<44.3707> Prologi Hieronymi in Ionam expositio
marg.|
Sanctum Ionam]
etc. In hoc Propheta, materia litteralis est conversio Ninivitarum ad confusionem filiorum Israel, mystica conversio gentium, et excecatio Iudeorum. Et ponuntur hic duo prologi Hieronymi. In secundo, materia, et modus agendi satis exprimitur. Primus quatuor partes habet. Primo ostenditur quis sit ille Ionas. Secundo, quare, et quibus scripserit, ibi : [
in condemnationem]
Tertio, tempus prophetationis exprimitur, ibi : [
Temporibus quippe]
Quarto, causam quare Ionas fugerit determinat, ibi
[Nam sicut Deus]
Dicit ergo.
marg.|
{a}
Sanctum Ionam]
etc. ideo dicit
[sanctum]
potius quam in aliis Prophetis, ne reprobus credatur, quia fugit a facie Domini.
marg.|
{b}
Quartus Liber Reg. indicat]
4Rg.14.f.
marg.|
{c}
Videret]
id est crederet, quia sicut sequitur
[divine dispensationis ignarus]
erat. Et Is. 38. in Glossa dicitur, ibi : [
Egrotavit Ezechias]
quod Ionas in speculo eternitatis hoc non legerat, quod Ninivite per suam comminationem acturi essent penitentiam. Vel [
Videret]
id est intelligeret si eo predicante peniterent.
marg.|
{d}
Ire nolebat]
Ergo peccabat ex inobedientia. Quod potuit esse verum, unde postea punitus fuit, et penituit. Tamen peccatum excusabatur a tanto, qui humanum aliquid passus putabat se a precepto absolvi si in alia terra esset, ubi Deus non colebatur. Vel forte ex humilitate hoc fecit, reputans si forte Dominus alium mitteret si ipse ad tempus differret, sicut Moyses se excusavit ne ad Pharaonem iret, dicens Ex. 4.d. Obsecro Domine mitte quem missurus es.
marg.|
{5.
192rb} Et hoc videtur velle Glossa, que dicit, quod dolebat inter tot Prophetas se electum ad hoc annuntiandum.
marg.|
{e}
Nam sicut Deus ad Abraham]
etc. Ecce causa quare ire nolebat.
marg.|
{f}
Revocari nolebat]
Ergo impius fuit. Solutio.
[Nolebat]
id est non volebat, quia nec hoc, nec contrarium voluit. Vel
[Nolebat]
nec tamen invidus fuit, quia ponitur consequens pro antecedente.
marg.|
Unde Hieronymus Revelante spiritu didicerat quod penitentia gentium ruina sit Iudeorum, et ideo amator patrie, non tam invidet Ninive, quam cupit populum suum non perire. Nolebat ergo sententie revocationem, quia nolebat sue gentis excecationem quam evenire noverat per spiritualis Ninive conversionem.
marg.|
Sed cum Deus hoc vellet, nonne voluntas sua voluntati Dei contraria fuit ? Nequaquam, quia ut sequitur : Divine dispensationis ignarus extitit.
marg.|
Sicut enim Isaias in libro vite legerat quod Ezechias secundum merita sua, et physicam amplius vivere non poterat, sed non legerat quod per lachrymas, et orationes quindecim annos imperaturus erat, ita Ionas in eodem libro legerat, quod Ninivitarum nequitia quadragesimo die complenda erat, et eorum civitas destruenda, sed non legerat, quod per suam comminationem essent penitentiam acturi, et misericordiam consecuturi.
marg.|
{g}
Ideo a conspectu Dei fugere se Ionas putabat]
id est a Iudea ubi Deus colebatur.
marg.|
{h}
Humanum aliquid passus]
Talis enim error erat ei ab humana corruptione, secundum quod dicit auctoritas ; Approbare falsa pro veris, non est natura hominis instituti, sed pena damnati. Nota quod dicitur, quod Ionas postquam predicavit Ninivitis, confusus pre verecundia, latenter ingressus est terram Israel, et latenter egressus, matre tamen assumpta, et septem annis exulavit nolens redire in patriam suam pro verecundia, tandem tamen matre mortua rediit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ion. Prologi Hieronymi in Ionam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=44&chapitre=44_Prol.3707)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ion. Prologi Hieronymi in Ionam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=44&chapitre=44_Prol.3707)
Notes :