<43.3706>Prologi Hieronymi super Abdiam prophetam expositio
Numérotation du verset
Abd. Prol.3706,1
marg.|
Iacob Patriarcha]
etc. In hoc Propheta duplex est materia specialis, et generalis. Specialis est contra Idumeos, qui semper filios Israel odio habuerunt, maxime, quia in prima captivitate duarum tribuum iuncti sunt Chaldeis, et filios Israel diversimode afflixerunt. Generalis contra omnes qui persecuti sunt Israel. Et hoc tangitur in Prologo Hieronymi. Mystice autem per Esau secundum Glossam intelliguntur Iudei qui invident Christianis, vel Heretici, sive mundus terrenus, et cruentus, aut caro que pugnat adversus spiritum. Et
{5.
190vb} contra omnes istos spiritualiter hic fit sermo. Iudei vero frustra somnient hanc Prophetiam dirigi contra Romanum imperium, ponentes corrupte in Hebreo pro Duma, Roma. Intentio est filios Israel consolari. Modus agendi per libri divisionem patebit. Ponit autem duos prologos hic Hieronymus Primus quatuor habet partes. Primo ostendit omnes generaliter dici Esau qui filios Israel sunt persecuti. Secundo quod Israel de captivitate redeunte, contra persecutores fit comminatio ibi
[Et quia populus]
etc. Tertio, ostendit, quod etiam contra alias gentes prophetia dirigitur, ibi
[Nam reliqua lectione]
etc. Quarto, quod Iudeis reversis prospera promittuntur, ibi
[Regnumque Dei,
marg.|
{m}
Gravi odio commotus]
etc. Gn. 27.g. Venient dies luctus.
marg.|
{n}
Ab alio regno graviter afflictus atque oppressus est]
Grecorum scilicet, vel Babyloniorum, vel etiam ipsius Edom.
marg.|
{o}
Ideo hoc regnum]
Idumeorum scilicet qui iuncti Babyloniis letabantur de destructione Hierusalem.
marg.|
{p}
More Esau]
patris sui.
marg.|
{q}
Memorare Domine filiorum Edom]
idest, puni Idumeos qui reedificationem Hierusalem impedire nituntur vel cum Chaldeis in eorum captivitate gloriantur.
marg.|
{r}
In die]
id est pro die captivitatis Hierusalem. {s}
Nam reliqua lectione]
libri huius
[comprehensa]
ibi
[Iuxta est dies Domini super omnes gentes]
marg.|
{t}
Ob causas]
quia instat Esau filios Israel impugnaverunt et de malis eorum gaudebant.
marg.|
{u}
Regnumque Dei]
etc. Unde in fine libri dicetur
[Et erit Domino regnum. Amen] Hebrei hunc dicunt esse]
etc. Bene dicit hunc, quia satis videtur, quod traditio Hebreorum hoc confinxerit. Quomodo enim Prophetas pavisset sub Achab, et prophetasset sub Ieroboam, et Ozia, Amos, cum inter Achab, et Ieroboam nonaginta sex anni effluxerunt. Non enim potest dici, quod puer esset sub Achab cuius dispensator erat, ut dicitur 3Rg. 28.a. Nam post Achab regnavit Ochozias duobus annis, post hunc Ioram duodecim, post hunc Iehu viginti octo, post hunc Ioachaz, decem et septem post hunc Ioas sedecim, et post hunc iste Ieroboam. Aut ergo iste valde longevus fuit, aut non fuit, secundum regulam Hieronymi Am. contemporaneus, aut est fictio Iudeorum.
marg.|
{x}
Et sicut Stephanus]
gloriari poterat, quod iuxta nominis interpretationem, de servo regis impii factus est servus Dei : Sicut et Paulus de eadem servitute in epistolis suis gloriatur, et ad instar Stephani, qui interpretatur corona, et coronam martyrii assecutus est gloriose.
prol.|
Explicit Expositio Prologi. Postilla super Abdiam Prophetam incipit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Abd. Prologi Hieronymi super Abdiam prophetam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=43&chapitre=43_Prol.3706)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Abd. Prologi Hieronymi super Abdiam prophetam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=43&chapitre=43_Prol.3706)
Notes :