Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Am. 4,1 

Audite verbum hoc vacce pingues
que estis in monte Samarie
que calumniam facitis
egenis et confringitis pauperes,
que dicitis dominis vestris :
afferte et bibemus.
Numérotation du verset Am. 4,2 

Iuravit Dominus Deus
in sancto suo
quia ecce
dies venient super
vos
et levabunt
vos
in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus.
Numérotation du verset Am. 4,3 

Et per aperturas exibitis altera
contra alteram
et proiciemini in Armon
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,4 

Venite ad Bethel
et impie agite
ad Galgalam
et multiplicate prevaricationem
et offerte mane victimas vestras
tribus diebus decimas vestras.
Numérotation du verset Am. 4,5 

et sacrificate de fermentato
laudem
et vocate voluntarias oblationes
et annuntiate
sic enim voluistis
filii Israel
dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset Am. 4,6 

Unde et ego dedi vobis stuporem dentium
in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris
et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,7 

Ego quoque
prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et super civitatem unam
plui1 et super civitatem alteram
1 super civitatem unam – plui] inv. Weber
non plui. Pars una
compluta est
et pars altera2 super quam non plui aruit
2 altera] om. Weber
Numérotation du verset Am. 4,8 

et
venerunt due et tres civitates
ad unam civitatem3
3 unam civitatem] inv. Weber
ut biberent aquam
et non sunt satiate
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,9 

Percussi vos
in vento urente et in aurugine
multitudinem hortorum vestrorum
et vinearum vestrarum
oliveta vestra
et ficeta vestra
comedit eruca
et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,10 

Misi in vos mortem in via Egypti
percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum
in nares vestras et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 4,11 

Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
et facti estis
quasi torris raptus de incendio
et non redistis ad me, dicit Dominus
Numérotation du verset Am. 4,12 

Quapropter hec faciam tibi Israel postquam autem hec
fecero tibi
preparare in occursum Dei tui Israel
Numérotation du verset Am. 4,13 

Quia ecce formans montes
et creans ventum
et annuntians
homini
eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
super excelsa terre
Dominus Deus exercituum nomen eius.

Capitulum 4

Numérotation du verset Am. 4,1 
marg.| {c} Audite verbum hoc] Hic primo, optimatibus decem tribuum penam sibi venturam annuntiat. Secundo, causam pene, id est peccata eorum describit, ibi :   [Venite ad Bethel] Tertio, flagella enumerat que eis ad correctionem intulit, ibi :   [Unde et ego] etc. Quarto, quia per preterita correcti non sunt, deteriora minatur, ibi :   [Quapropter hec faciam] etc. Quinto, ne desperent, prospera promittit, ut si non timore, saltem amore convertantur, ibi :   [postquam autem hec fecero,
marg.| {d} Vacce pingues] etc. Non boves arantes, sed vaccas pingues vocat principes decem tribuum, quia ventri, et gule vacabant, Septuaginta.   [Vacce Basanitides] id est nutrite in fertilissimo loco Basan. {e}   Que calumniam facitis egenis] imponentes falsa crimina.
marg.| {f} Et confringitis pauperes] violentiam inferendo.
marg.| {g} Que dicitis Dominis vestris] regibus, et principibus maioribus. {h}   Afferte] id est date auctoritatem, vel tantum permittite.
marg.| {t} Et bibemus] id est faciliter, delectabiliter, et abundanter pauperes spoliabimus. Per hoc quod dicit :   [Bibemus] notat ebrietatis deditos, cuius causa, et rapacitas sequebatur.
marg.| {k} Iuravit Dominus Deus] id est firmiter statuit.
marg.| {l} In sancto suo] Hieronymus In templo, vel filio, vel quolibet homine qui sanctus est. Contra. Hbr. 6.c. Quoniam neminem maiorem habuit, etc. Responsio. Semper per semetipsum iurat, sed hoc est, vel in semetipso, vel in creatura.
marg.| {m} Quia ecce] in proximo est.
marg.| {n} Dies venient super vos] captivitatis, scilicet
marg.| {5. 185va} Δ {a} Et levabunt] Assyrii. {b}   Vos] o vacce pingues.
marg.| {c} In contis] Metaphoram vaccarum servat, quarum carnes in vectibus solent levari. Conta, vel contus proprie est pertica piscatoris qua excitat anguillas in luto iacentes. Septuaginta (tollent vos in armis, etc.) Aquila, (Tollent vos in armis, etc.)
marg.| {d} Et reliquias vestras] id est mulieres, et parvulos.
marg.| {e} In ollis ferventibus] etc. Hieronymus Sicut minutissimos pisciculos lebes fervens involvit, ita vaccas Basan cum reliquiis captivitatis miseria opprimet absque ullo ordine. Vel ollas vocat civitates vel munitiones in quas compellentur intrare, reliquie, id est illi qui remanserint gladio, a quibus fame, et peste afflicti, et ab Assyriis obsessi compellentur altera contra alteram, quod nos dicimus vicissim, unus vel una post unam per aperturas murorum exire, ut proiiciantur quasi vile onus non ut vadant, aut portentur.
marg.| {f} In Armon] id est in loco qui Armona dicitur. Vel secundum Septuaginta, (mons Remman) qui est ultra montes Medorum, et Persarum.
marg.| {g} Venite in Bethel] Ironia est, quasi ita erit, predixi, nunc ergo perficite fortiter quod cepistis. (Venite ad Bethel) ubi est aureus vitulus vester.
marg.| {h} Et impie agite] contra Deum.
marg.| {i} Ad Galgalam] ubi etiam colebant idola propter loci famositatem, Os. 9.d. Omnis malitia eorum in Galgal, etc.
marg.| {k} Et offerte mane victimas vestras] id est sedulo, celeriter, vel in hoc tangit aliud peccatum eorum, quia quedam erant sacrificia de quibus nihil debebat remanere usque mane, ut hostie pro gratiarum actione, Levit. 7.b. Et de illis offerebat in crastino, unde et idolis immolabant, et illicitum offerebant.
marg.| {l} Tribus diebus] Vel secundum Symmachum [  Tertia die] Hoc etiam erat contra legem, quia hostie que remanebant in secunda die, in tertia immunde erant, Levit. 7.b.
marg.| {m} Decimas vestras] Nota tres fiebant decime. Prima dabatur Levitis. Secundam secum ferebant in Hierusalem pro sumptibus, et oblationibus. Et de hac loquitur hic. Ipsi enim ter in anno in Bethel ad idola ascendebant. Tertia erat in usus pauperum.
marg.| {n} Et sacrificate fermento] Et hoc faciebant contra legem, Levit. 2.c. Contra, Levit. 7.b. iubentur offerri panes fermentati. Responsio. Sacerdoti dabantur super altare, non ponebantur.
marg.| {o} Laudem] Aquila   [Eucharistiam] id est gratiarum actiones, aut pacificas hostias.
marg.| {p} Et vocate voluntarias oblationes] quasi : Dicite, sicut fecistis hucusque quod non teneamini ad bona que facitis, sed sponte supererogatis, Hieronymus Ultroneum sacrificium ad letitiam pertinet, quod nos epuleum possumus appellare.
marg.| {q} Et annuntiate] Hieronymus Cum hec feceritis, impietatem vestram omnibus nunciate, et omnes docete.
marg.| {r} Sic enim voluistis filii Israel] quasi. Sic precipio, non quia sic volo, sed ut vestre satisfaciam voluntati.
marg.| Mystice. {c} Audite verbum hoc] etc. Hieronymus Vacce Basan, sunt Heretici, qui calumniantur simplices, qui dicunt magistris suis, ut doctrinam suam ad bibendum sibi prebeant. Isti cum venerit dies iudicii, auferentur a Demonibus cum armis suis, ut mittant eos in lebetes ad exurendum, et proiicientur super montem Remmam, id est cum sua superbia condemnentur, quia fuerunt negotiatores pestilentes. Isti veniunt in Bethel, id est domum Dei que est Ecclesia, et impie agunt in Deum, et in Galgalam, id est in falsam revelationem Scripturarum, et in vitia quoque defluunt. Die tertia decimas offerunt, qui triplicem Scripturarum intelligentiam, scilicet historiam cum tropologia, allegoriam, et anagogen, in unius diei sententiam coarctant, Θ dum primam, et secundam contemnentes, quedam spiritualia sibi figmenta componunt, et sine fundamento, et parietibus tectum collocant, et fermentum doctrine aliis predicant. Et hoc non errore, sed voluntaria malitia faciunt. Ideo merito tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut uvam acerbam, id est immatura Scripturarum absque dulcedine comedant, et robur dentium, id est sensuum interiorum, ne possint dura comedere, perdant, et illius panis qui de celo descendit indigentiam habeant sempiternam.
marg.| {s} Unde et ego dedi vobis] Hic enumerat quot modis eos percusserit Dominus, et tamen renuerunt recipere disciplinam. Primo fame, secundo siccitate, et siti, tertio aurugine, quarto morte iuvenum, quinto vastatione civitatum. Dicit ergo. Ita fecistis fili Israel [  Dedi vobis] quasi filiis quos corripere volui, Os. 2.b. Sepiam vias tuas spinis, etc.
marg.| {5. 185vb} {t} Stuporem dentium] etc. Per insolentiam comedendi stupescunt dentes, unde hoc significat longam cibi penuriam que fuit sub Elia 3Rg. 17. Et sub Eliseo 4Rg.6. Aquila, et Symmachus habent   [Munditiam dentium] quod idem significat.
marg.| Unde contra de gulosis dicitur, quod adhuc erant carnes in dentibus, etc. Nm. 11.g.
marg.| {u} Et non estis reversi] etc. Ier. 2.f. Frustra percussi filios vestros, etc. Is. 9.c. Populus non est reversus ad percutientem se.
marg.| {x} Ego quoque prohibui a vobis imbrem] etc. Primo abstulit fructus terre, hic dicit se abstulisse spem recipiendi novos per subtractionem serotini imbris, tempore quo maxime est necessarius in Palestina, ad hoc ut herba triticum parturiat, scilicet in mense Aprili, quando tres menses, scilicet. Maius, Iunius, et Iulius supersunt, usque messem, sive usque ad ad vindemiam, secundum litteram Septuaginta. In hoc etiam habebant aliam afflictionem scilicet sitis tormentum, quia deficiente pluvia, cisterne remanent vacue in Palestina, que malas pene aquas habet, nisi in cisternis. Hec etiam siccitas sub Elia contigit annis tribus, et mensibus sex 3Rg. 17.a. Sed ne putaretur hoc lege nature, et cursu astrorum accidere, addit :   [Et plui super unam civitatem] etc. Et quod mirabilius erat.
marg.| {y} Pars una completa est] civitatis. {z}   Et pars] altera civitatis eiusdem   [super quam non plui, aruit] {a}   Et venerunt due, et tres civitates] etc. siti coacte.
marg.| {b} Percussi vos in vento urente] etc. Hieronymus Domino siccitatem immittente, ipsi multiplicabant hortos, et oliveta, que ipsimet quocumque modo forsitan irrigabant, sed ventus urens, aurugo, et eruca, de quibus plenius habitum est in Ioele, omnia consumebant. Aurugo, vel erugo dicitur quasi aeris rubigo, que fit quando ros noxius, vel imber nocte super spicas teneras cadit, et incalescente Sole vertuntur in rubeum colorem et inanescunt grana adhuc tenera. Aurugo etiam morbus dicitur qui in homine nascitur ex abundantia corrupti fellis, que corrumpit sanguinem, et vertit in pallorem, et queque dulcia vertit in amaritudinem. Eruca, vermis est que nascitur in arboribus. {c}   Misi in vos mortem in via Egypti] Hieronymus Miserunt decem tribus in Egyptum ad petendum auxilium contra Assyrios, quod audientes. Assyrii, iuvenes, qui in Egyptum ibant, occiderunt, et equos eorum captivos duxerunt, et tanta erat strages, ut fetor morientis {5. 186ra} Δ exercitus viventium nares impleret. {a}   Percussi in gladio iuvenes vestros] id est gladio Assyriorum permisi percuti.
marg.| {b} Equorum vestrorum] quos contra Deum multiplicare volebant, Dt. 17.d. {c}   Putredinem castrorum vestrorum] etc. quia multi quasi semivivi ducebantur captivi, qui catervatim morientes, viventes fetore torquebant.
marg.| {d} Subverti vos] quasi non tantum victi in prelio sunt aliqui vestrum, et interfecti, sed et civitates vestre ab hostibus sunt destructe. Unde 4Rg.13.b. Non sunt relicti Ioachaz nisi quingenti equites, et decem currus, etc. {e}   Sicut subvertit Sodomam, et Gomorrham] Hieronymus In corpore, et anima, et pro eodem peccato, et usque ad tam parvas reliquias. Ut sicut ibi Loth cum filiabus quasi titio semiustus liberatus est amissa corporis sui parte, id est uxore, ita hic respectus eorum quos gladius famesque consumpsit, paucissimi remanserunt, qui et partem corporis, et temporalia quibus sustentabantur perdiderunt. {f}   Et facti estis quasi torris raptus ab incendio] id est titio semiustus.
marg.| {g} Qua propter] quia per tot flagella non estis reversi ad me. Ideo. {h}   Hec faciam tibi Israel] Non dicit que sint illa, ut cogitent sibi inferenda quecumque deteriora inferri possint, et sic hoc timore redeant. Et est modus loquendi Hebreorum. Unde. Hec faciam mihi Deus, et hec addat. Vel   [hec faciam] que scilicet in princ. cap. sum comminatus.   [Postquam autem hec fecero tibi]  : Quinta pars, in qua liberationem eorum innuit si velint penitere, quasi dicat licet multa mala minatus sim, tamen postquam ea susceperis si conversus fueris miserebor. Et propter hoc.
marg.| {k} Preparare in occursum Dei tui Israel] Vel prepara te saltem tunc ad invocandum Deum tuum, quia veniet ut te liberet de captivitate, quod fuit particulariter quando liberate sunt due Tribus, cum quibus multi de decem Tribubus redierunt. Vel hoc erit plenius in fine seculi. Verissime autem hoc de primo adventu filii Dei in carnem intelligitur. Unde Hieronymus   [Postquam hec fecero tibi] vel   [novissime] secundum Theodotionem, id est in novissimis temporibus.
marg.| {k} Preparare in occursum Dei tui Israel] ut venientem ad te Dominum per mysterium Incarnationis, tota aviditate suscipias. Et quod sic debeat intelligi, probat Hieronymus in originali per litteram Aquile, et Symmachi, que est   [Prepara te adversari Deo tuo Israel] quod sic exponit Hieronymus Feci tibi que prescripta sunt, et quia noluisti converti, faciam tibi que meo continentur arcano, occidisti Prophetas, mittam novissime filium meum et tu iuxta morem tuum prepara te ut adverseris Deo tuo, secundum illud. Ecce hic positus est in ruinam, Lc. 2.e. Quantus autem sit iste qui ingreditur ad salvandas gentes ostenditur, cum dicit.
marg.| {l} Quia ecce manifeste] et cito, et mirabiliter veniet.
marg.| {m} Formans montes] omnem creaturam, vel sanctos stabiliens. {n}   Et creans ventum] flatum aeris, vel animam hominis, vel cogitatum cordis. Per hoc notatur eius potentia.
marg.| {o} Et annuntians] per inspirationem, vel per Prophetam.
marg.| {p} Homini] electo cuicumque, vel Prophete.
marg.| {q} Eloquium suum] Filium suum, vel secretum suum, vel opus quod facturus sit, secundum illud, supra 3.b. Non faciet verbum nisi revelet, etc. Et hic notatur sapientia. {r}   Faciens matutinam nebulam] ad litteram, vel Solem iustitie sub nebula, id est sub carnalis, vel sub fidei enigmate manifestans. Ecce benignitas. {s}   Et gradiens] etc. id est in viris excelsis virtutibus habitans, vel omnes excelsos virtute transcendens, vel omnes superbos virtute conculcans. Ecce iustitia, Sir. 24.a. Excellentium, et humilium corda virtute calcavi.
marg.| Mystice. {z} Ego quoque prohibui] etc. Hieronymus Prohibet Dominus ab hereticis rorem gratie, et mandat nubibus ne pluant super eos ante tres menses messis, ut scilicet per opera que habere videntur, ad fructum non perveniant, quia habent defectum fidei Trinitatis. Pluit Dominus super unam civitatem que est Ecclesia, super alteram, scilicet. Hereticorum conciliabula non pluit. {y}   Pars una] etc. Unitas Ecclesie compluitur, altera Hereticorum aruit. Si moraliter de eadem anima hoc exponitur, ut Dominus super unam partem anime pluat, super aliam non, intelligitur quoad actus desertionem. Deserit enim quis fornicationem, et manet usurarius. {b}   Percussi vos] etc. Percutiuntur Heretici ardore libidinis, et aurugine invidia, qua ruborem sanguinis in pallorem commutant. Ipsi habere se iactant hortos, doctrinas irriguas, vineas, oliveta, ficeta, sed omnia hec extrema penarum permanens, ut eruca, non avolans, ut locusta, vastabit. {c}   Misi in vos mortem] etc. Hieronymus Ambulantibus in via Egypti quotidie immittit Dominus mortem pretiosam, ut mortui peccato, vivant Deo, et iuvenilia desideria interficit, et equos, id est superbiam eorum humiliat, et fetorem peccatorum pristinorum sentire eos facit, ut resipiscant. Extrema autem medicina peccatorum est ut eos adinstar Sodome ante tempus de medio auferat, ut cremabilia opera ignis divinus exurat, si ipsi nudi quasi torris captus de incendio liberentur. Iuxta illud, 1Cor. 3.c. Si cuius opus arserit, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Am. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=42&chapitre=42_4)

Notes :