Capitulum 2
Numérotation du verset
Bar. 2,1
Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum1 quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Hierusalem2 et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Isrel et Iuda
1 suum] suum
CorS2 (rubr. cancel.)
|
2 in Hierusalem
Rusch
] in Israhel
Clementina
, Israhel
Cor1
L
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,2
ut adduceret Dominus super nos mala magna, que non sunt facta sub celo quemadmodum facta sunt in3 Hierusalem, secundum que scripta sunt in lege Moysi,
3 in
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,3
et manducaret homo carnes filii sui et carnes filie sue.
Numérotation du verset
Bar. 2,4
Et dedit eos sub manu4 regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem5 in omnibus populis in quibus6 nos dispersit Dominus.
4 eos sub manu
Rusch Clementina
] illos sub manus
Weber
|
5 desolationem
Rusch Clementina
] + et
Weber
|
6 in quibus
Rusch Clementina
] quo
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,5
Et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci7 ipsius.
7 voci
Rusch Clementina
] vocem
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,6
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est8 dies hec.
8 est
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,7
Quia9 locutus est Dominus super nos omnia mala hec que venerunt10 super nos
9 Quia
Rusch Clementina
] Que
Weber
|
10 venerunt
Rusch Clementina
] evenerunt
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,8
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
Numérotation du verset
Bar. 2,9
Et vigilavit Dominus in malis11, et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis que mandavit nobis,
11 malis]
coniec.
, cum
Weber
, mal’
Rusch
Numérotation du verset
Bar. 2,10
et non audivimus vocem ipsius ut iremus in preceptis Domini que dedit ante faciem nostram.
Numérotation du verset
Bar. 2,11
Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum12 de terra Egypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est13 dies iste ;
12 populum tuum
Rusch Clementina
] plebem tuam
Weber
|
13 est
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,12
peccavimus, impie gessimus, inique egimus14, Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis.
14 gessimus… egimus
Rusch
]
inv. Clementina
,
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,13
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
Numérotation du verset
Bar. 2,14
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
Numérotation du verset
Bar. 2,15
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
Numérotation du verset
Bar. 2,16
Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos15.
15 exaudi nos
Rusch Clementina
] audi
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,17
Aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus16 est a visceribus suis, dabunt honorem et iustificationem Domino,
16 spiritus acceptus
Rusch Clementina
] spiritus acceptum
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,18
sed anima que tristis est super magnitudinem mali17, et incedit curva et infirmis18, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino
17 magnitudinem mali
Rusch
] magnitudine mali
Clementina
, magnitudine
Weber
|
18 infirmis
Rusch Weber
] infirma
Clementina
|
Numérotation du verset
Bar. 2,19
quia non secundum iustitias
patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus19 misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster,
19 preces et petimus
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,20
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu20 puerorum tuorum prophetarum, dicens:
20 manu
Rusch Clementina
] manus
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,21
Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et operam21 facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
21 operam
Rusch Weber
] opera
Clementina
Numérotation du verset
Bar. 2,22
Quod si22 non feceritis nec23 audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babylonie, defectionem vestram24 faciam de civitatibus Iuda, et a foris Hierusalem,
22 si
Rusch Clementina
] + autem
Weber
|
23 non feceritis nec
Rusch Clementina
] autem non
Weber
|
24 vestram
Rusch Clementina
] vestra
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,23
et auferam a vobis vocem iocunditatis et vocem gaudii25 et vocem sponsi et vocem sponse, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
25 gaudii
Rusch Clementina
] gaudimonii
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,24
Et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babylonis26, et statuisti verba tua, que locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut transferrentur27 ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo.
26 Babylonis
Rusch Clementina
] Babylonie
Weber
|
27 transferrentur
Rusch Clementina
] proferrentur
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,25
Et ecce sunt proiecta28 in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio et in emissione.
28 sunt proiecta
Rusch Weber
]
inv. Clementina
Numérotation du verset
Bar. 2,26
Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Iuda.
Numérotation du verset
Bar. 2,27
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem29 tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
29 bonitatem
Rusch Clementina
] benignitatem
Weber
Numérotation du verset
Bar. 2,28
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua precepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
Numérotation du verset
Bar. 2,29
dicens: Si non audieritis30 vocem meam, multitudo31 hec magna32 convertetur in minimam gentem quoniam eos dispergam33
30 audieritis
Rusch Clementina
] obaudieritis
Weber
|
31 multitudo
Rusch Clementina
] ambitio
Weber
|
32 magna
Rusch Clementina
] + multa
Weber
|
33 minimam gentem quoniam eos dispergam
Rusch
] minimam inter gentes quo ego eos dispergam
Clementina
, minimo inter gentes quo ego dispergam illos
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,30
quia scio quod me non audiet populus. Populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis sue,
Numérotation du verset
Bar. 2,31
et scient quia34 ego sum Dominus Deus eorum. Et dabo eis cor et intelligent et aures et audient35.
34 quia
Rusch Clementina
] quoniam
Weber
|
35 intelligent et aures et audient
Rusch
] intelligent aures et audient
Clementina
, audient aures
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 2,32
Et laudabunt me in terra captivitatis sue et memores erunt nominis mei.
Numérotation du verset
Bar. 2,33
Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me.
Numérotation du verset
Bar. 2,34
Et revocabo illos in terram quam iuravi patribus eorum36 Abraham37, Isaac et Iacob, et dominabuntur eius38. Et multiplicabo eos, et non minorabuntur.
36 eorum
Rusch Clementina
] illorum
Weber
|
37 Abraham
Rusch Clementina
] + et
Weber
|
38 eius
Rusch
,
Weber
] eis
Clementina
|
Numérotation du verset
Bar. 2,35
Et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non movebo amplius populum meum filios Israel a terra quam dedi eis39.
39 eis
Rusch Clementina
] illis
Weber
Capitulum 2
Numérotation du verset
Bar. 2,1
marg.|
HSC1.
Propter quod
etc.
Secu
ndum capitulum, ubi primo post culpam, penam declarat iuste illatam secundum statutum legis. Secundo : fit oratio ad Deum, ut eos paratos obedire liberet a captivitate, ibi : Et nunc, Domine Deus Israel. Tertio, allegat templi destructionem et desolationem populi in terra aliena, ut Deum inclinet ad misericordiam, ibi : Respice Domine de domo etc.
Dici
t ergo.
marg.|
HSC1. {a}
Statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos per
Prophetas, vel per Moysen, comminans eis mala que passi sunt, si eum dimitterent. Dt. 27. et 28. Dn. 9.c. Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos.
marg.|
HSC1. {b}
Et ad iudices nostros, qui iudicaverunt in Israel
vel
Hierusalem et ad Reges nostros et ad Principes nostros et ad omnem Israel et Iuda
id est ad decem et duas tribus.
Numérotation du verset
Bar. 2,2
marg.|
HSC1. {c}
Ut adduceret Dominus super eos mala magna, que
id est qualia.
marg.|
HSC1. {d}
Non sunt facta sub celo, quemadmodum facta sunt in Hierusalem, secundum ea, que scripta sunt in lege Moysi. Dt.
27. et 28.
Numérotation du verset
Bar. 2,3
marg.|
HSC1. {e}
Ut manducaret homo carnes filii sui et filie sue.
Dt. 28.f. Comedes fructum uteri tui et carnes filiorum tuorum etc. Et infra. Homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori, que cubat in sinu suo, ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. Lam. 4.b. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filie populi mei. Et. 4Rg. 6.f. De obsidione Samarie.
Numérotation du verset
Bar. 2,4
marg.|
HSC1. {f}
Et dedit eos sub manu Regum omnium secu
ndum quod predixit Moyses. Dt. 28. versus finem.
marg.|
HSC1. {g}
Qui sunt in circuitu nostro in improperium verb
orum. Ps. 30. Facti sumus opprobrium vicinis nostris.
marg.|
HSC1. {h}
Et in desolationem flag
ellorum, vel iniuriarum.
marg.|
HSC1. {i}
Et in omnibus populis, in quibus nos dispersit Dominus quod
gravius est.
Numérotation du verset
Bar. 2,5
marg.|
HSC1. {k}
Et facti sumus subtus et non supra.
Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite etc.
Dt.
28.d. Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes et eris inferior.
marg.|
HSC1. {l}
Quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo in b
ono, id est devote parendo.
marg.|
HSC1. {m}
Voci ipsius in l
ege et Prophetis.
Numérotation du verset
Bar. 2,6
marg.|
HSC1. {n}
Domino Deo nostro iustitia est
scilicet.
marg.|
HSC1. {o}
Nobis autem et Patribus nostris confusio faciei.
Repetit eandem sententiam, que sup. 1.c. Posita est in pene eorum aggravationem.
marg.|
HSC1. {p}
Sicut est dies hec
id est sicut apparet in die hac.
Numérotation du verset
Bar. 2,7
marg.|
HSC1. {q}
Quia locutus est Dominus super nos omnia mala hec, que venerunt super nos. Dn.
9.c. Omne malum venit super nos.
Numérotation du verset
Bar. 2,8
marg.|
HSC1. {r}
Et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis suis vel,
nostris pessimis. Frequenter legitur in predictis libris quod Iudei pro peccatis suis a Deo percussi per penam, non revertebantur ad Deum per penitentiam.
Numérotation du verset
Bar. 2,9
marg.|
HSC1. {s}
Et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos. In
tellige. Vigilavit, ad puniendum. Dominus enim ad modum dormientis se habet, cum peccatores non punit, sed dicitur vigilare, cum punit. Ps. Excitatus
{4.
310rb} est tamquam dormiens Dominus etc.
Dn.
9.c. Vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos. Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius.
marg.|
HSC1. {t}
Quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, que mandavit nobis. Psa
lmus Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
Numérotation du verset
Bar. 2,10
marg.|
HSC1. {u}
Et
id est quia.
marg.|
HSC1. {x}
Non audivimus vocem ipsius per
Moysen in Ex. et Prophetas et Patriarchas.
marg.|
HSC1. {y}
Ut iremus comp
lendo.
marg.|
HSC1. {z}
In preceptis Domini, que dedit nobi
s.
marg.|
HSC1. {a}
Ante faciem nostram
id est videntibus in Sina. Facie enim ad faciem locutus est Dominus Moysi, Dt. 5.a. Et 4. eiusdem. f. De celo te fecit audire vocem suam, ut doceret te. Vel nobis petentibus. Unde dixerunt. Non est, qui impleat etc.
Numérotation du verset
Bar. 2,11
marg.|
HSC1. {b}
Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Egypti in manu valida in s
ubmersione Egyptiorum, Ex. 14.g.
marg.|
HSC1. {c}
Et in signis mino
ribus.
marg.|
HSC1. {d}
Et in prodigiis maio
ribus.
marg.|
HSC1. {e}
Et in virtute tua magna cont
ra impedimenta deserti, vel in operatione miraculorum et mirabilium.
marg.|
HSC1. {f}
Et in brachio excelso cont
ra vexationes gentium.
marg.|
HSC1. {g}
Et fecisti tibi nomen. Dn.
9.d. Qui eduxisti populum tuum de terra Egypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc.
marg.|
HSC1. {h}
Sicut est dies iste
id est sicut apparet usque hodie. Ier. 25.d. Ut darem eos in solitudinem et in stuporem et in sibilum et in maledictionem sicut est iste.
Numérotation du verset
Bar. 2,12
marg.|
HSC1. {i}
Peccavimus in n
osmetipsos. Idem Dn. 9.a.
Impie gessimus in p
roximum.
marg.|
HSC1. {l}
Inique egimus in D
eum, Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis.
Numérotation du verset
Bar. 2,13
marg.|
HSC1. {m}
Avertatur ira tua a nobis
id est dimittas culpam, propter quam iratus es nobis.
marg.|
HSC1. {n}
Quia derelicti sumus pauci inter gentes, ubi dispersisti nos. Dn.
3.d. Inimici sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
Numérotation du verset
Bar. 2,14
marg.|
HSC1. {o}
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum, qui nos adduxerunt in c
aptivitatem. Hec est verior littera. Alia, adduxit.
Numérotation du verset
Bar. 2,15
marg.|
HSC1. {p}
Ut sciat omnis terra, quia tu es Dominus Deus noster
cultu speciali.
marg.|
HSC1. {q}
Et quia nomen tuum invocatum est super Israel.
Ier. 14.b. Tu autem in nobis es, Domine et nomen tuum invocatum est super nos.
marg.|
HSC1. {r}
Et super genus ipsius
. Unde Ps. Non fecit taliter omni nationi.
Numérotation du verset
Bar. 2,16
marg.|
HSC1. {s}
Respice, Domine, de domo sancta tua in nos qui
in templo in Hierusalem, ad litteram, visibilibus signis et indiciis consuevisti respicere ad miserandum, respice compatiendo ad templum materiale Hierusalem reedificandum, ad litteram,
{4.
310va} vel ad spirituale templum in peccatoribus reedificandum spiritualiter ministerio Angelorum, qui sunt deputati ad custodiam nostram. Ps. Respice de celo et vide et visita vineam istam. Is. 63.d. Attende de celo et vide de habitaculo sancto tuo et solio glorie tue.
marg.|
HSC1. {a}
Et inclina aurem tuam
scilicet clementie et exaudi nos.
Numérotation du verset
Bar. 2,17
marg.|
HSC1. {b}
Aperi oculos tuos et vide ocul
os, scilicet misericordie per misericordiam subveniendo. Dn. 9.e. Aperi oculos tuos et vide desolationem nostram etc.
Qui
hucusque gessisti te, ac si oppressionem nostram non videres. Et merito hoc debes facere.
marg.|
HSC1. {c}
Quia non mortui, qui sunt in Inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem laud
is. Iosue 7.e. Da gloriam Deo.
marg.|
HSC1. {d}
Et iustificationem conf
essionis peccati, Domino. Ps. 113. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in Infernum. Et alibi : In Inferno autem quis confitebitur tibi ? Ibi enim non est confessio laudis, vel peccati. Vel mortui peccato, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccl. 15.c.
Numérotation du verset
Bar. 2,18
marg.|
HSC1. {e}
Sed anima
etc.
Ita
diximus quod, qui mortui sunt, non laudabunt te,
sed anima que tristis est super magnitudinem mali
id est que dolet et penitet pro peccatis, que gessit, dabit gloriam etc.
marg.|
HSC1. {f}
Et incedit curva non
elevata fronte, sicut ille, de quibus dicitur Is. 3.c. Pro eo quod elevate sunt filie Sion et ambulaverunt extento collo.
marg.|
HSC1. {g}
Et in infimis 2Par.
ultimo de Manasse : Incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones et nunc flecto genua cordis mei precans a te bonitatem, Domine etc.
marg.|
HSC1. {h}
Et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino ad l
audem Dei digne exhibendam. Notantur hic quinque, scilicet : Dolor de peccato, qui notatur ibi : Tristis est etc.
Humi
litas, que notatur ibi : Curva. Ps. Miser factus sum et curvatus usque in finem, tota die contristatus ingrediebar. Consideratio proprie miserie et vilitatis, ibi : In infirmis. Ps. 37. Dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum etc.
Cons
ideratio imperfectionis, respectu superiorum, ibi : Oculi deficientes. Ps. Imperfectum meum viderunt oculi tui. Item : Neque elati sunt oculi mei. Item desiderium celestis patrie, ibi : Esuriens. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Lc. 1.e. Esurientes implevit bonis.
Numérotation du verset
Bar. 2,19
marg.|
HSC1. {i}
Quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam
id est petitionem misericordie.
marg.|
HSC1. {k}
Ante conspectum tuum, Domine Deus noster
id est precibus nostris, vel meritis te ad misericordiam tuam consuetam provocare non possumus, nec sufficimus sicut patres nostri.
Numérotation du verset
Bar. 2,20
marg.|
HSC1. {l}
Sed quia misisti iram tuam
id est penam minorem.
marg.|
HSC1. {m}
Et furorem tuum
id est tribulationem gravem.
marg.|
HSC1. {n}
Super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum Prophetarum. Is.
8.d. Ecce ego et pueri mei, quos dedit
{4.
310vb} mihi Dominus in signum et portentum Israel. Aggei 1.a. Factum est verbum Domini in manu Aggei, id est in dictis et operibus, que erant signa futurorum.
marg.|
HSC1. {o} Dicens.21
marg.|
HSC1.
Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram. Hoc
similiter habetur Ier. 27.
marg.|
HSC1. {p}
Et opera facite Regi Babylonis et sedebitis in terra, quam dedi patribus vestris
id est redibitis, ut sedeatis in terra vestra.
Numérotation du verset
Bar. 2,22
marg.|
HSC1. {q}
Quod si non feceritis, nec audieritis vocem Domini Dei vestri operari
id est ad operandum, Regi Babylonie.
marg.|
HSC1. {r}
Defectionem vestram faciam de civitatibus Iuda et foris Hierusalem
quasi vos omnino avellam inde.
Numérotation du verset
Bar. 2,23
marg.|
HSC1. {s}
Et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudii et vocem sponsi et vocem sponse. Ier
. 7.g. Quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem, vocem gaudii et vocem letitie, vocem sponsi et vocem sponse, in desolatione enim erit terra. Os. 2.b. Cessare faciam omne gaudium eius, solemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius.
marg.|
HSC1. {t}
Et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam
quasi non erit, qui inhabitet. Ier. 9.d. Et dabo Hierusalem in acervos arene et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.
Numérotation du verset
Bar. 2,24
marg.|
HSC1. {u}
Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur Regi Babylonis. Ver
ba Baruch ad Dominum.
marg.|
HSC1. {x}
Et statuisti verba tua, que locutus es in manibus puerorum tuorum Prophetarum
quasi dicat : que prius per Prophetas dixisti, modo contigerunt.
marg.|
HSC1. {y}
Ut transferrentur ossa Regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo. Ad
litteram, eiecta fuerunt ut haberent gazas sepulchri, Ier. 8.a. Eiicient ossa Regis Iuda et ossa Principum eius et ossa Sacerdotum et ossa Prophetarum et ossa eorum, qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis.
Numérotation du verset
Bar. 2,25
marg.|
HSC1. {z}
Et ecce sunt proiecta in calore Solis et in gelu noctis. Cha
ldei cupidi et avari, animadvertentes quod Iudei cadavera mortuorum suorum pretiosis vestibus et gemmis ornarent, exuta de monumentis et auro et gemmis enudata, ad Solem dimittebant.
marg.|
HSC1. {a}
Et mortui sunt in doloribus pessimis
id est pestilentiis.
marg.|
HSC1. {b}
In fame et in gladio
scilicet quidam illorum.
marg.|
HSC1. {c}
Et in emissione
id est in captivitatem euntes.
Numérotation du verset
Bar. 2,26
marg.|
HSC1. {d}
Et posuisti Templum in d
esolationem.
marg.|
HSC1. {e}
In quo invocatum est nomen tuum quon
dam ante captivitatem, nostram in ipso, more Hebraico loquitur.
marg.|
HSC1. {f}
Sicut hec dies decl
arat, scilicet. Templum esse desolatum. Et hoc merito contigit.
marg.|
HSC1. {g}
Propter iniquitatem domus Israel
scilicet decem tribuum.
marg.|
HSC1. {h}
Et domus Iuda duar
um tribuum, que hoc nomine censentur.
Numérotation du verset
Bar. 2,27
marg.|
HSC1. {i}
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam. Hab.
3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis.
marg.|
HSC1.
{4.
311ra} Ps. Ira tus es et misertus es nobis, quasi dicat : omnem tuam voluntatem implesti exponendo nos penis et tribulationibus.
Numérotation du verset
Bar. 2,28
marg.|
HSC1. {a}
Sicut locutus es, in manu pueri tui Moysi
Lv. 26.b., Dt. 7.c. et 28.b.
marg.|
HSC1. {b} In die, qua precepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
Numérotation du verset
Bar. 2,29
marg.|
HSC1.
dicens : Si non audieritis vocem meam
id est obedieritis, vel devote audiendo non impleveritis.
marg.|
HSC1. {c}
Multitudo hec magna convertetur in minimam gentem.
Hec est vera littera et sumpta sunt hec verba verbis de Moysi, Dt. 27. et 28.
marg.|
HSC1. {d} Quoniam eos dispergam.
Numérotation du verset
Bar. 2,30
marg.|
HSC1.
quia scio quod me non audiet populus secu
ndum quod dicit Moyses, Dt. 9.
marg.|
HSC1. {e}
Populus est enim dura cervice
. Dt. 9.c. Rursumque ait Dominus ad me. Cerno quod populus iste dure cervicis sit. Dt. 31.f. Scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam.
marg.|
HSC1. {f}
Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis sue. Hoc
sepe contingit quod scilicet in adversitatibus requiritur Dominus, qui prius in prosperitate non cognoscebatur. Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore afflictionis sue dicent, surge et libera nos. Ier. 6.b. Per omne flagellum erudieris, Hierusalem, alia littera, ubi nos habemus : Erudire, Hierusalem ne forte recedat anima mea a te. Ideo Adam eiectus est de Paradiso, ut penitentiam ageret extra locum deliciarum, quasi in terra captivitatis.
Numérotation du verset
Bar. 2,31
marg.|
HSC1. {g}
Et scient, quia ego sum Dominus Deus eorum
id est per expertam expressionem intelligent, quia Dominus sum potens punire peccantes in me.
marg.|
HSC1. {h}
Et cum
ita per flagella sint conversi, dabo eis cor et intelligent, iam rationales facti, qui quasi prius vecordes et obstinati effecti, me, ignorabant. Ier. 32.g. Dabo eis cor unum et animam unam, ut timeant me universis diebus. Ez. 18.g. Facite vobis cor novum et 36.f. Auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum etc.
marg.|
HSC1. {i}
Et aures dabo
eis, ut audient.
Numérotation du verset
Bar. 2,32
marg.|
HSC1. {k}
Et laudabunt me in terra captivitatis sue et memores erunt nominis mei qui
prius obliti sunt, scilicet rem nominis mei, scilicet salutem suam, que designatur in nomine, ad memoriam revocabunt. Ps. 44. Memores erunt nominis tu, Domine, in omni generatione et generationem.
Numérotation du verset
Bar. 2,33
marg.|
HSC1. {l}
Et avertetur se a dorso suo duro retr
orsum incedentes, ut cancer, Ier. 7. Facti sunt retrorsum et non in ante.
marg.|
HSC1. {m}
Et pro,
id est
marg.|
HSC1. {n}
A malignitatibus suis
etc.
qui peccaverunt in me
quasi dicat : penitentiam agent de peccatis suis, delicta patrum suorum ad memoriam revocantes.
Numérotation du verset
Bar. 2,34
marg.|
HSC1. {o}
Et ideo
,
revocabo illos in terram, quam iuravi patribus eorum
etc.
et non minorabuntur
secundum quod dixit Moyses. Dt. 28.a.
Numérotation du verset
Bar. 2,35
marg.|
HSC1. {p}
Et statuam illis testamentum alterum
mystice, Evangelium sempiternum. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non preteribunt.
marg.|
HSC1. {q}
Ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum per
doctrinam et operationem Evangelicam. Congruum enim est, ut veritate a Christo veniente, umbra legis cessaret. Hbr. 8.c. Ecce ego consummabo super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum, non secundum quod feci patribus eorum etc.
Item
Ier. 31.e. Et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum quod pepigi patribus vestris in
{4.
311rb} die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Egypti etc.
Sequ
itur. Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel, post dies istos dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam.
marg.|
HSC1. {r}
Et non movebo amplius populum meum, filios Israel a terra, quam dedi illis. Ist
ud adhuc exspectant Iudei ad litteram. Sed revera mystice intelligendum est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_2)
Notes :