Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Bar. 1,1 

INCIPIT BARUCH PROPHETA 1. Et hec2 verba libri que3 scripsit Baruch filius Nerie4, filii Maasie5, filii Sedechie, filii Sedei, filii Helchie, in Babylonia,
1 Incipit Baruch propheta] om. Beau10 Val496 Weber, Explicit prologus. Incipit liber Baruch Düsseldorf ( St Lambertus 15 ), Incipit liber Baruc R<rubrica> ! ΩN, prophetia Baruch Clementina |
2 Et hec] + sunt Cor1 L | Et hec... Neerie] Et factum est in anno quinto decima mensis praem. CorS1 CorS2 et scripsit librum Baruch filius Neeri CorS2 (sicut! incipit Baruch et hoc addit secunda correctio parisiensis [= CorS1 ] sed nusquam hoc legitur; in multis autem libris incipit sic: ET HEC VERBA LIBRI QUI SCRIPSIT BARUCH FILIUS NEERI etc. sed pro hac lectura dicitur in illa correctione parisiensi : ET SCRIPSIT LIBRUM BARUCH FILIUS NEERI etc. ) |
3 qui] qui CorS2 |
4 Nerie Cors2 (vel)] Neeri CorS2 Weber |
5 Maasie] Maasei Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,2 

in anno quinto, in septima6 die mensis7, in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem, et succenderunt eam igni.
6 septima Rusch ]-mo Clementina Weber |
7 Et hec verba] |
Numérotation du verset Bar. 1,3 

Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechonie filii Ioachim regis Iuda, et ad aures universi populi venientis ad librum
Numérotation du verset Bar. 1,4 

et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum et ad aures populi, a minimo usque ad maximum8 eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi9.
8 maximum Rusch Clementina ] magnum Weber |
9 Sodi] Sedi Cor1 L, Sudi Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,5 

Qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini.
Numérotation du verset Bar. 1,6 

Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscuiusque manus.
Numérotation du verset Bar. 1,7 

Et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchie filii Salon10 sacerdotem, et ad reliquos11 sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem:
10 Salon] Salen Cor1 L, Salom Weber |
11 reliquos Rusch ] om. Clementina , Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,8 

cum acciperent12 vasa templi Domini que ablata fuerant de templo, revocare in terram Iuda, decima die mensis Siban13, vasa argentea que fecit Sedechias filius Iosie rex Iuda,
12 acciperent Rusch ] acciperet Clementina , Weber |
13 mensis Rusch Clementina ] illius Weber | Siban] Sivan Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,9 

posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis14 Iechoniam et principes et cunctos15 potentes et populum terre ad16 Hierusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem17.
14 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonum Weber |
15 cunctos Rusch Clementina ] vinctos et Weber |
16 ad Rusch ] ab Clementina , Weber |
17 vinctos in Babylonem Rusch Clementina ] in Babyloniam Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,10 

Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocaustomata et thus18, et facite manna19, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri.
18 thus] tus Weber |
19 et facite manna] et facite manaa Cor1 L , et sacrificium Cor1 L (hebr.) |
Numérotation du verset Bar. 1,11 

Et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis20, et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies eorum21 sicut dies celi super terram
20 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonie Weber |
21 eorum Rusch Clementina ] ipsorum Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,12 

et ut22 det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis23 et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
22 ut Rusch Clementina ] om. Weber |
23 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonie Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,13 

Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem.
Numérotation du verset Bar. 1,14 

Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno,
Numérotation du verset Bar. 1,15 

et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostre, sicut est24 dies hec omni Iuda, et habitantibus in Hierusalem,
24 est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,16 

regibus nostris et principibus nostris et25 sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus26.
25 et Rusch Clementina ] om. Weber |
26 patribus Rusch ] + nostris Clementina , Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,17 

Peccavimus ante Dominum Deum27 nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum
27 Deum Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,18 

et non fuimus subiectibiles illi, et non audivimus28 vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis eius que29 dedit nobis.
28 audivimus Rusch Clementina ] obaudivimus Weber |
29 que Rusch Clementina ] quibus Weber |
Numérotation du verset Bar. 1,19 

A die qua eduxit patres nostros de terra Egypti, usque ad diem hanc30, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius.
30 usque ad diem hanc Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,20 

Et adheserunt nobis multa mala31 et maledictiones que constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Egypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.
31 multa mala Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Bar. 1,21 

Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos
Numérotation du verset Bar. 1,22 

et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.

Capitulum 1

Numérotation du verset Bar. 1,1 
Incipit Baruch propheta1.
1 Incipit Baruch propheta] om. Beau10 Val496 Weber , Explicit prologus. Incipit liber Baruch Düsseldorf (St Lambertus 15) ;
marg.| HSC1. {f} Et hec verba libri etc.   : Tres sunt partes huius capituli. Primo, agitur de collatione pecunie ad mittendum in Hierusalem. Secundo, est oratio pro principibus, sub quibus erant captivi, ibi : Ecce misimus etc.   Tert io, sequitur oratio pro ipsis confitentibus peccata, ibi : et pro nobisipsis etc.   Et nota quod hec dictio, et, copulat ad ea, que erant in mente Prophete, ea, que sequuntur, quasi dicat : pre missa sunt verba Ieremie.   Et hec sunt verb a libri, que scripsit Baruch filius Nerie etc.   In B abylonia. Ecce locus.
Numérotation du verset Bar. 1,2 
marg.| HSC1. {g} In anno quinto et in septimo die mensis. Ecce tempus.
marg.| HSC1. {h} In tempore id est a tempore.
marg.| HSC1. {i} Quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni scri psit, que in Hierusalem, vel forte hec eadem ex ore Ieremie Prophete, ut legitur Ier. 45.a. anno quarto Ioachim et recitavit in Babylone.
Numérotation du verset Bar. 1,3 
marg.| HSC1. {k} Et legit Baruch verba scilicet antequam mitteret librum fratribus oppressis in Hierusalem.
marg.| HSC1. {l} Ad aures Iechonie etc. per m, scribi debet Ioachim pater : Ioachin filius per n. Sed quomodo legit ad aures eius, cum esset in carcere, ut dicitur Ier. ultimo g. ubi etiam dicitur quod Evilmerodach eduxit Ioachim de carcere et locutus est cum eo bona et exaltavit eam in Babylone. Ad hoc respondetur quod licet esset in custodia, non tamen erat mutilatus et licet esset in magna utilitate, honorabatur tamen a suis. Vel hanc Epistolam legit ipsi Iechonie, iam elevato. Vel forte potuit etiam Baruch habere accessum ad ipsum in carcere.
Numérotation du verset Bar. 1,4 
marg.| HSC1. {m} Et ad aures universi populi etc.   Omne s enim captivi Iudei ad videndum librum, antequam in Hierusalem mitteretur, convenerunt.
marg.| HSC1. {n} Et ad aures potentium filiorum Regum id est nobilium, qui erant ibi captivati.
marg.| HSC1. {o} Et ad aures Presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad maximum eorum { 309bis_ra }   omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sodi (non surdi, ut quidam habent) id est iuxta illud flumen legit Baruch librum istum, antequam mitteret in Iudeam.
Numérotation du verset Bar. 1,4 
moraliter
marg.| HSC1. {o} A minimo usque ad maximum etc.   : Sic omnes debent interesse sermoni et officiis divinis. Ioel. 1.c. Sanctificate ieiunium, vocate cetum, congregate senes et omnes habitatores terre in domum Dei vestri et clamate ad dominum. Ion. 3.b. de Ninivitis. Et vestiti sunt saccis a minore usque ad maiorem. Minores debent venire ad sermonem. Unde Lam. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Sequitur.
Numérotation du verset Bar. 1,5 
marg.| HSC1. {a} Qui Iude i, scilicet qui erant in Babylonia.
marg.| HSC1. {b} Audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini. Sic. 4Rg. 22.c. de Iosia auditis verbis legis flevit et scidit vestimenta sua. Quidam autem audiunt verbum Dei, quasi carmen lyricum. Ez. 33.g. Et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertent illos et avaritiam suam sequitur cor eorum et es eis quasi carmen musicum quod suavi, dulcique sono canitur. Et nota quod tria dicit hic :
marg.| HSC1. {c} Plorabant contra concupiscentiam oculorum.
marg.| HSC1. {d} Ieiunabant contra concupiscentiam carnis.
marg.| HSC1. {e} Orabant contra superbiam vite. De his 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite, que non est ex Patre, sed ex mundo est.
marg.| Vel sic.
marg.| HSC1. {c} Plorabant propter commissa.
marg.| HSC1. {d} Ieiunabant propter cavenda.
marg.| HSC1. {e} Orabant propter bona adipiscenda. Ioel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et in planctu et scindite corda vestra et non vestimenta vestra etc.
Numérotation du verset Bar. 1,6 
marg.| HSC1. {f} Et collegerunt pecuniam in conspectu Domini id est in beneplacito Domini, vel in conspectu collecti ad gloriam Domini. Mt. 18.c. Ubi duo, vel tres fuerint congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Argumentum est hic et verum est quod in angustiis et tribulationibus maxime insistendum est operibus misericordie faciendis.
marg.| HSC1. {g} Secundum quod potuit uniuscuiusque manus. 2Cor. 8.b. Nunc autem et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Et eiusd. 9.b. Qui parce seminat, parce et metet. Et bene post planctum, ieiunium et orationem, subiicit de collectione pecunie, quia predicta per eleemosynam confirmantur et sanctificantur. Unde super Ioel. 1. dicit Gregorius : Sanctificate ieiunium per eleemosynam. Et super Lv. 23 habetur quod octavo die fiebat collecta ad opus Templi et ministrorum eius.
Numérotation du verset Bar. 1,7 
marg.| HSC1. {h} Et miserunt in Hierusalem istu d respicit illud quod sequitur   ad Ioachim filium Elchie filii Salon Sacerdotem et ad reliquos Sacerdotes et ad omnem populum, qui inventi sunt cum eo in Hierusalem,
Numérotation du verset Bar. 1,8 
marg.| HSC1. cum acciperent vasa Templi Domini, que ablata fuerant de templo, revocare in terram Iuda {k}   Revocare etc. id est ad revocandum, id est miserunt cogitantes et penes se tractantes de revocatione et reductione aliquorum vasorum ablatorum a templo. Et hoc { 309bis _rb } fecerunt.
marg.| HSC1. {l} decima die mensis Siban : decima die mensis Siban Revo care dico prius.
marg.| HSC1. vasa argentea, que fecit Sedechias filius Iosie Rex Iuda { m}   Vasa argentea in t erram Iuda.
Numérotation du verset Bar. 1,9 
marg.| HSC1. posteaquam cepisset Nabuchodonosor Rex Babylonis Iechoniam et Principes et cunctos potentes et populum terre ab Hierusalem et eduxit nos vincantos in Babylonem. 4Rg. 24. Modo revertere.
marg.| HSC1. {k} Vel : Revocare id est revocanda esse ostendentes in Hierusalem. De quibus dicitur 1Esr. in principio.a
a 1Esr. 1.
marg.| HSC1. {n} Que inquam vasa, fecit Sedechias etc.] HSC1. {h} Miserunt inqu am ad Ioachim etc.   cum acciperent Chaldei et Iudei de acceptione et ablatione vasorum dolerent, vel ita, Miserunt, cum acciperent, id est audirent vasa Templi etc. vel forte aliqua vasa acceperunt a Chaldeis et remiserunt in Iudeam. Videtur quantum ad litteram, istud non esse verum. Et miserunt ad Ioachim etc.   quia cum Ismael interfecit Godoliam et eos, qui cum eo erant, cum prefectus esset reliquiis Israel, fugerunt ille reliquie in Egyptum cum mulieribus et parvulis, ut dicitur Ier. 41. 42. et 43. Respondetur quod tunc aliqui remanserunt. Videntes etiam alii, qui fugerant in Egyptum quod Rex Babylonis non vindicaret mortem Godolie, multi ex eis redierunt in Hierusalem propter loci sanctitatem, inter quos fuerunt aliqui Sacerdotes, quorum principalior fuit Ioachim hic nominatus.
marg.| HSC1. {i} Et ad reliquos Sacerdotes etc. Gal. 6.c. Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Za. 7.c. Misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo. Et est argumentum, fideles et maiores eligendos esse ad recipienda bona Ecclesie, vel oblata ad fabricam et alia pia opera. Unde Ex. 36.a. multum commendatur Beseleel, antequam committatur ei officium recipiendi donaria. Et Apostolus commendat quos mittit. 2Cor. 8.d. Misimus etiam cum eo fratrem nostrum, cuius laus est in Evangelio per omnes Ecclesias, dicit Glossa Lucam et Barnabam. Item eodem dicitur : Misimus autem cum illis et fratrem, quem probavimus in multis sepe sollicitum esse, scilicet Apollo. Sequitur.
Numérotation du verset Bar. 1,10 
marg.| HSC1. {o} Et dixerunt per litteras.
marg.| HSC1. {p} Ecce misimus etc.   Secu nda pars capituli, in qua hortatur eos ad sacrificandum Domino pro peccatis suis, si forte ignoscat eis. Dicit ergo : Ecce misimus ad eos pecunias, de quibus emite holocaustomata et thus, non varias vestes et superfluas, non phaleras non turres, sed necessaria officio Ecclesie. Mt. 17.d. Aperto ore eius invenies staterem unum, illum sumens da pro me et pro te, Ibi Glossa Iudas communia habebat in loculis, sed res pauperum in suos usus convertere nefas duxit, idipsum dans exemplum nobis.
marg.| HSC1. {q} Et facite Manaa id est sacrificium. Manaa debet esse, ut colligitur Ier. 17.d ibi : Et ab Austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et thus et inferent oblationem in domum Domini. Super illud, Sacrificium etc. dicit Hieronymus in Glossa Septuaginta ipsum Hebraicum posuerunt Manaa quod in nostris codicibus scriptorum negligentia manna legitur. Aliqui libri habent mana, aliqui magna. Vera littera est, Manaa.
marg.| HSC1. {r} Et offerte pro peccato vest ro et nostro.
marg.| HSC1. {s} Ad iram Domini Dei nostri. Pot est etiam pro peccato, esse una dictio, genus, scilicet sacrificii, sicut dicit Glossa super illum locum Ps. 39. Holocaustum et pro peccato etc.
Numérotation du verset Bar. 1,11 
marg.| HSC1. HSC1. {t} Et orate pro vita Nabuchodonosor Regis Babylonis. Arg umentum est hic optimum quod pro malis est orandum, 1Tim. 2.a. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro Regibus et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietem et tranquillam vitam agant. Et 1Esr. 6.b. Orent pro vita regis et filii eius et 2. Mt. 12.g.
marg.| HSC1. {u} Et pro vita Balthasar filii eius. Con tra. Iste Balthasar, {4. 309bis_va} nec fuit filius, nec nepos, nec pronepos, ut Dn. 5. in principio, ibi : Balthasar Rex, dicit Glossa Non filius etc.   Resp ondetur quod hoc intelligitur de Evilmerodach, qui fuit filius Nabuchodonosor. De quo Ier. ultimo g. Et binomius fuit et dictus est etiam Balthasar. Et quid sit orandum, subiungit.
marg.| HSC1. {a} Ut sint dies ipsorum sicut dies celi super terram id est regnent in pace, super terram, sicut in celo sunt omnia pacifice.
Numérotation du verset Bar. 1,12 
marg.| HSC1. {b} Et iterum orat, ut det Dominus virtutem nobis et illuminet oculos nostros : Oc ulos, scilicet mentium ad cognoscendum et intelligendum ea, que acciderunt nobis. Et propter quid ? Orate, inquam, pro Nabuchodonosor.
marg.| HSC1. {c} Ut vivamus sub umbra id est sub protectione   Nabuchodonosor Regis Babylonis. Si mile Lam. 4.d. In umbra tua vivemus in gentibus.
marg.| HSC1. {d} Et sub umbra id est protectione   Balthasar filii eius. ] HSC1. {e}   Et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum Pro infidelibus et malis Principibus orare possumus, ut sub eis in pace vivamus, multo magis pro Catholicis. Ier. vigesimo nono b. Et querite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit vobis pax.
Numérotation du verset Bar. 1,12 
moraliter
marg.| HSC1. Multi sunt, qui hoc solum orant et ad hoc laborant, ut gratiam inveniant in conspectu Principum terrenorum, non timentes illud quod dicitur Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius. Tales petunt vivere sub umbra temporalium, id est sub divitiis divitum, que significantur per umbram. Sap. 5. si. Transierunt omnia illa tamquam umbra. Sed notandus est ordo, qui sequitur.
marg.| HSC1. {e} Serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam etc. quasi dicat : primo oportet servire multis diebus, postea gratiam invenire. Hoc est contra illos, qui statim in principio servitii sui volunt mercedem accipere. Multotiens etiam contingit quod aliqui serviunt multis diebus et tamen parvam in fine inveniunt gratiam. Et hoc fit dispensatione divina, ut homo frustratus spe humana recurrat ad Deum. Sequitur.
Numérotation du verset Bar. 1,13 
marg.| HSC1. {f} Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum Nota quod invitat eos, ut primo orent pro Nabuchodonosor et filiis eius et postmodum pro se et sic videtur quod ordinem pervertat caritatis. Sed non facit, sed affectum suum ostendit ; licet enim prius faciant orari pro illis, tamen plus diligunt se.
marg.| HSC1. {g} Quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis pena illata nobis, usque in hunc diem.
Numérotation du verset Bar. 1,14 
marg.| HSC1. {h} Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari id est ad recitandum.
marg.| HSC1. {i} In Templo Domini ut omnes audiant, qui conveniunt illuc.
marg.| HSC1. {k} In die solemni et in die opportuno. Eccl. 10.c. Ex ore fatui reprobatur parabola : non enim dicit illam in tempore suo. Prv. 15. Et sermo opportunus { 309bis _vb } optimus est. Eccl. 22.a. Musica in luctu importuna narratio. Argumentum est hic quod studere possumus in diebus festivis. Verum est in lege divina et cum pro Deo addiscimus et utilitate animarum, non pro lucro temporali et favore populorum et huiusmodi.
Numérotation du verset Bar. 1,15 
marg.| HSC1. {l} Et dicetis : Domino Deo nostro iustitia scilicet sit.
marg.| HSC1. {m} Nobis autem confusio faciei nostre. Dn  . 9.b. Tibi enim, Domine iustitia, nobis autem confusio faciei.
marg.| HSC1. {n} Sicut est dies ] hec aposiopesis est, scilicet defectus locutionis pre nimio dolore et supplendum est, manifestat.
marg.| HSC1. {o} Omni Iuda et habitantibus in Hierusalem,
Numérotation du verset Bar. 1,16 
marg.| HSC1. Regibus nostris et Principibus nostris et Sacerdotibus nostris et Prophetis nostris et Patribus nostris. Dn. 9.b. Nobis confusio faciei, Regibus nostris, Principibus nostris et patribus nostris, qui peccaverunt.
Numérotation du verset Bar. 1,17 
marg.| HSC1. {p} Peccavimus ante Dominum Deum nostrum et non credidimus diffidentes in eummarg.|18
marg.| HSC1. et non fuimus subiectibiles illi id est prompti et parati subiici.
marg.| HSC1. {q} Et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri id est non audivimus cum magna intentione et aviditate. Et sumitur in bono preter modum usitatum. Dn. 9.b. Quia recessimus a te et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
marg.| HSC1. {r} Ut ambularemus in mandatis eius, que dedit nobis in d eserto. Ex. 20.
Numérotation du verset Bar. 1,19 
marg.| HSC1. {s} A die, qua eduxit patres nostros de terra Egypti usque ad diem hanc eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati id est discussi corde, recessimus, ne audiremus vocem ipsius.
Numérotation du verset Bar. 1,20 
marg.| HSC1. {t} Et adheserunt etc.   Hoc respicit illud, infra : Sicut hodierna die. Et adheserunt nobis multa mala et maledictiones que constituit Dominus Moysi servo suo. Dt. 27. et 28. Dn. 9.c. Stillavit super nos maledictio et detestatio, que scripta est in lege Moysi servi Dei.
marg.| HSC1. {u} Qui eduxit patres nostros de terra Egypti dare id est ad dandum.
marg.| HSC1. {x} Nobis terram fluentem lac et mel Dt. 6.a.
marg.| HSC1. {y} Sicut hodierna die pate t, scilicet.
Numérotation du verset Bar. 1,21 
marg.| HSC1. {z} Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba Prophetarum, quos misit ad nos et ad Iudices nostros.
Numérotation du verset Bar. 1,22 
marg.| HSC1. et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari id est ad operandum.
marg.| HSC1. {a} Diis alienis id est ad honorem deorum alienorum, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 28/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_1)

Notes :