Capitulum 3
Numérotation du verset
So. 3,1
Ve provocatrix
et redempta
civitas columba.
Numérotation du verset
So. 3,2
Non audivit vocem
et non suscepit disciplinam.
In Domino non est confisa
ad Deum suum non appropinquavit1.
1 appropinquavit] appropiavit
Weber
Numérotation du verset
So. 3,3
Principes eius in medio eius
quasi leones rugientes iudices eius lupi
vespere non relinquebant in mane.
Numérotation du verset
So. 3,4
Prophete eius vesani viri infideles.
Sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem.
Numérotation du verset
So. 3,5
Domius iustus in medio eius non faciet iniquitatem. Mane mane iudicium suum dabit in luce
et non abscondetur.
Nescivit autem iniquus confusionem.
Numérotation du verset
So. 3,6
Disperdi gentes et dissipati sunt anguli eorum2 desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat desolate3 civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore.
2 eorum] earum
Weber
|
3 desolate] + sunt
Weber
|
Numérotation du verset
So. 3,7
Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Numérotation du verset
So. 3,8
Quapropter exspecta me dicit Dominus in die resurrectionis mee in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes
et colligam regna.
Et4 effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei. In igne enim eli mei devorabitur omnis terra
4 Et] ut
Weber
Numérotation du verset
So. 3,9
Quia tunc reddam populis labium electum ut invocent5 omnes in nomine Domini et serviant ei humero uno.
5 invocent] vocent
Weber
Numérotation du verset
So. 3,10
Ultra flumina Ethiopie
inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent6 munus mihi.
6 deferent] defeernt
cacogr. Rusch
(
Erfurt
)
Numérotation du verset
So. 3,11
In die illa
non confunderis
super cunctis adinventionibus tuis quibus
prevaricata es in me.
Quia tunc auferam
de medio tui
magniloquos
superbie tue et non adiicies exaltari
amplius in monte sancto meo.
Numérotation du verset
So. 3,12
Et derlinquam in medio tui populum pauperem et egenum
et sperabunt in nomine Domini
Numérotation du verset
So. 3,13
reliquie Israel
non facient iniquitatem nec loquentur mendacium
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa. Quoniam ipsi pascentur
et accubabunt et non erit qui exterreat.
Numérotation du verset
So. 3,14
Lauda filia Sion
iubila7 Israel.
7 iubila] iubilate
Weber
Letare et exulta in omni corde filia Hierusalem.
Numérotation du verset
So. 3,15
Abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
Numérotation du verset
So. 3,16
in die illa dicetur Hierusalem noli
timere Sion
non dissolvantur manus tue.
Numérotation du verset
So. 3,17
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis
ipse salvabit, gaudebit super te
in letitia,
silebit in dilectione
tua
exultabit super te in laude.
Numérotation du verset
So. 3,18
Nugas
qui a lege recesserant
congregabo quia ex te
erant ut non ultra habeas super eis
opprobrium.
Numérotation du verset
So. 3,19
Ecce ego interficiam omnes
qui afflixerunt te in tempore illo
et salvabo claudicantem
et eam
que eiecta
fuerat congregabo.
Et ponam eos in laudem et in nomen
in omni terra confusionis eorum
Numérotation du verset
So. 3,20
in tempore8 quo adducam vos
8 tempore] + illo
Weber
et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terre
cum convertero
captivitatem vestram
coram oculis vestris
dicit Dominus.9
9 Dominus] + EXPLICIT SOPHONIAS PROPHETA
Weber
Capitulum 3
Numérotation du verset
So. 3,1
marg.|
Ve provocatrix]
etc. Predixit finitimarum gentium destructionem ad terrorem Iudeorum pariter, et consolationem. Sed quia nec terrore, nec blandimentis sunt correcti, ideo hic primo arguit, et ostendit eorum obstinationem.
marg.|
Secundo, iuste futuram eorum destructionem, ibi
[Dominus iustus]
Tertio, captivitatem futuram concludit, ibi
[Quapropter expectat me]
Quarto, statim ibidem de eorum liberatione, et consolatione agere incipit usque in finem. Dicit ergo.
marg.|
{d}
Ve]
captivitatis, et damnationis instat tibi, o.
marg.|
{g}
Civitas]
Hierusalem. {e}
Provocatrix]
semper.
marg.|
{f}
Redempta]
frequenter ab hostibus, liberata a Domino.
marg.|
{h}
Columba]
olim sub David, et Salomone, Septuaginta. O illustris, et redempta civitas columba. Et merito ve ei, quia.
marg.|
{i}
Non audivit vocem]
id est precepta Dei monita Prophetarum.
marg.|
{k}
Et non suscepit disciplinam]
Ier. 5.a. Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.
marg.|
{l}
In Domino non est confisa]
etc. etiam prementibus malis. Nota in tribus arguitur hic, quia nec ad monita Prophetarum, nec ad disciplinam Domini, qualis fuit fames sub Elia nec ad impugnationem hostium ad Dominum est reversa.
marg.|
{m}
Principes eius in medio eius]
Comminatus est generaliter toti populo, hic specialiter arguit Principes, Iudices, Prophetas, et Sacerdotes, quia ipsi fuerunt causa obstinationis. Et ideo iudicium durissimum eis fiet, Sap. 6.a. simile Mi. 3.a. Audite Principes, etc.
marg.|
{n}
Quasi leones rugientes]
quia semper versabantur in sanguine subditorum.
marg.|
{o}
Iudices eius]
a Principibus constituti.
marg.|
{p}
Lupi vespere]
minus potentes quam leones, sed magis rapaces, Septuaginta, Quasi lupi Arabie.
marg.|
{q}
Non relinquebant in mane]
aliquid pauperibus quod rapere possent.
marg.|
{r}
Prophete eius vesani]
Hieronymus id est insanientes.
marg.|
{s}
Viri infideles]
quia loquebantur, quasi ex ore Dei, et contra Deum omnia predicabant, Septuaginta, Prophete eius portantes spiritum, viri contemptores.
marg.|
{5.
209va} Δ
{a}
Sacerdotes eius polluerunt sanctum]
etc. id est templum per sacrilegia et idola que ibi ponebant, ut supra eod. 2. cap. dictum est.
marg.|
{b}
Dominus iustus]
etc. Hic ostendit quam iuste Dominus accepturus sit vindictam de eis, quia gentes que eos opprimebant, ipse frequenter disperdidit. Sed ipsi beneficia Dei non intellexerunt, plagas eis in urbibus eorum intulit, sed ipsi disciplinam non receperunt, Prophetas ad eos misit consurgens diluculo, sed ipsi eos contempserunt. Hec tria hic ponit. Dicit ergo populus simul, et Principes Dominum provocant Ideo.
marg.|
{b}
Dominus iustus]
existens.
marg.|
{c}
In medio eius]
habitans in templo, et omnia videns.
marg.|
{d}
Non faciet iniquitatem]
eos destruendo, sed.
marg.|
{e}
Mane mane]
cito et manifeste.
marg.|
{f}
Iudicium suum]
captivitatis.
marg.|
{g}
Dabit in luce et non abscondetur]
ut per totum mundum, sciatur. Et merito, quia.
marg.|
{h}
Nescivit]
id est scire noluit.
marg.|
{i}
Iniquus]
Israel.
marg.|
{k}
Confusionem]
Ier. 6.d. Confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. Ego autem.
marg.|
{l}
Disperdidi]
etc. Hieronymus Vindicavi te de gentibus et destruxi imperia eorum, ut qui per plagas me non senseras, saltem per beneficia cognosceres, et in conspectu tam benefici patris peccare erubesceres, Vel certe.
marg.|
{l}
Disperdidi]
o Iuda, in.
marg.|
{m}
Gentes]
populum tuum frequenter.
marg.|
{n}
Dissipati sunt anguli eorum]
Principes.
marg.|
{o}
Desertas feci vias eorum]
etc. quasi tantam feci in Iudea hominum vastitatem, ut non esset qui transiret per vias, vel, qui in urbibus habitaret. Et post hec omnia.
marg.|
{p}
Dixi]
per Prophetas quos ad te misi.
marg.|
{q}
Attamen]
licet merito tota vastari deberes, tamen.
marg.|
{r}
Timebis me]
saltem adhuc peniteas.
marg.|
{s}
Et non peribit habitaculum eius]
id est templum, vel Hierusalem.
marg.|
{t}
Propter omnia]
scelera.
marg.|
{u}
In quibus visitavi eam]
id est corripui eam frequenter.
marg.|
{x}
Verumtamen]
econtrario spretis omnibus.
marg.|
{y}
Diluculo consurgentes]
quasi ex contentione vel summo studio.
marg.|
{z}
Corruperunt omnes cogitationes suas]
id est per scelera sua corruptas ostenderunt. Mi. 2.a. Ve qui cogitatis inutile, etc. Vel si qui in eis aliquid boni concipiebant ad voces Prophetarum, alii totum statim corrumpebant.
marg.|
Mystice. {d}
Ve provocatrix]
etc. Hieronymus Civitas Θ Dei illustris Ecclesia est redempta Christi sanguine, columba credentium simplicitate, sed provocatrix, tum quia legem Dei non audit obediendo, nec ad Deum appropinquat bene operando. Cuius principes leones sunt per superbiam et crudelitatem, Iudices lupi Arabie per fraudes et rapacitatem, non lupi Beniamin qui mane dividunt predam, sed lupi vespere, qui noctibus comedunt et in mane pauperibus nihil relinquunt. Prophete eius, id est magistri sunt viri vesani, qui dicunt et non faciunt, dictis astruunt, factis destruunt. Sacerdotes sanctum polluunt, qui sanguinem Christi pollutis manibus administrant contra legem. Luce. 21.a. Sed Dominus iustus qui modo est in medio eius absconditus, mane in morte, et mane in iudicio manifeste Iudicium suum dabit, disperdet gentes, gentiliter, scilicet viventes, et dissipabuntur anguli, id est voluptates et tortuose cogitationes eorum. Et dissipabuntur itinera eorum ne ambulent in superbia sua. Et urbes eorum destruentur, quia omnis materia superbie, et occasio auferetur. Verumtamen, ut sciatur quod hec omnia dicuntur ad correctionem, in fine
{5.
209vb} dicitur : Attamen timebis me, etc. {a}
Quapropter expecta me]
Ostensa Iudeorum obstinatione, et ingratitudine hic concludit captivitatem futuram longissimam, scilicet, donec plenitudo gentium intraverit, ut tunc reliquie Israel salve fiant dicens.
marg.|
{a}
Quapropter]
quia scilicet que predicta sunt fecisti o Israel.
marg.|
{b}
Expecta me]
id est expectabis in captivitate et dispersione positus meam presentiam, qui tuam diu expectavi penitentiam.
marg.|
{c}
In die resurrectionis mee]
quia longo tempore quasi dormiens tuam miseriam dissimulando sustinebo.
marg.|
{d}
In futurum]
quando s. reliquie Israel salve fient. Iudei hoc etiam totum, quod sequitur ad litteram ad tempus sui Messie referunt quando habebunt, ut dicunt Hierusalem auream et omnes nationes subiectas, et unum idioma in toto orbe sicut fuit ante confusionem linguarum, Gn. 11.a. Nos autem dicimus, quod ad litteram non promittitur Iudeis liberatio, sed spiritualis : Non enim possunt que hic sequuntur ad reversionem de Babylone referri, quia nec ipsi Iudei hoc dicunt. Unde primo promittitur adventus filii per hoc quod dicitur
[In die resurrectionis]
per quod necesse est intelligere et nativitatem. Secundo vocatio gentium ibi
[Quia iudicium meum]
Tertio salvatio reliquiarum, ibi
[In die illa non confunderis]
Quarto consummatio mundi, et gloria eterna, ibi
[Lauda filia Sion]
Dicit ergo.
marg.|
{a}
Quapropter expecta me]
oppressa diu sub Chaldeis, Medis, Grecis, et Romanis.
marg.|
{c}
In die resurrectionis mee]
et ultra usque in futurum, quando vocatis gentibus ad te revertar.
marg.|
{e}
Quia iudicium meum]
est illud scilicet occultum, de quo ait Apostolus Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, etc. ibidem. c. Cecitas ex parte contingit in Israel donec plenitudo gentium intraret, etc.
marg.|
{f}
Ut congregem]
ad fidem.
marg.|
{g}
Gentes]
minores primo.
marg.|
{h}
Et colligam regna]
reges postea.
marg.|
{i}
Et effundam super eos]
abunde.
marg.|
{k}
Indignationem meam, omnem iram furoris mei]
corripiendo eos ut timeant et credant.
marg.|
{l}
In igne enim zeli mei]
Spiritus sancti.
marg.|
{m}
Devorabitur omnis terra]
id est omnis terrenitas consumetur.
marg.|
{n}
Quia tunc]
tempore gratie.
marg.|
{o}
Reddam populis labium electum]
confessionem fidei, vel omnium gentium linguam, Act. 2.a. Loquebantur variis linguis Apostoli.
marg.|
{p}
Ut invocent omnes nomen Domini]
Phil. 2.b. In nomine Iesu omne genu flectatur, celestium, terrestrium, etc.
marg.|
{q}
Et serviant ei humero uno]
indifferenti labore. Septuaginta sub iugo uno, de quo scilicet Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos.
marg.|
{r}
Ultra flumina Ethiopie]
id est ex teterrimis et profundissimis peccatoribus. {s}
Inde supplices mei]
scilicet credentes, ut Apostoli ipsi. {t}
Filii dispersorum meorum]
successores Apostolorum. {u}
Deferent munus mihi]
quia ex talibus multos convertent. Vel ipsi Ethiopes conversi et candidati in sanguine Agni deferent munus bonorum operum.
marg.|
{x}
In die illa]
Hieronymus cum plenitudo gentium intraverit.
marg.|
{y}
Non confunderis]
omnino o Iudea. {z}
Super cunctis adinventionibus tuis]
erroribus et traditionibus hominum.
marg.|
{5.
210ra} Δ
{a}
Quibus prevaricata es in me]
Barrabam eligendo, et me crucifigendo. {b}
Quia tunc auferam de medio tui]
excecando vel convertendo. {c}
Magniloquos superbie tue]
superbos scribas, et Phariseos. {d}
Et non adiicies exaltari amplius]
super superbiam. {e}
In monte sancto meo]
Iactando te de Hierusalem, vel de genere Abraham. {f}
Et derelinquam in medio tui]
superbis cum Antichristo contritis.
marg.|
{g}
Populum pauperem, et egenum]
quales fuerunt Apostoli humiles piscatores illiterati.
marg.|
{h}
Reliquie Israel]
non Pontifices et optimates. Is. 10.e. In veritate reliquie convertentur.
marg.|
{i}
Non facient iniquitatem]
Deum negando.
marg.|
{k}
Nec loquentur mendacium]
ineptas fabulas amplectendo.
marg.|
{l}
Et non invenietur in ore eorum lingua dolosa]
quia corde, ore, opere Deum laudabunt.
marg.|
{m}
Quoniam ipsi]
credentes Iudei simul, et gentes
[pascentur]
verum manna panem celestem.
marg.|
{n}
Et accubabunt]
In eodem ovili, et sub uno pastore. {o}
Et non erit qui exterreat]
nec persecutor, nec Hereticus, nec verus Nabuchodonosor, id est diabolus.
marg.|
Nota quod Hieronymus etiam de secundo adventu exponit hoc ab illo loco. {a}
Quapropter expecta]
Et continuatur hoc Θ precedentibus secundum mysticum sensum. Quia postquam arguit Ecclesiam ratione membrorum putridorum, que in ea sunt, dicit quod ipsa expectabat adventum sponsi, qui veniet et congregabit gentes ad iudicium, et Reges ad supplicium, quia ignis ante ipsum precedet, et omne terrenum vorabit. Et purgatis electis reddetur antiquum eloquium, gratiarum actio, et vox laudis, ut servent ei omnes uno studio in templo eius in secula seculorum. Tunc ipsi Ethiopes candidati Deum laudabunt, nec confundetur super erroribus antiquis omnes superbi, omne inquinatum auferetur, unus erit populus humilis et mansuetus sublatis nominibus dignitatum, nihil quod Deo displiceat cogitabimus vel loquemur, et pascemus in montibus Israel, et accubabimus in tabernaculis fiducie, et requie opulenta. Hoc ergo videns Propheta secundum utramque expositionem exclamat.
marg.|
{p}
Lauda filia Sion
Iudei ut dictum est cum Christo suo venturo hec omnia sibi repromittunt. Nos autem dicimus :
[Lauda filia Sion]
voce.
marg.|
{q}
Iubila Israel]
corde.
marg.|
{r}
Letare]
vultu.
marg.|
{s}
Et exulta]
corpore. Vel hec quatuor ponit secundum quatuor que ei postea repromittit. Primum est liberatio plena. Secundum securitas eterna, ibi
[Dominus Deus tuus in medio]
Tertio, fruitio perfecta, ibi
[Gaudebit super te]
Quartum, reintegratio consummata, ibi
[Nugas, qui a lege,
marg.|
{t}
Abstulit]
id est auferat. {u}
Dominus iudicium tuum]
omnem penam quam iuste meruisti. {x}
Avertit inimicos tuos]
visibiles, et invisibiles. {y}
Rex Israel Dominus]
protector tuus, liberator et salvator.
marg.|
{z}
In medio tui]
In re non in spe. Et ideo.
marg.|
{a}
Non timebis malum ultra]
quoniam priora transierunt.
marg.|
{b}
In die illa dicetur Hierusalem]
a Deo, ab Angelis, vel dici poterit.
marg.|
{c}
Noli timere Sion]
malum pene.
marg.|
{d}
Non dissolvantur manus tue]
per malum culpe, id est nihil facies unde postea peniteas. Quia.
marg.|
{5.
210rb} {e}
Dominus Deus tuus in medio tui fortis]
liberabit te a malo pene. Et. {f}
Ipse salvabit]
a malo culpe.
marg.|
{g}
Gaudebit super te]
id est se tibi gaudentem ostendet.
marg.|
{h}
Et letitia]
quam habebis ex visione.
marg.|
{i}
Silebit in dilectione tua]
peccata tua, vel silere te faciet, sicut puer flens, quando habet quod optat, silet, Septuaginta. Innovabit te in caritate sua. Verum est, quia quo plus videbitur, eo plus amabitur, et amplius sitietur.
marg.|
{k}
Et exultabit super te in laude]
id est exultantem se dabit, vel exultantem te faciet, et laudentem ex apprehensione. Tamen Propheta magis proprie loquitur, cum dicit gaudebit, silebit, exultabit, quia ipse erit omnia in omnibus, ita ut nihil, quod nostrum est sentiamus, sicut quando ebrius facit aliquid, solemus dicere, hoc facit vinum, non ipse.
marg.|
{l}
Nugas]
id est vanos, Septuaginta, confractos, Aquila. Translatos.
marg.|
{m}
Qui a lege recesserant]
peccando.
marg.|
{n}
Congregabo]
id est redigam in statu.
marg.|
{o}
Quia ex te erant ut non ultra habeas]
per predestinationem.
marg.|
{p}
Super eis opprobrium]
sed gaudium maximum.
marg.|
{q}
Ecce ego interficiam omnes]
morte eterna. {r}
Qui afflixerunt te in tempore illo]
homines, demones. {s}
Et salvabo claudicantem]
infirmum in fide vel opere.
marg.|
{t}
Et eam que eiecta fuerat]
in tentationibus, secundum opinionem suam, vel hominum, congregabo.
marg.|
{u}
Et ponam eos in laudem]
laudabiles, et laudantes.
marg.|
{x}
Et nomen]
id est nominatos. {y}
In omni terra confusionis eorum]
id est inter eos qui eos aliquando deridebant. Unde Sap. 5.a. Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improprii. {z}
In tempore illo]
in die Iudicii. {a}
Quo adducam vos]
de terra in utraque stola.
marg.|
{b}
Et in tempore quo congregabo vos]
in domo patris mei.
marg.|
{c}
Dabo enim vos in nomen, et in laudem]
Repetitio confirmatio est. Tamen prius dixit : Ponam eos, in tertia persona, nunc dicit familiariter. Dabo vos, in secunda persona. Et quod prius promittebat eis tantum, qui erraverunt, hic promittit omnibus.
marg.|
{d}
Coram populis]
Angelis, et hominibus, salvatis, et damnatis.
marg.|
{e}
Cum convertero]
ex toto corpore, et anima vertero, et reduxero.
marg.|
{g}
Captivitatem vestram coram oculis vestris]
vos aliquando captivos, Ps. 13. Cum converterit Dominus captivitatem plebis sue, etc. Nota, quod hec etiam exponi possunt de primo adventu ab illo loco.
marg.|
{p}
Lauda filia Sion]
etc. ut dicit Hieronymus quia simile habetur. Za. 9.c. Exulta satis filia Sion iubila filia Sion, quod Mt. de primo adventu exponit, Mt. 21.a. Sed Hieronymus hic non prosequitur, quia parum distat ab expositione alia, nisi quod ea que expectamus futura in re, iam tenemus presentia in spe. Et spiritualiter quotidie adimplentur, que futura realiter promittuntur, particulariter exhibentur, que consummanda universaliter expectantur.
Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro Sophoniam.
Explicit Postilla Hugonis de Sancto Caro Sophoniam.
prol.|
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (So. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=48&chapitre=48_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (So. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=48&chapitre=48_3)
Notes :