Hugo de Sancto Caro

<46.3709> Prologi Hieronymi in Nahum expositio

marg.| Nahum Prophetam] etc. Huius Prophete litteralis materia est destructio Ninive, et translatio regni Assyriorum in Chaldeos. Sub Ozia quippe rege Iude terminata est monarchia Assyriorum. Nam Sardanapalus ultimus monarcha victus ab Artabano Medo seipsum concremavit, et tunc Artabanus monarchiam ad Medos transtulit spe, nondum re. Hoc enim fecit Darius occiso Balthasar, Dn. 5. Fuerunt reges Assyriorum interim, sed non monarche, tamen potentes usque ad subversionem Ninive, de qua hic agitur. Intentio litteralis, est consolatio populi sui, scilicet decem tribuum, que nuper fuerunt captivate, 4Rg.17. duarum tribuum, quas ea tempestate Sennacherib graviter affligebat. Materia spiritualis, est mundus, et miseria mundi. Intentio consolatio Sanctorum, quos opprimit mundus. Iste prologus tria continet. Primo, tempus prophetie. Secundo, contra quos Propheta dirigitur. Tertio propter quid, quia in consolationem populi Israel. Dicit ergo. {y}   Nahum Prophetam ante adventum] Sennacherib {5. 200va} contra Hierusalem, quod fuit decimoquarto anno Ezechie, ut habetur Is. 36. Vel potest dici ante adventum eius contra Os. regem Israel, septimo anno ipsius Os., et quarto Ezechie, ipsum Nahum fuisse, sed non Prophetasse, ne contradicatur ei quod infra in eodem prologo dicitur   [iam enim decem tribus,
marg.| {a} In fine] immo in primo cap. agitur de obsidione Hierusalem, et morte Sennacherib. Potest dici quod in tertio cap. idem tangitur, ubi nobilitas exercitus Assyriorum et crudelitas describitur, ibi   [vox flagelli] licet non ita expresse. Vel   [in fine] ubi dicit   [Super quem non transit malitia tua semper]
marg.| {b} Adventum] tam contra decem tribus quam contra duas.
marg.| {c} Monstratur] id est innuitur, vel intelligitur.
marg.| {d} Sed cum] quasi dicat, tanta fuit gloria Assyriorum, sed dissipata est, quia cum habitatores Ninive, etc. Vel istud   [sed] refertur ad finem libri Ione. Unde quia Ionas Ninivitas ad penitentiam convertit, sed ipsis post gravius peccantibus, Nahum contra eos mittitur, Ideo ut dicit Hieronymus, secundum Septuaginta, Nahum immediate post Ionam ponitur, apud Hebreos, quidem post Micheam. Ipsi enim respiciunt magis tempora prophetarum.
prol.| Explicit expositio Prologi sancti Hieronymi in Nahum. Postilla super Nahum Prophetam incipit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Na. Prologi Hieronymi in Nahum expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=46&chapitre=46_Prol.3709)

Notes :