Capitulum 2
Numérotation du verset
Na. 2,1
Ascendit qui dispergat coram te
qui custodiat1 obsidionem contemplare viam
1 custodiat] custodit
Weber
conforta
lumbos
robora virtutem valde
Numérotation du verset
Na. 2,2
quia sicut2 reddidit Dominus
2 sicut]
om. Weber
superbiam Iacob
sic3 superbiam Israel, quia vastatores
3 sic] sicut
Weber
dissipaverunt eos
et propagines
eorum
corruperunt.
Numérotation du verset
Na. 2,3
Clipeus fortium eius ignitus est4,
4 est]
om. Weber
viri exercitus in coccineis
ignee
habene
currus a5 die
5 a] in
Weber
preparationis eius et agitatores eius6 consopiti sunt.
6 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Na. 2,4
In itineribus conturbati sunt,
quadrige convulse7 sunt in plateis.
7 convulse] cumuulse
Ar76,
collise
Weber
Aspectus eorum
quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Numérotation du verset
Na. 2,5
Recordabitur
fortiorum eius8,
8 fortiorum eius] fortium suorum
Weber
ruent in itineribus suis. Velociter ascendent muros eius
et preparabitur umbraculum.
Numérotation du verset
Na. 2,6
Porte fluviorum aperte sunt9, templum ad solum dirutum.
9 sunt] + et
Weber
Numérotation du verset
Na. 2,7
Et miles captivus adductus10 est
10 adductus] abductus
Weber
et ancille eius
minabuntur11.
11 minabuntur] minabantur
Weber
Gementes ut columbe murmurantes in cordibus suis.
Numérotation du verset
Na. 2,8
Et Ninive
quasi piscina aquarum aque eius, ipsi vero fugerunt.
State state
et non est qui revertatur.
Numérotation du verset
Na. 2,9
Diripite
argentum, diripite aurum
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Numérotation du verset
Na. 2,10
Dissipata est12
12 est]
om. Weber
et scissa et dilacerata et cor
tabescens et dissolutio
geniculorum et defectio
in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo olle.
Numérotation du verset
Na. 2,11
Ubi est habitaculum13
13 habitaculum] habitatio
leonum et pascua catulorum leonum ?
Ad quam
ivit leo
ut
ingrederetur illuc catulus leonis
et non est qui exterreat.
Numérotation du verset
Na. 2,12
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leenis suis et implevit preda speluncas suas et cubile suum rapina.
Numérotation du verset
Na. 2,13
Ecce ego ad te,
dicit Dominus Deus14
14 Deus]
om. Weber
exercituum, et succendam usque ad summum15
15 summum] fumum
Weber
quadrigas tuas16
16 tuas] eius
Weber
et leunculos tuos
comedet gladius et exterminabo de terra predam tuam
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Na. 2,1
marg.|
Ascendit qui dispergat,
etc. Secunda pars prophetie, in qua de vastatione Ninive agitur. Et ostenditur in hoc capitulo ordo destructionis, in sequenti causa. Hoc igitur ordine ordinate procedens, primo, adventum Nabuchodonosor contra Niniven predicit. Secundo, exercitum venientem describit ibi
[Clypeus fortium]
etc. Tertio, terrorem Ninivitarum ex eorum adventu exprimit, ibi
[Recordabitur fortium suorum]
etc. Quarto, obsidionem subdit, ibi :
[Et preparabitur umbraculum]
etc. Quinto, vastationem prosequitur, ibi :
[Porte fluviorum]
etc. Sexto, vastatis insultat, ibi
ubi est habitaculum
, etc.
marg.|
{h} Dicit ergo. O Ninive
Ascendit]
Nabuchodonosor contra te.
marg.|
{i}
Qui dispergat]
populos, et agros tuos.
marg.|
{k}
Coram te]
id est te vidente, Septuaginta, Ascendit insufflans in faciem tuam, et eruens de tribulatione.
marg.|
{l}
Qui custodiat obsidionem]
qui obsidendo clausam te teneat perseveranter. Ergo o Ninive.
marg.|
{m}
Contemplare]
insultando, et ironice loquitur, ut se preparent.
marg.|
{n}
Viam]
per quam venturi sunt, ut eam obstruas.
marg.|
{o}
Conforta lumbos]
accinge te, armis induere.
marg.|
{p}
Robora]
exercitum congrega, quasi dicat, ita facies, sed frustra.
marg.|
{q}
Quia sicut reddidit]
id est sicut vindicavit Dominus in Sennacherib.
marg.|
{5.
202ra} Δ
{a}
Superbiam]
quam fecit. {b}
Iacob]
id est duabus tribubus. {c}
Sic]
et reddet Ninivitis superbiam, id est penam pro superbia irrogatam. {d}
Israel]
id est decem tribubus. Et merito : {e}
Quia vastatores]
Assyrii. {f}
Dissipaverunt eos]
Iudam et Israel extirpantes vineam Domini Sabaoth. {g}
Et propagines eorum]
id est iuvenes, et pueros eorum, corruperunt.
marg.|
{h}
Clypeus fortium eius]
hic describit exercitum Chaldeorum. Et notantur hic quinque, scilicet eorum nobilitas, preparantium velocitas, venientium securitas, numerositas, horribilitas.
marg.|
{i}
Ignitus]
preparatus et splendidus.
marg.|
{k}
Viri exercitus in coccineis]
In tunicis rubeis, quibus induebantur super loricas, quasi nobiliter, preparabuntur. {l}
Ignee habene]
etc. Hieronymus In ardentibus loris velocitatem preparantium significat.
marg.|
{m}
Et agitatores eius consopiti sunt]
quasi ita securi erunt, ut aurige eorum pre fiducia in itineribus dormire possint. Vel agitatores eius, id est principes Ninive, qui alios agitare solebant, modo erunt inutiles. Infra 3.d. Dormitaverunt pastores tui.
marg.|
{n}
In itineribus conturbati sunt]
pre multitudine.
marg.|
{o}
Quadrige]
Babyloniorum.
marg.|
{p}
Convulse sunt in plateis]
id est collise. Et ita est in originali Hieronymus Septuaginta, Confundentur currus, et collidentur in plateis.
marg.|
{q}
Aspectus eorum]
Babyloniorum. {r}
Quasi lampades]
ut nihil possit eis abscondi. {s}
Quasi fulgura discurrentia]
ut ante visu terreant quam mucrone prosternant.
marg.|
{t}
Recordabitur]
rex Ninive, tunc. {u}
Fortium suorum]
quos habere solebat prius. Sed modo ipsi fortes, alii quidem.
marg.|
{x}
Ruent in itineribus suis]
pre festinatione fugientes. Alii. {y}
Velociter ascendent muros eius]
Claudentes se intra civitatem.
marg.|
{z}
Et preparabitur umbraculum]
ab ipso rege Ninive super muros propter longam obsidionem, secundum Hieronymus Vel preparabitur umbraculum, id est Chaldei figent tentoria ante muros. {a}
Porte fluviorum]
id est porte Ninive, per quas populi multi quasi aque multe intrabant, et exibant.
marg.|
{b}
Aperte sunt]
Chaldeis. {c}
Et templum ad solum dirutum]
id est regnum eorum destructum est, vel templa idolorum diruta sunt. {d}
Et miles captivus ductus est]
etc. id est maiores et minores viri, et mulieres ducti sunt in Babylonem captivi. Vel per ancillas intelliguntur viculi, et castella, que erant sub Ninive.
marg.|
{e}
Murmurantes in cordibus suis]
tantus erit timor, ut non audeant ostendere dolorem.
marg.|
{f}
Et Ninive quasi piscina]
etc. quasi dicat multos habet Ninive populos quasi piscina aquas, sed inutiles, quia omnes fugerant. {g}
State]
state clamabat mater ipsa Ninive Vel ita dicit propheta ironice. {h}
Et non est qui revertatur]
quasi qui poterit fugere fugiet. {i}
Diripite argentum, diripite aurum]
o vos Chaldei, dicit propheta et non est finis, etc. quasi plus habet in divitiis, et vasis pretiosis quam diripere sufficiatis.
marg.|
{k}
Dissipata est]
hic describit Niniven sub metaphora mulieris captive. Dissipata est, id est civitas destructa.
marg.|
{l}
Et scissa]
muri interrupti. {m}
Et dilacerata et cor tabescens]
populi eius hinc inde captivati. {n}
Et dissolutio geniculorum]
ut fugere nequeant.
marg.|
{o}
Et defectio in cunctis renibus]
ut nec stare possint.
marg.|
{p}
Et facies omnium sicut nigredo olle]
quia omnes pre timore pallidi, et exanimes.
Numérotation du verset
Na. 2,mystice
marg.|
Mystice. {g}
Ascendit qui dispergat]
etc. Hieronymus Secundum Septuaginta dicitur Iude, id est anime penitenti. Celebra diem festum, quia venit tibi Christus, ut qui prius insufflavit in faciem tuam spiritum vite cum te creavit, nunc quoque det tibi Spiritum sanctum, sicut fecit Apostolis insufflando, et te de tribulatione liberando.
marg.|
Vide ergo viam unde venias, et quo vadas, que prius ambulabas in tenebris, tene lumbum per continentiam, roborare per spei fiduciam, quia secundum Septuaginta, avertet Dominus contumeliam Iacob, sicut contumeliam Israel, id est sicut illi qui iam mente vident Deum, nesciunt facere contumeliam, sed sufferre, ita a te luctante adhuc contra vitia omnem avertet superbiam, ut sis humilis corde, et mitis. Quia ecce vastatores, id est Angeli, quibus mandavit Deus de te, ut custodiant te, omnem propaginem, id est omnem motum in te non ferentem fructum excutient, et igne amoris consument. Arma quoque fortium, id est demonum, et currus, et equites, qui quasi ad bellum olim contra te conciti ferebantur turbabuntur in viis, et collidentur in plateis, quasi consopientur ne mutire audeant, quando post tentationem Dominus faciem suam ostenderit, ut letetur Iacob, et exultet Israel. Istud etiam totum exponitur secundum Hieronymum tam de primo adventu, quando demones conturbati sunt clamantes. Quid nobis, et tibi Iesu fili David, etc. quam etiam de secundo adventu quando, perfecte arma potentie diaboli tollentur ab hominibus tam in se quam in membris suis, que modo sunt quasi scuta fusilia compacta squamis, sese prementia, etc. Θ Iob. 41.a. que quidem modo sunt inflammata, et preparata ad depredationem iustorum. Sed secundum Septuaginta, timebunt fortes equites in exitibus in morte, scilicet
{5.
202rb} et in Iudicio, et in se invicem, non iam in alios collidentur, spirantes ignem, et quasi fulgura huc illucque discurrentes, tunc recordabuntur eorum, qui contra Ecclesiam fecerunt. Sed corruent et a terrore Iudicis ad terminos mundi quasi ad muros conabuntur fugere. Sed frustra, quia omnia que ab eis obtenta fuerant, vel operata, dissipabuntur, et operientur porte, id est singulorum conscientie, et regna impiorum corruent, et miles diabolus, et ancille eius, anime effeminate ducentur in tartara, gementes, et contra Deum in cordibus murmurantes ; tunc apparebit, quod sapientia mundi fuerit sicut aque piscine, non fontis, aut fluminis, sed sterilis, et inutilis, quia ipsi sapientes mundi, quando stare debuerant Domino revocante, omnes post fugitiva, et vana fugerunt, et ideo Deo permittente demones aurum sapientie, argentum eloquentie, vasa quoque, id est corda eorum, et opera diripuerunt, quia insatiabiles erant. Alii vero dissipati sunt calore spiritus sancti, vel secundum Septuaginta excussi sunt, et re excussi, id est ab omni peccato, et terrenorum pulvere purgati, et ebullierunt in contritione, et confracti sunt corde accipiendo cor carneum, flexeruntque genua Deo per humilitatem, et cessaverunt eis omnes voluptates carnales, perversi vero in similitudinem olle fuliginose confusione operientur. Nota, ubi nos habemus. Dissipata est, etc.
marg.|
Septuaginta habent
[Excussio, sed excussio, et ebullitio cordis, confractio et desolatio genuum, et dolores super omnem lumbum, et facies omnium sicut adustio olle]
Quia igitur Hieronymus semper sensum mysticum prosequitur, secundum Septuaginta. Glossator vero nostram litteram prosequi nititur, ideo frequenter a verbis vel ab intellectu Hieronymi cogitur discrepare.
Numérotation du verset
Na. 2,11
marg.|
{q}
Ubi est habitaculum leonum]
Posita vastatione Ninive, insultat ei Propheta dicens : Ubi est, nunc o Ninive illa nobilis civitas, aula seu habitatio ubi solent leones habitare, reges, et monachi.
marg.|
{r}
Et]
ubi est pascua terra nobilis, et fertilis.
marg.|
{s}
Catulorum leonum]
Principum tuorum. {t}
Ad quam]
expugnandam.
marg.|
{u}
Ivit Leo]
Nabuchodonosor. {x}
Ut ingrederetur illuc catulus Leonis
exercitus eius. {y}
Et non est qui exterreat]
id est non fuit qui resisteret.
marg.|
Mystice. {q}
Ubi est habitaculum]
Hieronymus Cum Ninive, id est mundus iste transierit, tunc sancti gaudentes, et admirantes dicent. Ubi est habitatio superborum ad quam ivit leo diabolus, et catulus Antichristus, totus caput, scilicet, cum membris, quem ante adventum Christi nemo exterruit, sed necavit plurimos suis minoribus demonibus, et implevit conventicula sua cadaveribus mortuorum. Huic Ninive dicit Dominus. Ego veniam ad te in fine mundi et leunculos tuos fumo sue malitie faciam suffocari.
marg.|
Vel in primo adventu veniam ad te dicit Dominus, et igne caritatis succendam, et leunculos tuos comedet gladius, vivus, scilicet, et efficax sermo Dei ut per eos nemo ex inde capiatur ad mortem nec audietur ultra strepitus malorum operum qui mortem prius hominibus nunciabat.
Numérotation du verset
Na. 2,12
marg.|
{z}
Leo]
Nabuchodonosor.
marg.|
{a}
Cepit]
spolia, et divitias.
marg.|
{b}
Sufficienter]
quantum voluit.
marg.|
{c}
Catulis suis]
Id est Principibus.
marg.|
{d}
Et necavit]
id est captivum populum tradidit.
marg.|
{e}
Leenis suis]
id est uxoribus et concubinis.
marg.|
{f}
Et implevit preda speluncas suas]
id est thesauro civitates suas. {g}
Et cubile suum rapina]
ipsam Babylonem.
Numérotation du verset
Na. 2,13
marg.|
{5.
202va} Δ
{a}
Ecce ego ad te]
etc. Hic loquitur Dominus ad Niniven, ne forte crederet hoc casu evenire, dicens : Ecce ego ad te veniam cum Babylonis.
marg.|
{b}
Et succendam usque ad summum]
Hieronymus in originali. Usque ad fumum Septuaginta. In fumo.
marg.|
{c}
Quadrigas tuas]
currus tuos, et exercitum.
marg.|
{d}
Et leunculos tuos]
Principes et nobiles.
marg.|
{e}
Comedet gladius]
Chaldeorum. {f}
Et exterminabo de terra predam tuam]
id est auferam spolia, que aliis rapuisti, vel auferam tibi potestatem predandi alios.
marg.|
{g}
Et non audientur]
per provincias nuncii portantes edicta tua vel alii insultantes, sicut fecit Rapsaces. Vel non audiam Angelos, qui presides tui sunt pro te, deinceps deprecantes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Na. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=46&chapitre=46_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Na. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=46&chapitre=46_2)
Notes :