Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset Bar. 2,1 
Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum1 quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Hierusalem2 et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Isrel et Iuda
1 suum] suum CorS2 (rubr. cancel.)
2 in Hierusalem Rusch ] in Israhel Clementina , Israhel Cor1 L Weber
Numérotation du verset Bar. 2,2 
ut adduceret Dominus super nos mala magna, que non sunt facta sub celo quemadmodum facta sunt in3 Hierusalem, secundum que scripta sunt in lege Moysi,
3 in Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,3 
et manducaret homo carnes filii sui et carnes filie sue.
Numérotation du verset Bar. 2,4 
Et dedit eos sub manu4 regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem5 in omnibus populis in quibus6 nos dispersit Dominus.
4 eos sub manu Rusch Clementina ] illos sub manus Weber
5 desolationem Rusch Clementina ] + et Weber
6 in quibus Rusch Clementina ] quo Weber
Numérotation du verset Bar. 2,5 
Et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci7 ipsius.
7 voci Rusch Clementina ] vocem Weber
Numérotation du verset Bar. 2,6 
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est8 dies hec.
8 est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,7 
Quia9 locutus est Dominus super nos omnia mala hec que venerunt10 super nos
9 Quia Rusch Clementina ] Que Weber
10 venerunt Rusch Clementina ] evenerunt Weber
Numérotation du verset Bar. 2,8 
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
Numérotation du verset Bar. 2,9 
Et vigilavit Dominus in malis11, et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis que mandavit nobis,
11 malis] coniec. , cum Weber , mal’ Rusch
Numérotation du verset Bar. 2,10 
et non audivimus vocem ipsius ut iremus in preceptis Domini que dedit ante faciem nostram.
Numérotation du verset Bar. 2,11 
Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum12 de terra Egypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est13 dies iste ;
12 populum tuum Rusch Clementina ] plebem tuam Weber
13 est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,12 
peccavimus, impie gessimus, inique egimus14, Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis.
14 gessimus… egimus Rusch ] inv. Clementina , Weber
Numérotation du verset Bar. 2,13 
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
Numérotation du verset Bar. 2,14 
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
Numérotation du verset Bar. 2,15 
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
Numérotation du verset Bar. 2,16 
Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos15.
15 exaudi nos Rusch Clementina ] audi Weber
Numérotation du verset Bar. 2,17 
Aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus16 est a visceribus suis, dabunt honorem et iustificationem Domino,
16 spiritus acceptus Rusch Clementina ] spiritus acceptum Weber
Numérotation du verset Bar. 2,18 
sed anima que tristis est super magnitudinem mali17, et incedit curva et infirmis18, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino
17 magnitudinem mali Rusch ] magnitudine mali Clementina , magnitudine Weber
18 infirmis Rusch Weber ] infirma Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,19 
quia non secundum iustitias {t. 3, Erfurt, f. 180vb ; facsim., p. 216b}
patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus19 misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster,
19 preces et petimus Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,20 
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu20 puerorum tuorum prophetarum, dicens:
20 manu Rusch Clementina ] manus Weber
Numérotation du verset Bar. 2,21 
Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et operam21 facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
21 operam Rusch Weber ] opera Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,22 
Quod si22 non feceritis nec23 audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babylonie, defectionem vestram24 faciam de civitatibus Iuda, et a foris Hierusalem,
22 si Rusch Clementina ] + autem Weber
23 non feceritis nec Rusch Clementina ] autem non Weber
24 vestram Rusch Clementina ] vestra Weber
Numérotation du verset Bar. 2,23 
et auferam a vobis vocem iocunditatis et vocem gaudii25 et vocem sponsi et vocem sponse, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
25 gaudii Rusch Clementina ] gaudimonii Weber
Numérotation du verset Bar. 2,24 
Et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babylonis26, et statuisti verba tua, que locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut transferrentur27 ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo.
26 Babylonis Rusch Clementina ] Babylonie Weber
27 transferrentur Rusch Clementina ] proferrentur Weber
Numérotation du verset Bar. 2,25 
Et ecce sunt proiecta28 in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio et in emissione.
28 sunt proiecta Rusch Weber ] inv. Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,26 
Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Iuda.
Numérotation du verset Bar. 2,27 
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem29 tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
29 bonitatem Rusch Clementina ] benignitatem Weber
Numérotation du verset Bar. 2,28 
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua precepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
Numérotation du verset Bar. 2,29 
dicens: Si non audieritis30 vocem meam, multitudo31 hec magna32 convertetur in minimam gentem quoniam eos dispergam33
30 audieritis Rusch Clementina ] obaudieritis Weber
31 multitudo Rusch Clementina ] ambitio Weber
32 magna Rusch Clementina ] + multa Weber
33 minimam gentem quoniam eos dispergam Rusch ] minimam inter gentes quo ego eos dispergam Clementina , minimo inter gentes quo ego dispergam illos Weber
Numérotation du verset Bar. 2,30 
quia scio quod me non audiet populus. Populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis sue,
Numérotation du verset Bar. 2,31 
et scient quia34 ego sum Dominus Deus eorum. Et dabo eis cor et intelligent et aures et audient35.
34 quia Rusch Clementina ] quoniam Weber
35 intelligent et aures et audient Rusch ] intelligent aures et audient Clementina , audient aures Weber
Numérotation du verset Bar. 2,32 
Et laudabunt me in terra captivitatis sue et memores erunt nominis mei.
Numérotation du verset Bar. 2,33 
Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me.
Numérotation du verset Bar. 2,34 
Et revocabo illos in terram quam iuravi patribus eorum36 Abraham37, Isaac et Iacob, et dominabuntur eius38. Et multiplicabo eos, et non minorabuntur.
36 eorum Rusch Clementina ] illorum Weber
37 Abraham Rusch Clementina ] + et Weber
38 eius Rusch , Weber ] eis Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,35 
Et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non movebo amplius populum meum filios Israel a terra quam dedi eis39.
39 eis Rusch Clementina ] illis Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Bar. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=36&chapitre=36_2)

Notes :