Capitulum 7
Numérotation du verset
Mi. 7,1
Ve mihi quia factus sum
sicut qui colligit in autumno racemos vindemie.
Non est botrus ad comedendum, precoquas ficus desideravit anima mea.
Numérotation du verset
Mi. 7,2
Periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur. Vir fratrem suum venatur ad mortem.
Numérotation du verset
Mi. 7,3
Malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat et iudex in reddendo est. Et magnus locutus est desiderium anime sue et conturbaverunt eam.
Numérotation du verset
Mi. 7,4
Qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Dies speculationis tue visitatio tua venit. Nunc erit vastitas eorum.
Numérotation du verset
Mi. 7,5
Nolite credere amico et nolite confidere in duce. Ab ea que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
Numérotation du verset
Mi. 7,6
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis domestici eius.
Numérotation du verset
Mi. 7,7
Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum. Audiet me Deus meus.
Numérotation du verset
Mi. 7,8
Ne leteris inimica mea super me quia cecidi. Consurgam. Cum sedero in tenebris Dominus lux mea est.
Numérotation du verset
Mi. 7,9
Iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciet1 iudicium meum. Et deducet2 me in lucem. Videbo in iustitiam eius.
1 faciet] –ciat
Weber
|
2 Et deducet] Educet
Weber
|
Numérotation du verset
Mi. 7,10
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione que dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt3 eam. Nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
3 videbunt] + in
Weber
Numérotation du verset
Mi. 7,11
Dies ut edificentur macerie tue, in die illa longe fiet lex.
Numérotation du verset
Mi. 7,12
In die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte.
Numérotation du verset
Mi. 7,13
Et terra erit4 in desolatione5 propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum.
4 t. e.]
inv. Weber
|
5 desolatione] –nem
Weber
|
Numérotation du verset
Mi. 7,14
Pasce
populum tuum in virga tua,
gregem hereditatis tue
habitantes
solos
in saltu.
In medio Carmeli
pascentur
Basan et Galaad
iuxta dies antiquos
Numérotation du verset
Mi. 7,15
secundum dies egressionis tue
de terra Egypti.
Ostendam
ei
mirabilia.
Numérotation du verset
Mi. 7,16
Videbunt
gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus
super os ;
aures eorum
surde erunt.
Numérotation du verset
Mi. 7,17
Lingent pulverem sicut serpentes6. Velut reptilia terre perturbabuntur7 de edibus suis. Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te.
6 serpentes] serpens
Weber
|
7 perturbabuntur] proturbabuntur
Weber
|
Numérotation du verset
Mi. 7,18
Quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tue ? Non immittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est.
Numérotation du verset
Mi. 7,19
Revertetur et miserebitur nostri.
Deponet iniquitates nostras
et proiciet in profundum maris
omnia peccata nostra.
Numérotation du verset
Mi. 7,20
Dabis
veritatem Iacob,
misericordiam Abraham que iurasti patribus nostris a diebus antiquis8.
8 antiquis] + Explicit Micha propheta
Weber
Capitulum 7
Numérotation du verset
Mi. 7,1
marg.|
Ve mihi]
etc. Quia vocavit Propheta supra filios Israel ad iudicium eo quod nec comminationibus terrentur, nec promissionibus allicerentur, hic plangit eorum duritiam, eo quod omnes malitie dediti essent, et ideo inevitabiliter captivandi. Secundo, ponit verba populi in captivitate positi penitentis, ibi :
[Ne leteris inimica mea]
etc. Tertio, verba Domini bona penitenti populo promittentis ibi : Dies ut edificentur, etc. Quarto, ponuntur verba ipsius Prophete Deum super hoc collaudantis, ibi :
[Quis Deus similis tui]
etc. Dicit {k}
Ve mihi]
dolor est mihi. Nota primo conqueritur, quod omnes ita sint perversi, quod nemo sit in eis qui ire Dei resistat, sed omnimodis veniet captivitas, et ideo monet eos, ut in homine fiduciam non habeant, nec in ducibus, nec in Pseudo prophetis, nec in amicis.
marg.|
{l}
Quia factus sum]
quasi dicat diabolus omnes parvos, et magnos vindemiavit : quod ego sum. {m}
Sicut qui colligit in Autumno]
quando iam tota vindemia est collecta.
marg.|
{n}
Racemos vindemie]
Septuaginta : Sicut qui colligunt stipulas in messe.
marg.|
{o}
Non est botrus ad comedendum]
Prosequitur metaphoram. Non est aliquis bonus.
marg.|
{p}
Precoquas ficus desideravit anima mea]
immaturas saltem, ficus, id est grossos ficorum volui in cibum sumere, expressa famis magnitudine, panem non inveniens, quisquilias, et furfures requisivi.
marg.|
{q}
Periit sanctus de terra]
Modo se exponit de terra, maxime de Iudea.
marg.|
{r}
Et rectus in hominibus non est]
Deum diligens. Ct. 1. Recti diligunt te.
marg.|
{s}
Omnes in sanguine insidiantur]
peccatis generaliter, et homicidiis student.
marg.|
{t}
Vir fratrem suum venatur ad mortem]
Glossa. Pre avaritia, et libidine germanitas ignoratur. {u}
Malum manuum suarum dicunt bonum]
quasi non tantum peccant, sed, et peccata defendunt.
{5.
199va} Δ Is. 5.a. Ve qui dicitis malum bonum, etc.
marg.|
{a}
Princeps postulat]
id est allegat quasi advocatus.
marg.|
{b}
Et]
nihilominus
[iudex in reddendo est]
in eadem causa.
marg.|
Vel {a}
Princeps postulat]
id est per actionem munera extorquet.
marg.|
{b}
Et iudex in reddendo est]
id est taxat ipsemet quantum accipere velit. Vel
[iudex in reddendo est]
id est iudicat pro alio reddendo vicem, sicut alius fecit ei.
marg.|
{c}
Et magnus]
quicumque dives, potens, in Lege peritus.
marg.|
{d}
Locutus est desiderium anime sue]
non secundum legis, vel Dei voluntatem.
marg.|
{e}
Qui optimus in eis est]
id est minus malus.
marg.|
{f}
Quasi paliurus]
pungens, retinens, vulnerans, impatiens.
marg.|
{g}
Et qui rectus quasi spina de sepe]
acuta, dura, vel curva viam obstruens, invicem se complectens. Et quia tales sunt, ideo.
marg.|
{h}
Dies speculationis tue]
id est quam olim expectaveras, et timueras.
marg.|
{i}
Visitatio tua venit]
quia reddetur secundum merita tua.
marg.|
{k}
Nunc erit]
sine dilatione.
marg.|
{l}
Vastitas eorum]
talia perpetrantium. Septuaginta, Ve, ve, ultiones tue venerunt [
tunc erunt fletus eorum]
Cum ergo ita futurum sit.
marg.|
{m}
Nolite]
tu Hierusalem, et tu Samaria.
marg.|
{n}
Credere amico]
vocibus Pseudoprophetarum, qui se fingunt adulando amicos.
marg.|
{o}
Et nolite confidere in duce]
in fortitudine regis, et principum.
marg.|
{p}
Ab ea]
uxore.
marg.|
{q}
Que in sinu tuo custodi claustra oris tui]
ne tibi eveniat, ut Sampsoni. Idc. 16.e.
marg.|
{r}
Quia filius contumeliam facit patri]
sicut Absalon fecit David 2Rg.16.d.
marg.|
{s}
Et filia consurgit adversus matrem suam]
Hieronymum. Tot sunt huius rei exempla quotidiana, ut ea magis lugere oporteat, quam in Scripturis querere.
marg.|
{t}
Nurus adversus socrum suam]
Hieronymus, ut uxor Esau contra Rebeccam Gn. 27.g. Unde ait. Tedet me vite mee propter filias Heth. Hieronymus Propemodum naturale est, ut omnis nurus socrum, et socrus oderit nurum.
marg.|
{u}
Et inimici]
etc. Hieronymus Hic exempla non querimus, quia plura sunt quam testimoniis indigeamus. Cum ergo hec ita se habeant.
marg.|
{x}
Ego autem]
dicit Propheta in persona sua, et aliorum bonorum. {y}
Ad Dominum]
non ad idola, non ad duces, non ad Pseudo prophetam.
marg.|
{z}
Aspiciam]
spei anchoram ibi figens.
marg.|
{a}
Expectabo Deum]
Gn. 49.c. Salutare tuum expectabo Domine
[Salvatorem meum]
vel Iesum meum.
Numérotation du verset
Mi. 7,mystice
marg.|
Mystice {k}
Ve mihi]
etc. Hieronymum. Plangit sermo Propheticus, sive Apostolicus generaliter genus humanum, quod frustra sementem iecerit doctrinarum, et pro segetibus, et botris vix vacuas stipulas parvosque racemos invenit. Et sic cetera prosequere usque in finem cap. Vel plangit Salvator noster Ecclesiam sicut olim videns civitatem, flevit super eam, quod quasi in vacuum laboraverit, ut dicitur. Is. 49.a. Quia toto orbe vix suo sanguine digna opera reperit, quia et modo, et in tempore Antichristi magis quicquid pulchrum est in mundo, metunt demones, et vindemiant, ipse vero pauperes aliquos quasi stipulam colligit, Unde secundum Septuaginta dicit : Ve mihi anima mea, sicut in Evangelio : Tristis est anima mea usque ad mortem. Quare ? Quia secundum Septuaginta : Perit revertens de terra, et qui corrigat se vel alios, supple, in hominibus non est, sed, omnes sanguine, et magnis sceleribus polluuntur. Et ideo dicit Dominus secundum Septuaginta : Auferam bona eorum quasi tinea comedens, et ambulans super regulam in die speculationis sue. Hieronymus. Auferam temporalia eorum, et quasi tinea ingrediar conscientias eorum comedens quodcumque perversum est, et ipsos super regulam veritatis faciens ambulare in die qua electi de Ecclesia ascendunt ad speculam doctrinarum, et de celestibus disputabunt : Impiis autem
marg.|
Θ erir ve eternum. Et nunc, id est cito erit fletus eorum qui ante riserunt, et ideo vos amici mei nolite confidere in amicis, quia vana salus hominis, et aliud in labiis, aliud in corde versatur. Nec in ducibus, nec in presbytero, in Episcopo, nec in qualibet hominum dignitate, ipsos tamen honorate, et subiecti estote. Nec in uxore Ad Litteram, vel in carne que emollit spiritum, effeminat. Sed et a filiis, et domesticis caveatis, quia homo filius Dei creatione, atque adoptione contumeliam facit patri, quia sermonem eius mandatumque contempsit, et illi qui computantur esse domestici domus eius, que est Ecclesia, sepe sunt hostes eius, sicut Salvator testatur. Mt. 10.d. vel Lc. 12.g. ubi hec pene eadem verba ponuntur.
marg.|
{b}
Ne leteris]
Hec sunt verba populi duarum tribuum captivati contra Babylonios ceterasque gentes sibi insultantes.
[Ne leteris]
etc. Septuaginta
[Ne insultes mihi]
marg.|
{c}
Inimica mea]
tu Babylon, et cetere gentes. {d}
Quia
{5.
199vb}
cecidit]
in captivitatem propter peccatum meum. {e}
Consurgam]
a captivitate Domino miserante. {f}
Cum sedero]
Septuaginta annis. {g}
In tenebris]
captivitatis. {h}
Dominus lux mea est]
reducet me ad pristinam prosperitatis lucem.
marg.|
{i}
Iram Domini portabo]
quam scio me meruisse.
marg.|
{k}
Donec causam meam iudicet]
id est donec iudicet me de gentibus, que inique me opprimunt.
marg.|
{l}
Educet me in lucem]
gaudii post merorem.
marg.|
{m}
Videbo iustitiam eius]
vindictam de Babylone.
marg.|
{n}
Et aspiciet me inimica mea]
Babylon.
marg.|
{o}
Et operietur confusione]
quando ipsa destruetur, et ego per Cyrum honorata revertar.
marg.|
{p}
Que dicit ad me]
nunc insultando, non tam mihi quam Domino.
marg.|
{q}
Ubi est Dominus Deus tuus ?]
quasi : quare non liberat te.
marg.|
{r}
Oculi mei viderunt eam]
inimicam, vel confusionem. Et hoc cito, quia.
marg.|
{s}
Nunc erit in conculcatione]
etc. id est veniente Dario conculcabitur.
marg.|
{t}
Dies ut edificentur]
etc. Clemens Dominus populo penitenti respondere non tardat, dicens : O Hierusalem, venerunt dies ut reedificeris Et tunc.
marg.|
{u}
Longe fiet]
a te.
marg.|
{x}
Lex]
exactio, iugum, et servitus Chaldeorum. Et tunc.
marg.|
{z}
Ad te]
o Hierusalem. {y}
Veniet]
populus tuus liberatus.
marg.|
{a}
Assur]
ablativi casus, id est ab Assur.
marg.|
{b}
Et usque ad civitates]
alias in Iudea inhabitandas usque ad Iordanem.
marg.|
{c}
Et]
usque (ad mare) mortuum.
marg.|
{d}
De mari]
rubro. {e}
Et ad mortem]
Sion veniet populus.
marg.|
{f}
De morte]
Medorum, et Persarum, ubi captivi fuerunt.
marg.|
{g}
Et terra]
Chaldeorum
[erit in desolationem]
Is. 14.c. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, etc.
marg.|
{h}
Et propter fructum]
etc. id est mala opera que parturit mens eorum perversa. Hieronymus Hoc Iudei sibi usque hodie pollicentur, ut edificata Hierusalem a Christo suo, lex et Prophete de manibus nostris tollantur, et eis tradantur.
marg.|
{5.
200ra} Δ
{a}
Pasce populum tuum]
etc. Hic loquitur Deus Pater ad Filium, vel Propheta orans, ut Dominus promissionem suam impleat
[pasce]
id est reduc ad pascua Iudee, {c}
In virga tua]
dirigens, corrigens, et defendens
[gregem hereditatis tue]
{e}
Habitantes]
id est qui prius habitaverunt.
marg.|
{f}
Solos in saltu]
solitudinis Chaldeorum, quasi soli, quia omni auxilio destituti.
marg.|
{g}
In medio Carmeli]
terram citra Iordanem.
marg.|
{i}
Et Galaad]
id est regionem ultra Iordanem quam prius habuerant, dabis eis sicut fecisti in exitu de Egypto.
marg.|
{k}
Videbunt gentes]
Sicut dictum est, Iudei hec omnia ad tempus sui Messie referunt. Non enim videtur hoc posse competenter referri ad reditum de Babylonia. Nec Hieronymus exponit istud ab illo loco
[pasce populum tuum]
etc. nisi de Christo, et Ecclesia.
Numérotation du verset
Mi. 7,mystice
marg.|
Mystice. {b}
Ne lateris]
etc. Hieronymus Verba sunt Hierusalem, id est anime penitentis contra carnem, et mundum, et tentantes Demones, Ne insulteris mihi, quia cecidi peccando, resurgam penitendo. Nam post tenebras meroris, et culpe, spero lucem gaudii, et iustitie. Verba Domini patienter portabo, donec discussis cause meritis per confessionem, et productis testibus bonorum operum, donec in morte, vel in iudicio faciat iudicium meum, vel certe donec peracta penitentia, liberet me a servitute tentatoris, et lucem interni gaudii mihi prestet, ut videam iustitiam eius Iesum Christum, qui factus est nobis sapientia, et iustitia, vel ut cognoscam quam iuste, et misericorditer mecum egerit. Tunc videbunt gloriam meam adversarii mei, et confundentur dicentes. Ve nobis. Non enim fuit tanta exultatio heri, et nudiustertius in ea. 1Rg.4.b. Oculi mei videbunt eos conculcatos, mihi subditos, in eternum damnatos.
marg.|
{t}
Dies ut edificentur]
Hic loquitur Dominus ad animam penitentem, pauperculam, tempestate convulsam, dicens. Edificabuntur in te muri virtutum, et auferetur a te iugum exactorum, et ad te veniet Assur, Beatus Deus rex tuus, et videbunt omnes fines terre tue salutare Dei. Hoc et de fine mundi exponit Hieronymus quia consurgent adverse fortitudines, que libidines generant in hominibus, et de mari usque ad mare, et de monte ad montem invicem bella suscitabunt, et cum Satanas contra Satanam divisus fuerit, Θ tunc omne regnum eius destruetur, et tunc fiet regnum Domino Iesu, ut in nomine eius omne genu flectatur, celestium, terrestrium, et infernorum.
marg.|
{a}
Pasce]
Hieronymus Loquitur Deus pater ad Filium, qui est pastor bonus, ut pascat populum quem redemit.
marg.|
{b}
Populum tuum]
ratione viventes.
marg.|
{d}
Gregem]
hereditatis tue simpliciores.
marg.|
{c}
In virga tua]
id est disciplina pastorali. Ideo autem Domino Iesu dicitur ut in virga pascat, quia ad carneum Israel loquitur, Apostolis autem qui sapientiam inter perfectos loquebantur excussa est virga de manibus, ut severitatem legis clementia Evangelii temperarent.
marg.|
{e}
Habitantes solos]
quasi ideo grex, et populus virga pariter indigens, quia aliquando habitaverunt.
marg.|
{f}
In saltu]
id est inter ligna infructuosa, inter gentiles, sive in quacumque mala societate soli, id est a bonorum, et fidelium consortio separati. Vel sic.
marg.|
{a}
Pasce]
eos sicut Eliam, et Ioannem vitam Heremiticam diligentes, et instar onagrorum multitudines contemnentes.
marg.|
{g}
In medio Carmeli pascentur]
grex, et populus tripliciter. In Carmelo, et in scientia circumcisionis vere que est fides nostra, et resecatio nocivorum. Deinde in.
marg.|
{h}
Basan]
id est in confusione que adducit gloriam. Postea in.
marg.|
{i}
Galaad]
ut per acervum bonorum operum ad virtutum excelsa transmigrantes sint mente, et contemplatione.
marg.|
{k}
Iuxta dies antiquos]
id est in diebus eternitatis huius seculi liberati, et cum Christo menti in celestibus habitantes. Et tunc.
marg.|
{m}
Ostendam ei]
hereditati.
marg.|
{n}
Mirabilia]
ut liberentur penitus ab omni tentatore.
marg.|
{l}
Secundum dies egressionis tue de terra Egypti]
id est sicut tu populus Israel liberatus es ab Egyptiis, qui omnes in mari rubro submersi sunt, ita ut nec unus remanserit. Vel sic. Dicit Deus Pater qui hic loquitur ad Filium
[Secundum dies egressionis tue de terra Egypti]
id est sicut tu fili a mortem ad vitam, et a mundo ascendisti ad celos, ita et ipsi a peccato ad vite novitatem, et a gratia ad gloriam mirabiliter transvolabunt. {o}
Videbunt]
tunc
[gentes]
Sanctorum persecutores.
marg.|
{p}
Et confundentur]
alie in bonum, alie in malum.
marg.|
{q}
Super]
id est in
[omni fortitudine sua]
qua prevaluerant contra populum Dei.
marg.|
{r}
Ponent manus super os]
id est mala opera auferent eis omnem libertatem, loquendo maxime in die iudicii, vel etiam in confessione, Prv. 10.b. Os impiorum operit iniquitatem.
marg.|
{s}
Aures eorum surde erunt]
quasi dicat, et muti erunt ad confitendum Deo, et surdi ad audiendum vocem Dei, quin potius.
marg.|
{t}
Lingent]
cum magna aviditate.
marg.|
{5.
200rb} {u}
Pulverem sicut serpentes]
terrena, sterilia, levia, et instabilia, sicut serpens, cui dictum est : Terram comedes, et Gn. 3.c. Ita isti tortuose incedentes, toto corpore terre herentes, venenum etiam in ore habentes toto tempore terram ligent. Sed in fine. {x}
Velut reptilia terre]
sicut mures quando comederunt totum caseum in muscipula. {y}
Turbabuntur]
coacti manere.
marg.|
{z}
De edibus suis]
id est de corporibus suis. {a}
Dominum Deum nostrum non desiderabunt]
: immo dicent montibus : Cadite super nos, etc.
marg.|
{b}
Et timebunt te]
in morte, vel in iudicio. Vel quidam eorum turbabuntur bona turbatione. Et timebunt serviliter primo, postea filialiter de pravis conscientiis exeuntes.
marg.|
{c}
Quis Deus similis tui]
etc. Hic convertitur Propheta in laudem Dei pro omnibus que in prophetia ostensa sunt ei.
marg.|
{d}
Quia aufers iniquitatem]
quasi per violentiam, et flagella.
marg.|
{e}
Et transfers peccatum]
dissimulando, Sap. 11.d.
marg.|
{f}
Reliquiarum hereditatis tue]
electorum de Iudea, sive gentilium, qui quasi reliquie, et superflui olim a Domino fuerant derelicti. {g}
Non immittet ergo]
Dicit Glossa Quasi ex precedentibus misericordiis scio quod non.
marg.|
{h}
Ultra]
id est in sempiternum.
marg.|
{i}
Furorem suum]
gehenne super nos.
marg.|
{k}
Quoniam volens misericordiam]
suam, vel nostram.
marg.|
{l}
Revertetur]
ab ira ad clementiam.
marg.|
{m}
Deponet iniquitates nostras]
de collo nostro.
marg.|
{n}
Proiiciet]
non parere faciet. {o}
In profundum maris]
etc. per amaritudinem penitentie, vel sue proprie Passionis, 1Pt. 2.d. Peccata nostra ipse tulit. {p}
Dabis]
o tu Deus Pater, vel Trinitas. {q}
Veritatem]
Christum qui est via, veritas, et vita. {r}
Iacob]
populo luctanti contra vitia.
marg.|
{s}
Misericordiam]
peccatorum remissionem.
marg.|
{t}
Abraham]
multitudini gentium, quarum ipse dicitur pater. {u}
Que]
veritatem, et misericordiam
[iurasti]
ut scilicet Gn. 22.c. Per memetipsum iuravi, etc.
marg.|
{x}
Patribus]
te daturum, ut scilicet alios de semine eorum salvares per veritatem, Christum scilicet sicut innocentes, alios per misericordiam, sicut penitentes.
prol.|
Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro super Micheam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mi. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=45&chapitre=45_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mi. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=45&chapitre=45_7)
Notes :