Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Mi. 4,1 

Et in novissimo dierum erit mons domus Domini preparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi
Numérotation du verset Mi. 4,2 

et properabunt gentes multe et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem.
Numérotation du verset Mi. 4,3 

Et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones. Non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare.
Numérotation du verset Mi. 4,4 

Et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est.
Numérotation du verset Mi. 4,5 

Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui. Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in eternum et ultra.
Numérotation du verset Mi. 4,6 

In die illa dicit Dominus : Congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam afflixeram.
Numérotation du verset Mi. 4,7 

Et ponam claudicantem in reliquias et eam que laboraverat in gentem robustam. Et regnabit Dominus super eas1 in monte Sion ex hoc nunc et usque in eternum.
1 eas] eos Weber
Numérotation du verset Mi. 4,8 

Et tu, turris Gregis nebulosa filie Sion, usque ad te veniet et veniet potestas prima et2 regnum filie Hierusalem.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Mi. 4,9 

Nunc quare merore contraheris ? Numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia comprehendet3 te dolor sicut parturientem.
3 comprehendet] – dit Weber
Numérotation du verset Mi. 4,10 

Dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem. Ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Numérotation du verset Mi. 4,11 

Et nunc congregate sunt super te gentes multe que dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster.
Numérotation du verset Mi. 4,12 

Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi fenum aree.
Numérotation du verset Mi. 4,13 

Surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ereas. Et comminues populos multos et interficies4 Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universe terre.
4 interficies] – ciam Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Mi. 4,1 
marg.| Et erit in novissimo dierum] etc. Secunda pars prophetie ubi consolatur Iudeos. Et primo in hoc capitulo agitur de Adventu Christi, et de bonis per eum datis. Secundo, arguuntur, quod ingrati ad tot promissiones meruerunt captivari de Babylonis, ibi   [Nunc quare merore] Tertio, liberatio eius promittitur, ibi   [Dole et satage] etc. Dicit ergo.
marg.| {l} Et erit] etc. Nota : quidam volunt hoc exponere de reditu a captivitate Babylonica. Sed contradicit eis primum verbum, quia dicitur   [Et erit in novissimo dierum] Illa autem liberatio statim post Septuaginta annos secuta est. Iudei ad suorum mille annorum felicitatem referunt hoc. Nos autem secundum Hieronymum dicimus, quod pro monte templi cuius destructio prehabita est, qui Christus est promittitur   [In novissimo dierum] hora undecima, tempore gratie.
marg.| {m} Preparatus] Septuaginta [  manifestus mons domus Domini] id est Christus, super quem fundata est Ecclesia.
marg.| {n} In vertice montium] super omnes sanctos gratiarum plenitudine,
marg.| {o} Et sublimis] ut in nomine Iesu omne genu flectatur. Phil. 2.b.
marg.| {p} Super colles] id est viros iustos. {q}   Et fluent ad eum] cito, abunde, humiliter more fluviorum, vel more metallorum a gelicidio infidelitatis liquefacte. Nota quod ponuntur hic tria bona que secuta sunt adventum Christi. Primum vocatio Iudeorum, secundum vocatio gentium, tertium congregatio utriusque in ovile unum, ibi   [In die illa dicit Dominus,
marg.| {r} Populi] Iudei.
marg.| {s} Et properabunt] quia cito crediderunt. {t}   Gentes multe] de omni natione. {u}   Et dicent] Hieronymus, ad vexillum {5. 197ra} se patibuli mutuo provocantes. {a}   Venite] per fidem.
marg.| {b} Ascendamus ad montem Domini] per spem.
marg.| {c} Et ad domum] Ecclesiam. {d}   Dei Iacob] populi Christiani. {e}   Et docebit nos] Glossa Per Angelos Ecclesie presidentes, vel per Scripturas. {f}   De viis] de preceptis   [suis]
marg.| {g} Et ibimus in semitis eius] id est in consiliis, more boni famuli, cui cum dicitur, Vade : ipse currit.
marg.| {h} Quia de Sion] ubi effusus est spiritus, Act. 2.a. ad litteram.
marg.| {i} Egredietur] ad gentes. {k}   Lex] spiritualis intelligentia legis.
marg.| {l} Et verbum Domini de Hierusalem] sermo predicationis, quia de Hierusalem egressi Apostoli predicaverunt ubique.
marg.| {m} Et iudicabit] mons ille qui est filius Dei.
marg.| {n} Inter populos multos] Iudeos aliquos reprobans, aliquos eligens. {o}   Et corripiet] id est corripiendo convertet.
marg.| {p} Gentes fortes] que sunt   [usque in longinquum] id est usque ad fines terre, vel usque in eternum. {q}   Et concident] id est gentes in eius adventu [  Gladios suos] quasi dicat non indigebunt bellicis instrumentis. Opponunt Iudei quod numquam hec evenerint, ergo Christus nondum venit. Responsio. Loquitur de conversis qui supponebant colla gladio. Dicit etiam Hieronymus quod antequam puer nasceretur totus orbis plenus erat sanguine, postea vero singulare imperium Roma sortita est, et si aliqua fuerunt postea prelia, non tamen tam gravia, sicut prius. Spiritualiter autem Philosophi conversi ad fidem conciderunt gladio, id est subtiles scientias in vomeres, id est in simplicem Dei doctrinam.
marg.| {r} Et sedebit vir] etc. securus, vel in campis, vel viculis, quia ad pacem sequitur securitas. Unde tempore illo edificaverunt Romani templum paci propter universalem pacem. Spiritualiter sedit vir subtus vineam Christum, qui est vitis vera, et subter ficum Spiritum sanctum, cuius fructus super mel dulcis.
marg.| {s} Quia os Domini] etc. Hec evenient, quia Filius qui est os Patris hec locutus est, et verbo, et facto, cuius sermo veritas cuius dixisse fecisse est.
marg.| {t} Quia omnes populi ambulabunt] etc. id est multi ex omnibus ibunt post idola, nos autem credentes sequemur Dominum. {u}   In eternum, et ultra] id est in presenti seculo, et in futuro.
marg.| {x} In die illa] tempore gratie   [dicit Dominus]
marg.| {y} Congregabo] in unius fidei ovile.
marg.| {z} Claudicantem] id est gentes, de quibus Ps. 19. Claudicaverunt a semitis suis. Vel decem tribus 3Rg. 18.d. usquequo claudicatis. {a}   Et eam quam eieceram] id est libellum repudii dederam   [colligam] Ier. 3.c. {b}   Et quam afflixeram] variis captivitatibus, vel diabolo tradideram gentem.
marg.| {c} Et ponam claudicantem] Iudeam. {d}   In reliquias] ut non tota, sed tantum reliquie salve fiant. {e}   Et eam que laboraverat] sub iugo legis, et peccati. {f}   In gentem robustam] ut nec mors, nec vitia separet eam a caritate Dei.
marg.| {g} Et regnabit Dominus super eos] Glossa Gentes, et reliquias claudicantes. {h}   In monte Sion] id est in Ecclesia.
marg.| {i} Ex hoc nunc, et usque in eternum] id est a presenti seculo usque in futurum. {k}   Et tu turris] etc. Predixit tempus adventus, hic predicitur locus. Hec autem turris dicitur locus iuxta Bethleem ubi Angeli apparuerunt pastoribus, Lc. cap. 2.b. Ubi etiam Iacob dicitur pavisse greges, ubi Rachel mortua est. Et ad hanc venit Christus nascendo, quia {5. 197rb} in Bethleem natus est. Vel dicitur turris hec quedam turris in Hierusalem iuxta templum quam edificavit Ioathan. 4Rg.15.g. Que dicebatur Ophel, id est nebulosa, eo quod caput eius nubes tangeret, ut dicitur in Glossa 4Rg.14. Vel propter multitudinem animalium immolandorum que ibi custodiebantur, ob quam causam etiam turris gregis dicitur. Dicitur etiam nebulosa propter spissitudinem murorum circumeuntium, vel propter fumum de valle ascendentem. Et ita per turrim intelligitur templum ad quod venit Christus, quando oblatus est ibi, Lc. 2. et quando ibi predicavit.
marg.| Dicitur ergo secundum Hieronymum O [ Tu turris] quondam   [gregis] id est populi Dei, scilicet Iudaici populi. Que es :
marg.| {l} Filie Sion] id est in Sion locata. Vel ut Symmachus vult :   [Que es ipsa filia Sion] Unde et Septuaginta habent similiter :   [Filia Sion]
marg.| {m} Ad te veniet] in Nativitate, in oblatione, in predicatione, in Passione.
marg.| {n} Potestas prima]  : Ille qui dicit : Ego sum Alpha, et Omega. Respectu cuius secunda potestas fuerunt Apostoli. Vel   [Prima] id est maxima. Per hoc autem quod dicitur bis   [veniet] intelligitur duplex eius adventus, sed secundus erit cum potestate, et maiestate Quoniam etiam per potestatem primam intelligunt Nabuchodonosor, cuius adventus ad Hierusalem hic predicitur. Hieronymus etiam dicit in originali. Videtur mihi hoc quidam sensisse de captivitate Babylonica, quod populus inde egrediens venerit Hierusalem.
marg.| {o} Regnum filie Hierusalem] Ad te inquam veniet Christus que es sedes regni, vel ipse per quem prius regnasti. Et cum tot bona promittat tibi Deus : {p}   Nunc quare merore contraheris] etc. Vel secundum Septuaginta :   [Quare cognovisti mala] experimento, scilicet ita ut nec regis, nec consiliarii merearis habere auxilium.
marg.| {q} Quia comprehendit te dolor, sicut parturientem] scilicet vehementissimus dolor captivitatis tuo vitio te comprehendit. Vel sic. {p}   Quare merore contraheris ?] Et respondet   [quia consiliarius tuus periit] tibi Christus, scilicet quoniam comprehenderunt te dolores quasi parturientem.
marg.| {r} Dole] Hic consulit Propheta, ut patienter sustineat penam pro peccato quam meruit, et sic redimi mereatur.
marg.| {s} Et satage filia Sion] Septuaginta.   [Viriliter age]
marg.| {t} Quasi parturiens] que spe prolis, doloris tempore patienter agit.
marg.| {u} Quia nunc] in proximo. {x}   Egredieris] captiva.
marg.| {y} De civitate] Hierusalem. {z}   Et habitabis in regione] etc. Septuaginta :   [in campo] ubi deerunt alimenta, et indumenta. {a}   Ibi redimet te Dominus] Glossa Per manum Zorobabel. Et est iterum consolatio, tamen.
marg.| {b} Nunc] interim congregate sunt super te dum captiva teneris. {c}   Gentes multe] insultantes tibi quasi adultere.
marg.| {d} Que dicunt] lapidetur Hierusalem. Adultera enim lapidabatur in lege. Dt. 22.
marg.| {e} Et aspiciat in Sion oculus noster] Glossa delectetur videns penam illius. Septuaginta.   [Insultemus] et gaudeamus, et despiciant super Sion oculi nostri. {f}   Ipsi autem] hostes.
marg.| {g} Non cognoverunt cogitationes Domini] etc. hoc scilicet quod sequitur.
marg.| {h} Quia congregavit] Dominus   [eos] eas   [quasi fenum aree] adversum te ut conteras eas quasi manipulos. {5. 197va} Fenum enim hic large accipitur pro messe, et palea. Ergo, {a}   Surge] a captivitate. {b}   Et tritura filia Sion] etc. Metaphorice loquitur, id est contere populos cornibus ferreis, id est fortitudine invincibili. Et ungulis ereis, id est virtute incorruptibili, quam tibi dabo. Es enim rubiginem non contrahit. Quidam referunt hoc ad tempus Machabeorum. Iudei ad tempus sui Christi venturi, quando omnes nationes sibi servituras dicunt. Nos autem cum Hieronymus dicimus, gentes quidem multas demonum congregatas adversus Sion militantem in terris, sed erunt quasi manipuli aree, ut quicquid asperum, et spinosum habebant, et asperum vacuumque, et leve cornibus suis ventilent, et purum remanens in frumentum in Domini donaria offeratur. Multa nimirum emolumenta viris sanctis in tentationibus eveniunt iure belli.
marg.| Unde hic ubi nos habemus [ Rapinas eorum] etc. Septuaginta habent   [vovebis Domino multitudinem eorum] etc. Theodotionis   [munera] Symmach.   [lucrum] Quinta Editio   [Emolumentum] Hoc autem maxime erit, ut dicit Hieronymus quando plenitudo gentium intraverit, tunc enim consecrabitur Domino quicquid ante demones possederant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mi. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=45&chapitre=45_4)

Notes :