Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Ion. 4,1 

Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est
Numérotation du verset Ion. 4,2 

et oravit ad Dominum et dixit :
Obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc preoccupavi ut fugerem in Tharsis ? Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multe miserationis et ignoscens super malitia.
Numérotation du verset Ion. 4,3 

Et nunc Domine
tolle queso animam meam a me quia
melior est mihi mors quam vita.
Numérotation du verset Ion. 4,4 

Et dixit Dominus : putasne bene irasceris tu ?
Numérotation du verset Ion. 4,5 

Et egressus est Ionas
de civitate
et sedit contra orientem civitatis.
Et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat
subter illud in umbra donec
videret quid accideret civitati.
Numérotation du verset Ion. 4,6 

Et preparavit Dominus Deus hederam
et ascendit
super caput Ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum. Laboraverat enim. Et letatus est Ionas super hedera letitia magna.
Numérotation du verset Ion. 4,7 

Et paravit Deus
vermem1
1 vermem] vermen Weber
ascensu diluculi in crastinum et percussit hederam
et exaruit.
Numérotation du verset Ion. 4,8 

Et cum ortus fuisset sol
precepit Dominus vento callido
et urenti et percussit sol super caput Ione et estuabat
Et petiit2 anime sue ut moreretur.
2 petiit] petivit Weber
Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
Numérotation du verset Ion. 4,9 

Et dixit Dominus
ad Ionam :
Putasne bene irasceris3 super hederam ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
3 irasceris] + tu Weber
Numérotation du verset Ion. 4,10 

Et dixit Dominus : tu
doles super hedera4
4 hedera] scrips. hic et ubique, edera Rusch , hederam Weber
in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret que
sub una nocte
nata est et sub una nocte periit
Numérotation du verset Ion. 4,11 

Et ego non parcam Ninive civitati magne
in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa ?

Capitulum 4

Numérotation du verset Ion. 4,1 
marg.| {m} Et afflictus est Ionas] Septuaginta. Et contristatus est Ionas. Nec de corporali, nec de spirituali Ninive, id est gentium conversione tristatur, sed quod vidit gentem suam perire, et se de tanto numero prophetarum ad ruinam sui populi nunciandam. Sic et Dominus super civitatem flevit. Lc. 19.f. Sic et Paulus Anathema esse optat a Christo pro fratribus. Rm. 9.
marg.| {n} Obsecro Domine] etc. Pro hoc in Hebreo habetur, anna, quod est interiectio blandientis. Blandiendo igitur incipit, quia se iuste fugisse, et Dominum quodammodo iniustitie videtur velle arguere.
marg.| {o} Propter hoc preoccupavi ut fugerem in Tharsis] Hieronymus volui contemplationi vacare, et in mare huius seculi otio et quiete perfrui.
marg.| {p} Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es] etc. Sciebat spiritualem Ninive subversionem futuram, sicut supra in Prolog. dicitur, quod prophetia illuminante didicerat peccatores Ninive Dei misericordiam consecuturos, et secundum hoc fuit prophetia prescientie. Sed prophetia comminationis fuit quoad corporalem subversionem quam ignoravit, ut supra in eod. Prologo dicitur, Dei dispensationis ignarus.
marg.| {q} Et nunc Domine tolle queso animam meam a me] etc. Glossa Vult potius mori, quam conversis gentibus Israel pereat in eternum. {r}   Putasse ne bene irasceris tu] Glossa Non dicit male irasceris, ne videatur reprehendere contristatum, nec ait, bene irasceris ne sue sententie contrairet. {s}   Et fecit sibimet umbraculum, ibi, etc.   donec videret quid accideret civitati] Hic apparet, quod Ionas incertus erat de corporali subversione Ninive, que accidere poterat, si rediret ad vomitum, aut minus digne peniterent. {t}   Et preparavit Dominus Deus hederam] Septuaginta. Precepit Dominus cucurbite in hoc ostendit unde habuit umbraculum. Est autem ut dicit Hieronymus genus virgulti, vel arbustule lata habentis folia ad modum Pampini, et densam umbram, et per terram serpit nisi adminiculis sustentetur, sed hec Dei virtute sine sustentamento subito in altum surrexit, ut umbraculum Prophete preberet.
marg.| {u} Et paravit Deus] etc. Hieronymus Et paravit Deus vermem in crastinum ascensione diluculi. Septuaginta. Precepit Deus {5. 194rb} vermi mane in crastinum, et percussit cucurbitam. Per utrumque igitur textum videtur textus noster diminutus.
marg.| {x} Vento calido] Septuaginta. Spiritui ardoris urentis.
marg.| {y} Et estuabat] Septuaginta. Angustiatus est, et teduit eum anime sue. {z}   Putas ne bene irasceris] Septuaginta. Si valde contristatus es super cucurbita et ait, valde contristor ego usque ad mortem.
marg.| {a} Bene irascor] etc. Hieronymus Supra interrogatus a Domino nihil respondit quando Ninive penitebat, sed interrogationem Domini silentio comprobavit. Sed hic, quia insiccata cucurbita arescens Israel, designatur, confidenter dicit, bene irascor usque ad mortem. Non enim sic volui alios salvari, ut perirent alii, nec alienos sic lucrari, ut meos perderem.
marg.| {b} Tu doles super hederam] etc. quasi dicat, Tu doles de arefactione Israelis, ita ut ei parcere cupiens fugeres, et ego non parcam Ecclesie gentium, que maior est ? Vel ad litteram, si tu doles pro re tam modica, quomodo non dolebo ego super perditionem tante civitatis ubi sunt plus quam centum viginti millia hominum.
marg.| {c} Qui nesciunt] etc. id est tot sunt parvuli, et latentes preter maiores, ubi ante actam penitentiam tot erant homines rationales secundum seculum, sed nescietis quid esset inter bonum, et malum, et iumentorum, id est stultorum numerus infinitus.
Numérotation du verset Ion. 4,mystice 
marg.| Mystice. {m} Et afflictus est] etc. Hieronymus Anima veri Ione tristis est usque ad mortem, quia ne periret populus Iudeorum quantum in se fuit multa est perpessus, et afflictus ad Patrem loquitur, dicens. Sciebam te misericordem, et si hoc predicarem, nullus ageret penitentiam, si crudelem te dicerem, sciebam hoc non tue esse nature. Iam dimisi domum meam, in Tharsis fugere, id est otio, et contemplationi vacare decrevi. Tolle igitur animam meam. In manus tuas commendo spiritum meum. Melior quippe mors quam vita, vivens unam gentem salvare non potui, moriar, mundus salvabitur. Egressus est ergo civitatem mundi per mortem, et in tabernaculo suo, unde sol oritur, habitat, et labentia tempora contemplatur, ut videat quid dicte eveniat civitati. Antequam.
marg.| {n} Ninive salvaretur per Evangelium Christi, et areret cucurbita, et verus oriens manifestaretur, Ionas erat sub umbraculo, quia nondum erat veritas propalata. Per hederam igitur sive cucurbitam designatur Israel, qui quondam sub umbra sua protexit Ionam, conversionem gentium prestolantem, et non parvam letitiam tribuit, umbraculum faciens tamen potius quam domum. Sed postquam ortus est sol iustitie, vermis ille de quo Ps. 21. Ego sum vermis, et non homo, id est Christus percussit umbraculum, quod desertum auxilio Dei omnem perdidit virorem.
marg.| Unde Is. 1.c. Derelinquetur filia Sion, ut umbraculum in vinea, etc. Per ventum autem urentem, quidam Christum, quidam vero Romanos accipiunt, qui post resurrectionem Christi Hierusalem deleverunt.
marg.| {5. 194va} Sed adhuc estuabat Ionas estu caritatis, et cepit velle mori iterum cum Israel in Baptismate, ut humorem, quem negando Christum perdiderat, ibi recuperaret. Unde Act. 2.f. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, etc. Unde et usque in presentem diem bene contristatur Christus, et plangit Hierusalem usque ad mortem, non suam, sed Iudeorum, vel vitiorum, ut moriantur negantes, et resurgant Dei filium confitentes. Unde fit sermo Dei patris ad filium. Tu doles super hederam, id est super Israel in quo non laborasti, quia non pro maiori, sed pro minori filio occisus est vitulus saginatus, Lc. 15.e. Et ego non parcam civitati magne Ecclesie gentium, ubi maior est numerus populi, quam in filiis Israel, quia nescit quid sit inter bonum, et malum, quia per legem non fuerat sicut Israel eruditus.
prol.| Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro super Ionam Prophetam. Postilla super Micheam Prophetam incipit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ion. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=44&chapitre=44_4)

Notes :