Capitulum 1
Numérotation du verset
Mi. 1:1
Verbum
Domini
quod factum est ad Micheam
Morasthiten
in diebus Ioathan Achaz et1 Ezechie regum Iuda quod vidit
super Samariam et Hierusalem
Numérotation du verset
Mi. 1:2
Audite
populi omnes
et attendat terra
et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem
Dominus de templo sancto suo.
Numérotation du verset
Mi. 1:3
Quia ecce Dominus
egreditur
de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terre.
Numérotation du verset
Mi. 1:4
Et consumentur montes
subtus eum et valles
scindentur sicut cera a facie ignis
sicut aque
que decurrunt in preceps.
Numérotation du verset
Mi. 1:5
In scelere Iacob omne istud et in peccatis
domus Israel
quod
scelus Iacob
nonne Samaria ? Et que excelsa Iude nonne Hierusalem ?
Numérotation du verset
Mi. 1:6
Et ponam Samariam
quasi acervum lapidum
in agro cum plantatur vinea. Et detraham in vallem lapides eius
et fundamenta eius revelabo
Numérotation du verset
Mi. 1:7
et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius comburentur igni.
Et ponam omnia idola eius2 in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt
et usque ad mercedem meretricis revertuntur3.
Numérotation du verset
Mi. 1:8
Super hoc plangam et ululabo,
vadam spoliatus et nudus, faciam planctum
velut draconum et luctum quasi strutionum.
Numérotation du verset
Mi. 1:9
Quia desperata est plaga eius
quia venit usque ad Iudam,
tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem.
Numérotation du verset
Mi. 1:10
In Geth nolite annuntiare lacrimis ne ploretis.
In domo Pulveris pulvere vos conspergite
Numérotation du verset
Mi. 1:11
et transite vobis habitatio pulchra, confusa ignominia. Non est egressa que habitat in Exitu.
Planctum
domus Vicina4 accipiet ex vobis que stetit sibimet
Numérotation du verset
Mi. 1:12
quia infirmata est in bonum que habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem.
Numérotation du verset
Mi. 1:13
Tumultus quadrige stuporis habitanti Lachis, principium peccati est filie Sion quia in te inventa sunt scelera Israel.
Numérotation du verset
Mi. 1:14
Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israel.
Numérotation du verset
Mi. 1:15
Adhuc heredem adducam tibi que habitas in Maresa usque Odollam5 veniet gloria Israel
Numérotation du verset
Mi. 1:16
decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Mi. 1:1
marg.|
Verbum Domini]
etc. Micheas secundum Septuaginta, tertius in ordine Prophetarum, secundum Hebreos sextus. Huius materia sunt due tribus, et decem. Intentio revocare eas ab idololatria. Spiritualiter vero, et ad Hereticos, qui per decem tribus, et ad Ecclesiam, que per duas intelligitur, sermo dirigitur prophetalis. Modus agendi in prophetie divisione patebit. Prologus autem iste : Temporibus, etc. duo continet, scilicet quando prophetavit, quia post mortem Ozie sub Ioathan, Achaz, et Ezechia. Et ob quam causam, quia ob iniquitates Achaz, et Samarie idololatriam. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Verbum Domini]
etc. Primo, ponitur titulus. Secundo, excitatur attentio, ibi :
[Audite populi]
Tertio, sequitur prophetia, ibi :
[Quia ecce Dominus]
marg.|
{a}
Verbum Domini]
supple est prophetia, que sequitur.
marg.|
{b}
Quod factum est]
id est revelatum.
marg.|
{c}
Ad Micheam Morasthitem]
Causa humilitatis de se quasi de alio loquitur, quia ut dicit Hieronymus a re nomen accepit. Micheas enim humilitas interpretatur, que bene de Morasthi, id est de spe hereditatis Dei nascitur. Nam Morasthi heredem sonat. Et ideo tali fit revelatio, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Quomodo ergo apud nos votiva, et quasi ob virtutis auspicium ponuntur vocabula, verbi gratia, Victoris, Casti, Pii, Probi. Similiter et apud Grecos appellativa nomina vertuntur in propria, sic apud Hebreos, Micheas, Abdias, et Zacharias, ceteraque his similia ex virtutum vocabulo liberis a parentibus imponuntur.
marg.|
{d}
Quod vidit super Samariam]
decem tribus.
marg.|
{e}
Et Hierusalem]
duas tribus.
Numérotation du verset
Mi. 1:1
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {f}
Audite populi]
etc. Hieronymus Per Samariam, Heretici, per Iudeam Catholici intelliguntur, quos omnes monet audire, que dicturus est, et que Deus testatur eis de templo suo, id est de Ecclesia sua non aliunde, vel de filio suo, qui vere templum Patris est, et de cuius ore loquitur pater viscera penetrans, et medullas eorum qui attendere volunt, et audire. {l}
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo]
etc. Hieronymus Egressus est Dominus de loco quondam suo, scilicet de Iudea, et venit super humiles de gentibus, qui excelsi vocantur ex humilitate. Et commoti sunt montes, id est Philosophi, et valles, id est vere humiles bona contritione contriti sunt in ipsius adventu. Vel locus Dei Patris, filius est, vel sancti in quibus habitat. Et ab his descendit ad docendos minores, et conterit excelsa superborum, et montes, et valles, id est excelsi, et humiles a timore eius quicquid durum habuerunt, expellunt. Unde Ps. 67. Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Samariam vero, id est Hereticos subvertit, et per doctores Ecclesie fundamenta doctrine eorum perverse revelat, ut plantetur vinea Domini Sabaoth, et sic idola figmentorum, et divitie sapientie quas habere videbatur in nihilum rediguntur.
Numérotation du verset
Mi. 1:2
marg.|
{5.
194vb} {f}
Audite]
Excitat attentionem.
marg.|
{g}
Populi omnes]
maiores.
marg.|
{h}
Et attendat terra, et plenitudo eius]
minores, et terreni. Vel.
marg.|
{g}
Populi]
cives urbium.
marg.|
{h}
Terra]
agricole viculorum. Et bene debetis audire, quia Deum voco in testem, vel in testimonium, secundum Septuaginta, eorum, que dicturus sum.
marg.|
{i}
Dominus]
inquam testificans.
marg.|
{k}
De templo sancto suo]
id est qui habitat in Hierusalem, non in Dan, vel in Beth. Vel sic. Vobis, id est contra vos Dominus testis si non audieritis cum effectu, et pro vobis si audieritis.
Numérotation du verset
Mi. 1:3
marg.|
{l}
Quia ecce Dominus]
etc. Hec prophetia in quatuor partes dividitur.
marg.|
Primo, ponitur comminatio usque ad quartum capitulum.
marg.|
Secundo, promissionis consolatio usque ad sextum.
marg.|
Tertio, vocat eos ad iudicium, eo quod nec terroribus, nec promissionibus convertantur, in sexto capitulo.
marg.|
Quarto, plangit eorum duritiam, et malitiam, in 7. cap. Item prima pars in duo dividitur. Quia primo comminatur civitatibus, et terre decem tribuum, et duarum, et in hoc capite. Secundo, habitatoribus in sequenti capite, et in tertio. In hoc ergo cap. 10. predicit Dominum in proximo venturum ad puniendum peccata Samarie. Secundo, plangit Propheta decem, et duas tribus, ibi :
[Super hoc plangam]
Tertio subdit causam planctus, ibi :
[Quia descendit]
Dicit ergo.
marg.|
{f}
Audite]
diligenter. {l}
Quia ecce Dominus egredietur]
Glossa coactus peccatis vestris. {m}
De loco suo]
de misericordia ad vindictam. Contra. Omnia opera Domini misericordia, et veritas. Responsio. Misericordia liberante non relaxante. Vel, egredietur, opinione patientium, Is. 26.d. Ecce Dominus egredietur de loco suo. Locus cuiusque est ubi se plus exercet, Dominus autem tota die miseretur, et commodat.
marg.|
{n}
Et descendet]
de celo, de loco misericordie.
marg.|
{o}
Et calcabit super excelsa terre]
Samarie. Ad litteram, terram illam calcari faciet ab hostibus.
Numérotation du verset
Mi. 1:4
marg.|
{5.
195ra} Δ
{a}
Et consumentur montes subtus eum]
etc. Ad litteram sicut factum est in monte Sinai quando fumabat. Ex. 19.c. Vel per montes, et valles, potentes, et pauperes intelliguntur, qui omnes ab hostibus vastabuntur, non sustinentes eos, sicut nec cera ignem, et ita velociter sicut aque per prona montium decurrit. Et erit. {b}
In scelere Iacob omne istud]
id est propter scelus duarum tribuum.
marg.|
{c}
Et in peccatis domus Israel]
id est decem tribuum.
marg.|
Sed {d}
Quod scelus Iacob
Quasi unde habuerunt ortum peccata decem tribuum, et duarum : nonne a Samaria ubi initum fuit consilium de faciendis vitulis, qui positi sunt in Dan, et Bethel, et a Hierusalem, ubi idola excelsorum fabricata fuerunt ?
marg.|
{e}
Et ponam Samariam]
Hieronymus Secundum ordinem peccatorum fit ordo penarum. Samaria primum peccavit, et fabricata est idola, et prima destruetur venientibus Assyriis.
marg.|
{f}
Quasi acervum]
etc. quasi dicat, tota redigetur in cumulos, et extrahentur lapides ne possit de facili reedificari, et detrahentur in vallem. Hoc dicit, quia Samaria sita erat in monte, et non solum parietes, sed etiam fundamenta evellentur. Quasi acervum Septuaginta.
[Ponam Samariam in pomorum custodiam in agro, et in plantationem vinee]
: {g}
Et omnia sculptilia eius concidentur]
in quibus sperabat. {h}
Et omnes mercedes eius]
id est opes quas amabat. {i}
Quia de mercedibus]
etc. quasi dicat ipsi putabant, quod propter culturam idolorum, ita abundarent divitiis, et ideo auferentur ab eis, et ad aliam meretricem, id est aliam civitatem idololatram, id est Niniven deferentur. {k}
Et usque ad mercedem]
etc. id est pro mercede, quia laborabit destruendo te, tuis opibus eam remunerabo.
Numérotation du verset
Mi. 1:8
prol.|
{l}
Super hoc plangam, et ululabo]
Primo plangit propheta Samariam, deinde Hierusalem. Septuaginta
[Planget, et ululabit]
{m}
Vadam spoliatus, et nudus]
decem tribubus nudatus.
marg.|
{n}
Faciam planctum velut]
etc. Dicit Hieronymus quod draco victus ab elephanto mirabiliter sibilat. Struthio autem ova sua in arena dimittit, et conculcantur a bestiis, et perdit ea, sed non plangit. Unde exemplum de dracone ponitur propter modum planctus, de struthione propter causam, quia sicut ova illa calcantur a bestiis, ita filii Israel calcabuntur ab Assyriis
[Quasi struthionum]
Septuaginta
[Quasi filie Syrenarum]
Et hoc faciam.
Numérotation du verset
Mi. 1:8
mystice
mystice
marg.|
Mystice {l}
Super hoc plangam]
etc. Nota quod. Hieronymus in originali fere ubique in litterali expositione editionem suam prosequitur. In mystica autem magis sequitur litteram. Septuaginta, unde fit ut nonnunquam glosse nostre, aut in parte ab originali discrepent, aut textui nostro non videantur penitus concordare. Unde dicit hic. Planget Samaria, id est Heretici conversi plangent, quod tamdiu fuerunt sub dracone, et lugebunt quasi filie Syrenarum. In quo notatur quod planctus penitentium supernis civibus intantum videtur dulcissimus. Ct. 2.d. Sonet vox tua in auribus meis, etc. Et non tantum propter se plangent, sed etiam quia plagas erroris sui usque ad portas Hierusalem, id est usque ad aures fidelium transmiserunt. Eos vero, qui sunt in Geth, id est in torculari Sodomorum, Hereticos monet, ut non magnificentur per superbiam, secundum Septuaginta, nec edificent doctrinam per quam sint in derisum. Sed quia sunt in domo pulveris Hereticorum, id est ruinosis pulvere penitentie se conspergant, et a vitiis transeant ad virtutes, quia Ecclesia, que non est egressa terminos Scripturarum plangit eos, que stat in fide firma, et pro peccatis aliorum repletur amaritudinibus, quia videt quod malum infidelitatis usque ad portas fidelium descendit. Et per eos qui sunt in Lachis, id est instabiles omni vento doctrine moventur, intrat impietas in Ecclesiam. Et ideo dat Deus emissarios, id est demones, ut eis dominentur, qui alios decipiunt. Θ Et super vos Maresa, et Odollam, id est o vos Heretici heredem adducet Dominus fideles, scil. qui possideant domos vestras. Unde Septuaginta
[Hereditas usque ad Odollam veniet]
{k}
Decalvare]
etc. Hoc exponitur de Iudeis quibus dicetur. O Iudea que quondam floruisti, sed non clamas, crucifige, depone comam glorie tue quia non habes Prophetas nec presidia Angelorum, nec leges. Hieronymus in originali exponit hoc de Adam sic. O anima humana, que prius in Paradiso deliciis arborum fruebaris, et nunc in locum captivitatis venisti, assume habitum penitentis, et que prius quasi aquila volabas in excelsis, plange prolem tuam, quia ex te ducta est captiva.
Numérotation du verset
Mi. 1:9
prol.|
{o}
Quia desperata est plaga eius]
etc. quasi culpa Samarie est incorrigibilis, et pena irrevocabilis. Et hec culpa, et pena venit usque ad Iudam, et usque ad Hierusalem, quia usque illuc venit Sennacherib. Is. 36. Vel secundum Hieronymum venit usque ad Iudam similis plaga, quia sicut Samaria subversa est ab Assyriis, ita Hierusalem a Chaldeis.
marg.|
{p}
Tetigit portam]
etc. quia Sennacherib obsedit quidem Hierusalem, sed non intravit. Is. 37.
Numérotation du verset
Mi. 1:10
marg.|
{p}
In Geth]
quasi dicat dissimulate dolorem, non videantur lacryme, non audiantur singultus, ne adversarii gratulentur (in Geth) Geth ponitur hic pro omnibus urbibus vicinis.
marg.|
{r}
Nolite annuntiare]
hunc fletum. Simile 2Rg.1.d. Nolite nunciare in Geth, etc.
marg.|
{s}
In domo pulveris]
etc. quasi non exeatis extra, sed plorate in domibus vestris, que cito redigentur in pulverem. Vel domum pulveris dicit Samariam, quia habuit terram superioribus muri partibus coequatam. Unde 3Rg. 20.b. Pulvis Samarie non sufficiet his, qui mecum sunt, dicit Benedab.
Numérotation du verset
Mi. 1:11
marg.|
{t}
Et]
sic cum silentio, et occulte
[transite]
in captivitatem sponte.
marg.|
{u}
Vobis]
id est ad utilitatem vestram, vel ita quod vos soli sciatis. O vos.
marg.|
{x}
Habitatio pulchra]
id est habitatores Saphir, id est Samarie, et que in pulcherrimo loco sita est, que olim fuit pulchra, et abundans secundum Septuaginta. Sed modo.
marg.|
{5.
195rb} {y}
Confusa ignominia]
id est captivitate ignominiosa. Sed licet ita moneam tamen.
marg.|
{z}
Non est egressa]
sponte in captivitatem, sicut transmigratio Iude. {a}
Que habitat in exitu]
scilicet, ipsa Samaria, que est in exitu, id est in foribus captivitatis instantes. Vel
[exitu]
id est que statim, ut exibit terram suam, hostilem, terram ingredietur. Vel
[Non est egressa]
sui reputatione. Vel
[Non est egressa]
a pristina idololatria.
marg.|
{b}
Planctum]
etc. Hic egit de duabus tribubus. Ordina sic.
marg.|
{c}
Domus]
id est familia, vel regnum.
marg.|
{d}
Vicina]
id est Hierusalem, que vicina est vobis.
marg.|
{e}
Accipiet planctum ex vobis]
id est post vos, vel ex imitatione iniquitatis vestre planget. In Originali est [
domus Asel]
id est vicina. Septuaginta sic
[Plangite domum que est iuxta eam]
marg.|
{f}
Que]
domus.
marg.|
{g}
Stetit sibimet]
id est stabilis sibi videbatur. Vel {f}
Que stetit]
in Dei cultu ; et in prosperitate aliquandiu.
marg.|
{h}
Sibimet]
id est ad utilitatem suam. Sed tunc planget.
Numérotation du verset
Mi. 1:12
marg.|
{i}
Quia infirmata est]
id est infirmabitur.
marg.|
{k}
In bono]
id est ad faciendum bonum, id est derelinquet cultum Dei.
marg.|
{l}
Que habitat in Marath]
id est in amaritudinibus idololatrie, et peccatorum. Unde Symmachus habet [
Infirmata est habitatio ad amaritudinem provocans]
Et vere plangit.
marg.|
{m}
Quia descendit malum]
afflictionis (a Domino.)
marg.|
{n}
In portam Hierusalem]
quia usque ad portam Hierusalem venit Rapsaces, et Senacherib, sed eam non introivit. Is. 37. Sed alias civitates Iudee cepit, inter quas fuit una Lachis, de qua sequitur.
Numérotation du verset
Mi. 1:13
marg.|
{o}
Tumultus quadrige]
id est quadrigarum Assyriorum descendit.
marg.|
{p}
Habitanti]
id est super habitantes.
marg.|
{q}
Lachis]
que est urbs inter Samariam, et Hierusalem, a qua venit idololatria in Hierusalem quam a Samaria acceperat : Et hoc est quod dicitur, ideo captivabitur Lachis, quia ipsa.
marg.|
{5.
195va} Δ
{a}
Principium peccati est filie Sion]
id est idololatrie Hierusalem. {b}
Quia in te inventa sunt]
o tu Lachis. {c}
Scelera Israel]
idololatria decem tribuum.
Numérotation du verset
Mi. 1:14
marg.|
{d}
Propterea]
etc. Hic comminatur Geth urbi Palestine que corrupit reges Israel exemplo, vel exhortatione, et ad idololatriam traxit. Et sic habes, quod a Geth venit idololatria in Israel, ab Israel in Lachis, a Lachis, in Hierusalem, et ideo omnibus comminatur.
[Propterea]
propter causam que sequitur.
marg.|
{e}
Dabit emissarios]
id est cursores, et destructores, vel latrunculos.
marg.|
{f}
Super hereditatem Geth]
vel terram possessam a
Geth
.
marg.|
Geth
dico. {g}
Domus mendacii]
genitivi casus, id est que fuit domus mendacii. Vel
[Domos mendacii]
id est super hereditatem. Hereditatem dico domos mendacii, que fuerunt
[in deceptionem regibus Israel]
Numérotation du verset
Mi. 1:15
marg.|
{h}
Adhuc heredem]
etc. Hic comminatur aliis civitatibus Iude, scilicet Marese, et Odolle [
Heredem]
alienum, Assyrium, scilicet, qui te iure hereditario occupet. {i}
Usque ad Odollam veniet gloria Israel]
per contrarium id est ignominiosa captivitas Israelis. Symmachus habet.
[Usque ad Odollam veniet gloria Israel]
genitivi casus, vel dativi, id est que gloriosa est in urbibus Israel.
Numérotation du verset
Mi. 1:16
marg.|
{k}
Decalvare]
etc. Exposita captivitate monet decem tribus et duas, ut deponant comam glorie pristine et plangant. Et legitur hoc tam de captivitate Assyriorum, vel Babyloniorum quam de captivitate Romanorum.
marg.|
{k}
Decalvare et tondere]
id est depila capillos et tonde.
marg.|
{l}
Dilata calvitium tuum]
id est omnino depilare.
marg.|
{m}
Sicut aquila]
certo tempore cum renovatur omnino implumis remanet, in signum quod filii deliciarum tuarum, id est quos delicate nutrivisti omnino captivabuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mi. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=45&chapitre=45_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mi. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=45&chapitre=45_1)
Notes :