Capitulum 2
Numérotation du verset
Am. 2,1
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Moab et super quatuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumee usque ad cinerem.
Numérotation du verset
Am. 2,2
Et mittam ignem in Moab
et devorabit edes Carioth
et morietur in sonitu Moab in clangore tube.
Numérotation du verset
Am. 2,3
Et
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 2,4
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Iuda et super quatuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
post que abierant patres eorum.
Numérotation du verset
Am. 2,5
Et
mittam
ignem
in Iudam1
1 Iudam] Iuda
Weber
et devorabit edes Hierusalem.
Numérotation du verset
Am. 2,6
hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Israel
et super quatuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
iustum et pauperem
pro calciamentis.
Numérotation du verset
Am. 2,7
Qui conterunt super pulverem terre capita pauperum
et viam humilium declinant
et filius
ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum.
Numérotation du verset
Am. 2,8
Et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum
damnatorum
bibebant in domo Dei sui.
Numérotation du verset
Am. 2,9
Ego autem exterminavi
Amorreum a facie eorum
cuius altitudo
cedrorum altitudo eius
et fortis ipse quasi quercus
et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
Numérotation du verset
Am. 2,10
Ego
sum qui ascendere
vos
feci de terra Egypti
et eduxi vos
in deserto
quadraginta annis
ut possideretis
terram Amorrei.
Numérotation du verset
Am. 2,11
Et
suscitavi de filiis vestris in prophetas
et de iuvenibus vestris Nazarenos.
Numquid non ita est, filii Israel?
dicit Dominus .
Numérotation du verset
Am. 2,12
et
propinabatis vinum Nazareis2
2 vinum Nazareis] Nazarenis vino
Weber
et prophetis
mandabatis dicentes
ne prophetis3
3 prophetis] prophetetis
Weber
Numérotation du verset
Am. 2,13
ecce
ego stridebo subter4 vos
4 subter] super
Weber
sicut stridet plaustrum
onustum feno.
Numérotation du verset
Am. 2,14
Et peribit fuga a veloce
et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus
non salvabit
animam suam.
Numérotation du verset
Am. 2,15
Et tenens arcum non stabit
et velox pedibus suis non salvabitur
et ascensor equi non salvabit animam suam.
Numérotation du verset
Am. 2,16
Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Am. 2,1
marg.|
{a}
Hec dicit Dominus : Super tribus]
etc. 4Rg.3.d. Legitur, quod cum rex Israel, rex Iuda, et rex Edom regem Moab in civitate conclusissent, rex Moab per eam partem ubi erat rex Edom fugere voluit, sed non potuit. Unde coangustatus filium suum immolavit super murum, ob quam causam ab obsidione recesserunt. Hinc igitur, ut Hebrei tradunt, mortuo rege Edom, Moabite extractum eum de sepulcro combusserunt, et in cinerem redegerunt, ut quod non potuerunt in vivo ulciscerentur in mortuo, immanitatem tanti sceleris Dominus in Moabitis vindicare se comminatur. Et dicit Glossa Si Deus sic ulciscitur eos, qui eum non cognoverunt, quid faciet de Sanctis eius ?
[Eo quod incenderit ossa regis Idumee ad verticem]
vel
[usque ad cinerem]
{b}
Et mittam ignem]
captivitas.
marg.|
{c}
In Moab]
Metropolim, a qua tota regio nomen habuit, vel in totam provinciam. {d}
Et devorabit edes Carioth]
alia civitas est. Septuaginta habent
[In edes urbium eius]
marg.|
{e}
Et morietur in sonitu Moab in clangore tube]
victorum.
marg.|
{f}
Et disperdam iudicem de medio eius
quasi tunc erit vanum consilium iudicum, et auxilium principum eius.
marg.|
Mystice secundum Hieronymus ossa regnum Idumee spiritualem significant intelligentiam, quam Iudei traditionibus, et genealogiis suis in cineres, et pulverem littere redigunt. Item Hieronymus Ossa regis Idumee comburit, qui de maiestate Dei male sentiens, Deum in modum humani
{5.
184ra} corporis cogitat, ut oculos, et nasum, manus, et pedes habeat sicut homo. {a}
Super tribus sceleribus]
etc. Ceteras gentes supra de transgressione legis naturalis tantum redarguit, Iude vero et legis scripte quam acceperat, et etiam legis naturalis transgressionem obiicit, et pro utraque puniendum predicit.
marg.|
{b}
Eo quod abiecerit]
etc. Glossa datam a Moyse.
marg.|
{c}
Deceperunt enim eos idola sua]
Glossa. Nisi legem Dei repulissent ab idolis decipi non possent.
marg.|
{d}
Post que abierant patres eorum]
Hieronymus in Egypto adorantes Beelphegor, et colentes Astaroth.
marg.|
{e}
Et]
ideo
[mittam ignem]
per Nabuchodonosor.
marg.|
{f}
In Iudam]
in regionem duarum tribuum.
marg.|
{g}
Et devorabit]
etc. Hoc habes 4Rg.ult. et Ier. ult.
marg.|
Mystice. secundum Hieronymus arguuntur filii Ecclesie confitentes Christum, quod contempta lege quisque vitia sua adorat : Avarus aurum, gulosus, ventrem, etc.
marg.|
{h}
Super tribus sceleribus Israel]
etc. Tertia pars prophetie, que in tres partes dividitur.
marg.|
Primo loquitur decem tribubus per se. Secundo, quasi ex consequenti loquitur duabus, in fine 5. cap. ibi
[Ve desiderantibus]
etc. Tertio, decem, et duabus communiter loquitur, infra 6. ibi
[Ve vobis qui opulenti]
etc. Item prima pars in quatuor dividitur. Arguit enim multipliciter decem tribus, et eorum peccata exaggerat, eo quod non sunt correcti, neque propter beneficiorum collationem, de qua primo in isto capitulo agitur, neque propter Dei timorem, et correctionem paternam, de qua infra 3. cap. subsequitur, neque propter flagellorum immissionem, de qua infra 4. cap. prosequitur neque Prophetarum exhortationem, de qua infra 5. cap. tangitur. In hac igitur prima particula. Primo, eos arguit ; secundo, beneficia collata enumerat, ibi
[Ego autem exterminavi]
etc. Tertio, eorum ingratitudinem ponit, ibi
[Et propinabatis]
etc. Quarto, debitam penam concludit, ibi
[Ecce ego stridam]
etc. Dicit ergo. {i}
Pro eo quod vendiderit]
Glossa vicinis gentibus, contra illud Dt. 24. Si inventus fuerit sollicitans fratrem, etc.
marg.|
{k}
Argento]
Glossa, non necessitate cibi, vel potus.
marg.|
{l}
Iustum, et pauperem]
id est quemlibet simplicem.
marg.|
{m}
Pro calceamentis]
quasi non pro magna re, sed pro vili. Septuaginta.
[Vendiderunt pauperem propter calceamenta, que calcant super pulverem terre, et percutiunt in capite pauperem]
{n}
Qui conterunt]
etc. Glossa Habebant in consuetudine principes Iudeorum, ut si pauper in via illis se iungeret, flagellatum illum super pulverem terre proiicerent, ire cum simplicibus dedignantes. Crebro etiam socer nurum polluebat contra legem Moysi. Levit. 18.b.
marg.|
{p}
Ut violarent]
etc. Hoc
[ut]
concomitantiam notat non causam. Rm. 2.d. Propter vos nomen meum blasphematur. Vel ita erant impudentes, et nequam, ut in maiorem Dei contumeliam talia facerent.
marg.|
{q}
Et super vestimentis]
etc. Eos qui nolebant ire ad adorandos vitulos spoliabant, et partem vestimentorum, que vi spoliaverant, ponebant secus altaria deorum suorum, secundum Hieronymus Vel secundum Septuaginta, protendebant circa altaria, ut fornicantes intra videri non possent. Partem autem pro vino dabant, quod iuxta altaria deorum suorum bibebant, quod spolium pignus dicitur, quia pro vitanda interfectione dabant illud.
marg.|
Mystice, secundum Hieronymus Heretici superbi, simplices ecclesie diaboli vendunt, pauperes in capita percutiunt, et viam eius declinant, qui ait. Ego sum via, veritas, et vita.
marg.|
{o}
Et filius ac pater]
etc. Hieronymus Qui legem cum Evangelio servat, cum patre suo Iudeo ad puellam intrat.
marg.|
{q}
Et super vestimentis]
etc. Hieronymus Heretici sub nomine Christiano fornicantes, suis erroribus ostendunt testimonia Scripturarum, peccata sua velent, ne eorum flagitia videantur.
marg.|
{5.
184rb} {r}
Ego autem exterminavi]
Quatuor beneficia hic enumerat, licet ordine prepostero, scilicet, eductionem de Egypto, deductionem in deserto, inductionem in terram Amorrheorum, et destructionem eorum, et quarto doctrine exhibitionem per Nazareos, et Prophetas.
marg.|
{s}
Amorrheum]
etc. Seon regem Amorrheorum, qui erat excelsus, ut cedrus, fortis, ut quercus. Vel hoc magis competit Og regi Basan, qui erat de genere Giganteo, ut dicitur Dt. 3.b.
marg.|
{t}
Cuius altitudo]
etc. alterum relativorum superfluit. Simile Ps. 121. Cuius participatio eius in idipsum.
marg.|
{a}
Et contrivi fructum eius desuper]
id est superbiam eius, vel eos, qui inventi sunt vivi.
marg.|
{x}
Et radicem]
id est prosapiam, et spem multiplicandi.
marg.|
{y}
Ego sum]
quasi non alius.
marg.|
{z}
Qui ascendere vos feci de terra Egypti]
Hoc dicitur propter situm terre Egypti, que plana est, et terre promissionis, que montuosa est.
marg.|
{a}
Et eduxi]
etc. Tertium beneficium.
marg.|
{b}
Terram Amorrhei]
Glossa, quam Moyses divisit filiis Ruben, et Gad, et dimidie tribui Manasse. Nm. 32.f.
marg.|
{c}
Et suscitavi de filiis vestris]
etc. Quartum beneficium. In Prophetis enim accipiebant doctrinam, in Nazareis exemplum.
marg.|
{d}
In prophetas]
Glossa, sicut fuit Moyses, et Aaron.
marg.|
{e}
Nazareos]
id est sanctos, vel sanctificatos. De quorum lege habetur Nm. 6.
[Nazareos]
Glossa, ut Ieremiam ; et
[Amos]
etc. Nota quod inter magna beneficia hoc enumerat, quod tamen hodie multi parvipendunt.
marg.|
{f}
Et propinabatis Nazareis]
Ecce ingratitudo.
marg.|
{g}
Vinum]
ut biberent contra legem suam. Nm. 6.a. Sed nonne Dominus Rechabitis precepit offerri vinum. Ier. 35.a. qui erant Nazarei ?
marg.|
Responsio. Hoc non fuit ut ipsi biberent, sed in confusionem aliorum, qui precepta Dei non servabant, sicut illi precepta patris sui.
marg.|
{h}
Et prophetis]
etc. quasi dicat, Dominus, quod ego propter bonum vestrum feci, vos non tantum parvipendebatis, sed etiam destruebatis.
marg.|
{i}
Et prophetis]
etc. infra 7.c. Qui vides gradere, etc. Similiter Ioachim prohibuit Ieremie Ier. 26. Et Azarias Ier. 43.
marg.|
{5.
184va} Δ
{a}
Ecce ego]
etc. Numeratis beneficiis, et ingratitudine exposita, concludit penam. {b}
Stridam]
pro stridebo quasi dicat. Sicut plaustrum sonitu stridoris onere suo opprimi se lingua qua potest eloquitur, sic ego comminando, et proiiciendo vos a mea protectione ostendam vos mihi gravamen fuisse.
marg.|
{c}
Super]
threnos Ieremie, quam Septuaginta habet
[subter]
marg.|
{d}
Sicut stridet plaustrum onustum feno]
non frumento, quasi ostendam vos mihi fuisse onus feni, vel stipule, quam incendio tradam.
marg.|
{e}
Et]
dicam
[peribit fuga]
etc. Diversa nomina, velox, fortis, etc. que hic ponuntur conculcationem pene notant, quasi dicat, venientibus Assyriis, nec fortitudo, nec velocitas, nec quicquam aliud prodesse poterit. Vel per septem que hic ponuntur, intelliguntur septem reges Israel secundum Hebreos, ut dicit Hieronymus Per primum qui velox dicitur intelligitur Ieroboam, qui in Egyptum a facie Salomonis velociter fugit. 3Rg. 11.g. Per secundum de quo sequitur. {f}
Et fortis non obtinebit]
etc. accipitur Baasa qui fortis fuit, et ad bella promptissimus, de quo 3Rg. 15.c. Per tertium, de quo.
marg.|
{g}
Et robustus]
etc. Amri, qui obsedit Zamri : 3Rg. 16.d. Per quartum, qui. {h}
Tenens arcum]
dicitur Iehu, qui regem Israel Ioram occidit sagitta 4Rg.9.e. Hi quatuor iam erant mortui. Unde non eis, sed eorum successoribus seu imitatoribus comminatur. Per quintum, qui.
marg.|
{i}
Velox pedibus]
dicitur intelligitur Manahen, qui frustra festinans regi Assyriorum dona direxit 4Rg.15.d. {k}
Ascensor equi]
etc. Phacee filius Romelie, de quo 4Rg.16.a. et Is. 7.a. {l}
Et robustus corde]
etc. Os. dicitur, quia populum Israel ad cultum Dei revocare voluit. Hic nudus fugere dicitur, quia decem tribubus, que sub eo captivate sunt, nudatus in carcerem est retrusus. 4Rg.17.a.
marg.|
Mystice secundum Hieronymum.
marg.|
{r}
Ego autem exterminavi Amorrheum a facie eorum]
etc. Hieronymus. Ubi de laudibus Dei agitur, non est curandus ordo historie. Amorrheus Diabolus est, qui cedrus dicitur per superbiam, quercus per fortitudinem, et sterilitatem dicitur, non quod fructum aliquando non faciat occasionaliter, sed quia fructum malum facit. Hunc exterminat, id est extra terminos mentis eiicit Dominus antequam nos de Egypto peccati, et amore mundi educat. Os. 11.a. Ex Egypto vocavi filium meum. Fructus eius desuper, sunt opera mala, radices cogitationes. Deinde in deserto penitentie nos reducit, ut possideamus terram eterne repromissionis, de qua eiectus est Amorrheus Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer. Et dat nobis Dominus
[Prophetas]
id est expositores Sacre Scripture in Doctores, et
[Nazareos]
id est sanctos in exemplum.
marg.|
{f}
Et propinabatis]
etc. Hieronymus. Hinc Taciamus Eratitarum princeps heresim suam instruere nititur, qui vinum non bibendum asserit, quod si fieret, eadem ratione, et cetere legis cerimonie essent tenende. Sed Nazareis vinum propinant, qui pravo exemplo alios corrumpunt. Prophetis loqui interdicunt, qui predicationem verbi Dei impediunt.
prol.|
Θ
{a}
Ecce
marg.|
Θ
{a}
Ecce ego stridam]
etc. Hic comminatur Dominus eis, qui secundum Apostolum, lignum, fenum, stipulam, id est opera combustibilia coacervant in tantum, ut Dominus eis quasi gravi onere gravari se asserat, et in die iudicii super vel subter eos stridebit, et tunc omnino non proderunt, nec velocitas currendi, id est proficiendi in virtutibus, sine perseverantia dico, nec fortitudo operum, nec robur virtutis humane, nec arcus, id est scientia Scripturarum, nec velocitas pedum, id est subtilitas ingenii, nec ascensus equi, id est fortitudo corporis, nec magnanimitas cordis, sed omnes, quasi stipulam tradet incendio conburendam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Am. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=42&chapitre=42_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Am. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=42&chapitre=42_2)
Notes :