Hugo de Sancto Caro

<35.3692> Prologus ‘Hec dicit Dominus’

Numérotation du verset Lam. Prol.3692,1 
prol.| {4.282va} Hugonis de Sancto Caro in postillam super Lamentationes Ieremie que Cynoth Hebraice inscribuntur prologus - Hec dicit Dominus Deus exercituum : In omnibus plateis planctus et in cunctis, que foris sunt, dicetur, ve, ve et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt plangere et in omnibus viis erit planctus : quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. Am. 5.e. Distinctio capituli et huius partis libri Ieremie, que Threni vocatur, competentur notatur in premissa auctoritate. Modus etiam agendi et materia et titulus. Ieremias enim destructionem futuram Hierusalem prophetavit presentem, inde preteritam deploravit. Unde super eius destructione carmen fecit lamentabile quod antonomastice Lamentationes lamentationum vocavit, sicut Cantica canticorum Salomonis, metrice illud describens, versusque lamentationem incipiens per litteras alphabeti, ut primus per litteram aleph, scilicet incipiat apud Hebreos, secundus per secundam, beth, scilicet et sic deinceps : sicut apud nos fit in illo hymno : A solis ortus cardine : Ecce prima littera alphabeti nostri. Et secundus versus incipit per secundam litteram. Beatus Auctor seculi etc. Et tertius per tertiam : Caste parentis et sic de aliis.
Numérotation du verset Lam. Prol.3692,2 
prol.| Quadruplici autem distinxit alphabeto, id est quadrupliciter repetito, propter quadruplex infortunium quod Hierusalem passa est.
- Primo sub Ioachim maiore, quem Nabuchodonosor vincantum catenis duxit in Babylonem, sicut legitur 2Par. ultimo a.
- Secundo, sub Ioachim minore filio eius, qui Iechonias dictus est, qui ultro se tradidit Nabuchodonosor cum matre sua et multis aliis, sicut legitur 4Rg. 24.c.
- Tertio, cum Nabuzardan cepit Hierusalem et destruxit 4Rg. ultimo capitulo.
- Quarto, quando mortuo Godolia, reliquie fugerunt in Egyptum, sicut legitur 4Rg. 25.g. et Ier. 43.c.
prol.| Vel prima clades Hierusalem fuit a Sennacherib Rege Egyptiorum, qui Iudeam vastavit. Is. 36 et 37. Secunda a Chaldeis. quarto Regum ultimo capitulo. Tertia ab Antiocho Epiphane. Primo Machabeorum primo. Quarta, a Romanis post Passionem Domini, anno quadragesimo secundo, sicut legitur in historia Evangelica. Et quia secundum primam distinctionem tertia clades Hierusalem fuit crudelior et gravior ceteris, ideo in tertio alphabeto ter repetitur quelibet littera et tres versus sunt sub qualibet littera, secundum ordinem alphabeti. Secundum ergo has quatuor pestilentias urbis, sunt in hac parte quatuor capitula, que respondent quatuor generibus luctuum positis in preallegata auctoritate. Primo enim dicit : In omnibus plateis planctus, hoc fuit, quando Ioachim maior ductus est in Babylonem vincantus. Item quod dicit : et in cunctis, que foris sunt, dicitur, ve, ve, hoc respondet transmigrationi, que facta fuit sub Ioachim minore, qui dictus est Iechonias. Et bene dicitur ve dupliciter : quia primum ve habuerunt quod propriam terram dereliquerunt ; et secundum, qui servituti Nabuchodonosor se subiecerunt. Sed tertio ve caruerunt : quia nec terra eorum vastata est, nec aliquis interfectus in illa obsidione et ipsi de reditu spem habuerunt. Item quod dicit : Et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum : hoc respondet captivitati facte sub Sedechia, ubi fuit quasi triplex luctus, propter urbis succensionem et vastationem, propter multorum civium interfectionem, vel fame, vel gladio, vel peste et propter residuorum captivationem. De quibus tribus Ez. 5.a. Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos : Tertiam partem combures igni in medio civitatis iuxta completionem dierum obsidionis : tertiam vero aliam concides gladio in circuitu eius, tertiam vero aliam in ventum disperges, gladium nudabis post eos. Unde ibi dicit, luctum, planctum et plangere. Unde in tertio capitulo, ubi hec destructio lugetur, unaqueque littera alphabeti tripliciter resumitur. Item quod dicitur : Et in omnibus viis erit { 282vb } planctus, hoc respondet ei quod post mortem Godolie reliquie fugerunt in Egyptum contra consilium Ieremie, ubi etiam a Rege Chaldeorum fuerunt capti et vincanti in Babylonem ducti. Et sic patet distinctio huius partis quia dividitur in quatuor partes.
prol.| Patet etiam materia historialis, quia luctus quadruplex pro destructione civitatis ponitur. Nihilominus est alia materia historialis planctus, scilicet Iudee totius de monte Iosie, quem Pharao Nechao in campo Magedon interfecit. 4Rg. 23. f. De quo planctu. Za. 12.f.1 a: “In die illa magnus erit planctus in Hierusalem, sicut planctus Adremmon in campo Magedon et plangent terre familie et familie seorsum”. Dicuntur autem Threni quasi terni, quia, scilicet sub unaquaque littera ponitur triplex versus, vel potius triplex clausula. Sed quia quelibet clausula non solum historice de Hierusalem destructione, sed allegorice de Ecclesie persecutione et moraliter de anime defectione exponitur, propterea non solum in hac parte est historialis materia, sed allegorica et moralis.
a Za. 12, 11.
1 12] primo secundo ! Ed1703
prol.| Et quia generaliter quadruplex est persecutio Ecclesie : Prima a martyricidis, secunda ab hereticis, tertia a falsis fratribus, quarta erit tempore Antichristi, propter hoc bene per quatuor distinguitur alphabeta. Et quia tertia persecutio, falsorum, scilicet fratrum, gravior est, cum sit familiaris et occulta : Nulla enim pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus, propter hoc recte in tertio alphabeto quadrupliciter littera triplicatur. Item quia anime est quadruplex affectio, gaudium, dolor, spes et timor, in quibus anima facile captivatur et tunc de ea potest dici illud Ioel. primo a. Residuum eruce comedit locusta et residuum locuste comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo.
prol.| Vel quia anima per quatuor defecit, per peccatum scilicet cordis, oris, operis et consuetudinis, propterea planctus iste recte in quatuor partes est divisus. Item notandum quod vocantur Threni, quasi terni, quia tripliciter plangere debemus, corde, ore et opere. Et propter hec tria dixit Ieremie primo b. A, a, a, Domine Deus. Et Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
prol.| Vel quia adhuc positi in hac valle miserie, lugere debemus pro peccatis propriis, sicut Maria Magdalena. Lc. septimo f. Item pro alienis, sicut David lugebat Saul et Ionathan. secundo Regum primo c. Item pro desiderio patrie et incolatu huius miserie, sicut Paulus Phil. primo d. Cupio dissolvi et esse cum Christo : Et Rm. 7.d. Infelix ego homo, qui me liberabit de corpore mortis huius ? Ut sic disponamus ascensiones in cordibus nostris in valle lacrimarum, sicut Ps. 83. Dicit. Et propter hoc etiam designandum fit connexio trium clausularum sub una littera in quolibet alphabeto. Et sic patet quod triplicis civitatis eversionem plangit. Litteralis, scilicet Hierusalem et Iudeorum ; allegorice, scilicet Ecclesie et moralis, scilicet ; anime. Et secundum hoc triplex est materia. Historica : Mors Iosie et eversio civitatis facta per Chaldeos, quam ipse vidit et futura per Romanos, quam prophetavit. Item allegorica eversio Ecclesie per hereticos, martyricidas, falsos fratres et antichristos facta, vel fienda. Item tropologica, anime et hoc per demones et vitia.
prol.| Sed hic queritur, si metrice scripte sunt he lamentationes, quomodo ergo lamentabiles, cum in metro soleat esse delectatio ? Item quare per litteras alphabeti notantur iste clausule, que ibi ponuntur ? Item quare lamentationum dicantur ? Solutio: Ad primum solvit Hieronymus super Is. 23.d. Sume citharam, circui civitatem meretrix, oblivioni tradita. Glossa : Natura musice est quod quem invenit tristem, reddit tristiorem, si letum letiorem. Ad aliud. Sicut littere alphabeti sunt incipientium doceri, sic per hoc designatur quod semper debemus esse novi et quasi inchoatione plangendi et pro nobis et pro aliis. Unde Rm. 8.d. Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Ingemiscere verbum est inchoativum. Gregorius. Nescit mens per torporem veterascere, que semper studet per desiderium boni operis inchoare. Et hec inchoatio et fructuosa est nobis et necessaria : quia in terra Evilath invenitur aurum optimum : Gn. 2.b. Et 2Cor. 7.c. Que enim secundum Deum est tristitia, penitentiam in salutem stabilem operatur ; seculi autem tristitia mortem operatur. <Explicit Prologus Auctoris>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lam. Prologus ‘Hec dicit Dominus’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=35&chapitre=35_Prol.3692)

Notes :