exponit. Sicut exposuit Iob. 1.c. Cuncta, que habet, in manu tua sunt. Repellit homines quasi pollutos, quando tentationibus exponit, sed nondum omnino, quia ad penitentiam reducit, Sed vehementer irascitur, quando non revocat peccantem. Unde Is. 64.c. Ne irascaris, Domine, satis.
marg.|
HSC1. {h}
Proiiciens
quasi dicat : ita rogo te, sed proiiciens repulisti nos, dando malos Prelatos. Os. 13.c. Dabo eis Regem in furore meo. Et Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, Principes extiterunt et non cognovi, id est non approbavi. Chrysostomus Cor et stomachus Ecclesie Sacerdotes, quia si peccaverint, totus populus convertitur ad peccandum. Ier. 6.g. Frustra conflavit conflator, malitie enim eorum non sunt consumpte. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos, sup. 2.a. Proiecit de celo in terram inclitam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.
marg.|
HSC1. {k}
Iratus es contra nos vehementer perm
ittendo regnare malos. Is. 5.f. Iratus est furor Domini in populum suum et extendit manum suam super eum. Item hoc totum.
marg.|
<Postilla D. Hugonis Cardinalis super Threnos Ieremie explicit>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_5)
Notes :