Hugo de Sancto Caro

<39.3700> Prologus ‘Stabat super’

Numérotation du verset Prolproph. Prol.3700,1 
prol.| {5. 5.167ra} In postillam super librum duodecim prophetarum prologus. - Stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem, et mare super eos desuper erat : posteriora universa intrinsecus latitabant (3Rg. 7.d). Loquitur ad litteram de mari fusili, quod significat doctrinam duodecim Prophetarum in hoc libro contentam, que quia non erat ab homine, sed a revelatione divina, bene dicitur, Stabat super. Unde Sir. 23.d. Ego Sapientia effudi flumina. Per hoc autem quod dicitur [  Duodecim boves] Auctor innuit, quia duodecim boves, duodecim sunt Prophete, qui tempore suo vomere doctrine terrena corda hominum foderunt, et adhuc quotidie effodiunt. Unde et ossa eorum pullulare dicuntur, Sir. 49.c.
Numérotation du verset Prolproph. Prol.3700,2 
prol.| Sequitur [Tres respiciebant] id est tripliciter : In hoc modus agendi innuitur. Aliquando enim minis intonant ; aliquando beneficia Dei ad erubescentiam improperant ; aliquando promissionibus allicere tentant : secundum illud Prv. 22.c. Descripsi eam tripliciter.
Numérotation du verset Prolproph. Prol.3700,3 
prol.| Sequitur [Tres ad Aquilonem, et tres ad Occidentem] etc. In hoc que sit materia ostenditur. Ad litteram enim agunt de quatuor Regnis, que afflixerunt Iudeos, et de his que Iudeis acciderunt sub ipsis. Primum Regnum Chaldeorum, quasi ab Aquilone est respectu terre Sancte. Secundum Medorum, et Persarum, ab Oriente. Tertium Grecorum, ad Meridiem. Quartum Romanorum ad Occidentem. Hec est materia exterior. Interior vero similiter quadruplex. Historia quasi ab Occidente preterita narrat. Tropologia quasi Aquilo aquas ligat, id est mentes hominum instabiles, et fluidas. Allegoria ab Oriente, que fidei sunt astruit. Anagoge quasi ad Meridiem superne civitatis mysteria ostendit.
Numérotation du verset Prolproph. Prol.3700,4 
prol.| Sequitur [Et mare super eos desuper] etc. In hoc apparet intentio simul, et finis. Intentio quippe eorum exterior, est ut decem, et duarum Tribuum sordes ab idololatrias contractas lavent, et tergant. Interior vero admonere, ut in mari contritionis, facinorum nostrorum squalores tergamus, ut lotis affectionum pedibus, et operationum manibus, spirituales Domino hostias offeramus, et tandem in Templum, 1 in celestem Hierusalem ingrediamur.
Numérotation du verset Prolproph. Prol.3700,5 
prol.| Sequitur [Quorum posteriora] etc. In hoc attentio excitatur. Sunt enim quedam plana, et aperta, ita ut quasi facies extra promineant ; alia vero occulta, et mystica, que ita latitant, ut ad plenum nequeant intueri. Signatus enim est liber, Is. {c}. 29.d. et ideo attento indiget auditore.
Explicit Prologus Auctoris.


Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prolproph. Prologus ‘Stabat super’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=39&chapitre=39_Prol.3700)

Notes :