Capitulum 5
Numérotation du verset
Bar. 5,1
Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tue, et indue te decore et honore1 que a Deo tibi est sempiterna gloria2.
1 honore
Ed1455 Rusch
] + eius
Weber
|
2 sempiterna gloria
Rusch cum
Θ et
Edmaior.
] in gloria sempiterna
Ed1455,
sempiterne glorie
Clementina
, sempiterna glorie
Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 5,2
Circumdabit3 te Deus diploide4 iustitie et imponet5 mitram capiti tuo6 honoris eterni.
3 Circumdabit
Cor1
L
Rusch
] Circumdato
Weber
|
4 Deus deploide
Rusch Clementina
] disploide Deus
Cor1
L, deploide a Deo
Weber
|
5 imponet
Rusch
, inponet Θ,
Clementina
,
Edmaior.
] inpone
Weber
|
6 tuo
Rusch Weber
]
om. Clementina
|
Numérotation du verset
Bar. 5,3
Deus enim ostendet splendorem suum in te omni qui7 sub celo est.
7 omni qui
Rusch Clementina
] omni quod
Weber
cum
Edmaior.
, quod Θ
Numérotation du verset
Bar. 5,4
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax iustitie et honor pietatis.
Numérotation du verset
Bar. 5,5
Exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti gaudentes Dei memoria.
Numérotation du verset
Bar. 5,6
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis ; adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem8 sicut filios regni.
8 honorem
Rusch Weber
] honore
Clementina
Numérotation du verset
Bar. 5,7
Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in equalitatem terre ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
Numérotation du verset
Bar. 5,8
Obumbraverunt autem9 silve et omne lignum suavitatis Israel ex10 mandato Dei.
9 autem
Rusch
] + et
Weber
|
10 ex
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Bar. 5,9
Adducet enim Deus Israel cum iocunditate in lumine maiestatis sue cum misericordia et iustitia que est ex11 ipso.
11 ex
Rusch Clementina
] ab
Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
Bar. 5,1
marg.|
HSC1. {u}
Exue te, Hierusalem
etc.
Allo
quitur Hierusalem et ad gaudium invitat, dicens. Exue te, Hierusalem, stola luctus. Hoc dicit ipsi Hierusalem, vel Ecclesie, vel anime.
marg.|
HSC1. {y}
Et vexationis tue quam
assumpsisti ad tui vexationem.
marg.|
HSC1. {z}
Et indue te decore et honore
id est ad honorem Dei. Vel, id est stola decoris et honoris.
marg.|
HSC1. {c}
Qui a Deo tibi est sempiterna gloria. Is.
52.a. Induere vestimentis glorie tue, Hierusalem, civitas Sancti.
Numérotation du verset
Bar. 5,1
mystice
mystice
marg.|
HSC1. {u}
Exue te
etc. id est peccatum depone, propter quod luges et vexaris.
marg.|
HSC1. {z}
Et indue te decore et honore
id est virtutibus. Vel.
marg.|
HSC1. {u}
Exue
id est exues.
marg.|
HSC1. {x}
Te stola luctus et vexationis tue
id est miseria et mortalitate.
marg.|
HSC1. {z}
Et indue te glor
ia et immortalitate. 1Cor. 15.g. Vel.
marg.|
HSC1. {a}
Decore et honore
id est duplici stola. Quod Mystice intelligitur de Martyribus, qui duplicem habent stolam, scilicet aureolam, que tantum Martyribus et Doctoribus debetur ; et aurem. Vel.
marg.|
HSC1. {a}
Decore quan
tum ad stolam corporis.
marg.|
HSC1. {b}
Et honore quan
tum ad stolam anime. Is. 61.a. Et dabis eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris. Idc. 10.a. Abstulit a se cilicium, exuit se vestimentis viduitatis sue et induit se vestimentis iucunditatis.
Numérotation du verset
Bar. 5,2
marg.|
HSC1. {d}
Circumdabit te Deus diploide iustitie
id est duplici veste, id est stola corporis et anime. Za. 3.b. Ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis. Diplois quandoque in bono sumitur, pro duplici gaudio anime, scilicet et corporis, ut hic Is. 61.c. Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, letitia sempiterna erit eis etc.
Quan
doque in malo, scilicet pro duplici pena corporis et anime. Ps. 118. Induantur sicut diploide confusione sua.
marg.|
HSC1. {e}
Et imponet mitram capiti suo honoris eterni. Mit
ra capitis est eterna letitia mentis. Item mitra figuratur per picturam rotundam, que est circa caput cuiuslibet imaginis, cuius non est reperire terminum, sic nec in eterna beatitudine finem. Za. 3.b. Posuerunt cidarim super caput Iesu mundam et induerunt eum vestibus.
Numérotation du verset
Bar. 5,3
marg.|
HSC1. {a}
Deus, enim
etc. 315va} Et merito debes predicta facere.
marg.|
HSC1. {b}
Enim
id est quia.
marg.|
HSC1. {a}
Deus ostendet splendorem suum in te, qui sub celo est. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum, pax iustitie ; et honor pietatis. Ist
ud non videtur mihi exponi ad litteram, sicut nec illud. Is. 60.a. Surge, illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. Et infra Et ambulabunt gentes in lumine tuo et Reges in splendore ortus tui, hoc enim exponunt Iudei de Hierusalem aurea, quam se adhuc credunt habituros.
marg.|
HSC1. Mystice, potest hoc dici anime fideli.
marg.|
HSC1. {a}
Deus enim ostendit splendorem suum in te
id est conferet gratiam, per quam illuminaberis a tenebris ignorantie et erroris et bene conversaberis. Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.
marg.|
HSC1. {c}
Qui sub celo est in p
resenti vita, quasi in futuro dabit eternam gloriam. Unde subdit, Nominabitur enim tibi nomen tuum etc.
Item
possunt esse verba Prophete ad Ecclesiam.
marg.|
HSC1. {a}
Deus enim ostendet splendorem suum in te
id est filium incarnari faciet, qui dicitur splendor patris. Hbr. 1.b.
Numérotation du verset
Bar. 5,4
marg.|
HSC1. {d}
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum
scilicet bona fama tua. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Eccl. 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris. Et quod est illud nomen ?
marg.|
HSC1. {e}
Pax iustitie
id est pax proveniens ex iustitia. Is. 32.d. Et erit opus iustitie pax et cultus iustitie silentium et securitas usque in sempiternum.
marg.|
HSC1. {f}
Et honor pietatis
id est honor pro pietate, quando dicitur : Esurivi et dedistis mihi manducare, Prv. 10.d. Memoria iusti cum laudibus. Ps. 111. In memoria eterna erit iustus, ab auditione mala non timebit. Is. 56.b. Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus et nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Apc. 2.e. Vincenti dabo manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit, nisi qui accipit. Tria autem ponit. Pacem, quoad proximum. Rm. 12.d. Ad omnes homines pacem habentes. Mc. 9.g. Pacem habete invicem. Iustitiam, quoad seipsum. Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, id est in carne, ideo non ceciderunt habitatores eius, id est motus carnales. Honorem pietatis, quoad Deum. Tit. 2.d. Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc seculo.
Numérotation du verset
Bar. 5,5
marg.|
HSC1. {g}
Exurge, Hierusalem
etc.
Hort
atur Hierusalem, que diu depressa fuit in tetra captivitatis, surgere et stare, circumquaque respicere eosdem cum gaudio remeantes quod revera fuit post septuaginta annos. Vel.
Numérotation du verset
Bar. 5,5
mystice
mystice
marg.|
HSC1. Mystice, Exponatur.
marg.|
HSC1. {g}
Exurge, Hierusalem a vi
tiis. Is. 52.a. Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus.
marg.|
HSC1. {h}
Et sta in excelso in b
ono adepto.
marg.|
HSC1. {i}
Et circumspice ad Orientem)
id est Christum. Circumspice preterita, ut doleas ; ad futura, ut caveas ; ad presentia, ut ingemiscas. Beat. Bernard. Vide, homo, unde venis et erubesce, ubi sis et ingemisce, quo vadis et contremisce. Item circumspice ad dexteram, ut vites mala et bona desideres ; ad sinistram, ut fugias et timeas penam. Ad orientem suum circumspiciebat Iob, cum diceret : Putredini dixi, pater meus es etc.
Sequ
itur.
marg.|
HSC1. {k}
Et vide collectos filios tuos ab oriente Sole
id est ab ortu Solis usque ad occidentem, Filios dico collectos, vel reductos.
marg.|
HSC1. {l}
In verbo sancti
id est secundum verbum propheticum quod est verbum Sancti, id est Ieremie, vel Christi. Ps. 113. A solis ortu usque ad occasum, laudabile
{4.
315vb} nomen Domini. Mal. 1.c. Ab ortu Solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus etc.
marg.|
HSC1. {m}
Gaudentes Dei memoria
id est in hoc quod Deus est eorum memor, aut a captivitate liberentur.
Numérotation du verset
Bar. 5,6
marg.|
HSC1. {n}
Exierunt enim
etc.
Et v
ere debes gaudere cum ipsis.
marg.|
HSC1. {o}
Enim
id est quia.
marg.|
HSC1. {n}
Exierunt abs te
etc. id est pedites sunt et humiles in eorum abdicatione, sed nobiles et gloriosi in equis et curribus ad te revertentur. Unde subiungitur.
marg.|
HSC1. {p}
Adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem, sicut filios Regni Is.
66.f. Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in mulis et in carrucis.
Numérotation du verset
Bar. 5,7
marg.|
HSC1. {q}
Constituit enim
etc.
Et v
ere gloriosi et honorabiles in reditu suo.
marg.|
HSC1. {r}
Enim
id est quia.
marg.|
HSC1. {q}
Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum
id est superbum. Is. 2.c. Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum. Iob. 40.d. Disperge superbos in furore tuo.
marg.|
HSC1. {s}
Et rupes perennes
id est divites, qui se reputant diu victuros et suas divitias semper duraturas, non attendentes illud Iac. 5.a. Divitie vestre putrefacte sunt.
marg.|
HSC1. {t}
Et convalles replete in equalitatem terre, ut ambulet Israel diligenter
id est sine offensa de virtute in virtutem. Et hoc.
marg.|
HSC1. {u}
In honorem Dei. 1Cor.
10.g. Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Forte ad litteram, montes inclinati sunt, ut via pateret, sicut dicitur Nm. 21.d. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Arnon et recumberent in finibus Moabitarum. Ps. 113. Montes exultaverunt ut Arietes et colles sicut Agni ovium. Is. 40.a. Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur.
Numérotation du verset
Bar. 5,moraliter
marg.|
HSC1. Moraliter, intelligitur, ut humilientur superbi, ad quem intellectum duas ultimas auctoritates supra dictas adduximus.
Numérotation du verset
Bar. 5,8
marg.|
HSC1. {x}
Obumbraverunt autem
etc.
Habu
isti de remedio contra asperitatem vie. Nunc ponit remedium contra estum et intemperiem aeris. Unde Is. 4.b. Erit in umbraculum diei ab estu, Dicit ergo. Obumbraverunt, id est humiliabuntur, ut umbram contra Solis estum nobis conferant.
marg.|
HSC1. {y}
Silve et omne lignum suavitatis Israel mandato
id est de mandato, vel propter mandatum. Dei Silva est congregatio arborum infructuosarum. Hec est congregatio malorum. Lignum est arbor a terra precIs. Unde omne lignum suavitatis est congregatio iustorum. Utrique obumbrant Israel contra estum vitiorum, illi maledicendo humiliant, ne extollatur in presumptionem, isti consolando sustentant, ne cadat in desperationem.
marg.|
HSC1. {z}
Mandato Dei. De
bonis planum est, quia illis precepit, ut consolando obumbrent Israel. Unde Is. 40.a. Consolamini, consolamini, Sacerdotes populum Domini. alia littera est de malis. 2Rg. 16.c. dixit David. Dimitte eum, ut maledicat iuxta preceptum Domini.
Numérotation du verset
Bar. 5,9
marg.|
HSC1. {a}
Adducet enim, Deus a ca
ptivitate Babylonica in Hierusalem.
marg.|
HSC1. {b}
Israel cum iucunditate
scilicet cum prosperitate et mentis serenitate et conscientie tranquillitate.
marg.|
HSC1. {c}
In lumine maiestatis sue
quasi non solum in Hierusalem reducet, sed gratiam suam, quia interius illuminabuntur, gratias conferet. Unde subdit.
marg.|
HSC1. {d}
Cum misericordia et iustitia que est ex ipso perm
ittente et approbante misericordia fuit in reductione a captivitate, iustitia in punitione inimicorum suorum. Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant, Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_5)
Notes :