Hugo de Sancto Caro

Capitulum 37

Numérotation du verset Ez. 37,1 

facta est super me manus Domini
et eduxit me in spiritu Domini
et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
Numérotation du verset Ez. 37,2 

et circumduxit me
per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi
siccaque vehementer
Numérotation du verset Ez. 37,3 

et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista
et dixi Domine Deus tu nosti
Numérotation du verset Ez. 37,4 

et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis
ossa arida audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 37,5 

hec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
Numérotation du verset Ez. 37,6 

et dabo super vos nervos
et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem
et
dabo vobis spiritum et
vivetis et
scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 37,7 

et prophetavi sicut preceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
Numérotation du verset Ez. 37,8 

et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
Numérotation du verset Ez. 37,9 

et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hec dicit Dominus Deus a quatuor ventis
veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivescant
Numérotation du verset Ez. 37,10 

et prophetavi sicut preceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et
vixerunt
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
Numérotation du verset Ez. 37,11 

et dixit ad me fili hominis ossa hec universa domus Israel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
Numérotation du verset Ez. 37,12 

propterea vaticinare
et dices ad eos
hec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel
Numérotation du verset Ez. 37,13 

et
scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
Numérotation du verset Ez. 37,14 

et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis
quia ego Dominus
locutus sum et feci ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 37,15 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 37,16 

et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud
Iude
et filiorum Israel
sociis eius et tolle lignum alterum
et scribe super eum
Ioseph lignum
Ephraim
et cuncte domui Israel sociorumque eius
Numérotation du verset Ez. 37,17 

et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua
Numérotation du verset Ez. 37,18 

cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
Numérotation du verset Ez. 37,19 

loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego assumam lignum Ioseph
quod est in manu Ephraim et tribus Israel
que iuncte sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda
et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
Numérotation du verset Ez. 37,20 

erunt autem ligna super que scripseris in manu tua in oculis eorum
Numérotation du verset Ez. 37,21 

et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
Numérotation du verset Ez. 37,22 

et faciam eos gentem unam
in terra in montibus Israel
et rex unus
erit omnibus imperans et non erunt ultra due gentes
nec dividentur amplius in duo regna
Numérotation du verset Ez. 37,23 

neque polluentur ultra
in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt
et mundabo eos et
erunt mihi populus et ego ero eis Deus
Numérotation du verset Ez. 37,24 

et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum
in iudiciis meis ambulabunt
et mandata mea custodient
et facient ea
Numérotation du verset Ez. 37,25 

et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum
et filii filiorum eorum usque in sempiternum
et David
servus meus princeps eorum in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 37,26 

et percutiam
illis fedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos
et multiplicabo
et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 37,27 

et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
Numérotation du verset Ez. 37,28 

et scient gentes
quia ego Dominus sanctificator Israel
cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum
in perpetuum

Capitulum 37

Numérotation du verset Ez. 37,1 
marg.| {5.118ra} Facta est super me manus Domini] etc. In precedenti cap. promittit Iudeis magnam prosperitatem. Et quia poterant dicere, quomodo poterit hoc esse, cum ita deiecti, et quasi mortui simus in captivitate ? Propter hoc probat hic a minori quod Deus hoc poterit facere : quia si potest facere resurrectionem ossium, poterit et eos reducere, et salvare.
marg.| Vidit autem, ad Litteram, imaginarie Propheta quod duceretur in campum, ubi erant ossa plurima, et vidit ossa accedere ad ossa, et super ea nervos et carnes ascendere, et ad ultimum Spiritu vivificata esse : per quod vult significare resurrectionem mortuorum, ad Litteram.
marg.| Vult etiam per hoc significare reductionem Iudeorum ; et quandam vivificationem eorum qui quodammodo erant mortui in captivitate. Dividitur autem hoc cap. in duas partes.
marg.| Primo per metaphoram ossium ostendit reditum futurum de captivitate. Secundo per metaphoram duorum lignorum coniunctorum ostendit coniunctionem duarum, et decem Tribuum sub uno capite, ibi : (Et tu fili hominis, sume tibi lignum, etc). Dicit ergo.
marg.| {a} Facta est super me manus Domini] id est Deus magnifice operatus est in me, et futura mihi demonstravit, que non intellexissem, nisi per eius potentiam et operationem : quia humanam excedebant intelligentiam. Ideo dicit   [Super me] Vel   [Facta est super me manus Domini] id est Filius Dei mihi hanc visionem ostendit et revelavit.
marg.| {b} Et eduxit me Dominus] vel manus Domini.
marg.| {c} In Spiritu Domini] id est ministerio Angelico, vel per Spiritum sanctum. Et dicit Hieronymus quod non in corpore, sed extra corpus eduxit eum. Quod intelligo sic, quod non corporaliter eductus sit de loco ad locum, sed totum per Spiritum imaginarie ostensum est, et videbatur ei in Spiritu quod egrederetur ad campum unum.
marg.| {d} Et dimisit me in medio campi] etc. Sic autem videbatur ei in Spiritu quod duceretur per campum, ut omnia ossa videret.
marg.| {e} Erant autem multa valde super faciem campi] non operta humo, sed insepulta.
marg.| {f} Siccaque vehementer] arida scilicet temporis vetustate.
marg.| {g} Et dixit ad me] etc. Nota quod primo loquitur ad Prophetam, secundo ad ossa, tertio ad Spiritum, quarto ad ipsos suscitatos. Dicit ergo :   [Et dixit ad me] Dominus, sive Angelus qui me ducebat. {h}   Fili hominis, putasne vivent ossa ista ?] id est vivere poterunt ? {i}   Et dixi, Domine Deus tu nosti] qui plenam habes scientiam futurorum. {k}   Et dixit ad me, Vaticinare de ossibus istis] id est de illis qui significantur per ossa ista, sub figura ossium propheta. {l}   Et dices eis, Ossa arida audite verbum Domini. Hec dicit Dominus Deus ossibus his] Videbatur ei in Spiritu locutio fieri ad ossa, sed per ossa intelligebat aliud.
marg.| {m} Ecce ego intromittam in vos Spiritum] vivificantem vos ;   [et vivetis] {n}   Et dabo super vos nervos] ut coniungamini invicem. {o}   Et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem] Hic est ordo : primum ossa cum aliis ossibus nervorum vinculis colligantur ; deinde implentur carnibus, et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis, que nudarum carnium operiat feditatem, et tunc accipiunt Spiritum qui vivere ea faciat ; ut postquam vixerint, tunc cognoscant quod ipse sit Dominus. Et hoc est quod dicit :   [Et dabo vobis Spiritum, et vivetis, et scietis quia ego Dominus] Sequitur.
marg.| {p} Et prophetavi sicut preceperat mihi] id est dixi ad ossa que mihi imperaverat.
marg.| {q} Factus est autem sonitus prophetante me, et ecce commotio] Videbatur Prophete quod ossa illa arida statim ad vocem suam ad invicem accederent, et movendo se, et accedendo {5. 118rb} quendam sonitum redderent. Sicut quando duo ossa, ad Litteram, arida invicem iunguntur cum aliquantulo impetu, reddunt sonitum : ita et ibi videbatur ei esse ; maxime cum magna motio esset ossium, quia multa erant valde nimis.
marg.| {r} Et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam] Per hec autem ossa intelliguntur Iudei, qui erant quasi mortui, et aridi in captivitate. Ad verbum autem Prophete commotio facta est : quia secundum vaticinium Prophetarum, Medi, et Perse commotionem fecerunt contra Chaldeos, qui Babylonem capientes, Iudeos liberaverunt, et licentiam redeundi in terram suam dederunt. Et ita ossa ad ossa coniuncta sunt, quodlibet ad iuncturam suam : quia associati sunt in redeundo quilibet secundum Tribum, et familiam suam.
marg.| {s} Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et] tamen   [Spiritum non habebant] Videbatur ei quod erant quasi corpora mortuorum hominum, et tamen aliquam speciem vite habentia, Eodem modo de Iudeis fuit : data enim sibi licentia per Medos redeundi, ossa ad ossa quodammodo per nervos, id est per aliquos exhortatores intermedios coniuncta sunt, quia unanimiter redire proposuerunt. Et carnem habebant, et cutem, quia, et victualia habebant sufficientia ad iter, et vestimenta : sed nondum habebant spiritum, id est audaciam redeundi, quia pauci erant, nec credebant se posse habitare in terra sua sine multitudine magna.
marg.| Unde et mandaverunt aliis de decem Tribubus, qui secum redierunt, et per omnes plagas mundi Iudeos captivos, secundum quod potuerunt, revocaverunt. Unde subditur.
marg.| {t} Et dixit ad me : Vaticinare ad Spiritum] etc. id est vaticinando voca Spiritum ad ossa.
marg.| {u} Et dices ad Spiritum, Hec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis] id est a quatuor plagis mundi, {5. 118va} Δ   veni Spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant] {a}   Et prophetavi sicut preceperat mihi] id est Spiritum vocavi, sicut dixerat. {b}   Et ingressus est in ea] id est ossa [  Spiritus, et sic vixerunt, steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde] Per hoc autem quod a quatuor ventis Spiritus qui eos vivificavit, significatur quod illis qui erant in Babylone quasi mortui, venit audacia redeundi in Hierusalem propter illos quos sciebant de omnibus partibus mundi secum ad Hierusalem reverti, vel per hoc significatur quod Spiritus sanctus, qui omnibus partibus mundi dominatur, eos animavit, et vivificavit, qui prius erant quasi mortui, et abiecti. Sequitur.
marg.| {d} Et dixit ad me, fili hominis ossa hec universa, domus Israel est] id est populus Israel significatur per hec ossa, quia per hoc quod ostendo tibi me mortuos resuscitaturum, patet quod Iudeos potero salvare, qui se quasi mortuos esse dicunt. Unde per resurrectionem mortuorum futuram ostendit quod et ipse poterit hoc quod minus est facere. Sequitur. {f}   Ipsi dicunt] desperative. {g}   Aruerunt ossa nostra] id est fortitudo nostra dissipata est. {h}   Et] ideo   [periit spes nostra] id est spes nostre liberationis quasi dicat : Sicut non est spes de ossibus aridis quod reviviscant ; ita nec est spes de nobis quod possimus liberari.
marg.| {i} Et abscissi sumus] a terra nostra. In hoc etiam servatur metaphora, quod sicut membrum omnino abscissum non potest de facili coniungi competenter ; ita nec sperabant isti se posse in Hierusalem readunari.
marg.| {k} Propterea vaticinare]  : quia scilicet ita desperando dicunt.
marg.| {l} Et dices ad eos : Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus] Sepulchra, et tumulos vocat carceres, vel quecumque loca captivorum, quia corpus non potest exire de sepulchro, sed ibi fetet, et vermibus corroditur : sic ipsi Iudei non poterant exire de captivitate, sed ibi fetebant, id est in opprobrium omnibus erant, et vermibus, id est hostibus corrodebantur. Hos tamen Dominus promittit se liberaturum. Sed nota quod super hunc locum querit Hieronymus in Glossa quoddam, quod non solvit, dicens sic : Hic queritur, si aperiuntur tumuli, quomodo erant ossa super faciem campi, et sicca vehementer ? Ad hoc autem potest responderi, quod superius imaginarie ossa vidit in campis, hic autem non loquitur de ossibus secundum quod vidit ea in campis imaginarie, sed loquitur de filiis Israel, sive ad filios, tropice per sepulchra eorum significans carceres, et loca penalia. Supra ergo locutus est de ossibus secundum quod imaginarie viderat ; hic autem loquitur de filiis Israel tropice ostendens statum in quo erant. Sequitur.
marg.| {m} Et inducam vos in terram vestram Israel. Et tunc scietis, quia ego] etc. Expone ut supra.
marg.| {n} Et dedero Spiritum meum in vobis] Spiritum sanctum, vel voluntatem spiritualem colendi me, vel Spiritum propheticum, quia Prophetas habuerunt in reditu.
marg.| {o} Et vixeritis] qui prius eratis quasi mortui, et oppressi : vel mortui, quia mortua idola colebatis.
marg.| {p} Et requiescere vos faciam super humum vestram] qui prius laborabatis in aliena. {q}   Et scietis] per hec omnia.
marg.| {r} Quia ego Dominus locutus sum, et feci] hec   [ait Dominus Deus]  ; quia pro peccatis vos afflixi, et per misericordiam meam vos liberavi, sicut per Prophetas predixeram.
marg.| {s} Et factus est sermo Domini ad me dicens] Secunda pars capituli in qua sub figura duorum lignorum coniunctorum ostendit coniunctionem duarum, et decem Tribuum sub uno Rege, que divise fuerant sub Roboam filio Salomonis, quando decem Tribus elegerunt Ieroboam filium Nabath. Hoc autem Iudei referunt ad tempora sui Messie. Sancti autem hoc referunt ad conversionem Iudeorum in fine, qui sub David, id est sub Christo invenientur in fide, et unitate Ecclesie. Potest autem hoc quoque modo exponi, licet non ita proprie, de reditu captivitatis Babylonice, quando plures Iudei, et de decem Tribubus, et de duabus redierunt sub Zorobabel Duce de regio semine. Dicit ergo.
marg.| {5. 118vb} {t} Et tu fili hominis] etc. Vel secundum Septuaginta.   [Assume tibi virgam unam, et scribe super eam Iudam, et filios Israel, qui appositi sunt ei] Legitur Nm. 17. quod precepit Dominus quod quelibet Tribus acciperet virgam unam, et in qualibet scriberetur nomen sue Tribus, et virga que floreret, acciperet dignitatem Sacerdotii. Illi facto alludit istud, quia similiter precipit prophete, quod sumat duo ligna vel duas virgas, et in una scribat nomen Iude, et sociorum eius, id est duarum Tribuum, Beniamin, scilicet, et Levi, et in alia virga scribat nomen Israel, sive nomen Ephraim, et sociorum eius, id est aliarum Tribuum que se tenuerunt cum Ieroboam qui fuit de Ephraim, et postea ista duo ligna coniungat in manu sua ad significandum quod hoc modo due, et decem Tribus coniunguntur, et redibunt decem Tribus ad regnum Iuda. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| {u} Sume tibi lignum] sive virgam unam [  et scribe super illud Iude, et filiorum Israel sociorum eius] id est scribe in illa virga nomen Iude cum coadiutoribus suis. Tribus enim Beniamin, et Levi fuit cum Iuda, Vel possunt isti genitivi Iude, et filiorum Israel materialiter poni : quia forte non erat aliud scriptum in virga nisi hoc   [Iude, et filiorum Israel sociorum eius] et intelligebatur in hoc lignum. Aliqui habent hic   [socius eius] Et secundum hoc legitur sic.
marg.| {x} Scribe super illud nomen Iude] id est Tribus Iuda.
marg.| {y} Et] id est   [filiorum Israel]  : quia filii Iuda erant filii Israel. Scribe dico nomen   [Iude cum sociis eius] Levi scilicet, et Beniamin. Littera prima planior est, que etiam magis competit cum hoc quod sequitur.
marg.| {5. 119ra} Δ {a} Et tolle lignum alterum] sive secundum Septuaginta, (virgam secundam) et scribe super illud [  Ioseph lignum Ephraim] id est scribe in eo, Hoc est lignum Ephraim qui fuit de Ioseph. {b}   Et cuncte domus Israel] id est aliarum decem Tribuum. {c}   Sociorumque eius] quia favebant Ephraim alie Tribus, et fovebant eum. Et expone (que) pro (id est.) {d}   Et adiunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum] id est ad signandum quod in uno regno unientur, coniunge amborum ligna quasi duo sceptra.
marg.| {e} Et erunt in unionem in manu tua] ad signandum quod erunt in potestate unius Regis, et sub ducatu unius Principis.
marg.| {f} Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes, Nonne indicas nobis] id est numquid non indicabis ; vel, numquid non habes propositum, vel officium indicandi nobis ?
marg.| {g} Quid in his tibi velis] id est quid velis per hoc significare ?
marg.| {h} Loqueris ad eos : Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego assumam] etc. Exponit quod dixerat de lignis.
marg.| {i} Assumam] inquit   [Lignum Ioseph] id est sceptrum vel regnum decem Tribuum, quod significatur per illud lignum inscriptum nomine Ioseph. Vel   [lignum Ioseph] id est decem Tribus, que significantur, per illud. {k}   Quod est in manu Ephraim] id est in potestate Regis qui est de Tribu Ephraim, et ideo Rex dicitur Ephraim. Et habetur simile Os. 13.a. Loquente Ephraim   [id est Ieroboam Rege, qui fuit de Tribu Ephraim] horror invasit Israel, id est populum. Quod autem dixerat   [Lignum Ioseph] exponit dicens.
marg.| {l} Et] pro (id est.) {m}   Tribus Israel que sunt ei adiuncte]  : quia decem Tribus adheserunt Ieroboam, et aliis Regibus succedentibus. {n}   Et dabo eas pariter cum ligno Iuda] id est cum regno Iuda, vel cum populo duarum Tribuum.
marg.| {o} Et faciam eas in lignum unum] id est in regnum unum, vel in populum unum, vel faciam eas populum unum, et est idem sensus.
marg.| {p} Et erunt unum in manu eius] id est Iuda, id est habebunt unum Regem de Tribu Iuda, sicut habuerunt tempore David. {q}   Erunt autem ligna super que scripserit, in manu tua in oculis eorum] quasi dicat Omnia predicta de coniunctione lignorum facies, aperte, ipsis cernentibus omnia. Vel   [Erunt ligna] etc. quasi dicat Diu tenebis illa duo ligna coniuncta, eis videntibus.
marg.| {t} Et dices ad eos. Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego] etc. Adhuc magis vult explanare, que dixerat occulte.   [Ecce ego assumam filios Israel] tam de decem Tribubus, quam de duabus.
marg.| {s} De medio nationum ad quas abierunt] id est captivati sunt. {t}   Et congregabo eos undique] id est de quatuor plagis terre. {u}   Et adducam eos ad humum suam] in Iudeam.
marg.| {x} Et faciam eos in gentem unam] id est sub unius Regis Imperio. {y}   In terra, in montibus] scilicet Israel, id est in terra Israel, que montuosa est.
marg.| {z} Et Rex unus erit omnibus imperans] Hoc implebitur, quando Christus eos reducet ad regnum suum in fine : de quo dicitur Lc. 1.c. Regni eius non erit finis, et Is. 9.b. idem dicitur. Tunc veraciter implebitur hoc quod dicitur hic. Potest autem exponi quoquo modo fuisse impletum, quando sub Zorobabel, qui fuit de Tribu Iuda, multi de decem Tribubus et duabus, in Iudeam redierunt, et ibi multiplicati sunt et ditati, et idola abiecerunt. Non enim leguntur idola aperte coluisse postea. Sequitur.
marg.| {a} Et non erunt ultra due gentes, nec dividentur amplius in duo regna] Ad Litteram, omnes qui redierunt de decem tribubus fuerunt sub regno Iude.
marg.| {5. 119rb} {b} Neque polluentur ultra in idolis suis] sicut prius. Quando enim fuit facta regnorum divisio, tunc incepit dilatari cultus idolorum. {c}   Et abominationibus suis] Idololatriam comitabantur fornicationes et adulteria, que hic vocat abominationes. {d}   Et in cunctis iniquitatibus suis] aliis.
marg.| {e} Et salvos eos faciam] id est salvos eos reducam.
marg.| {f} De universis sedibus suis] id est de locis, vel mansionibus captivitatis.
marg.| {g} In quibus peccaverunt] etiam dum captivi fuerunt.
marg.| {h} Et mundabo eos] prius flagellando, vel voluntatem abiiciendi cultum idolorum tribuendo.
marg.| {i} Et erunt mihi populus] me colendo.
marg.| {k} Et ego ero eis Deus] eos protegendo.
marg.| {l} Et servus meus David Rex super eos] id est aliquis de genere David, serviens mihi fideliter sicut David. Sicut fuit Zorobabel, ut exponunt quidam. Sed verior est expositio de Christo, etiam quantum ad Litteram. Multa enim dicuntur hic, que valde improprie de tempore illo exponuntur.
marg.| Unde etiam multi Iudeorum non exponunt hoc de Zorobabel, sed de Messia suo, quem dicunt vocari David. Nos autem exponimus de vero Messia, qui iam venit, Domino scilicet Iesu Christo. Sed tamen inceptam expositionem de Zorobabel prosequamur, non approbando (quia nec eam approbat Hieronymus) sed dicta aliorum recitando, sicut et recitat Hieronymus et in hoc loco, et in aliis plurimisque locis. Sequitur.
marg.| {m} Et Pastor unus erit omnium eorum] quia non habuerunt diversos Reges illi, qui redierunt de decem Tribubus, et illi qui de duabus.
marg.| {n} In iudiciis meis ambulabunt] de quibus habet Ex. 21. et 22 et 23.
marg.| {o} Et mandata mea custodient] de quibus habetur, Ex. 20.
marg.| {p} Et facient ea] non solum corde custodient, sed et facient opere.
marg.| Hoc factum est, quando ad exhortationem Esdre dimiserunt uxores alienigenas, 1Esr. ultimo.
marg.| {q} Et habitabunt super terram, quam dedi] id est me daturum promisi.
marg.| Vel [dedi] in semine   [servo meo Iacob]  : quia semini eius {5. 119va} Δ dedi eam, et ita dedi ei in filiis. {a}   In qua habitaverunt] etc. Metaplasmus est. Debuit enim secundum consequentiam ad precedentia, dicere   [patres eorum] Unde et subdit rediens ad priorem modum. {b}   Et habitabunt super eam ipsi] qui revertuntur de captivitate. {c}   Et filii eorum, et filii filiorum eorum] etc. intellige conditionem, que semper in promissionibus intelligitur. Vel {d}   Usque in sempiternum] id est usque in longum tempus.
marg.| {e} Et David servus meus] id est aliquis fidelis ut David, vel aliquis de semine David.
marg.| {f} Princeps eorum in perpetuum] erit scilicet, id est non brevi tempore, vel, si non peccaverint.
marg.| {g} Et percutiam illis] id est ad utilitatem eorum.
marg.| {h} Fedus pacis] quia reconciliabor cum eis, et ipsi mecum. {i}   Pactum sempiternum erit eis] quasi dicat Pactum quantum est ex parte mea, semper tenebo, dummodo ipsi teneant ex parte sua.
marg.| {k} Et fundabo eos] in civitatibus, munitionibus, et edificiis. {l}   Et multiplicabo] in hominibus, et gregibus, et fructibus, et in omnibus bonis. {m}   Et dabo sanctificationem meam] id est Templum, et cultum meum   [in medio eorum in perpetuum] Sed quia illud Templum sub Zorobabel constructum, Romano igne succensum est ; ideo verius refertur hoc ad Christum. Vel intellige   [in perpetuum] id est usque in longinquum.
marg.| {n} Et erit Tabernaculum meum] etc. id est inter eos. Templum illud, quod postea fuit, vocat Tabernaculum in comparatione ad precedens Templum, quia illud fuit minoris glorie, sicut dicitur 1. Esd. 3.d.
marg.| {o} Et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus] quia et ego eos protegam, et ipsi me colent.
marg.| {p} Et] tunc   [scient Gentes, quia ego Dominus sanctificator Israel] id est sanctum faciens Israel.
marg.| {q} Cum fuerit sanctificatio mea] id est Templum meum, et cultus meus, per que sanctificabuntur   [in medio eorum in perpetuum]
Numérotation du verset Ez. 37,mystice 
marg.| Mystice. {a} Facta est super me manus Domini] id est filius Dei hanc prophetiam revelavit mihi.
marg.| {b} Et eduxit me in Spiritu Domini] etc. Nota quod hic est aperta prophetia de resurrectione mortuorum. Supra enim in precedenti capitulo ostendit bona terre viventium : hic autem ostendit resurrectionem, per quam boni ibunt in corpore et anima resuscitati ad illa bona. Et de hoc habetur alibi, scilicet, Dn. 12.a. Multi qui dormiunt in terre pulvere, resurgent : isti in vitam eternam ; et isti in opprobrium et in confusionem eternam. Item Is. 29.d. Vivent mortui tui, interfectique mei resurgent. Item Iob. 19.d. Scio quod redemptor meus vivit, etc.
marg.| Item Ioel 3.c. Consurgant et ascendant Gentes in vallem Iosaphat, etc. Item Soph. 3.b. Expecta me, etc.
marg.| Item Apost. 1Cor. 15. per totum et 1. Thes. 4.d. Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus, etc. Item Rm. 8.b. Qui suscitavit Iesum, etc. Et in multis aliis locis. Possunt autem hic queri aliqua secundum quod exponunt hoc de resurrectione mortuorum. Primo queritur de hoc quod primo dicit nervos et carnes ascendisse, et cutem desuper extentam esse : et postea dicit Spiritum ossa vivificasse. Ex hoc videtur quod resurrectio erit per successionem. Contra 1Cor. 15.g. In momento, in ictu oculi, etc. Solutio : Simul fient hec omnia : sed simul non potuerunt imaginari a Propheta, nec simul dici. Item queritur de hoc quod dicit.
marg.| Θ {e} Fili hominis ossa hec universa, domus Israel est] Ex hoc videtur quod non loquitur de generali resurrectione omnium. Solutio : Ad hoc dicendum est, quod loquitur de gloriosa resurrectione Sanctorum, qui dicuntur domus Israel. De malis enim dicitur, Non resurgent Impii in iudicio, gloriose scilicet. Item queritur de hoc quod dicit.
marg.| {c} Exercitus grandis nimis valde] Hoc videtur falsum, si loquitur tantum de Sanctis qui resurgent, quia pauci erunt electi, sicut dicitur Mt. 20.b. Item Is. 24.c. Quomodo si pauce olive que remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita vindemia : hi levabunt vocem suam atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus. Solutio : Multi erunt in se, sed pauci dicuntur in comparatione malorum, quia stultorum infinitus est numerus, Eccl. 5.d. Item nota quod ex hoc quod dicit.
marg.| {p} Requiescere vos faciam super humum vestram] volunt fabulari Iudei quod in resurrectione terram inhabitabunt. Sed humum corpus humanum dicit, ad quod anima redibit, et cum eo iudicabitur.
marg.| Moraliter. {a} Facta est super me manus Domini, et eduxit me in Spiritu Domini] etc. Nota quod manus Domini, qua tangit et percutit filium, est paterna eius correctio. Pater enim manu vel virga percutit filium, non baculo vel gladio ; et Deus flagellat omnem filium quem recipit, Hbr. 12.b. Ille autem super quem fit manus Domini, educitur a Spiritu Domini. Mala enim, * que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt, et sic quodammodo violenter educitur per manum, id est per flagella Domini. Unde et Egyptii compellebant exire filios Israel, Ex. 12.a. Ille autem super quem esset facta manus Domini, et eductus esset, posset videre campum huius mundi, vel Claustri plenum ossibus mortuorum, que sunt arida sine gratia Dei, et sine carnibus affectionis, et sine nervis concordie, et caritatis, et sine cute honeste conversionis. Pro talibus ossibus vaticinandum esset ad Spiritum, id est orandum ad Deum, sive ad Spiritum sanctum, ut a quatuor ventis Spiritus veniret, id est gratia Spiritus sancti, que provenit, et ortum habet quodammodo ex quadruplici consideratione : nativitatis, ecce Oriens, et mortis, ecce Occidens ; prosperitatis, ecce Auster, et adversitatis, ecce Aquilo. Sequitur.
marg.| {e} Et tu fili hominis sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Iude] etc. Nota in summa mysterium, quod per duo ligna significantur decem Tribus, ad Litteram, et due Tribus que convertentur in fine, et a Christo unientur. Vel duo ligna sunt Iudei, et Gentes, qui per fidem iungentur. Moraliter, per lignum unum Clerici, et per aliud Laici significantur, Za. 11.b. * Assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decus, et aliam vocavi Funiculum. Clerici autem inscribuntur nomine Iude : quia officium eorum est confiteri Dominum, et laudare. Laici autem nomine Ioseph et Ephraim. Laici enim magis insistunt fructibus pietatis et operibus misericordie.
marg.| Vel duo ligna sunt lignum scientie, et lignum vite. Lignum scientie debet inscribi nomine Iude : quia ad confessionem et laudem Dei, et exhortationem proximi debemus scientiam nostram convertere.
marg.| Lignum vite debet inscribi nomine Ioseph, et Ephraim : quia in bona vita debemus semper crescere, et de die in diem plus et plus fructificare.
marg.| Ista ligna non valent disiuncta. Scientia enim sine vita inflat, ut dicit Apost. 1Cor. 8.a. et ideo Adam sententiam mortis incurrit. Vita autem sine scientia errat : sicut dicit Bernardus Caritas sine discretione errat ; discretio autem sine caritate iacet, et nulla est. Ideo bene dicit.
marg.| {e} Et erunt in unionem] etc. ut per scientiam, et bonam conscientiam fiat operatio digna, et Deo placita. In Iusto enim non dividuntur ista duo, sicut nec dividentur in celo, quia simul erit cognitio, et dilectio, que duo sunt vita eterna. In peccatoribus autem dividuntur. Et ideo dicitur Os. 10.a. * Divisum est cor eorum : nunc interibunt. Nota quod dicitur in fine cap. {k}   Et fundabo eos] Hoc pertinet ad incipientes. {l}   Et multiplicabo] Hoc ad proficientes.
marg.| {m} Et dabo sanctificationem meam] etc. Hoc ad perfectos, et pervenientes. Hec ad presens de Moralibus huius cap. sufficiant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_37)

Notes :