<39.500b> Prologus ‘Non idem ordo’
Numérotation du verset
PrMin. Prol.500b,1
Incipit prologus in librum duodecim prophetarum. - Non idem ordo est duodecim prophetarum apud Hebreos qui est apud nos.
Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est
et quasi per sententias loquens.
Ioel planus in principiis, in fine obscurior. Et usque ad Malachiam habent singuli proprietates suas quem Esdram, scribam legisque doctorem, Hebrei autumant.
Numérotation du verset
PrMin. Prol.500b,2
Et, quia longum est nunc de omnibus dicere, hoc tantum vos, o Paula et Eustochium, admonitas scire volo, unum librum esse duodecim prophetarum, et Osee sunchronon
Isaie, Malachiam vero Aggei et Zacharie fuisse temporibus.
In quibus autem tempus non prefertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse sub quibus et hi qui ante eos habent titulos prophetaverunt.
a
a
HIERONYMUS,
Prologus in duodecim prophetarum, ed. Weber, p. 1374 =
DE BRUYNE,
Préfaces, XI: Prophetae minores, n° 1, p. 135. Repertorium biblicum, n° 500.
Item alius prologus. - Regule sunt he, sub quibus significationibus nominum, ad quas tribus per prophetas sermo Domini dirigatur. Quotienscumque ad decem tribus tenditur prophetia, sub his nominibus designantur, id est Ephraim, Samaria, Israel, Ioseph, Iezrael Bethel, Bethaven et interdum Iacob. Quando autem ad duas loquitur tribus, sub his nominibus sermo profertur, id est Iuda, Hierusalem, Beniamin, domus David et interdum Iacob. Aliquotiens autem* Israel ad totas duodecim tribus refertur1.
b
b
DE BRUYNE,
Préfaces, XI: Prophetae minores, n° 4, p. 136. Cf. Repertorium biblicum, n° 501. Non inveni nec in LLT (cross database), nec in Patrologia latina database [MM2016].
1 refertur] + Explicit prologus ΩN
Incipit argumentum.
2 Duplex est apud Hebreos sententia de his quatuor versibus, qui in capite sunt prenotati. Plerique enim dicunt, quod ab Esdra scriba in omnibus prophetis sic fuerit titulatum ut prescripto uniuscuiusque nomine prophetia cuius sit sequens, noscatur. Ipse autem est Esdras qui ultimus prophetarum Malachie nomine scribitur. Alii vero dicunt quod ab ipsis prophetis per Spiritum sanctum ut cetera sunt conscripta.
c
d
c
¶Fons :
DE BRUYNE,
Préfaces de la Bible latine, XI (Proph.-12), § 11, p. 149.
d
DE BRUYNE,
Préfaces, XI: Prophetae minores, n° 11, p. 149. Cf. Repertorium biblicum, n° 504. Non inveni nec in LLT (cross database), nec in Patrologia latina database [MM2016].
2 Incipit argumentum ΩN]
om. Rusch
<39.500b> Prologi Hieronymi super librum duodecim prophetarum expositio
marg.|
Non idem ergo]
etc. Premittuntur hic duo Prologi Hieronymi. Primus est in totum librum ; secundus tantum in Osee. Primus in quatuor partes dividitur. Prima est de Librorum ordine ; Secunda de styli diversitate, ibi :
[Os. commaticus]
Tertia de libri unitate, ibi :
[quia longum]
Quarta de prophetandi tempore, ibi :
[In quibus]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Non idem]
etc. supple secundum Sept. quia apud eos sic ordinantur sex primi
[ut dicitur in
Glossa
]
Osee, Amos, Micheas, Ioel, Abdias, Ionas : In reliquis non est differentia.
marg.|
{b}
Ibi]
in Hebraica veritate.
marg.|
{c}
Hic]
In ordinatione secundum Hieronymum
marg.|
{d}
Commaticus]
id est per clausulas perfectas sententias continentes distinctus est. Comma enim est brevis clausula perfectum sensum generans.
marg.|
{e}
In principiis]
pro, in principio : plurale pro singulari.
marg.|
{f}
Proprietates]
Proprios modos.
marg.|
{g}
Unum librum]
: ne numerus librorum Veteris Testamenti excedat numerum litterarum alphabeti, ut patet in Prologo Galeato super librum Regum.
marg.|
{h}
Synchronon]
contemporaneum : a syn quod est con ; et chronos quod est tempus.
marg.|
{i}
In quibus]
Prophetis, scilicet.
marg.|
{5.
167rb} {k}
Tempus]
id est nomina Regum, per que notatur tempus.
marg.|
{l}
Prophetasse]
supple, volo vos admonitas esse. <Explicit Expositio Prologi S. Hieronymi>
marg.|
Mysticus ordo duodecim Prophetarum. In omni opere prior est consideratio finis. Finis autem est salus, Gal. 4.a. Misit Deus filium suum, etc. Propter hoc prior est, Os., id est Salvator, quia prior est intentio salutis. Concepto fine, restat dirigi in finem, quod fit per timorem qui est initium sapientie, Eccl. 1.b. Propter hoc sequitur Ioel, id est Incipiens. Et quia timor separat a peccato ; ideo sequitur Amos, id est avulsus a peccato. Et quia separatio a peccato facit servum Dei, sequitur Abdias, id est servus Dei. Et quia servus Dei dolet quod aliquando fuit servus peccati, proponit conversari simpliciter : ideo sequitur Ionas, id est dolens, vel columba. Sed quando quis simpliciter conversatur, deridetur, Iob. 12.a. Deridetur Iusti simplicitas. Ideo sequitur Micheas, id est quis est hic ? Sir. 13.d. Pauper locutus est, et dicunt, Quis est hic ? Et non habens consolationem in mundo, querit consolatorem Dominum : Ideo sequitur Nahum, id est consolator : quem inventum amplexatur, unde sequitur Habacuc id est amplexator. Post quem Sophonias, id est arcanum. Et nunc constituit diem solemnem in memoria beneficii Dei, unde sequitur Aggeus, id est solemnis. Et quia in his debet esse iugis memoria, sequitur Zacharias, id est memor Domini. Ultimo, Malachias, id est Angelus, vel Nuncius qui debet habere hec omnia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prolproph. Prologi Hieronymi super librum duodecim prophetarum expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=39&chapitre=39_Prol.500b)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prolproph. Prologi Hieronymi super librum duodecim prophetarum expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=39&chapitre=39_Prol.500b)
Notes :