Capitulum 31
Numérotation du verset
Ez. 31,1
Et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 31,2
fili hominis dic pharaoni regi Egypti
et populo eius
cui similis factus es in magnitudine tua
Numérotation du verset
Ez. 31,3
ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher
ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Numérotation du verset
Ez. 31,4
aque nutrierunt illum
abyssus exaltavit eum
flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Numérotation du verset
Ez. 31,5
propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius pre aquis multis
Numérotation du verset
Ez. 31,6
cumque extendisset umbram suam
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum
et sub umbraculo illius habitabat cetus gentium plurimarum
Numérotation du verset
Ez. 31,7
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum
erat enim radix illius iuxta aquas multas
Numérotation du verset
Ez. 31,8
cedri
non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes
non adequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt eque frondibus illius omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius
Numérotation du verset
Ez. 31,9
quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus et emulata sunt eum omnia ligna voluptatis que erant in paradiso Dei
Numérotation du verset
Ez. 31,10
propterea hec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius
in altitudine sua
Numérotation du verset
Ez. 31,11
tradidi eum
in manu fortissimi gentium
faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
Numérotation du verset
Ez. 31,12
et succident illum
alieni et crudelissimi nationum et proicient
eum
super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre
et recedent de umbraculo eius
omnes populi terre
et relinquent eum
Numérotation du verset
Ez. 31,13
in ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi et in ramis eius fuerunt universe bestie regionis
Numérotation du verset
Ez. 31,14
quam ob rem
non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque
ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum
omnia que irrigantur aquis
quia omnes
traditi sunt
in mortem ad terram ultimam
in medio filiorum hominum
ad eos qui descendunt in lacum
Numérotation du verset
Ez. 31,15
Hec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos indixi luctum
operui eum
abysso
et prohibui flumina
eius
et coercui aquas multas.
Contristatus est super eum
Libanus
et omnia ligna agri concussa sunt
Numérotation du verset
Ez. 31,16
a sonitu ruine eius
commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his
qui descendebant in lacum
et consolata sunt
in terra
infima omnia ligna voluptatis
egregia atque preclara in Libano universa que irrigabantur
aquis
Numérotation du verset
Ez. 31,17
nam et ipsi cum ea
descendent ad infernum ad interfectos gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit
sub umbraculo
eius in medio nationum
Numérotation du verset
Ez. 31,18
cui assimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce
deductus es cum lignis voluptatis
ad terram ultimam
in medio incircumcisorum
dormies
cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est pharao
et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus.
Capitulum 31
Numérotation du verset
Ez. 31,1
marg.|
Et factum est in undecimo anno]
etc. Adhuc invehitur contra Regem Egypti, assumens similitudinem a Rege Assyriorum. Unde capitulum illud dividitur in duas partes. Primo comparat fortitudinem, et prosperitatem Pharaonis prosperitati et fortitudini Assur. Secundo comparat destructionem eius, destructioni Assur, id est Sennacherib, qui fuit Rex Assyriorum, ibi
[Propterea hec dicit Dominus Deus, pro eo, quod sublimatus est]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{m}
Et factum est in undecimo anno]
transmigrationis.
marg.|
{n}
Tertio mense, una]
die (mensis, factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis dic Pharaoni Regi, et populo eius.) Simul iungit Regem et populum : quia in utroque eadem est causa destructionis, superbia scilicet et iactantia, et falsa confidentia, qua Iudeos deceperunt.
marg.|
{p}
Cui similis factus es in magnitudine tua ?]
Poterat Pharao dicere, Ego potentissimus sum, et nullum habeo similem : quis ergo me destruet ? Ideo Propheta querit ab eo cui ipse sit similis : ut ipsemet respondeat, et ostendat, quod Assur non solum similis fuit ei in potentia, sed etiam superavit eum in potentia, et tamen destructus est a Nabuchodonosor. Et hoc est quod querit
[Cui similis factus es in magnitudine tua ?]
Ego dicam, cui.
marg.|
{q}
Ecce Assur quasi cedrus in Libano]
etc. et est sensus, non mireris, si tu a Babyloniis vincaris, et tua destruantur, cum Assur te multo fortior, a Chaldeis sit superatus, et deletus. Describit autem potentiam Regis Assyrii sub figura cedri, vel cyparissi in monte Libano constitute, que sit pulchra ramis, et condensa frondibus, et ad nubes usque surrecta. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{q}
Ecce Assur]
id est Rex Assyriorum, vel Regnum eius.
marg.|
{r}
Quasi cedrus in Libano]
altior scilicet omnibus Regibus, et fortior. {s}
Pulcher ramis]
id est filiis, vel Principibus. Et sicut arbor ramosa latum locum occupat ; sic Assur potentiam suam per diversas provincias extendebat.
marg.|
{t}
Et frondibus nemorosus]
id est multa familia, et multis subditis stipatus.
marg.|
{u}
Excelsusque altitudine]
quia fuit omnibus Regibus altior tamquam Monarcha. {x}
Et inter]
etc. id est inter multas plebes exaltata est dominatio eius. Notandum enim quod Monarchia fuit apud Assyrios tempore Sennacherib : nec est idem Regnum Chaldeorum, et Assyriorum : imo metropolis regni
{5.
104rb} Assyriorum fuit Ninive, metropolis autem Regni Chaldeorum fuit Babylon. Regnum autem Assyriorum fuit antiquitus fortius regno Chaldeorum ; et tempore Nabuchodonosor translata est sedes Monarchie de Assyriis ad Chaldeos ; quia Nabuchodonosor Regem Assur destruxit, et de duobus Regnis fecit unum Regnum. Sequitur.
marg.|
{y}
Aque nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum]
Abyssus est multitudo aquarum. Et est sensus, quod ideo tantum crevit, quia non solum aquis, sed etiam abyssis, id est aquis abundantissimis est irrigata ista cedrus. Et loquitur metaphorice. Aque enim sive abyssus sunt divitie infinite, que fuerunt causa exaltationis Assur. Vel aque multe sunt populi multi sibi vicini, qui eum iuverunt ad subiiciendum omnia Regna.
marg.|
{a}
Flumina eius manabant in circuitu radicum eius]
Radices, que portant cedrum, sunt minores, et inferiores homines, qui ministrant humorem arbori, id est Regi ; quia in divitiis populi ditatur Princeps. Vult ergo dicere, quod flumina manabant in
prol.|
Δ
circuitu
marg.|
Mystice. {o}
Fili hominis dic Pharaoni Regi Egypti, et populo eius, Cui similis factus es]
etc. Per Pharaonem intelligitur aliquis superbus, qui non credit se habere similem : cui Dominus ostendit exemplum illorum, qui maioris sunt glorie, et potentie qui tamen decidunt a gloria sua. Unde Apostolis superbientibus Dominus reducit eis ad memoriam casum Luciferi, qui in statu fuerat altiori. Unde dicit, Videbam Satanam, sicut fulgur cadentem de celo, Lc. 10.c. Et eodem modo loquitur hic.
marg.|
{q}
Ecce Assur quasi cedrus in Libano]
etc. Per Assur significatur Lucifer, cuius altitudo, et casus nobis hic proponitur ad cavendum. Vel per Assur significantur divites superbi. Assur enim interpretatur dirigens ; et superbi omnia volunt dirigere, et a nullo volunt dirigi, vel corrigi. Unde Is. 10. appellatur
[sensus magnus]
secundum aliam Litteram. Sed Dominus tales confringet. Unde Ps. 28. Vox Domini confringentis cedros. Ille est quasi cedrus in Libano, qui alios excedere vult in hoc mundo. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum, et elevatum, sicut cedrus Libani, et transivi, et ecce non erat. Iob. 5.a. Vidi stultum firma radice ; et maledixi pulchritudini eius statim. {s}
Pulcher ramis]
iucundus in deliciis. {t}
Et frondibus nemorosus]
id est assiduus in vaniloquiis. Frondes enim sunt in ramis ; eodem modo vaniloquia, et scurrilia dicuntur in conviviis. Unde legitur Ex. 8.a. quod rane introierunt in cubiculum Pharaonis, et in furnis, et in cibis, sive in ciborum reliquiis, sive in conviviis. In his enim multa vana loquuntur. Unde dicit Gregorius ideo divitem epulonem cruciatum in lingua, ad significandum quod in conviviis loquacitate peccaverat, Lc. 16.f. {u}
Excelsusque altitudine]
prelationis scilicet : vel altitudine generis, vel superbie, et elationis. {x}
Et inter condensas]
etc. et supra 19.c. habetur idem, Exaltata est statura eius inter frondes. Hoc autem fit, cum homo per vaniloquium superbit, et iactando se extollit ; vel quando adulatores, qui sunt quasi frondes, hominem inaniter extollunt et exaltant. {y}
Aque nutrierunt illum]
id est divitie, sive temporales abundantie, que nutriunt hominem in deliciis, et exaltant in honoribus. Unde subdit. {z}
Abyssus exaltavit illum]
id est thesaurus multus, quem habuit Is. 2.b. Non est finis thesaurorum eius, et supra 19.c. Super aquam plantata est ; fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis. {a}
Flumina eius]
etc. Per radices intellige miserias introitus, et exitus hominis, id est nativitatis et mortis. Tunc flumina manant circa radices, quando homo pre multitudine divitiarum non considerat initium propaginis sue, et miseriam suam in exitu suo : cum tamen dicat Eccl. 7.d. Fili memorare novissima tua ; et in eternum non peccabis. Hec enim sunt exitus viarum, de quibus introducuntur homines ad nuptias Domini, sicut dicitur Lc. 14.e.
prol.|
Θ
{a}
Et rivos
marg.|
{5.
104va} Δ circuitu radicum : quia totus populus, et civitates, et castra abundabant divitiis. {a}
Et rivos eius]
vel (suos, secundum Hieronymus )
[emisit ad universa ligna regionis]
quia omnes fortes divitiis suis irrigavit, sicut solent facere Reges militibus et Principibus. Vel aliter quasi dicat : Tanta fuit abundantia aque circa istam arborem, quod de sua abundantia ad alias arbores transmisit. Eodem modo Assur tantas habuit divitias, quod sibi sufficiebant, et ad alias regiones mittebat.
marg.|
{b}
Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis]
:
[quia scilicet abundavit aquis]
id est divitiis, vel populis : ideo super omnia regna, et populos factus est Monarcha.
marg.|
{c}
Et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius]
id est filii, et nepotes.
marg.|
{d}
Pre aquis multis]
id est divitiis sunt ditati, et multiplicati.
marg.|
{e}
Cumque extendisset umbram suam]
id est cum dilatasset potentiam suam : vel cum potentia sua omnes subditos protegeret
[in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum]
Et ut sciamus, que sint illa volatilia, et que bestie silvarum : ideo subdit exponendo quod dixerat.
marg.|
{i}
Et sub umbraculo illius habitabat cetus Gentium plurimarum]
Et est sensus, quod in villis et civitatibus eius quiescebant et
[volatilia celi]
id est
[Nobiles, et principes : et bestie saltuum]
id est ignobiles, et crudeles.
marg.|
{k}
Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum]
id est filiorum, vel nepotum, quos dilatabat, et aliis Nobilibus per diversas regiones per coniugia coniungebat. Unde etiam quod dictum est
[In ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi]
potest exponi sic : quod multi Nobiles contrahebant coniugia cum filiabus et neptibus eius ; et filii eius, et nepotes cum filiabus eorum. Vel multitudo arbustorum est multitudo Principum, quos sibi confederabat : vel civitatum, et castrorum, que sibi edificabat.
marg.|
{l}
Erat enim radix illius iuxta aquas multas]
quasi dicat : Ideo ita magnificatus est, et dilatatus, quia fuit in divitiis multis fundatus, et radicatus.
marg.|
{m}
Cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei]
Paradisus dicitur amenus locus. Est ergo sensus, quod cedri Libani, sive Paradisi non fuerunt altiores predicta cedro : id est Nulli Reges, qui erant in mundo, vel florebant in suo Imperio quantumcumque delicioso, et copioso, non fuerunt maiores eo. Vel potest dici quod est alia metaphora, nempe quod sicut Lucifer maior fuit inter Angelos in Paradiso : sic et iste inter Reges in mundo. Et sicut ille noluit habere partem in celo ; sic nec iste in terra.
marg.|
{n}
Abietes non adequaverunt summitatem eius ; et platani non fuerunt eque frondibus illius]
Et ne singillatim de cunctis arboribus dicat, sed uno verbo omnes comprehendat, subdit. {o}
Omne lignum Paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini eius]
quasi dicat. Omnes alios Reges et Principes quantumcumque florerent in hoc mundo, superavit in potestate, et pulchritudine.
marg.|
{p}
Quoniam speciosam feci eam]
vel
[speciosum feci eum]
Aliquando enim loquitur feminine, et tunc refertur ad arborem : aliquando masculine, et tunc refertur ad Principem. {q}
Et multis]
etc. id est copiosis, et multis plebibus. Plebes enim dicuntur frondes : quia sicut frondes decorant arborem, et tegunt, et muniunt : ita subditi dominum. Item frondes moventur de facili ; et similiter plebs mobilis est. Unde dicitur, Mobile mutatur, etc.
prol.|
Δ
{a}
Et emulata
marg.|
Θ
{a}
Et rivos suos emisit ad universa ligna regionis]
: quia alios fecit participes sue luxurie. Unde dicunt unus ad alium Sap. 2.b. Venite, fruamur bonis, etc. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra : nemo nostrum exors sit luxurie nostre. Vel aliter potest exponi, ut significet quomodo promoventur hodie. Aliquis enim magnus Decanus, vel Archidiaconus est in Ecclesia aliqua, et vellet fieri Episcopus et facit manare flumina sua ad radices suas : id est beneficiis, et divitiis attrahit Canonicos, qui sunt quasi radices eius, quia eum portant, et promovere possunt
{5.
104vb} eum. Et mittit etiam rivos suos ad alia ligna regionis ; quia omnium Ecclesiarum gratiam sibi acquirere intendit suis beneficiis.
marg.|
{b}
Propterea elevata est]
etc. id est factus est magnus Prelatus predicto modo.
marg.|
{c}
Et multiplicata sunt arbusta eius et elevati]
etc. Per arbusta, et ramos eius possumus intelligere parentes eius, et nepotulos, qui eo promoto, et facto Episcopo, statim multiplicantur numero, et elevantur. Et hoc.
marg.|
{d}
Pre multis]
id est divitiis Ecclesie, et patrimonio Crucifixi. Bernardus Uno episcopato, tota est episcopata eius progenies Miratur autem de hoc Propheta, quomodo tot cognati una die homini nascantur. Is. 66.c. Quis audivit unquam tale, et quis vidit huic simile ? Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, etc. Sequitur.
marg.|
{e}
Cumque extendisset umbram suam]
id est cum dilatasset potentiam suam.
marg.|
{f}
In ramis eius]
id est in cognatis, et parentibus suis.
marg.|
{g}
Fecerunt nidos]
etc. id est Nobiles seculi maritaverunt se cum suis.
marg.|
Ita est hodie, quod Sacerdotes, et Clerici de bonis Ecclesie ditant, et maritant suos cum Nobilibus.
marg.|
{h}
Et sub frondibus eius]
etc. id est Parentes eius etiam rustici, licet crudeles, sub spe adiutorii eius, maritaverunt se Nobilibus, et genuerunt, sperantes quod aliquem Canonicum, vel Archidiaconum generarent. Unde dicit Bernardus Huic parvulo adhuc, aut forsitan necdum nato Ecclesiastica iam beneficia provida sane parentum solicitudo parabat. Hunc nos, inquiunt ; illi vel illi trademus Episcopo, apud quem habemus gratie locum, aut cui forte servivimus, ut ditetur de bonis Domini, ne in tot liberos nostra dividatur hereditas. Vel aliter.
marg.|
{e}
Cumque extendisset]
etc. Per umbram intelligitur hypocrisis, vel simulatio sanctitatis. Umbram ergo suam extendit, qui famam suam, et sanctitatem simulatam dilatare intendit.
marg.|
Et tunc in ramis eius nidificant aves, id est in operibus eius simulatis quiescunt Demones, qui dicuntur volucres Mt. 13.d.
marg.|
{h}
Et sub frondibus]
etc. quia per verba eorum Demones multos trahunt ad peccatum. Demones enim dicuntur aves propter superbiam ; et bestie propter sevitiam.
marg.|
Vel per volucres intelliguntur nobiles, et equites ; per bestias rustici, et pedites : qui omnes de bonis Prelatorum volunt saturari. Sir. 55.c. Ubi multe sunt opes, multi et qui comedunt eas. Sequitur.
marg.|
{i}
Et sub umbraculo illius]
etc. Hoc est quando Prelatus defendit peccatores et gentiliter viventes, in peccatis suis. Vel prelatio malorum dicitur obumbratio ; quia obumbrat subditos ne intueantur Solem iustitie, et claritatem vere doctrine. Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius.
marg.|
{k}
Eratque pulcherrimus]
etc. Hec plana sunt usque ibi :
marg.|
{m}
Cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei]
id est in Ecclesia cunctos Prelatos excessit.
marg.|
{n}
Abietes non adequaverunt summitatem eius : et platani non fuerunt eque frondibus illius]
Per ista tria designantur tres status salvandorum Noe, Daniel, et Iob. Cedrus enim, que est imputribilis, refertur ad Virgines sive ad Danielem. Abies, de qua fiunt naves, et que in altum erigitur, refertur ad Rectores, sive ad Noe. Platanus, que frondosa est, et ramos suos late diffundit, refertur ad coniugatos, qui sub umbra sua pauperes tegunt, sicut Iob. ; et ramos suos, id est ; beneficia ad peregrinos, et exules extendunt. Super hos autem omnes exaltatur Princeps secularis aliquando, et eos conculcat : vel Prelatus maior Ecclesiasticus, ut Episcopus, vel Archiepiscopus.
marg.|
{o}
Omne lignum Paradisi Dei non est assimilatum illi]
etc. quia sancti, et iusti viri in inferiori gradu sunt, ubi aliquando preest malus. Unde Eccles. 5. 10.b. Est malum quod vidi sub Sole, quasi per errorem egrediens a facie Principis, Positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
prol.|
Θ
{a}
Et emulata
marg.|
{5.
105ra} Δ
{a}
Et emulata sunt eam omnia ligna voluptatis, que erant in Paradiso Dei]
: quia alii Reges invidebant ei, et glorie eius. Qui dicuntur esse in Paradiso Dei, quia delectantur in regnis suis, ac si essent Paradisus Dei : vel quia in regno suo volunt deliciari, et ab aliis timeri, sicut Deus in Paradiso suo. {b}
Propterea hec dicit Dominus Deus]
Hec est secunda pars, in qua descripta altitudine arboris, eius successionem demonstrat : ut sic Pharaoni Regi Egypti similem destructionem venturam significet.
marg.|
{c}
Pro eo quod sublimatus est in altitudine ; et dedit summitatem suam virentem atque condensam]
: quia regnum eius quod sublime erat, virebat per prosperitatem ; et condensum erat per potestatem, vel per subditorum numerositatem.
marg.|
{d}
Et elevatum est cor eius in altitudine sua]
: quia contra Deum superbivit de gloria sua.
marg.|
{e}
Tradidi eum in manus]
etc. id est potestatem Nabuchodonosor Regis Chaldeorum : quem
[sicut dicit
Hieronymus
]
vocat fortissimum Gentium : ut quod dicit Assyrium, non proprie fortitudinis, sed divine intelligat potestatis.
marg.|
Et dicit
[Tradidi]
de preterito : quia iam eo tempore Rex Assyriorum Babylonio subiacebat Imperio, ut dicit Hieronymus. {f}
Faciens faciet ei]
Non dicit quid : ut significet quod quicquid voluit, fecit de eo. Et nota quod aliquando loquitur de preteritis, quasi essent futura. Unde dicit, Faciens faciet ei. Quod genus prophetandi raro invenitur. Et est ratio quare ita de futuro loquitur, quia per destructionem que iam facta erat, vult significare destructionem Regis Egypti cui loquitur, que erat futura. Item Propheta loquitur non secundum tempus, in quo erat, quando facta est hec visio : sed secundum illud tempus, quando cedrus erat virens et exaltata. Et secundum illud tempus erat eius destructio futura ; et secundum illud tempus loquitur, quando loquitur hic quasi de futuro. Et habetur simile Rm. 5.c. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade, qui est forma futuri. Futurum enim dicit Christum respectu temporis Adam, non respectu temporis in quo erat. Similis etiam modus loquendi habetur supra 17.d. Ecce venit Rex Babylonis in Hierusalem, et assumet Regem et Principes eius. Et exponitur de Iechonia, quem iam assumpserat, quando hec dixit Propheta.
marg.|
{g}
Iuxta impietatem eieci eam]
id est arborem, que significat Principem : id est a regno deieci eum propter impietatem. Hoc autem dicit
[ut dicit
Hieronymus
]
ut per hoc occulte Regem Babylonis moneat non debere esse crudelem, nec opprimere populum Dei, qui sibi traditus sit.
marg.|
{h}
Et succident eam alieni]
etc. id est Chaldei, qui etiam interpretantur feroces. Destructionem autem Assur succisionem vocat secundum metaphoram arboris, secundum quam etiam subdit.
marg.|
{k}
Et proiicient eam super montes. Et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis rupibus]
sive
[campis terre. Et recedent de umbraculo eius omnes populi terre ; et relinquent eam]
qui supra comparantur volatilibus celi, et bestiis saltuum. Et loquitur hic secundum similitudinem arboris super montem site : que quando succiditur, truncus eius remanet iacens in monte rami cadunt per vallem, et in rupibus dirumpuntur. Cadente autem arbore, aves et bestie umbraculum eius relinquunt. Per hoc ergo notatur quod omnino contritus, et deletus est Rex Assur, et gloria regni : sicut arbor omnino conteritur, que de monte per valles et per rupes cadit. In hoc etiam quod hec arbor super montes dicitur esse proiecta, notatur quod destructio Assur fuit omnibus manifesta. Vel super montes dicitur cecidisse, quia a maioribus Principibus Chaldeorum captus est. Rami autem eius et arbusta dicuntur per convalles et rupes corruisse et confracta esse, quia filii eius vel Principes eius inter manus popularium hominum et crudelium devenerunt, et ab eis occisi sunt. Vel ramos arboris et
{5.
105rb} arbusta vocat munitiones, et castella, in quibus nidificabant aves, et bestie quiescebant, id est Nobiles et rusticani homines. Et dicuntur corruisse in convallibus et rupibus : quia destructa sunt castella et deiecta, et in acervum ruinarum deducta. Et tunc fugerunt populi, qui prius in predictis ramis, id est civitatibus, et oppidis sub protectione Regis Assur manebant. Alii autem subintraverunt loca eorum, scilicet Chaldei, de quibus subdit.
marg.|
{p}
In ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi]
id est Nobiles Chaldeorum ruinosa loca eorum subintraverunt.
marg.|
{q}
Et in ramis eius]
cesis scilicet.
marg.|
{r}
Fuerunt universe bestie regionis]
id est Universi Chaldei minores fuerunt in civitatibus Assyriorum, quas ceperunt. Vel potest esse sensus, quod maiores Babylonis et minores ditati sunt de divitiis civitatum, que corruerunt. Rami enim possunt dici divitie. Vel aliter. In ruina arboris, et ramis eius cesis dicuntur aves et bestie habitasse et quievisse : quia multi Principes, et rustici quos opprimebat Assur, letati sunt de eius destructione.
marg.|
{s}
Quamobrem]
: quia scilicet ita destructa es.
marg.|
{t}
Non elevabuntur]
etc. id est humiliabuntur visa perditione tua omnes Reges nationum. Sed {u}
Neque ponent sublimitatem suam inter]
etc. id est non comparabunt potentiam
prol.|
Δ
suam, nec valent
marg.|
Θ
{a}
Et emulata sunt eam omnia ligna voluptatis, que erant in Paradiso Dei]
id est Sancti qui emulatione zeli et ex quadam indignatione fervent, quando vident tales prefici. Iusti etiam aliquando ex fragilitate et surreptione invident malis, cum vident eos florere.
marg.|
Unde conqueritur Habacuc. in principio libri sui, Quare taces concultante Impio iustiorem se ? Et Ps. 72. Mei pene moti sunt pedes : pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, etc. Item Ps. 36. Noli emulari in malignantibus, etc. Sed notandum de ista arbore, quod post elevationem eius sequitur eius succisio et deiectio. Unde dicitur.
marg.|
{c}
Pro eo quod sublimata est,
etc.
tradidi eam in manus fortissimi Gentium]
id est adversarie potestati, Iob. 41.d. Non est potestas super terram, etc. Sic ergo superbiam sequitur humilitas, id est deiectio, sicut dicitur Prv. 29.d.
marg.|
Item Prv. 16.c. Contritionem precedit superbia, et ante ruinam exaltabitur spiritus, Lc. 14.c. Qui se exaltat, humiliabitur. {f}
Faciens faciet ei]
Faciens in culpa seducendo, faciet ei in pena cruciando.
marg.|
{g}
Iuxta impietatem eius eieci eam]
de presenti vita, vel de prosperitate, et dignitate sua. Et habetur simile supra 28.d. in multitudine negotiationis tue repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et eieci te de monte sancto Dei.
marg.|
{h}
Et succident eam]
id est interficient. {i}
Alieni et crudelissimi nationum]
id est Spiritus maligni, Dn. 4.b. Succidite arborem, Ier. 6.f. Crudelis est et non miserebitur, Prv. 5.b. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, etc.
marg.|
{k}
Et proiicient eam super montes]
id est aperte punient eum, et deiicient pro peccatis superbie sue.
marg.|
{l}
Et in cunctis convallibus corruent rami eius]
quia ad Tartarum deducentur omnes socii sue culpe.
marg.|
{m}
Et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre]
quia per diversas penas duras torquebuntur.
marg.|
{n}
Et recedent de umbraculo eius omnes populi terre]
: quia sub eius dominio et prelatione non vivent, qui erat eis umbraculum ne Solem iustitie viderent.
marg.|
{o}
Et relinquent eam]
: quia eius exempla non sequentur, quem videbunt pro peccatis corruisse. {p}
In ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi]
id est Sancti qui in bono edificantur visa ruina alicuius pestilentis.
marg.|
Unde Prv. 19.d. Pestilente flagellato, etc. Et 21.b. Mulctato pestilente, etc.
marg.|
{q}
Et in ramis eius]
fracti. {r}
Fuerunt universe bestie regionis]
quia crudeles, et mali homines aliquando convertuntur visa pena, et destructione malorum, et sociorum eorum.
marg.|
{s}
Quamobrem non elevabuntur in altitudine]
etc. Satis patent ista que sequuntur. Quia autem dicitur infra,
prol.|
Θ
{n}
A sonitu ruine tue
marg.|
{5.
105va} Δ suam, nec valent adequare potentiis aliorum.
marg.|
{a}
Nec stabunt in sublimitate sua omnia que irrigantur aquis]
Principes et Reges qui erant prius sub Imperio Assur, et aquis eius, id est divitiis fecundabantur, cadent a potentia, et sublimitate sua, et ipso succiso omnes metu pariter succidentur.
marg.|
Unde idem quod per translationem dixerat, manifestat subdens.
marg.|
{b}
Quia omnes traditi sunt]
subauditur, Reges.
marg.|
{c}
In mortem ad terram ultimam]
hoc est, ad Infernum. Et est hic argumentum, quod Infernus est in visceribus terre. Unde et Ps. 62. Introibunt in inferiora terre.
marg.|
{d}
In medio filiorum hominum]
non dicit, inter arbores ; per quod dat intelligere quod illud quod supra dixit de arboribus, intelligit de hominibus.
marg.|
{e}
Ad eos qui descendunt in lacum]
: Haud dubium quin Infernum significet.
marg.|
{f}
Hec dicit Dominus Deus]
etc. predicta arbor Assyria, quando scilicet succisa est, et ad Inferos descendit.
marg.|
{g}
Induxi luctum]
sociis et Principibus et amicis suis. Hoc autem dicit Dominus de se, ne credatur quod hoc factum sit per potentiam Regis Babylonis, quod a Domino factum est. Rursum autem per translationem loquitur de eo subdens. {h}
Operui eum abysso]
id est multitudine penarum. Vel abyssum dicit multitudinem Chaldeorum, qui inundantes oppresserunt Assur : sicut abundantia, et impetus aquarum succidit arbores aliquando.
marg.|
{i}
Et prohibui flumina eius]
etc. ne eum irrigarent. Et in hoc adhuc servat metaphoram arboris. Flumina autem, et aquas vocat divitias : vel (secundum Hieronymum) omnes nationes quas de eius auxilio subtraxit Dominus.
marg.|
{k}
Contristatus est super eum]
id est Assyrium : vel, eam, id est arborem. {l}
Libanus]
in quo fuerat exaltatus, id est Terra Assyriorum in destructione Regis contristata est, vel contrita. Verior enim Littera est in hoc loco secundum Hieronymum
[Contritus est super eum Libanus]
marg.|
{m}
Et omnia]
etc. timore, id est omnes populi terre sue. Ut autem non putemus de arbore esse sermonem, sequitur.
marg.|
{n}
A sonitu ruine]
etc. timore vel admiratione : quia omnes Gentes timuerunt : vel Gentes terre sue, dolore commote sunt. Patet ergo in hoc quod metaphorice locutus est : quia nullius arboris esset tanta ruina, que commoveret omnes Gentes. Commote sunt, inquam.
marg.|
{p}
Cum deducerem eum ad Infernum]
ad Litteram
[cum his qui descendebant]
vel
[descendunt in lacum]
inferni, id est cum sociis suis. Et per hoc etiam explanat quod supra metaphorice locutus est de Assyrio : quia hoc arbori non convenit ad Litteram. {r}
Et consolata sunt in terra infima]
id est in corde terre, in Inferno scilicet.
marg.|
{s}
Omnia ligna voluptatis]
etc. Hoc dicit, quia omnes Principes et Reges qui fuerant delicio se in Libano, id est in hoc mundo : vel quilibet in suo Libano, id est in suo regno, et irrigati fuerant aquis, id est divitiis abundaverant, letati sunt in Inferno, et consolati in deiectione istius. Et de hoc dicit Glossa Hieronymi Omnia ligna que quondam fuerant bona, et irrigabantur aquis, et in Libani altitudine morabantur, accipient consolationem quando principem suum similia viderint sustinere tormenta. Et habetur simile Is. 14.b. de Nabuchodonosor. Abietes letate sunt super te, et cedri Libani, etc. Sed ex hoc sequitur quod aliqua consolatio sit in Inferno, quod falsum est. Solutio : Ad modum consolatorum se habuerunt Principes, qui erant in Inferno, adveniente Rege Assyrio, quia fecerunt ei locum ; et quedam consolatio videtur quod aliquis recipitur inter alios. Et habetur simile Is. 14.c. Infernus subter te conturbatus est, id est gaudio commotus, in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes Principes terre surrexerunt de soliis suis, etc. Vel loquitur hyperbolice. Dicuntur enim consolati in adventu ipsius : quia tanta pena fuit, ut respectu miserie ipsius, pena ipsorum eis videretur minor quodammodo.
marg.|
Vel Demones
{5.105vb}
dicuntur consolati et gavisi : quia vellent, quod omnes homines descenderent ad Infernum. Ita etiam potest esse quod Principes terre, qui deiecti fuerant ab Assur et occisi descenderant ad Infernum ; quodammodo desiderabant occisionem et penam illius. Et licet desiderium ipsorum in hoc videretur esse completum : tamen nullam habuerunt consolationem. Sequitur.
marg.|
{s}
Nam et ipsi cum ea]
arbore : vel
[cum eo]
Assyrio, id est sicut ipse [
descendet]
vel descenderunt, secundum aliam Litteram, ad Infernum ad interfectos gladio, id est ad societatem illorum, qui interfecti sunt gladio. Et in hoc quodammodo consolabuntur, quia habebunt Regem suum in penis socium. {y}
Et brachium uniuscuiusque]
id est fortitudo predictorum Principum, sive ipsi Principes, et fortes. {z}
Sedebit sub umbraculo eius]
id est sub pena eius. {a}
In medio nationum]
que in Inferno eruat, id est. Ipsi Principes qui fortes fuerunt et potentes, requiescent sub pena eius quasi sub umbraculo : quia videntes tantam penam in eo quodammodo consolabuntur, comparatione eius, suam penam minorem intuentes. Notandum autem quod ea que dicit, possunt satis de facili exponi, ita quod Infernum vel terram infimam vocet omnimodam deiectionem Regis Assur.
marg.|
Unde dicit. {n}
A sonitu ruine eius]
1 a fama et auditu destructionis eius, scilicet, Assur. {o}
Commovi Gentes]
timore scilicet. {p}
Cum deducerem eum ad Infernum]
id est ad vilitatem et deiectionem extremam.
marg.|
{q}
Cum his qui descendunt ad lacum]
id est cum sociis eius, qui simul cum eo deiecti sunt eadem deiectione. Vel lacum vocat carcerem, quia incarcerati sunt, Gn. 40.c. Hic innocens in lacum missus sum, et Ier. 38.b. {r}
Et consolata sunt in terra infima]
id est in deiectione maxima. {s}
Omnia ligna voluptatis]
etc. id est Omnes Principes Assur, quia prius fuerant in deliciis et gloria, consolationem quandam habuerunt in hoc, quod habuerunt secum Regem socium in miseria.
marg.|
{t}
Nam et ipsi]
Principes scilicet. {u}
Cum eo]
vel
[cum ea descendent]
etc. id est in deiectionem, vel carcerem, vel mortem. In morte enim homines in terra ponentur. {x}
Ad interfectos gladio]
id est ad societatem eorum qui interficiuntur gladio : quia et aliqui eorum interficiuntur.
marg.|
{y}
Et brachium uniuscuiusque]
etc. Hoc non mutatur, Hieronymus
[Brachium]
sive
[femur]
Verbum enim Hebraicum
[zara]
utrumque significat, brachium et femur. Sequitur. {b}
Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?]
Hic apostrophat ad ipsum Assyrium, vel ad ipsum Pharaonem dicens, Cui assimilatus es, etc. quasi dicat. Nullus tibi par fuit, sed omnes Reges potentia superasti, et tamen cum ceteris Regibus, qui erant in comitatu tuo, ad terram ultimam, id est ad Inferos deductus es. Et hoc est. {c}
Ecce deductus es cum lignis voluptatis]
Regibus scilicet qui erant in comitatu tuo.
marg.|
{d}
Ad terram ultimam]
id est ad Inferos vel ad mortem.
marg.|
{e}
In medio incircuncisorum dormies]
id est morieris inter alios incircuncisos viliter et ignominiose.
marg.|
{f}
Cum his qui interfecti sunt gladio]
Domini, vel gladio hostium. {g}
Sic Pharao]
etc. Sic scilicet destruetur Pharao Rex Egypti, sicut destructus est Rex Assyriorum. Unde infert istud quasi habitum ex premissa comparatione. Dixit enim supra a. Cui similis factus es in magnitudine sua ? Ecce Assur quasi cedrus in Libano, etc. Et tamen destructus est cum multitudine sua, similiter et Pharao, et omnis multitudo eius destruetur. Nota quod aliqui libri habent hic
[Ipse est Pharao]
etc. Et exponitur, Ipse, cui assimilatus est Assur, vel qui assimilatus est Assur, est Pharao. Vel secundum Interl. Ipse, cui dicitur, Cui assimilatus es, o Inclyte atque sublimis, etc. est Pharao, etc. Et secundum istam Interl. dirigitur ibi sermo non ad Regem Assur, sed ad Regem Egypti.
marg.|
Θ
{n}
A sonitu ruine tue commovi Gentes]
etc. Idem dictum est de Tyro supra 26.c. A sonitu ruine tue, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, commovebuntur insule. Alia patent.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_31)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_31)
Notes :