Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Ion. 1,1 

Et factum est
verbum Domini
ad Ionam filium Amathi
dicens
Numérotation du verset Ion. 1,2 

Surge et Niniven grandem
et predica in ea quia ascendit malitia eorum1 coram me.
1 eorum] eius Weber
Numérotation du verset Ion. 1,3 

Et surrexit Ionas
ut fugeret in Tharsis a facie Domini.
Et descendit
in Ioppen
et invenit navem euntem in Tharsis. Et dedit
naulum eius et descendit in eam
ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Numérotation du verset Ion. 1,4 

Dominus autem misit magnum ventum in mare
et facta est tempestas magna in mari
et navis periclitabatur conteri
Numérotation du verset Ion. 1,5 

Et timuerunt naute et clamaverunt viri ad Deum suum
et miserunt vasa que erant in navi in mare
ut alleviaretur ab eis
Et Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi.
Numérotation du verset Ion. 1,6 

Et accessit ad eum
gubernator
et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?
Surge invoca Deum tuum
si forte cogitet2 Deus de nobis ut3 non pereamus.
2 cogitet] recogitet Weber |
3 ut] et Weber |
Numérotation du verset Ion. 1,7 

et dixit vir ad collegam suum
Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc4 sit nobis.
4 hoc] + malum Weber
Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam.
Numérotation du verset Ion. 1,8 

Et dixerunt ad eum :
indica nobis causa cuius istud malum sit5
5 sit] + nobis Weber
quod est opus tuum
que terra tua6 vel ex quo populo es tu ?
6 tua] + et quo vadis ? Weber
Numérotation du verset Ion. 1,9 

Et dixit ad eos : Hebreus ego sum
et Dominum Deum celi
ego timeo
qui fecit mare
et aridam.
Numérotation du verset Ion. 1,10 

Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis.
Numérotation du verset Ion. 1,11 

et dixerunt7 :
7 dixerunt] + ad eum Weber
quid faciemus tibi
et
cessabit mare a nobis ?
quia mare ibat
et intumescebat super eos8
8 super eos] om. Weber
Numérotation du verset Ion. 1,12 

et dixit ad eos
Tollite me et mittite me9 in mare et cessabit mare a vobis.
9 me] om. Weber
Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec10
10 grandis est hec] hæc grandis venit Weber
super vos.
Numérotation du verset Ion. 1,13 

Et remigaverunt11 viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.
11 remigaverunt] remigabant Weber
Numérotation du verset Ion. 1,14 

Et clamaverunt ad Dominum
et dixerunt
Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti12 viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti.
12 iusti] om. Weber
Numérotation du verset Ion. 1,15 

et tulerunt
Ionam
et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.
Numérotation du verset Ion. 1,16 

Et timuerunt viri timore magno Dominum
et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ion. 1,1 
marg.| {5. 192va} Et factum est] etc. Hec Prophetia dividitur in duas partes. In prima agitur de primo precepto, et de pertinentibus ad illud. In secunda, de secundo. Dicit ergo.
marg.| {a} Et factum est] etc. Istud   [et] ad ea que in mente Prophete erant ea que hic dicuntur copulat, unde Glossa More Prophete multa in spiritu videns, de multis in hec verba prorumpit.
marg.| {b} Surge, et vade] etc. Hieronymus Sicut ait Herodot. Ninive a rege Medorum Cyaraxa subversa est regnante apud Hebreos Iosia. Unde patet illam predicante Iona, penitentiam meruisse, sed quia post ad vomitum rediit ex ira Dei subversam fuisse.
marg.| {c} Quia ascendit] etc. Septuaginta [  clamor malitie] Simile Gn. 4.b. vox sanguinis fratris tui clamat ad me. etc. Et 18. cap. Clamor Sodomorum, et Gomorrheorum multiplicatus est, etc.
marg.| {d} Et surrexit Ionas] propter duo. Primo, quia dolebat quod ad gentes idololatras mitteretur solus, cum alii Prophete Iudeis cultum Dei habentibus predicarent. Secundo, quia per spiritum noverat quod conversis gentibus excecatio sequeretur Iudeorum, timebat ne suis temporibus id accideret, si ad suam predicationem penitentiam agerent Ninivite, et ideo timebat. {e}   Ut fugeret in Tharsis] Hieronymus Secundum Iosephum civitas est Cicilie, secundum id quod 2. Paralip. 20.g. Legitur, locus est Indie, secundum Hebreos mare generaliter vocatur Tharsis. Et hoc magis competit fugitivo, ut non eligeret certum locum. {f}   A facie Domini] Glossa putans quod iram Dei in alieno loco ubi Deus non coleretur, posset evadere, quia in Iudea tantummodo iratum Deum putabat.
marg.| {g} Et dedit naulum eius] id est mercedem subvectionis.
marg.| {h} Et facta est tempestas magna in mari] Glossa Cum prius essent omnia tranquilla.
marg.| {i} Et navis periclitabatur] Glossa quia periclitantem susceperant. {k}   Conteri] id est concutiebatur usque ad contritionem.
marg.| {l} Et clamaverunt viri ad Deum suum] supple ita quod unusquisque ad Deum suum.
marg.| {m} Et miserunt, etc.   ut alleviaretur ab eis] scilicet vasis proiectis. {n}   Et Ionas descendit ad interiora navis Potest esse quod ipse non timebat sicut alii, quia sperabat Dei misericordiam. Vel potest esse quod scivit Dei iram, et fugit ex timore, et dormivit ex tristitia, sicut discipuli in Passione Domini. {5. 192vb} Septuaginta.   [Descendit ad ventrem navis, et dormiebat, et stertebat]
marg.| {o} Et accessit ad eum gubernator] etc. Glossa Naturale est unumquemque in suo periculo plus de alio quam de se sperare. Unde iste illum admonet, qui alios consolari debuerat, ut Deum suum oret, ut in communi periculo communis esset oratio.
marg.| {p} Et dixit vir] etc. Sept.   [Et dixit unusquisque] Glossa Sepe experti naturam ventorum, et tempestatum non videntes ex solitis causis fluctus consurgere, alioquin auctorem naufragii sorte non quererent.
marg.| {q} Venite, et mittamus sortes] etc. Hieronymus Quod Mathias sorte eligitur : Act. 1.d. et hic fugitivus sorte deprehenditur, non agitur virtute sortium, sed voluntate Dei, qui sortes regebat incertas. Non ergo hoc exemplo debemus credere, vel uti sortibus, quia privilegia paucorum legem communem non faciunt. Sic voluntate Dei Nabuchodonosor, et Pharao iudicio somniorum futura cognoscunt, non tamen ubique somniis est credendum.
marg.| {r} Quod est opus tuum] Sub mira brevitate interrogatur persona, regio, iter et civitas, ut ex his cognoscatur causa periculi.
marg.| {s} Hebreus ego sum]  : In hoc certificat, et de populo, et de terra.
marg.| {t} Et Dominum Deum celi] per hoc satisfacit tertie questioni.
marg.| {u} Ego timeo] id est colo Glossa Timeo ut servus, etsi non diligo, ut filius. Ergo habebat timorem servilem, ergo erat in peccato mortali. Responsio : Non erat timor servilis, sed magis accedebat ad illum, quam ad filialem.
marg.| {x} Et timuerunt viri timore magno] Glossa Cum indicasset se Deum timere, indicavit etiam se a facie ipsius fugisse, et eius precepta non fecisse. Ideo timent, quia intelligunt sanctum, et sancte gentis virum, et magnum esse qui fugit, sed maiorem eum qui querit, non audent tradere, celare non possunt. Unde ordo littere preposterus est.
marg.| {y} Quid hoc fecisti ?] Increpando dicunt, quasi quem tam magnum predicas, quomodo tu effugere putas ? Vel interrogando causam fuge, querunt : {z}   Quid faciemus tibi] etc. Glossa Exposuisti causam morbi, causam indica sanitatis, quia cum sis cultor Dei, tuum est imperare, nostrum facere, ut avertatur ira Dei, et cesset mare. {a}   Tollite me, et mittite in mare] etc. Glossa Me querit tempestas, me perdite, ut mea morte vivatis. {b}   Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam] Glossa Malentes perire quam sanguinem fundere.
marg.| {c} Quesumus Domine ne pereamus in anima viri istius] Hieronymus Grandis vectorum fides, periclitantur ipsi, et pro alterius anima deprecantur. Sciunt enim peiorem esse mortem peccati, quam vite. Unde contestantur Dominum, ut quod facturi sunt, sibi non imputetur. Simile quid fecit Pilatus, et dixit, Mt. 27.e. Mundus ego sum, etc.
marg.| {5. 193ra} Δ Sed contra. Pilatus peccavit, ergo, et isti. Responsio. Est ibi similitudo quoad quid, sed Pilatus peccavit, quia potuit eum liberare, isti autem nequaquam.
marg.| {a} Quia tu Domine] etc. quasi quod mare sevit, quod sorte deprehenditur, quod se reum fatetur, opus est tue voluntatis. {b}   Et tulerunt Ionam] etc. Glossa Cum obsequio, et honore portant, non rapiunt.
marg.| {c} Et stetit] etc. desideratum tenens gaudet, confovet in visceribus suis, et ex gaudio tranquillitas redit. Transumptio est.
marg.| {d} Et timuerunt] etc. et immolaverunt hostias Domino. Forte reddita tranquillitate descenderunt ad terram, et immolaverunt bestias. Vel in mari   [immolaverunt hostias Domino] id est spiritum contribulatum.
Numérotation du verset Ion. 1,mystice 
marg.| Mystice. {a} Et factum est verbum Domini] etc. Hieronymus Nullus typi sui melior est interpres quam ille qui Prophetas inspiravit,
marg.| Θ qui dicit Mt. 12.d. viri [Ninivite surgent in iudicio] etc. Condemnatur ergo generatio Iudeorum credente mundo, et Ninive agente penitentiam Israel incredulus perit. Verumtamen licet Ionas secundum interpretationem ipsius figuram Christi preferat, non est necesse, ut totum ordinem historie ad Christum nitamur referre, sed ea tantum que sine periculo interpretationis sane possunt intelligi : Ionas ergo columba simplicitate, dolens compassione, filius Amathi, id est veritatis, Christus est, quia a Deo patre ad Ninivem mittitur. id est mundum, quem quasi pulchram domum fecit Deus homini sibi servituro. Ipse assumpta carne quodammodo de celestibus fugit, et domum patriamque dimisit, ut dicitur Ier. 12.b. Venitque in Tharsis, id est in mare huius seculi, de quo Ps. 103. Hoc mare magnum, etc. In quo clamat. Pater si fieri potest, transeat a me calix iste, ne, scilicet, damnato populo Iudeorum gentium multitudo credat. Unde et panem filiorum non vult tollere, et dare canibus. Mt. 15.c. Sed quia venerat ad oves perditas domus Israel, dat victoribus pretium, ut qui primum suum salvare populum venerat, salvet accolas maris, et inter turbines, et tempestates, id est Passionem suam Crucisque convitia submersus in inferno, salvet eos quos quasi in navi dormiens negligebat. Venti autem, et fluctus ad Christum, et ad naviculam in qua dormiebat Ionas, id est Ecclesiam referuntur, vel ad Apostolos suscitantes, qui eum in Passione deserentes in fluctibus turbantur, quibus ipse dicit, quia videt me mundus vobiscum ad contemplationem gaudii navigare, ideo fremit, me cupit mors devorare, nec intelligit, quia velut in hamo escam capit. Tollite me, et mittite in mare, id est sinite me mori, tempestas que propter me contra vos sevit, me moriente sedabitur : quod et factum est. Nam ante Passionem Christi, errores, et diversa dogmata quasi contrarii fluctus totum genus humanum turbabant, sed post Passionem est tranquillitas fidei, pax orbis, conversio ad Deum, et omnia sunt secura. Et ita stat mare a fervore suo, et non iam Deos alienos, sed Deum timent timore magno, id est toto corde, tota anima, tota mente. Et hostias spiritales offerunt, et vota vovent, qui cernunt ex fuga tempestatis verba prophete vera fuisse.
marg.| Vel aliter Hieronymus Per fugam Prophete potest significari genus humanum, quod contemnens precepta Dei ab eius facie recessit, et mundo se tradidit, sed postea seviente contra se mundi naufragio compellitur redire ad eum. Gravis autem sopor Prophete, significat hominem erroris sopore torpentem, qui quadam vecordia obrutus ignorat iram Dei, et inter fluctus securus dormit, et profundum somnum rauca nare stertendo sonat. Multi quoque ad contemplationem gaudii mundi huius ire festinent, sed cum virtute mortis Christi sedatur tempestas, et quiescit tentatio, tunc unus Deus adoratur, et spirituales victime immolantur, quas in tentationum fluctibus non habebant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ion. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=44&chapitre=44_1)

Notes :