Capitulum 1
Numérotation du verset
So. 1,1
Verbum Domini
quod factum est ad Sophoniam filium Chusi
filii1 Godolie,
1 filii] filium
Weber
filii Amasie2,
2 Amasie] Amarie
Weber
filii Ezechie,
in diebus Iosie
filii Ammon regis Iuda.
Numérotation du verset
So. 1,2
Congregans congregabo omnia a facie terre dicit Dominus,
Numérotation du verset
So. 1,3
congregans hominem et pecus, congregans volatilia3 celi et pisces maris
3 volatilia] volatile
Weber
et ruine impiorum erunt. Et disperdam homines a facie terre, dicit Dominus.
Numérotation du verset
So. 1,4
Et extendam manum meam
super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam
de loco hoc reliquias
Baal
et nomina edituorum
cum sacerdotibus
Numérotation du verset
So. 1,5
et eos qui adorant super tecta militiam celi
et adorant et iurant
in Domino et iurant in Melchon4.
4 Melchon] Melchom
Weber
Numérotation du verset
So. 1,6
et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quesierunt Dominum nec investigaverunt eum.
Numérotation du verset
So. 1,7
Silete
a facie Domini Dei
quia iuxta est
dies Domini
quia preparavit Dominus
hostiam sanctificavit vocatos suos.
Numérotation du verset
So. 1,8
Et erit in die hostie Domini
visitabo super principes
et super filios regis
et super omnes qui induti sunt veste peregrina.
Numérotation du verset
So. 1,9
Et visitabo super5 omnem qui arroganter
5 super Φ ΨD
Ω
Ed1530 Clementina
]
om. Weber
ingreditur super limen in die illa
qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Numérotation du verset
So. 1,10
Et erit in die illa,
dicit Dominus, vox clamoris
a porta Piscium
et ululatus a secunda et contritio magna a collibus.
Numérotation du verset
So. 1,11
Ululate habitatores Pile.
Conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento.
Numérotation du verset
So. 1,12
Et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus et non faciet male.
Numérotation du verset
So. 1,13
Et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum.
Et edificabunt domus6
6 domus] domos
Weber
et non habitabunt et plantabunt vineas
et non bibent vinum earum.
Numérotation du verset
So. 1,14
Iuxta est dies Domini
magnus iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
Numérotation du verset
So. 1,15
dies ire dies illa dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis,
Numérotation du verset
So. 1,16
dies tube et clangoris
super civitates munitas et super angulos excelsos.
Numérotation du verset
So. 1,17
Et tribulabo homines
et ambulabunt ut ceci
quia Domino peccaverunt
et effundetur sanguis eorum sicut humus
et corpora7 eorum sicut stercora.
7 corpora] corpus
Weber
Numérotation du verset
So. 1,18
Sed et argentum8 et aurum eorum non poterit liberare eos in die ire Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
8 argentum] + eorum
Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
So. 1,1
marg.|
{5.
207va}
Verbum Domini]
Huius Prophete materia litteralis est destructio duarum tribuum per Chaldeos vel Romanos. Intentio revocare Iudeos ab idololatria, et ab aliis peccatis.
marg.|
Materia spiritualis est consummatio mundi.
marg.|
Intentio revocare homines a peccatis.
marg.|
Modus agendi est hic sicut in alii Prophetis. Primo ponitur titulus, postea prophetia.
marg.|
Titulus sufficienter exponitur in prologo illo : Tradunt Hebrei, etc. Ubi primo commendatur Sophonias, et a nomine, et a genere, quia a parentibus sanctis prodiit, et a nativitate ipsa nominis impositio quodammodo prophetam futurum ostendit.
Secundo, dicitur quo tempore prophetavit, quia post decem tribuum captivitatem sub Iosia rege Iude, de quo habetur, 4Rg.23. et 2Par. 34. Quem commendat Hieronymus dicens. Ideo Dominum regem iustum, et sanctum dedisse populo, ne tergiversari posset dicens, se velle quidem ab idololatria recedere, sed non posse, ut pote a regibus iniquis, Achaz. Amon, et Manasse ad hoc compulsus. Ideo et rex sanctus, et Propheta diligens ei datur si forte penit eat, et captivitatem ab aliis prophetis predictam, que iam in ianuis imminebat evadat. Quia autem Sophonie preponitur Habacuc apud Hebreos, cum posterior esse videatur, ut patet Dn. 14.f. ratio potest esse, quia etsi usque ad tempora illa vixerit, tamen forte ante istum prophetare incepit, vel quia ille consolabatur, et iste comminabatur, bene preponitur prophetia consolationis, ut libentius audiatur prophetia comminationis.
Secundo, dicitur quo tempore prophetavit, quia post decem tribuum captivitatem sub Iosia rege Iude, de quo habetur, 4Rg.23. et 2Par. 34. Quem commendat Hieronymus dicens. Ideo Dominum regem iustum, et sanctum dedisse populo, ne tergiversari posset dicens, se velle quidem ab idololatria recedere, sed non posse, ut pote a regibus iniquis, Achaz. Amon, et Manasse ad hoc compulsus. Ideo et rex sanctus, et Propheta diligens ei datur si forte penit eat, et captivitatem ab aliis prophetis predictam, que iam in ianuis imminebat evadat. Quia autem Sophonie preponitur Habacuc apud Hebreos, cum posterior esse videatur, ut patet Dn. 14.f. ratio potest esse, quia etsi usque ad tempora illa vixerit, tamen forte ante istum prophetare incepit, vel quia ille consolabatur, et iste comminabatur, bene preponitur prophetia consolationis, ut libentius audiatur prophetia comminationis.
marg.|
Dividitur autem prophetia hec in quatuor partes.
In primo capitulo comminatur destructionem futuram per Chaldeos vel Romanos.
In secundo, monet ut peniteant, quia alie vicine gentes captivabuntur a Nabuchodonosor, et ipsi nisi similiter resipuerint.
In tertio, eorum obstinationem ostendit, et captivitatem concludit.
In quarta parte, liberationem eorum predicit, ibi [Quapropter expecta me] .
In primo capitulo comminatur destructionem futuram per Chaldeos vel Romanos.
In secundo, monet ut peniteant, quia alie vicine gentes captivabuntur a Nabuchodonosor, et ipsi nisi similiter resipuerint.
In tertio, eorum obstinationem ostendit, et captivitatem concludit.
In quarta parte, liberationem eorum predicit, ibi [Quapropter expecta me] .
marg.|
Prima pars in sex dividitur :
Primo, dicit omnes gentes Nabuchodonosor subiugandas.
Secundo, specialiter ponitur destructio duarum tribuum, ibi [Et extendam]
Tertio, acceleratio destructionis, ibi [Silete a facie Domini]
Quarto, super quos maxime erit, ut sciatur quorum causa eveniet, ibi [Et erit in die]
Quinto, modus destructionis Hierusalem ostenditur, ibi [Et erit in die illa vox clamoris]
Sexto, intolerabilitas eius exprimitur, ibi [Iuxta est dies] .
Primo, dicit omnes gentes Nabuchodonosor subiugandas.
Secundo, specialiter ponitur destructio duarum tribuum, ibi [Et extendam]
Tertio, acceleratio destructionis, ibi [Silete a facie Domini]
Quarto, super quos maxime erit, ut sciatur quorum causa eveniet, ibi [Et erit in die]
Quinto, modus destructionis Hierusalem ostenditur, ibi [Et erit in die illa vox clamoris]
Sexto, intolerabilitas eius exprimitur, ibi [Iuxta est dies] .
Numérotation du verset
So. 1,2
marg.|
{a} Dicit ergo
Congregans congregabo]
id est omnino congregabo, ut nihil remaneat quod non destruatur aut in captivitatem eat.
marg.|
{b}
Omnia]
non solum homines. {c}
A facie terre]
Iudee totius mundi, quia Nabuchodonosor coacervavit sibi omnes populos, Habac. 2.b.
Numérotation du verset
So. 1,3
marg.|
{d}
Congregans hominem]
etc. Hic specificat quod generaliter dixerat, omnia, quia, et homines, et volucres, et pisces, omnia vastabuntur a Nabuchodonosor, quia ut dicit Hieronymus vastatis hominibus raritas sequitur, et bestiarum, et piscium et volucrum, Septuaginta hic, pro congregans ubique ponunt, deficiat. Constat autem, quod Nabuchodonosor non ita omnino totum mundum vastavit : unde hoc frequenter videre est in prophetis, ut dum historiam texere videntur, aliquid crebro interserant, per quod ad sensum spiritualem necessario mittant.
marg.|
{e}
Et ruine impiorum erunt]
propter quos animalia etiam bruta sentient iram Dei.
marg.|
{g}
Super Iudam]
tribum Iude specialiter.
marg.|
{h}
Et super omnes]
Ista, super oppressionem notant.
marg.|
{i}
Habitantes Hierusalem]
Tribum Beniamin.
marg.|
{k}
Et disperdam de loco hoc]
de Iudea.
marg.|
{l}
Reliquias Baal]
id est duas tribus quas quasi reliquias servavi, decem tribubus captivatis, sed ipsi facti sunt reliquie Baal, non mee.
marg.|
{m}
Et nomina edituorum]
id est omnes edituos, id est offerentes Baal sacrificia per nomina.
marg.|
{a}
Cum sacerdotibus]
Domini prius, nunc autem Baal. Nam etiam in templo Domini statuerunt idolum Baal, quod Ezech. 8.b. dicitur idolum zeli. Et alii quidam erant simpliciter editui Baal, alii simul, et Dominum, et idola colebant, De quibus sequitur.
marg.|
{o}
Et eos qui adorant]
etc. In Palestina domus plane sunt desuper, unde super tecta sacrificabant militie celi, id est Soli, et Lune, et Planetis, et Stellis.
marg.|
{p}
Et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchon]
id est simul iurabant per Deum, et Melchum Deum Amonitarum, quia utrumque colebant, et in utroque confidebant. In Melchon. Septuaginta. In rege suo.
marg.|
{q}
Qui avertuntur]
etc. id est eos qui recedunt a Domino peccando, nec querunt eum opere, nec investigant corde.
marg.|
{r}
Silete a facie Domini]
id est silebitis nec audentes mutire in die captivitatis. Septuaginta. timete, quasi dicat saltem nunc timete Dominum.
marg.|
{s}
Quia iuxta est]
quia post Iosiam statim venit miseria, et incepit captivitas.
marg.|
{t}
Dies Domini]
ultionis, et captivitatis.
marg.|
{u}
Quia preparavit Dominus]
id est ditavit, et ludere permisit, sicut vitulus mactandus impinguatur. {x}
Hostiam]
duas tribus occidendas ad honorem Dei. {y}
Sanctificavit]
id est roboravit, vel in hoc sanctos reputavit, et servos. {z}
Vocatos suos]
Babylonios, quos ad vindicandam suam iniuriam
{5.
208ra} Δ inspirando vocavit. {a}
Et erit in die hostie Domini]
mactationis Iudeorum. Ier. 12.a. Sanctifica eos in die occisionis. {b}
Visitabo]
in gladio. {c}
Super principes]
id est duas tribus. {d}
Et super filios regis]
id est super tres filios Iosie, qui omnes vel occisi sunt, vel captivati, vel generaliter super stirpem regiam.
marg.|
{e}
Et super omnes qui induti sunt veste peregrina]
id est que non competit Iudeis, qui habitu discernebantur a ceteris gentibus, Levit. 19.d. Vestem que ex duobus texta est, non indueris Nm. 15.d.
[Faciant filii Israel fimbrias per angulos quatuor palliorum]
etc. Vestem peregrinam vocat vestem, non cultum idolorum.
marg.|
{f}
Et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa]
superbe, et pompatice. Vel tangit hic superstitionem eorum, quia ad instar Philistinorum non calcabant super limen templi, 1Rg.5.b.
marg.|
{g}
Qui complent domum Domini Dei sui]
idoli sui vel regis.
marg.|
{h}
Iniquitate, et dolo]
id est rapina, et exactionibus pauperum.
marg.|
Mystice, secundum Hieronymus
{a}
Congregans congregabo]
Septuaginta. Defectione deficiat a facie terre, etc.
marg.|
De consummatione mundi hec plana sunt, quia, et homines, et pecora, et pisces, et volucres, et universa deficient, et impii in penas eternas ruent. Vel in bonum ; Homines rationabiles, pecora luxuriosi, pisces cupidi, aves superbi, congregabuntur in unitatem fidei, et caritatis, et deficient a facie terre, ut iam non vivant terre, sed Deo. Impii vero ruent, quia extendet Dominus in iudicio manum potestatis sue super Iudam, id est eos qui confitentur Deum, factis autem negant. Et super Hierusalem, id est eos qui pacem habent cum mundo. Et super reliquias Baal, id est omnes superbos, qui superiora appetunt. Et super nomina edituorum, id est super eos qui Episcoporum, aut Sacerdotum nomina habent, non opera : et super eos qui confidunt in scientia sua, et Mathematicorum sectantur errores, et ad astrorum motus omnia referentes que accidunt. Et super eos qui duobus Dominis servire volunt, Deo, et mundo, iurantes in Domino, et Melchon. Sileant ergo omnes, et a malis operibus quiescant, et Deum timeant, quia dies mortis, die iudicii appropinquat, ubi magna erit victima impiorum, qui per Sanctos iudicabuntur, ubi, et principes, et nobiles, et omnes arrogantes, qui viscera misericordie induti non apparuerunt, damnabuntur. Expone etiam hoc :
marg.|
{r}
Silete a facie Domini Dei]
etc. Hieronymus de primo adventu sic : Silebitis vos Iudei, quia cito veniet Dominus preparavit per multas precedentes figuras hostiam acceptabilem, Filium unigenitum immolandum in Cruce, sanctificavit Apostolos
marg.|
Θ et alios quos vocavit. Et erit in die hostie Christi, destruentur principes Iudeorum, et auferetur sceptrum de Iacob, et dux de femore eius, ut ultra regem non habeant neque ducem, quia errore suo induti, et operti, Iesum Christum induere noluerunt.
marg.|
{i}
Et erit in die illa]
etc. Quinta pars, ubi exponitur quo ordine destructa est civitas Hierusalem a Chaldeis vel Romanis, quia primo intraverunt per portam muri tertii, que dicitur porta piscium, Nehem. 3.a. quia erat vicinior mari, et per eam inferebantur pisces. Quando ergo capta est porta illa, tunc fuit clamor, et dolor. Sed quando ascenderunt, et ceperunt secundam portam secundi muri in eodem climate, de qua dicitur 4Rg.22.c. quod Olda prophetes habitabat in secunda, tunc fuit ululatus. Quando autem ascenderunt usque ad collem, et ceperunt arcem Sion, et templum, tunc fuit contritio magna, quia ex tunc sine resistentia omnia vastaverunt. Ideo sequitur.
marg.|
{k}
Ululate]
id est capta superiori parte urbis ululabitis.
marg.|
{l}
Habitatores Pile]
id est vallis Siloe, quam Pilam vocat, id est vas in quo conduntur ptisane, quia proruens exercitus de parte superiori ibi quicquid erat residuum contundebat.
marg.|
Vel Pilam vocat totam Hierusalem, que frequenter a diversis regionibus tundebatur.
marg.|
{m}
Conticuit]
conticebat non audens mutire.
marg.|
{n}
Omnis populus Chanaan]
id est populus duarum tribuum, qui Chanaan dicitur per imitationem. Dn. 13.f. Semen Chanaan, et non Iuda. Vel quia in terra Chanaan habitabat.
marg.|
{o}
Disperierunt omnes involuti argento]
id est divites, qui vestibus deauratis, vel deargentatis utebantur. Vel secundum Septuaginta : Qui erecti sunt argento, id est superbiunt in divitiis.
marg.|
{p}
Scrutabor]
per Chaldeos, vel Romanos.
marg.|
{q}
In lucernis]
quia de cavernis, et cloacis, et sepulchris, ut habetur in Iosepho, extrahebantur.
marg.|
{r}
Et visitabo super viros defixos in fecibus suis]
id est confidentes in viribus suis, vel obstinatos in peccatis. Septuaginta ; Super viros qui contemnunt custodias suas.
marg.|
{s}
Qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus]
etc. id est qui nolunt credere quod Deus redditurus sit bonis bona, et malis mala.
marg.|
{t}
Et erit fortitudo eorum in direptionem]
etc. id est fortia loca
{5.
208rb} eorum diripientur, vel hoc ipsum quod fortes fuerant, erit eis in nocumentum.
marg.|
{u}
Et edificabunt domos]
contempta comminatione Prophetarum, vel ipsius filii Dei. Sed omnia destruetur a Chaldeis, vel Romanis. Et cito, quia.
marg.|
{x}
Iuxta est dies Domini magnus]
captivitatis utriusque.
marg.|
{y}
Iuxta est et velox nimis]
quia obstinatio populi eam velociter accelerat.
marg.|
{z}
Vox diei Domini amara]
id est predicatio de die illa, vel ululatus qui tunc erit. {a}
Tribulabitur ibi fortis]
id est et fortes et debiles una captivitas opprimet.
marg.|
{b}
Dies ire]
etc. Undecim ponit hic ad notandum quod pro transgressione Decalogi, pro mensura culparum erit et modus plagarum.
marg.|
{b}
Dies ire dies illa]
vindicte Domini.
marg.|
{c}
Dies tribulationis]
in corpore.
marg.|
{d}
Et angustie]
in corde.
marg.|
{e}
Dies calamitatis]
ex fame, a calamo, qui vacuitatem prefert.
marg.|
{f}
Et miserie]
ex omnium rerum inedia.
marg.|
{g}
Dies tenebrarum]
sine prudentia.
marg.|
{h}
Et caliginis]
sine consilio alieno. {i}
Dies nebule]
ex equitum multitudine. {k}
Et turbinis]
ex persequentium crudelitate.
marg.|
{l}
Dies tube et clangoris]
id est tubarum clangore. {m}
Super civitates munitas]
Iudee. {n}
Et super angulos excelsos]
id est principes, qui alios nectere et continere debent. {o}
Et ambulabunt ut ceci]
amentes ex turbatione.
marg.|
{p}
Quia Domino peccaverunt]
idololatrando, et filium Dei crucifigendo.
marg.|
{q}
Et effundetur sanguis eorum sicut humus]
utiliter sicut pulvis. {r}
Et corpora eorum sicut stercora]
abominabilia et insepulta. {s}
In igne zeli eius]
in fervore iustitie Dei qua legem zelat, vel filium. {t}
Devorabitur omnis terra]
Iuda.
marg.|
{u}
Quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram]
Iudeorum. Hoc patet ad litteram usque hodie.
marg.|
Mystice. {i}
Et erit in die illa]
vox clamoris. Hieronymus Porta prima, vel piscium, est porta oculorum, per quam pisces curiositatis inferuntur. Porta secunda, porta aurium. Erit ergo in die iudicii, quando aperientur libri, clamor, et luctus ; primo ex visione scelerum preteritorum, sed ululatus a porta aurium, cum audietur exprobratio, et sententia iudicii. Item porta piscium Baptismus, secunda Penitentia. Erit ergo ex utraque luctus, quia et qui Baptismi gratiam non servaverunt, et qui penitentiam non fecerunt pariter ululabunt. Et conterentur colles, id est superbi homines cum montibus, id est cum angelis malis. Tunc ululabunt habitantes pilam, vel secundum Septuaginta, concisam, id est conscientiam vulneratam, et omnes in ima vitiorum defixi. Sed et populus Chanaan silebit, que commotio interpretatur, quia blasphemia eorum qui in se instabiles alios ad malum excitant, cessabit. Et peribunt gloriantes in argento, in eloquentia, in divitiis, in corporis pulchritudine, in generis nobilitate, que omnia per argentum intelliguntur. Scrutabitur enim cogitationes Dominus etiam iustorum, sed contemptores damnabit, qui modo defixi in fecibus vitiorum, ratione se tueri nituntur, dicentes : Non faciet Deus bene vel male, id est non requiret, non puniet ista minuta. Iob. 22.b. Nubes latibulum eius, etc. Tunc erit fortitudo sapientie eorum in direptionem, et domus, id est conscientie quas modo edificant rationibus firmissimis, in desertum. Nec bibent vinum cum Ioseph in meridie ex fructu conscientie, que modo pullulat in labruscas : et vinum facit potius Sodomorum, quam Soreth. Hoc autem cito erit quia iuxta est dies mortis et iudicii, quia magnus dicitur, quia non habens finem. Vox eius amara, qua dicetur surgite
{5.
208va} mortui.
marg.|
Et ponuntur hic undecim que valde amara erunt Decalogi transgressoribus :
marg.|
Primum est ira Dei.
marg.|
Secundum, tribulatio in corpore.
marg.|
Tertium, angustia in corde.
marg.|
Quartum, calamitas ex defectu omnis boni.
marg.|
Quintum, miseria ex infirmitate et corruptione propria.
marg.|
Sextum, tenebre pre mentis amentia et stupore.
marg.|
Septimum, caligo ex conscientie remorsione.
marg.|
Octavum, nebula ex elementorum omnium impugnatione.
marg.|
Nonum, turbines ex demonum infestatione.
marg.|
Decimum, tuba ex Sanctorum, et Angelorum conquestione.
marg.|
Undecimum, clangor vel secundum Septuaginta, clamor ex sententie executione.
marg.|
Ambulabunt enim tunc homines ut ceci, nullum locum penitentie, vel consolationis invenientes, et sanguis, id est anima uniuscuiusque impii conculcabitur, et corpus eternaliter affligetur, quod tunc erit sicut stercus, quia fetidum, abominabile, et infirmum. Nec erit aliqua redemptio, quia in fervore zeli Domini quem habet ad animas, quas redemit devorabitur omnis habitator terrenus. Prv. 6.d. Zelus et furor viri, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (So. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=48&chapitre=48_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (So. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=48&chapitre=48_1)
Notes :