Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Bar. 4,1 

Hic liber mandatorum Dei et lex que est in eternum. Omnes qui tenent eam pervenient1 ad vitam ; qui autem dereliquerunt2 eam, in mortem.
1 pervenient Cor1 L (ad vitam scilicet pervenient [pervenirent pr. m. expunct. ) Rusch Clementina ] om. Weber |
2 dereliquerunt Rusch Clementina ] dereliquerit Weber |
Numérotation du verset Bar. 4,2 

Convertere, Iacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius.
Numérotation du verset Bar. 4,3 

Ne tradas alteri3 gloriam tuam, et dignitatem tuam genti aliene.
3 alteri Rusch Clementina ] altero Weber
Numérotation du verset Bar. 4,4 

Beati sumus, Israel, quia4 que Deo placent manifesta sunt nobis.
4 quia Rusch Clementina ] quoniam Weber
Numérotation du verset Bar. 4,5 

Animequior esto, populus Dei, memorabilis Israel.
Numérotation du verset Bar. 4,6 

Venundati estis gentibus non in perditionem, sed propter quod in ira Dei5 ad iracundiam provocastis Dominum6 traditique7 estis adversariis.
5 Dei] om. Weber |
6 Dominum] Deum Weber |
7 tradidique] tradidi Weber |
Numérotation du verset Bar. 4,7 

Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum eternum, immolantes demoniis et non Deo.
Numérotation du verset Bar. 4,8 

Obliti enim8 estis eum9 qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Hierusalem.
8 enim Rusch Clementina ] autem Weber |
9 eum Rusch Weber ] Deum Clementina |
Numérotation du verset Bar. 4,9 

Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit: Audite10 confines Sion. Adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
10 audite] + civitates et Cor1 L
Numérotation du verset Bar. 4,10 

Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Eternus.
Numérotation du verset Bar. 4,11 

Nutrivi enim illos cum iocunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
Numérotation du verset Bar. 4,12 

11 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam ; a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei.
11 Nemo] Hic de Christo di<cen>s vox Ecclesie in persecutione de penitentibus et m<a>r<ty>ribus R<ubrica> praem. ΩN
Numérotation du verset Bar. 4,13 

Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia12 ingressi sunt.
12 iustitia Rusch Clementina ] iustitias Weber
Numérotation du verset Bar. 4,14 

Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Eternus.
Numérotation du verset Bar. 4,15 

Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam et alterius lingue,
Numérotation du verset Bar. 4,16 

qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt. Et abduxerunt dilectos vidue, et a filiis unicam desolaverunt.
Numérotation du verset Bar. 4,17 

Ego autem quid possum adiuvare vos ?
Numérotation du verset Bar. 4,18 

Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset Bar. 4,19 

Ambulate, filii, ambulate; ego enim derelicta sum sola.
Numérotation du verset Bar. 4,20 

Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
Numérotation du verset Bar. 4,21 

Animequiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
Numérotation du verset Bar. 4,22 

Ego enim speravi in eternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia que veniet vobis ab eterno salutari nostro.
Numérotation du verset Bar. 4,23 

Emisi enim vos cum luctu et ploratu ; reducet autem vos mihi Dominus13 cum gaudio et iocunditate in sempiternum.
13 Dominus Rusch Clementina ] Deus Weber
Numérotation du verset Bar. 4,24 

Sicut enim viderunt vicine Sion captivitatem vestram a Deo14, sic videbunt et in celeritate salutem vestram in15 Deo que superveniet vobis cum honore magno et splendore eterno.
14 a Deo Rusch Clementina ] om. Weber |
15 in] a Weber |
Numérotation du verset Bar. 4,25 

Filii, patienter sustinete iram que supervenit vobis. Persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
Numérotation du verset Bar. 4,26 

Delicati mei ambulaverunt vias asperas ; ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
Numérotation du verset Bar. 4,27 

Animequiores estote filii et proclamate ad Dominum16. Erit enim memoria vestra ab eo qui duxit17 vos.
16 Dominum Rusch Clementina ] Deum Weber |
17 duxit Rusch Clementina ] ducit Weber |
Numérotation du verset Bar. 4,28 

Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.
Numérotation du verset Bar. 4,29 

Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iocunditatem cum salute vestra.
Numérotation du verset Bar. 4,30 

Animequior esto, Hierusalem. Exhortatur enim te, qui te nominavit.
Numérotation du verset Bar. 4,31 

Nocentes peribunt18, qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur.
18 peribunt Rusch Clementina ] parebunt Cor1 L (vel) Weber
Numérotation du verset Bar. 4,32 

Civitates quibus servierunt filii tui punientur et19 que accepit filios tuos.
19 punientur et Rusch Clementina ] punientur Θ, punietur Weber
Numérotation du verset Bar. 4,33 

Sicut enim gavisa est in tua ruina et letata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione.
Numérotation du verset Bar. 4,34 

Et amputabitur exsultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum.
Numérotation du verset Bar. 4,35 

Ignis enim superveniet ei ab Eterno in longiturnis diebus, et habitabitur a demoniis in multitudine20 temporis.
20 multitudine Rusch Clementina ] multitudinem Weber
Numérotation du verset Bar. 4,36 

21 Circumspice22 Hierusalem ad orientem et vide iocunditatem a Deo tibi venientem.
21 Hic incipit Bar. 5: Hugo de Sancto Caro ( ) , CorS1 |
22 Circumspice Rusch Weber ] Circumspicite CorS1 |
Numérotation du verset Bar. 4,37 

23 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei.
23 Hic incipit Bar. 5:

Capitulum 4

Numérotation du verset Bar. 4,1 
marg.| HSC1. Hic liber et cetera Hoc capitulum dividitur in quinque partes In prima alloquitur Iudeos existentes in Babylonia, vel in Hierusalem sub tributo, ut resipiscant a malis et legem observent. In secunda invitat eos ad patientiam adversorum que eis a gentibus infligebantur, ibi : Animequior esto. In tertia ponuntur verba Hierusalem conquerentis et condolentis super captivitatem filiorum et filiarum suarum, ibi : Audite confines Sion. Inquam consolatur Hierusalem filios suos captivos, promittens quod Dominus liberabit eos, invitans eos ad penitentiam et orationem, que sunt maxime necessaria in tribulatione, ibi : Ego autem quid possum. In quinta consolatur Baruch Hierusalem, promittens filiorum liberationem et hostium destructionem, ibi : Animequior esto Hierusalem. Dicit ergo :
marg.| HSC1. {x} Hic liber mandatorum Dei est. Vel, hic liber, scilicet mandatorum, id est legis vetuste, ubi mandata scribuntur, est.
marg.| HSC1. {y} Dei quia ab illo editus.
marg.| HSC1. {z} Et lex, que est in eternum serv anda quantum ad moralia, non quoad legalia et figuralia. Nam adveniente re, debuit umbra cessare et figura. Lex, scilicet que est in veteri et novo Testamento, que semper durabit. Et nunc bene sequitur.
marg.| HSC1. {a} Omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam. Prv . 3.a. Fili mi, ne obliviscaris legis mee et precepta mea cor tuum custodiat. Longitudinem enim dierum et annos vite et pacem apponent tibi. Et infra, c. Lignum vite est his, qui apprehenderint eam et qui tenuerint eam beati. Et nota quod mandata dicit affirmativa precepta, ut bonum fiat, legem negativa, ut mala vitentur. Et potest esse introitus ad totam Bibliam. Lex dicitur, quia ligat. Prv. 3.c. Custodi legem, atque consilium et erit vita anime tue. Vel.
marg.| HSC1. {x} Hic liber scilicet Christus, in quo omnia leguntur. Unde de sapientia dicitur Sapient. 7.d. Candor est lucis eterne et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius. Eccl. 24.c. Hec omnia liber vite et testamentum Altissimi et agnitio veritatis. Is. 8.a. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis.
marg.| HSC1. {b} Qui autem dereliquerunt eam, in mortem supp le pervenient eternam, vel ad minus temporalem, secundum primam lecturam, quia transgressores legis interficiebantur olim. Hbr. decimo, e. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur. Ergo, quia in malevolam animam non introibit sapientia. Sapient. primo, a.
Numérotation du verset Bar. 4,2 
marg.| HSC1. {c} Convertere Iacob a pe ccato. Alloquitur concaptivos in Babylonia, vel Iudeos existentes in Hierusalem sub servitute et tributo, ut resipiscant a malis suis : que facere consueverunt et ut in observatione legis insistant.
marg.| Unde sequitur
marg.| HSC1. {d} Et apprehende eam per firmam animi applicationem.   Apprehende quasi cito et cum festinantia et firmiter memorie tue commenda et perseveranter retine. Deuteronom. undecimo, c. Ponite hec verba mea in cordibus vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate. Nota, in cordibus per memoriam, in manibus per operis applicationem, in ore per predicationem. Prv. 6.a. Liga ea in corde tuo iugiter et Circumda gutturi tuo. Et cum ambulaveris gradiantur tecum, cum dormieris etc.
marg.| HSC1. {a} Ambula per viam { 313va } id est secundum legis precepta vive, quia mentem bonam sursum dirigunt et rationem illuminant. Propter quod sequitur.
marg.| HSC1. {b} Ad splendorem eius ocul os convertendo, scilicet contra lumen eius. Unde Ps. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. Vel {a}   Ambula per viam bone operationis. Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre et omnes semite eius pacifice.
marg.| HSC1. {b} Ad splendorem etc.   ut f aciem ad Deum habeamus et non tergum. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est et lex lux et via vite increpantio discipline.
Numérotation du verset Bar. 4,3 
marg.| HSC1. {c} Ne tradas etc.   Hort atur eos, ut legem, per cuius observantiam gloriosi erant et omni honore digni, omnino observent, ne per eorum incuriam et negligentiam ad gentes transeant, sicut postmodum contigit. Act. 13.g. Quia verbum Dei repellitis et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad Gentes. Dicit ergo : Ne tradas alteri, ad litteram, Babylonio, vel Chaldeo.
marg.| HSC1. {d} Gloriam tuam glor iosam civitatem et Templum et sancta, hec ad litteram.
marg.| HSC1. {e} Et dignitatem tuam genti aliene idem est. Vel aliter.   Ne tradas alteri scilicet gentili.
marg.| HSC1. {d} Gloriam), fi dei et Synagoge, ut fides a Iudeis transeat ad gentes. Optat hic fidem a Iudeis non removeri. Contra Ioa. 5.a. Longe fient filii eius a salute, scilicet Iudei et conterentur in porta et non erit, qui eripiat, cuius messem famelicus comedet, id est gentilis etc.
Numérotation du verset Bar. 4,3 
moraliter
marg.| HSC1. Vel moraliter :$
marg.| HSC1. {c} Ne des alteri gloriam etc.   glor iam, innocentie et virtutem. Ps. 7. Gloriam meam in pulverem deducat Prv. 5.b. Ne des alienis honorem tuum etc.   Eccl . 10.a. Si Spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
Numérotation du verset Bar. 4,4 
marg.| HSC1. {f} Beati sumus Israel. Con solatur eos per ea, que Dominus eis contulit.
marg.| HSC1. {g} Quia que Deo placent, manifesta sunt nobis. Und e Rm. 3.a. Quid ergo amplius Iudeo est, aut que utilitas circumcisionis ? Et respondet ibidem : Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Et Ps. 147. Non fecit taliter omni nationi etc.   Dt. 4.b. Que enim est alia gens sic inclita etc.
Numérotation du verset Bar. 4,5 
marg.| HSC1. {h} Animequior esto etc.   Secu nda pars, in qua invitat ad patientiam in tolerando adversa, que eis a gentibus infligebantur, dicens : Animequior esto, per patientiam.
marg.| HSC1. {i} Populus Dei memorabilis Israel. Dic it hoc ad consolationem captivorum, ne desperent.
Numérotation du verset Bar. 4,6 
marg.| HSC1. {k} Venundati estis gentibus id est ad tempus puniti.
marg.| Unde sequitur
marg.| HSC1. {l} Non in perditionem ; etc.   Is. 50.a. Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis. Et 52.a. Gratis venundati estis, non in perditionem. Sicut dicit Apostolus 1Cor. 5.b. Iudicavi tradere huiusmodi hominem Sathane in interitum carnis. Et sequitur : Ut spiritus salvus sit, Iob. 2. Verumtamen animam illius serva.
marg.| HSC1. {m} Sed propter quasi dicat : non sine causa puniti estis, sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Dominum, id est quia propter peccata vestra iram Dei provocastis. Ps. 77. In iram concitaverunt eum in inaquoso et in sculptilibus suis ad emulationem eum provocaverunt. Os. 14.a. Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum.
marg.| HSC1. {n} Traditique estis ad f lagellandum, adversariis. Ps. 77. Tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. Rm. 1.d. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominie. Et merito hec patimini.
Numérotation du verset Bar. 4,7 
marg.| HSC1. {p} Exacerbastis enim eum, qui feci vos, Deum eternum. Ps. 105. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
marg.| HSC1. {q} Immolantes Demoniis et non Deo { 313vb} Ecce unum peccatum quod commiserunt. Sed quomodo inciderunt in tale peccatum ? Ecce.
Numérotation du verset Bar. 4,8 
marg.| HSC1. {r} Obliti enim estis eum, qui nutrivit vos. Dom inus circumduxit populum suum et docuit et custodivit, quasi pupillam oculi. Dt. 32.b. Obliti etc.   Rm. 1.c. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Dt. 32.c. Deum, qui te genuit, dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui. Is.. 1.a. Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Os. 11.a. Ego quasi nutricius Ephraim : portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos, Mt. 12.d. Quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, dicit Hierusalem et noluisti. Hierusalem dicitur Ecclesia. Is. 49.f. Erunt Reges nutricii tui et Regine nutrices tue.
marg.| HSC1. {s} Et contristastis nutricem vestram Hierusalem id est Synagogam, vel legem in qua edocti estis.
Numérotation du verset Bar. 4,9 
marg.| HSC1. {t} Vidit enim scilicet civitas Hierusalem per Prophetarum prenuntiationem.
marg.| HSC1. {u} Iracundiam a Deo expo nente vos penis et tribulationibus, vel puniri permittente.
marg.| HSC1. {x} Venientem vobis vel, nobis.
marg.| HSC1. {y} Et dixit. Audite confines Sion quasi dicat : non solum civitas Sion destruetur, sed et confines et vicine civitates. alia littera : Audite confusiones, scilicet superventuras.
marg.| HSC1. {z} Adduxit enim mihi Deus luctum magnum. Ver ba sunt civitatis Hierusalem rememorantis captivitatem et destructionem populi sui et condolentis super captivitatem filiorum et filiarum eius.   Luctum. Lam. 1.a. Plorans ploravit in nocte et lacrime eius. Et Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum ?
Numérotation du verset Bar. 4,10 
marg.| HSC1. {a} Vidi enim captivitatem etc.   Dolo r est divisio continuorum. 1Cor. 12.d. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra.
Numérotation du verset Bar. 4,11 
marg.| HSC1. {b} Nutrivi enim illos cum iucunditate. Dt. 32.b. Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum.
marg.| HSC1. {c} Dimisi autem illos cum fletu et luctu anim i et fletu corporis, quia risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b. Dimisi etc.   De d imissione decem tribuum, 4Rg. 17. De duabus 4Rg. in fin.
Numérotation du verset Bar. 4,12 
marg.| HSC1. {d} Nemo etc.   Cons equenter postulat, ne vicine civitates congratulentur de desolatione et destructione sua, dicens : Nemo gaudeat super me viduam et desolatam. Lam. 1.a. Non est, qui consoletur eam ex omnibus charis eius. Nemo gaudeat etc.   Prv. 17.a. Qui in ruina alterius letatur, non erit impunitus, Mi. 7.b. Ne letetur inimica super me, quia cecidi, consurgam. Hoc dicit Hierusalem, vel propheta in eius persona.
marg.| HSC1. {e} A multis derelicta sum ). Hoc dicit, quia duabus tribubus ductis in captivitatem a Nabuzardan Principe militie Nabuchodonosor, de pauperibus terre reliquit vinitores et agricolas, ut 5. Reg. 25.c.
marg.| HSC1. {f} Propter peccata filiorum meorum declinaverunt a lege Dei. Mal edicti, qui declinant a mandatis tuis.
Numérotation du verset Bar. 4,13 
marg.| HSC1. {g} Iustitias autem ipsius nescierunt id est fecerunt, ac si nescirent, vel scire, vel addiscere noluerunt.
marg.| HSC1. {h} Nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei id est per precepta. Ps. 71. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant, id est fecerunt, ac si nescirent.
marg.| HSC1. {a} Neque per semitas veritatis eius { 314ra} id est per consilia.
marg.| HSC1. {b} Cum iustitia ingressi sunt quasi dicat : neque secundum Domini precepta maiora et minora, neque secundum eius consilia vixerunt, vel operati sunt. Prv. 3.c. Vie eius, vie pulchre et omnes semite eius pacifice. Et cum iustitia debemus ingredi, ut restituamus aliena. Sed sicut rebelles sumus, qui libenter faciunt omnia, exceptis ad que tenentur.
Numérotation du verset Bar. 4,14 
marg.| HSC1. {c} Veniant confines Sion. Hic invitat civitas Hierusalem confines civitates ad compatiendum ei. Et interserit iterum hanc clausulam ad maiorem exaggerationem doloris, dicens :
marg.| HSC1. {c} Veniant Ad s uccurrendum et plangendum et ut sibi caveant et provideant. “Nam tua res agitur, paries dum proximus ardet”
marg.| HSC1. {d} Confines Sion. Per hoc patet quod sit vera littera : Confines Sion. Supra eodem, b.
marg.| HSC1. {e} Et memorentur captivitatem filiorum etc.   Et m erito debent mihi compati vicine civitates.
marg.| HSC1. {g} Enim pro quia.
Numérotation du verset Bar. 4,15 
marg.| HSC1. {f} Adduxit id est adduci permisit Dominus.
marg.| HSC1. {h} Super illos popu lum meum, scilicet opprimendum.
marg.| HSC1. {i} Gentem de longinquo quia de Babylonia, vel Romanam, ad litteram. Dt. 28.e. Adducet Dominus super te gentem de longinquo etc.   Ier. 5.d. Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus, gentem robustam etc. vel Mystice, de Demonibus. Ier. 6.f. Crudelis est, non miserebitur.
marg.| HSC1. {k} Gentem improbam et alterius lingue Et i deo magis puniti et vehementius. Nam cum plangerent et dolerent, non intelligebant. Unde contingebat, eos nequaquam ad misericordiam flecti. Lam. 1.
Numérotation du verset Bar. 4,16 
marg.| HSC1. {l} Qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt. Lam. 5.c. Facies senum non erubuerunt.
marg.| HSC1. {m} Et abduxerunt in c aptivitatem,   dilectos vidue quia .
marg.| HSC1. {n} A filiis unicam desolaverunt. Lam. 1.a. Facta est quasi vidua domina gentium.
Numérotation du verset Bar. 4,17 
marg.| HSC1. {o} Ego autem quid possum adiuvare vos ? quasi cuius nulle sunt vires modo, sed cito liberamini.
Numérotation du verset Bar. 4,18 
marg.| HSC1. {q} Enim quia .
marg.| HSC1. {p} Qui adduxit id est adduci permisit.
marg.| HSC1. {r} Super vos mala culp e permittendo, pene operando.
marg.| HSC1. {s} Ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. Iux ta illud Os. 1.d. Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris etc. Iob. 5.c. Ipse vulnerat et medetur ; percutit et manus eius sanabunt.
Numérotation du verset Bar. 4,19 
marg.| HSC1. {t} Ambulate filii, ambulate. Adh uc sunt verba civitatis Hierusalem, quasi dicat : ite in captivitatem.
marg.| HSC1. {u} Ego enim derelicta sum sola. Lam. 1.a. Quomodo sedet sola civitas plena populo. Item ambulate, corde, affectu, ambulate opere, effectu Io. 12.e. Ambulat, edum lucem habetis.
Numérotation du verset Bar. 4,20 
marg.| HSC1. {x} Exui me stola pacis duct is in captivitatem. Et dicitur a stolon quod est longum, veste iucunditatis longa et pulchra.
marg.| HSC1. {y} Indui autem me sacco obsecrationis quod est indumentum penitentium, Hieronymus : Cinis et cilicium sunt arma penitentium. Idt. 8.a. Et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vite sue. Ione 3.c. Rege Ninive : Et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere etc.   Et o periantur faccis homines.
marg.| HSC1. {z} Et clamabo ad Altissimum in diebus meis quasi dicat : hic in presenti, quando est tempus merendi, quia post mortem erit tempus recipiendi.
Numérotation du verset Bar. 4,21 
marg.| HSC1. {a} Animequiores etc. 314rb} Invitat eos ad patientiam habendam et orationem faciendam. Que duo sunt necessaria, maxime in tribulatione. Unde dicit : Animequiores estote filii, per longanimitatem, ut nec adversa deiiciant, nec prospera extollant.
marg.| HSC1. {b} Clamate ad Dominum trip lici clamore, scilicet cordis, oris et operis. Clamor cordis est sanctum desiderium. Ps. 9. Preparationem cordis eorum audivit auris tua. Clamor oris est fervens oratio. Ps. Non despexit clamorem pauperum, id est orationem humilium. Clamor operis est recta intentio operantis. Ps. 101. Clamor meus ad te veniat.
marg.| HSC1. {c} Et eripiet vos de manu principum inimicorum id est Chaldeorum, vel Demonum. 1Rg. 7. Preparate corda vestra Domino et servite illi soli et eruet vos de manu inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset Bar. 4,22 
marg.| HSC1. {d} Ego enim etc.   Bene dico, quia Dominus eripiet vos de captivitate.
marg.| HSC1. {e} Enim pro quia.
marg.| HSC1. {d} Ego speravi in eternum salutem vestram quasi pre oculis meis semper habui liberationem vestram.
marg.| HSC1. {f} In eternum id est non in solam temporalem ereptionem vestram a servitute Babylonica speravi, sed eternam quietem in celestem Hierusalem. Ecclesiast. 2.c. Quis speravit in Domino et confusus est ? Rm. 5.a. Spes non confundit. Eodem 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| Et venit id est venient.
marg.| HSC1. {h} Mihi gaudium a sancto Deo, qui solus est.
marg.| HSC1. {i} Super id est pro misericordia.
marg.| HSC1. {k} Qui veniet vobis ab eterno salutari nostro qui salvabit vos misericorditer a captivitate Babylonica. Et ita a sola Dei gratia est quod resurgimus, quia homo est spiritus per se vadens et non rediens. Eterno, dicit ad differentiam terrenorum, quia etsi quem liberant a pena non nisi ad tempus.
Numérotation du verset Bar. 4,23 
marg.| HSC1. {l} Emisi enim vos cum luctu et ploratu cum captivi ducebamini in babyloniam.
marg.| HSC1. {o} Reducet autem pro sed,   vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum. Is. 57.d. Sanavi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius. Item,
marg.| HSC1. {m} Cum luctu quia terram suam deserere cogebantur.
marg.| HSC1. {n} Et ploratu quia in terram alienam captivi ducebantur. Sic plorandum est de incolatu miserie et de dilatione patrie. Hec sunt duo irrigua. Irriguum superius et irriguum inferius, que Axa, id est fidelis anima, petit a Caleph, id est a Christo. Iosue 15.d. Et Iud. 1.c. Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Ecce irriguum superius. Habitavi cum habitantibus Cedar, Ecce inferius. Rm. 9.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Possunt etiam ista verba esse Ecclesie militantis, que luget et plorat, quotiens cogitur aliquos e filiis suis, vel per degradationem, vel per excommunicationem, vel alio modo de gremio suo emittere, sive eiicere, ut patet evidenter, cum solemniter penitentes in die Cinerum eiiciuntur. Sed cum iidem per penitentiam redeunt congaudet et iucundatur. Vel hoc potest intelligi de lapsu cuiuslibet fidelis anime per peccatum mortale. Pro quo casu et Angeli eorum custodes videntur lugere. Unde Is. 33.b. Angeli pacis amare flebunt : cum vero penitent, iucundari. Lc. 15.b. Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore, penitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis etc. vel possunt esse verba Dei Patris, alloquentis totum genus humanum in primis parentibus, qui cum luctu emissi, vel dimissi erant de paradiso terrestri ad erumnas seculi. Sed eosdem reduxit filius Dei incarnatus cum iubilo et {4. 314va} exultatione in Paradisum celestem in die Ascensionis : Unde Ps. 46. Ascendit Deus in iubilo et Dominus in voce tube.
Numérotation du verset Bar. 4,24 
marg.| HSC1. {a} Sicut enim etc.   Allo quitur Propheta Hierusalem, quasi sicut omnibus innotuit captivitas vestra ; etiam reductio vestra omnibus manifestabitur. Et hoc est.
marg.| HSC1. {a} Sicut enim viderunt vicine Sion id est civitates circa Iudeam posite.
marg.| HSC1. {b} Captivitatem vestram a Deo iust e factam, quasi non ab homine, sed a Deo vobis inflictam propter peccata vestra.
marg.| HSC1. {c} Sic videbunt et in celeritate id est post septuaginta annos, tempore Cyri Regis Persarum. 1. Esaie 1.
marg.| HSC1. {d} Salutem vestram in vel, a Deo, quasi non ab homine.
marg.| HSC1. {e} Que superveniet id est desursum veniet e celo   vobis cum honore magno Hoc quantum ad temporalem, sive corporalem liberationem.
marg.| HSC1. {g} Et splendore eterno. Hoc quantum ad spiritualem et eternam liberationem. Ier. 31.b. Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum, sicut pastor gregem suum. Redimet enim Dominus Iacob et liberabit eum de manu potentioris et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini. Vel.
marg.| HSC1. {g} Splendore id est veritatis manifestatione. Is. 60.a. Ambulabunt gentes in lumine tuo et Reges in splendore ortus tui.
marg.| HSC1. {f} Et honore de h ostis triplici superatione, Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum, Domine.
Numérotation du verset Bar. 4,25 
marg.| HSC1. {h} Filii etc.   Invi tat eos ad patientiam habendam in tolerandis adversis. Et possunt esse verba Hierusalem alloquentis Iudeos relictos in Hierusalem sub tributo. Unde dicit : Filii patienter sustinete iram, id est captivitatem, vel penam quamlibet.
marg.| HSC1. {i} Que superveniet vobis id est desuper. Eccl. 2.a. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum etc.
marg.| HSC1. {k} Persecutus est enim te perf ecte insecutus, quasi omnino delevit te.
marg.| HSC1. {l} Inimicus tuus Chal deus, vel Diabolus. Ps. 142. Persecutus est inimicus animam meam.
marg.| HSC1. {m} Sed non impune, quia.
marg.| HSC1. {n} Cito videbis perditionem ipsius Regi s Babylonis, vel, Demonum. Et hoc iusto Dei iudicio. Iob. 40.d. Et videntibus cunctis precipitabitur.
marg.| HSC1. {o} Et super cervices ipsius ascendes quasi vobis subiicientur, qui prius vos compresserunt. Is. 60.c. Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum.
Numérotation du verset Bar. 4,26 
marg.| HSC1. {p} Delicati mei ambulaverunt vias asperas id est graviter sunt afflicti ab adversariis. Verba sunt civitatis Hierusalem. Vel mystice sunt verba Ecclesie militantis dolentis de captivitate filiorum per peccatum. Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Eccles. 21.b. Via peccantium complanata lapidibus, Prv. 15.c. Iter pigrorum quasi sepes spinarum.
marg.| HSC1. {q} Ducti sunt enim in c aptivitatem Babylonicam, vel de peccato in peccatum. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit.
marg.| HSC1. {r} Ut grex direptus ab inimicis. Ps. 45. Estimati sumus sicut oves occisionis. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus.
Numérotation du verset Bar. 4,27 
marg.| HSC1. {s} Animequiores estote filii et proclamate ad Dominum ore et corde. Et sic invitat eos ad penitentiam habendam et orationem faciendam, que duo maxime sunt necessaria in tribulatione.
marg.| HSC1. {t} Erit enim memoria vestra ad l iberandum.
marg.| HSC1. {4. 314vb} HSC1. {u} Ab eo, qui ducit vos Domi no, scilicet qui modo permittit vos abduci, qui iterum reducet vos a captivitate.
Numérotation du verset Bar. 4,28 
marg.| HSC1. {x} Sicut enim fuit sensus vester, ut erraretis a Deo per peccatum sensualitatis quod ducit ad errorem. Gn. 8.c. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
marg.| HSC1. {y} Decies tantum quasi multo plus.
marg.| HSC1. {z} Iterum convertentes requiretis eum per penitentiam. Argumentum est evidens hic quod oportet multo maiorem esse satisfactionem, quam fuerit culpa et quod maior exigitur labor in satisfaciendo, quam fuerit delectatio in peccando. Unde dicitur Nm. 14.f. Filii vestri vagi erunt in deserto annis quadraginta et portabunt iniquitatem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram. Annus pro die computabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. E dicit Glossa que incipit : quasi pro die. Si enim cuique peccatorum annus ascribitur ad penam pro unius diei peccato et secundum rationem dierum, quibus peccatur, totidem annorum numerus in suppliciis consumitur, vereor, ne forte nobis, qui quotidie peccamus, nec forte ipsa secula, aut etiam secula seculorum sufficere possint ad penas luendas. Sequitur.
Numérotation du verset Bar. 4,29 
marg.| HSC1. {a} Qui enim induxit vobis mala pene , scilicet captivitatem.
marg.| HSC1. {b} Ipse rursum vobis adducet sempiternam iocunditatem redu ctionis, vel vite eterne. Ps. 44. In letitia et exultatione adducentur in templum Regis. Iob. 5.c. Percutit et manus eius sanabunt. Os. 6.a. Percutiet et curabit nos. Dt. 32.f. Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo. 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat. Lc. 2.e. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel.
marg.| HSC1. {c} Cum salute vestra 2Cor . 2.d. Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, aliis autem odor vite in vitam.
Numérotation du verset Bar. 4,30 
marg.| HSC1. {d} Animequior esto Hierusalem. Ver ba sunt ipsius Baruch alloquentis et consolantis ipsam civitatem, vel Iudeos in civitate relictos.
Numérotation du verset Bar. 4,30 
mystice
marg.| HSC1. {e} Verba sunt Christi ad Ecclesiam militantem. Exhortatur enim te, qui te nominavit id est nominabilem fecit.
Numérotation du verset Bar. 4,31 
marg.| HSC1. {f} Nocentes peribunt, qui te vexaverunt quasi dicat : qui prius te obsidione vallaverunt et destruxerunt, favebunt et concedent captivis reditum et etiam, ut reedificent, ut patet 1Esr. 1.
marg.| HSC1. {g} Et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur ut I dumei et Moabite. Unde Ps. 136. Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Hierusalem. Et etiam de Tyriis, qui propter hoc destructi sunt. Et non solum civitates vicine letantes de tua destructione destruentur, sed et
Numérotation du verset Bar. 4,32 
marg.| HSC1. {h} Civitates, quibus servierunt filii tui, punientur scilicet ipsa Babylonia, que funditus est eversa. Unde subdit.
marg.| HSC1. {i} Et etia m in illa,   que accepit id est servituti adduxit.
marg.| HSC1. {k} Filios tuos prim itus in te genitos.
Numérotation du verset Bar. 4,33 
marg.| HSC1. {l} Sicut enim gavisa est in tua ruina Baby lon. scilicet.
marg.| HSC1. {m} Et letata est in casu tuo illi c contristabitur in sua desolatione per Cyrum et Darium, ut habetur Danielis quinto, in fine, Unde Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in delitiis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.315ra } Ecclesiastici. 36.b.aet afflige inimicum”. Prv. 24.c. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei.
a Sir. 36, 9.
Numérotation du verset Bar. 4,34 
marg.| HSC1. {a} Et amputabitur exultatio multitudinis eius quia in solitudinem redacta est postmodum.
marg.| HSC1. {b} Et gaudimonium eius scilicet evidens letitia, quam sperant se habituros.
marg.| HSC1. {c} Erit in luctum. Prv . 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat.
Numérotation du verset Bar. 4,35 
marg.| HSC1. {d} Ignis enim etc. quasi vere destruetur.
marg.| HSC1. {c} Enim id est quia.
marg.| HSC1. {d} Ignis id est magna vastitas, que plerunque solet fieri per ignem.
marg.| HSC1. {f} Superveniet ei et h oc ex precepto Domini.
marg.| HSC1. {g} Ab eterno in longiturnis diebus quia tunc postea reedificabitur.
marg.| HSC1. {h} Et habitabitur a Demoniis ibi in solitudinem missis, vel bestiis horribilibus.
marg.| HSC1. {i} In longitudine temporis Is. 34.b. Et erit terra eius in picem ardentem nocte et die et non extinguetur in sempiternum. Ex. d. Et erit cubile draconum et   pascua struthionum etc.   Item Is. 13. Habitabunt ibi Struthiones et pilosi etc.
Numérotation du verset Bar. 4,36 
marg.| HSC1. 1 Circumspice, Hierusalem etc.   Supr a in fine capituli precedentis consolatus est Baruch Hierusalem super reditu filiorum. Nunc autem unde sint redituri, ostendit, scilicet ab Oriente et Occidente et ab Aquilone et Austro. Sed ab oriente principaliter, quia inde venit Cyrus et Darius, qui dedit eis licentiam redeundi. Unde in prima parte huius capituli hortatur Hierusalem ad Orientem aspicere, quia inde veniet ei iucunditas, id est Cyrus, qui destruet Babylonem et dabit Iudeis licentiam redeundi, unde ipsa iucundabitur. In secunda parte monet eam, deponere signa tristitie et assumere habitum letitie et iucunditatis, ibi : Exue te, Hierusalem. In tertia hortatur iterum Hierusalem ad Orientem circumspicere, ut videat filios suos pariter revertentes. Non quidem sicut iverunt in captivitatem, id est pedites et tristes, sed equites et letantes, ibi : Exurge, Hierusalem. Dicit ergo.
1 Hic incipit Bar. 5 in Ed1703.
marg.| HSC1. {k} Circumspice, Hierusalem, ad orientem et vide iucunditatem de r eductione populi captivi.
marg.| HSC1. {m} A Deo tibi venientem quasi ab Orientali plaga redibunt ad te, qui prius ducebantur captivi. Media enim et Persis est versus Orientem respectu Hierusalem. Et ideo dicit quod ibi respiciat, quia inde veniet liberatio sua, a Cyro, scilicet qui dedit licentiam redeundi. Unde Is. 46.d. Vocans ad Oriente avem, scilicet Cyrum. Za. 3.d. Ecce ego adducam servum meum Orientem. Vel.
marg.| HSC1. {k} Circumspice ad Orientem id est Christum, ex quo est liberatio generis humani. Orientem ex patre, orientem ex matre. De utroque dicitur Mi. 5.a. Ex te egredietur, qui sit dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus eternitatis. Za. 6.d. Ecce vir, Oriens nomen eius et subter eum orietur et edificabitur Templum Domino et ipse extruet Templum Domino etc.
Numérotation du verset Bar. 4,36 
moraliter
marg.| HSC1. {k} Circumspice Hierusalem id est anima fidelis.
marg.| HSC1. {l} Ad Orientem id est ad tuam Nativitatem, sive creationem, quia creata es ad imaginem et similitudinem Dei, unde iucunditatem debet habere.
marg.| Item {k} Circumspice id est omni parte aspice.
marg.| HSC1. {l} Ad orientem id est ad Christum nascentem ; morientem, resurgentem, iudicantem. Propter primum, te humilia ; propter secundum, ama : propter tertium, gaude ; propter quartum, time. De primo dicitur Is. 9.b. Parvulus natus est nobis. De secundo. Rm. 5.b. Christus pro nobis mortuus est. De tertio. Rm. 6.a. Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris. De quarto. Am. 3.b. Leo rugiet, quis non timebit ?
Numérotation du verset Bar. 4,37 
marg.| HSC1. {n} Ecce enim etc.   Bene dico quod circumspicere debes ad Orientem.
marg.| HSC1. {o} Enim id est quia.
marg.| HSC1. {n} Ecce veniunt filii tui { 315rb } quasi , vel in brevi, Ps. 33. Venite filii etc.
marg.| HSC1. {p} Quos dimisisti dispersos. Dis persio eiicit. Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Unitas et concordia reducit.
marg.| HSC1. {q} Veniunt inqu am collecti ab Oriente usque ad Occidentem, quasi ab omnibus locis, in quibus erant captivi, ducti veniunt inquam.
marg.| HSC1. {r} In verbo sancti id est secundum quod prophetatum est per verbum sanctum Prophetarum, vel Isaie, vel Ieremie, vel aliorum.
marg.| HSC1. {s} Gaudentes inqu am veniunt.
marg.| HSC1. {t} In honorem Dei id est ad honorem Dei, ut Deum honorent in terra sua. Za. 8.b. Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de occasu Solis et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum. Ieremie 31.b. Qui dispersit Israel congregabit eum et custodiet eum, sicut pastor gregem suum. Is. 60.a. Leva in circuitu oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Et 49.d. Ecce isti de longe venient et ecce illi ab Aquilone et mari et isti de terra Australi.
Numérotation du verset Bar. 4,37 
moraliter
marg.| HSC1. Ab Oriente et Austro veniunt innocentes, ab Aquilone et mari veniunt penitentes. Vel ab Oriente venient illi, qui nativitatis sue consideratione humiliantur. Ab Occidente, qui mortis recordatione terrentur. Ab aquilone, qui presentis miserie experientia mundum despiciunt. Ab Austro, qui future iucunditatis desiderio inardescunt. Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos, ut revivisCt. Hec enim quadruplex consideratio multos reviviscere facit. Sequitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_4)

Notes :