Hugo de Sancto Caro

<36.3695> Prologus ‘Benedictus vir’

Numérotation du verset Bar. Prol.3695,1 
prol.| { 308bisva } Ieremie 17. 1 a : Benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit tamquam2 lignum quod transplantatur3 super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit estus.
a Ier. 17, 7-8a.
1 Ieremie P59 Val496] Legitur praem. Beau10 Ier. 17] Ier. 28.8 Ed1703
2 tamquam P59 Val496] quasi Beau10 Weber
3 transplantatur] plantatur P59
Numérotation du verset Bar. Prol.3695,2 
prol.| In hoc4 benedictus vir notatur Baruch5 auctor huius operis6. Qui benedictus interpretatur ‘Super benedictione7 dextre’, non sinistre8. Ieremie 45°b : «Ve mihi misero9 quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo ; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni». Sequitur post10 c : «Quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quecumque perrexeris». Vir11 dicitur a vigore12 vel virore virtutum. Magne enim constantie et audacie fuit cum volumen scripsit et sermones Domini ex ore Ieremie de universis malis que cogitabat Dominus facere filiis Israel populo Iudeorum et Hierusalem et legit cunctis audientibus et etiam, cum volumen illud13"scidisset scalpello14 scriba15 et proiecisset in ignem" ; iterum scripsit Baruch et16 additi sunt sermones multiplices17 quam ante ut18 Ieremie 36dQua de causa et qua intentione scripserit19 notatur ibi : Qui confidit in Domino. Scripsit enim ad consolationem captivorum qui erant in Babylonia ut confidentiam et spem haberent in Domino. Quo loco scripserit20, notatur ibi : et erit quasi lignum etc. Fuit enim transplantatus in Babylone21 a terra sua22 ; que Babylon23 sita est super aquas ad litteram, vel super aquas24 luxurie, concupiscentie25. Apocalysis 17°e :"Veni et ostendam tibi statum26 meretricis magne que sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terre eius et in fronte eius nomen scriptum Babylon27 mater fornicationum28 et abominationum terre".
b Ier. 45, 3.
c Ier. 45, 5.
d Ier. 36, praesertim Ier. 36, 17.27.
e Ap. 17, 1-5.
4 hoc] + primo verbo Ed1703
5 Baruch] om. Ed1703
6 Bar... operis Val496] auctor huius operis id est Baruch P59, auctor huius operis Beau10 *, auctor Baruch qui auctor est huius operis Beau10 ², + id est Baruch Ed1703
7 Qui benedictus... benedictione] interpretatur benedictus benedictione intellige Beau10
8 sinistre] + quia multa mala sustinuit in hoc mundo, sed postea multa bona habuit et habet modo. Unde Ed1703
9 mihi m.] inv. Beau10
10 Sequitur post] Sequitur postea Beau10, et praem . Ed1703 , + ibi Ed1703
11 Vir] autem Ed1703
12 virgore] virgo Ed1703
13 v. i. P59 ] inv. Beau10
14 scalpello P59 ] scapello Beau10 Val496, rex Ioachim maior praem. Ed1703
15 scriba] scribae Ed1703
16 et] om. Beau10
17 multiplices] multo plures Beau10 P59 Ed1703
18 ut] + legitur Ed1703
19 scripserit] scripsit Baruch Ed1703
20 scripserit] scripsit Ed1703
21 Babylone] Babylonem Ed1703
22 in Babylone a terra sua] a terra sua in Babylonem Beau10
23 Babylon] om. Beau10
24 aquas Beau10 ] aqua Val496
25 luxurie concupiscentie] concupiscentiae et luxuriae Ed1703
26 statum] om. Beau10
27 Babylon] mysterium Babylon magna Ed1703
28 fornicationum] fornicationis Beau10
Numérotation du verset Bar. Prol.3695,3 
prol.| Finis autem notatur per hoc29 quod ad humorem mittit radices30 ; ad humorem, scilicet31 liberationis de captivitate Babylonis32, vel humorem33 : Christum tractando de eius adventu34 infra tertio <capitulo>f«Post hec in terris visus est et conversatus est35”. Vel humorem36 scilicet conversationem Iudeorum et gentilium37 factam per adventum Christi de qua Isaie 45g : «Rorate celi desuper et nubes pluant iustum ; aperiatur terra et germinet salvatorem”. Et38 sic habes quis sit auctor39 operis, qua de causa vel intentione scripserit, quo loco et quo fine. Dicit ergo : liber iste etc. 40
f Bar. 3, 38.
g Is. 45, 8.
29 per hoc] om. Beau10
30 radices] etc. Beau10
31 scilicet] id est ad gaudium Ed1703
32 Babylonis] Babylonica Beau10
33 humorem] ad humorem id est Ed1703
34 eius ad.] inv. Beau10
35 et... est Beau10 ] etc. Val496 Ed1703
36 humorem] ad praem. Beau10 Ed1703
37 gentilium] Gentium Ed1703
38 et nubes pluant iustum ; aperiatur terra et germinet salvatorem et Beau10 ] et nubes pluant iustum Val496 etc. Ed1703
39 auctor Val496 ] actor Beau10 , + huius Ed1703
40 Dicit ergo... ] etc. om. Beau10 , Dicit ergo liber iste qui Baruc nomine prenotatur in hebreo canone non habetur P59,
Numérotation du verset Bar. Prol.3695,4 
prol.| Fuit autem Baruch notarius Ieremie ductus in Babylonem cum tribu Iuda de Egypto, quo cum Ieremia et reliquiis Iuda ivit, mortuo Godolia Ier. 43.c. Edidit autem ibi duas Epistolas. In prima invitat Iudeos relictos in Hierusalem ad adorationem et sacrificium faciendum pro peccatis suis, unde et ipsi faciebant collectam in Babylonia et simul cum hac Epistola miserunt in Hierusalem ad thus et holocaustomata : Postmodum ostendit, eos pro peccatis suis iuste punitos fuisse : deinde multa interserit de adventu Domini in carnem : Tandem consolatur eos, affirmans quia Dominus cum honore et gloria reducet eos in Hierusalem. Secundam Epistolam scripsit Ieremias concaptivis suis, cuius continentia loco suo dicetur. <Explicit Prologus Auctoris> A h
h ¶Fons : Cf. Hugo de Sancto Caro (?), Glossa dominicana (Bar.), P59, f. 518 sqq. Vale496², f. 236 , (additio manu saec. 15) : « Nota quod ista expositio non est glose vel glosa set potius est postilla super Abacuch id est lectura moderni expositoris tum quia habet principium collationis hic in principio tum quia allegat et cotat capitula communiter quod non de more glossarum usquaque ».
A ¶Codd. : ( § 1-3) Val496 Beau10 (sec. m.) P59 ; (§ 1-4) Ed1703 ; om. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Bar. Prologus ‘Benedictus vir’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=36&chapitre=36_Prol.3695)

Notes :